«Ecce pudicitiæ Latium decus, inclita leti
Fert frontem atque oculos terræ Lucretia fixos.
Non datur, heu! tibi, Roma, nec est, quod malle deceret,
Hanc laudem retinere diu. Virginia juxta,
Cerne, cruentato vulnus sub pectore servat, 825
Tristia defensi ferro monimenta pudoris,
Et patriam laudat miserando in vulnere dextram.
Illa est, quæ Thybrim, quæ fregit Lydia bella,
Nondum passa marem, quales optabat habere
Quondam Roma viros, contemtrix Clœlia sexus.» 830
822 sqq. Apta pudicitiæ pudorisque imago. Justo dolori indulget
poeta, cujus ævo vix pudicæ mulieres, nedum talia pudicitiæ exempla
reperiebantur.
--_Lucretia_, vel pueris nota e Liv. I, 57 sq., et _Virginia_ e Liv.
III, 44... 48.
828 sq. Cf. sup. X, 492 sqq.
--_Lydia bella_, ut _Lydia castra_ X, 484.
824. _Verginia_ Col. quæ scriptura in lapidibus literatis
frequentius quam _Virginia_ reperitur; et Græcis constanter est
Οὐεργίνιος; Drak.
Quum, subito adspectu turbatus, Scipio poscit,
Quæ pœnæ caussa, et qui sint in crimine manes.
831. Scipio procul, a sinistra forte, videt _Tartarum_, de cujus
sede et de _pœnis_, quas damnati in eo luunt, v. Heyne in not. et
Exc. VIII ad Virg. Æneid. VI, 557 seq. Harum tamen pœnarum et
Tartari Silius jam sup. v. 542 seq., et 601 sq. mentionem fecerat;
unde nunc contentus est pœnas mulierum memorasse. Quoniam enim inde
a v. 809, feminas optimi exempli recensuerat, nunc pessimi alias iis
adjungit, ut nulla varietatis ornatusque materies prætermittatur.
--_poscit_, requirit, quærit.
832. Cf. Virg. Æneid. VI, 560, 561.
Tum virgo: «Patrios fregit quæ curribus artus,
Et stetit adductis super ora trementia frenis,
Tullia, non ullos satis exhaustura labores, 835
Ardenti Phlegethonte natat: fornacibus atris
Fons rapidus furit, atque ustas sub gurgite cautes
Egerit, et scopulis pulsat flagrantibus ora.
833 seqq. _Tullia_ ejusque scelera notissima e Liv. I, 46 sqq.
Conf. Ovid. Fast. VI, 603 seq.
[834.] _stetit_, vel ipsa _super ora_ patris, vel in curru, qui
substitit _adductis frenis_. Utroque scelus augetur: sed neutrum
alibi legere memini, et is, qui jumenta ageret, frenos potius
inhibuisse dicitur, ne per patris corpus ageretur. Itaque vel τὸ
_adductis_ pro simpl. _ductis_ positum, vel atrocitas sceleris a
Silio aucta videtur.
--_non ullos labores_, nullum pœnarum exquisitissimarum genus (cf.
ad VI, 386, et XII, 78.).
[835.] _satis exhaustura_, satis diu luitura.
836 sq. Cf. v. 563 seq., et Virg. Æneid. VI, 550 sq.
--_fornacibus_, subterraneis receptaculis ignis, qui inde prosilit.
838. _scopulis_, saxis _flagrantibus pulsat ora_ Tulliæ; cujus
pœna apte efficta.