758. _dum secula_ Put. Conf. Heins. ad Claud. R. P. II, sub finem.

Post hæc, ostendens juvenem, sic virgo profatur:

«Hic ille est, tellure vagus qui victor in omni

Cursu signa tulit; cui pervia Bactra Dahæque;

Qui Gangem bibit, et Pellæo ponte Niphaten 765

Adstrinxit; cui stant sacro sua mœnia Nilo.»

762. _juvenem_, Alexandrum Magnum.

764 sq. Victoriæ Alexandri in Scythia, India et Armenia

designantur. Cf. III, 612 sq.

764. _Bactra_ (nunc _Balck_) caput Bactrianæ, regionis extremæ

imperii Parthici, in qua et in Sogdiana Alexander octo oppida

condidit aliaque diruit, teste Strab. p. 517.

--_Dahæ_, seu Daæ, Nomades in Scythia, ultra Hyrcanos et Caspium

mare. Cf. Var. Lect.

765. _Niphates_, mons Armeniæ, sed h.l. fluvius, ut ap. Lucan. III,

245; Juvenal. VI, 409, et Martial. XII, 21, cujus tamen geographi

mentionem non faciunt. Cf. Intpp. ad Hor. Od. II, ix, 20.

--_Pellæo ponte_; v. ad XI, 381.

762. _juvenem_ Col. et Tell. Vulgo _juveni_, scilicet Scipioni,

quod non inprob. Drakenb.

764. _cursim_ emend. Modius et N. Heins. Nihil mutandum, vel

_vago cursu_ legendum censebat Drak. Deinde _Dahæque_ scripti et

R. 1. Vulgo _Dacæque_ contra metri leges; conf. Intpp. ad Virg.

Æn. VIII, 728; Gronov. ad Senec. Thyest. 370 et 603; Grot. ad

Lucan. II, 296; _Daœque_ emend. Delrio ad Senec. l.c.

Incipit Æneades: «Libyci certissima proles

Hammonis, quando exsuperat tua gloria cunctos

Indubitata duces, similique cupidine rerum

Pectora nostra calent, quæ te via, fare, superbum 770

Ad decus et summas laudum perduxerit arces.»

766. _sua mœnia_, Alexandria Ægypti; _sua_, suo nomine dicta; et

_Nilo_ ad distinctionem: octodecim enim Alexandrias enumerat

Stephanus; D. Heins.

--_Nilus_, hoc loco _sacer_ dicitur, non tam perpetuo fluviorum

epitheto (v. ad XII, 215), quam quia ab Ægyptiis summi numinis loco

coli (vid. Plut. de Is. et Osir. Opp. T. II, pag. 353; Heliodor.

Æthiop. IX, pag. 423; Max. Tyr. Diss. XXXVIII, pag. 393), et vel

Oceani (Diodor. I, p. 8; Heliodor. l.c. p. 445), vel Osiridis ac

Jovis nominibus condecorari solebat (Plut. Sympos. VIII, Qu. 8, pag.

729; Ælian. Anim. X, 46; Schol. ad Pind. Pyth. IV, 99; _Jablonsky

Panth. Ægypt._ II, i, 4; IV, i, 14), unde in ejus honorem templa

quoque exstructa et festa (Niloa) instituta. Vid. Stephan. v.

Νεῖλος, Heliod. l.c. p. 423; Spanhem. de V. et Pr. N. T. I, p. 174.

767 seq. _Æneades_, Romanus, Scipio.

--_Libyci proles Hammonis_; vid. ad I, 415, et IV, 478; Gell. XIII,

4; Ælian. V. H. V, 12; IX, 37; Plut. in Alex., Arrian. et Intpp. ad

Curt. IV, 7; VIII, 5 et 10.

--_certissima proles Hammonis_, ut ap. Virg. Æn. VIII, 301.

771. _summas laudum arces_, summas laudes, summum gloriæ

fastigium. Drak. laudat Savaron. ad Sidon. Apoll. carm. XXIII, 140,

et epist. VIII, 6; Barth. ad Claud. Paneg. Mall. Theod. v. 6.

768. _quando_ Col. quod jam conj. Dausq. Vulg. _quanto_.

770. _fare_ Col. et Tell. Vulgo _scire_.

771. _arces_, non _artes_, Col. et Parm.

Ille sub hæc: «Turpis lenti sollertia Martis.

Audendo bella expedias: pigra extulit artis

Haud umquam sese virtus; tu magna gerendi

Præcipita tempus: mors atra inpendet agenti.» 775

Hæc effatus abit. Crœsi mox advolat umbra,

Dives apud superos; sed mors æquarat egenis.

772. Brevitas gravitasque sententiarum magnum et virum et poetam

decet.

773 sq. _bella expedias_, conficias.

--_extulit sese_, emersit ex _artis_ rebus, vel potius, in iis

excelluit, eminuit. Cf. ad II, 103. Withof. male suspicabatur

_actis_ pro _artis_. _Ed._

777. Cf. V, 264 seq., et ibi not.

778. Præclarus de Homero locus, ad quem Silius ea transtulit, quæ de

Musæo ac Marcello dixerat Virg. Æn. VI, 667 sq., et 861 sqq. ad quæ

loca v. Heyne.

--_tendentem_; v. ad VI, 335.

773. _artis_ Col. Vulgo _astris_.

774. _tum magna g. Præcipitat t._ Put. _dum m. g. Præcipitas_,

vel _ut Præcipites_ (h.e. quamvis p.), vel _ni Præcipitas_

tentabat N. Heins. Sed vulgata exquisitior et nervosior brevitas.

777. Hic versus abest a R. 1, et Marsi Ven. sec.

Atque hic, Elysio tendentem limite cernens

Effigiem juvenis castam, cui vitta ligabat

Purpurea effusos per colla nitentia crines, 780

«Dic, ait, hic quinam, virgo? nam luce refulget

Præcipua frons sacra viro, multæque sequuntur

Mirantes animæ, et læto clamore frequentant.

779. _juvenis_, Scipio.

--_Effigiem_, umbram, imaginem, simulacrum. Cf. Brouckh. ad Prop. I,

xix, 11, et, qui de h.l. copiose disputavit, Cuper. Apotheos. Hom.

pag. 20, it. Heins. et Barth. ad Stat. Silv. II, i, 191; Scalig. ad

Catull. p. 22.

--_castam_; v. ad I, 481, et II, 698.

--_vitta_, insigne deorum, vatum, sacerdotum, virorumque sacrorum et

sanctorum. Conf. Heyne ad Virg. Æn. VI, 665 (ubi _nivea vitta_ pro

_purpurea_), et XII, 120.

781. _quinam_; cf. ad II, 645 in V.L.

782. _frons sacra_; v. ad XII, 408.

779. _Effigiem castam_ h.e. umbram sacerdotis, ex emend. N. Heins.

qui et _juvenis casti_, h.e. Homeri, conj. ut Dausq. quia Homerum

cæcum a puero fuisse tradant Suidas et alii. Sed idem senex

mortuus est. Vulgo _castæ_, quod servavit Lefeb. qui ita distinxit

_Effigiem juvenis, castæ cui_, scilicet effigiei.

782. _multæque frequentant_, et mox _clamore sequuntur_ tacite

edidit Lefeb. forte operarum lapsu.

Qui vultus! quam, si Stygia non esset in umbra,

Dixissem facile esse Deum!» «Non falleris, inquit 785

Docta comes Triviæ: meruit Deus esse videri,

Et fuit in tanto non parvum pectore numen.

Carmine complexus terram, mare, sidera, manes,

Et cantu Musas et Phœbum æquavit honore.

Atque hæc cuncta, prius quam cerneret, ordine terris 790

Prodidit; ac vestram tulit usque ad sidera Trojam.»

784 sq. Junge _quam facile dixissem, Deum esse_ eum!

786. _comes_ et sacerdos _Triviæ_, Hecates, seu Proserpinæ,

Sibylla. Cf. Virg. Æn. VI, 13, 35, 69. De Homero, pro deo culto,

vid. Cuper. l.c. et ipsum illud marmor, ἀποθέωσιν ejus continens; de

_numine_ vero, quod poetis inest, Ovid. Amor. III, ix, 17 sq., et

Fast. VI, 5 sq.; Drak.

790. _prius quam cerneret_, ante descensum ad inferos, h. est, ante

mortem, _hæc cuncta_, δεικτικως, loca infera et quæ in iis sunt.

--_terris_; vid. ad III, 75 in V.L.

791. _Prodidit_, descripsit in Odyss λ.

--_vestram Trojam_: nam Romani a Trojanis oriundi.

784. _quam_ Col. et Oxon. Vulgo _quem_. Possis et _facie_ pro

_facile_, judice N. Heins.

Scipio, perlustrans oculis lætantibus umbram,

«Si nunc fata darent, ut Romula facta per orbem

Hic caneret vates, quanto majora futuros

Facta eadem intrarent hoc, inquit, teste nepotes! 795

Felix Æacida, cui tali contigit ore

Gentibus ostendi! crevit tua carmine virtus.»

793. _Romula_, ut ap. Hor. Od. IV, v, 1, ubi v. Jani. Sic et

_Dardanus_ sup. I, 14, ubi v. not.

794 sq. Quanto clariora Romanorum facta forent apud posteros hoc

præcone Homero; Cellar. Recte: sed sententia haud bene expressa, et

vereor ne _intrarent_ librariis debeatur.

796 sq. Poetæ animo, quod jam Marsus, Dausq. et alii viderunt,

obversabantur verba, quæ Alexander M. ad Achillis tumulum in Sigeo

dixisse fertur: «O fortunate adolescens, qui tuæ virtutis Homerum

præconem inveneris.» Vid. Cic. pro Arch. c. 10; Plut. et Arrian. I.

--_Æacides_, Achilles, Æaci nepos.

792. _persultans_ R. 2, quod recepit Lef. ut respondeat τῷ

_pererrat_ ap. Virg. Æn. IV, 363.

796. _Æacide_ scripti. _Æacidæ_ edd. Marsi et quædam aliæ. Sed

cf. ad III, 650.

Sed quæ tanta adeo gratantum turba requirens,

Heroum effigies majoresque adcipit umbras.

798 seq. Scipio _requirens_, quærens, _quæ tanta sit turba adeo

gratantum: adcipit_, audit, cognoscit, docetur a Sibylla (ut contra

_dare_ pro _dicere_) eas esse _effigies heroum_ (v. ad v. 779) et

_majores umbras_; cf. ad v. 751, et VIII, 145, _gratantum_ sibi,

h.e. lætantium. Sed v. Var. Lect.

798. N. Heinsius recte metuebat, ne locus esset luxatus: nec tamen

medelam ei adferre conabatur. _grassantum_, h.e. ruentium magno

concursu, non male reposuit Lefeb. putans, Silio ante oculos

fuisse Virgil. Æn. VI, 710, 712 et 305, 318. Sed præstiterit,

opinor, _adeo stridentum_, h.e. tantum stridorem edentium: nam

_majores_ sunt _umbræ_. Animæ vero vel umbræ _strident_, seu

stridunt, τρίζουσι, τρίζουσαι, ποτέονται ὡς νυκτερίδες. Conf.

Stat. Theb. VII, 770; Horat. Serm. I, viii, 41; Homer. Odyss. ω, 5

seq.

799. _adspicit_ corrig. Dausq.

Inde viro stupet Æacide, stupet Hectore magno, 800

Ajacisque gradum venerandaque Nestoris ora

Miratur, geminos adspectat lætus Atridas,

Jamque Ithacum, corde æquantem Peleia facta.

800. Nota hic Achillis et Hectoris conjunctionem.

_Les plus grands ennemis, les plus fiers adversaires,

Réunis dans ces lieux n’y sont plus que des frères._

_Voltaire, Henriade, ch._ VII. _Ed._

801. _Ajacis gradum_, ut Αἴας μακρὰ βιβὰς, dicitur Homero, Iliad. η,

213, loco insigni, qui Silii animo obversatas videtur.

803. _Ithacum_, Ulyssem (vid. ad II, 180), _corde_, eloquentia,

versutia, prudentiaque, _æquantem facta Peleia_, res gestas et

virtutem Pelidæ; non minus prudentia insignem, quam Achilles

virtute. Notus ex Homero Ulysses πολύτροπος, πολύμητις, πολυμήχανος,

διῒ μῆτιν ἀτάλαντος.

800. _Ire viro_ scripti et priscæ edd. Ulcus hic Chironium latere,

et _In torvo_, vel _In primo stupet Æ._ legendum putabat N. Heins.

Sic _stupere in aliquo_ dixere Val. Fl. I, 262, et Hor. Serm. I,

vi, 17. _Hinc viso_, vel _In Phthio_, vel _In diro_, vel denique

_Inde fero stupet Æ._ conj. Burm. _Irato st. Æ._ corrig. Hœufft in

Periculis poet. quod est Achillis epith. ap. Homerum, Horat. Ep.

II, ii, 42; Ov. Am. II, xviii, 1; Claud. Cons. Stilic. I, 99. Non

male, modo minus ab antiqua vel vulg. lectione aberraret. _Inque

uno_ emend. Corte vel potius Livin. _Inque viro_ Ernesti. _Ecce

viro_ reposuit Lefeb. qui se diu dubium hæsisse dicit, antequam

auctorem in ipso auctore detexerit. Sed vereor, ut acu rem

tetigerit, mirorque, eum non τὸ _En_, quod ipsi in deliciis est,

pro _Inde_, et tum _diro_ pro _viro_ maluisse, quod certe

præstiterit, etsi nondum mihi satisfacit, et epitheton Achillis,

ut mox _magno_, omnino latere videtur. Olim suspicabar _Inmiti

stupet Æ._ ut ap. Virg. Æn. I, 30; III, 27. Nunc pluribus

conjecturis indulgere nec lubet nec vacat. Withof. conjicit, _jam

claro_, vel _inde truci_, aut _acri_, aut _alto_.

802. _aspectat_ scripti, _geminosque aspectat_ conj. Dausq. et

_geminos jam spectat_ N. Heins. Vulgo _aspectans_.

Victuram hinc cernit Ledæi Castoris umbram:

Alternam lucem peragebat in æthere Pollux. 805

Sed subito vultus monstrata Lavinia traxit.

Nam virgo admonuit, tempus cognoscere manes

Femineos, ne cunctantem lux alma vocaret.

«Felix hæc, inquit, Veneris nurus ordine longo

Trojugenas junxit sociata prole Latinis. 810

804. Cf. ad IX, 295.

--_Victuram_, mox in cælum redituram.

805. _Alternam lucem_; cf. Var. Lect.

806. Silius, ut nullam varietatis et poetici ornatus adhibendi

occasionem prætermitteret, illustres etiam feminas recenset: in quo

exemplum quoque Virgil. Æneid. VI, 445 seq. sequutus est. Bene autem

ita rem variavit, ut non ex mythis, sed prisca Romanorum historia

petierit exempla, et pro heroinis substituerit clarissimas gentis

suæ feminas.

--_vultus_ Scipionis ad se convertit _Lavinia_, Æneæ conjux; quæ

tamquam auctor generis romani commode memoratur.

807. _virgo_, Sibylla, _admonuit_, _tempus esse_, _cognoscere_, etc.

808. _lux alma_, ut ap. Virg. Æn. I, 306 (ubi v. Heyne), et VIII,

455. Cf. sup. ad III, 203.

--_vocaret_ sc. ad superos: nam orto sole infera loca a vivis

relinquenda, et a Manibus repetenda sunt. Silius ad verbum fere

expressit Virgil. Æn. VI, 538 sq., ubi v. Heyne.

805. _Alterno in æthere_, et mox _subitos vultus_ malebat

N. Heins. Vulgatam lect. _Alternam lucem_ bene tuebatur Drak.

coll. Virg. Æn. VI, 121, et Ciris v. 397; Hom. Odyss. λ, 302.

«Vis et Martigenæ thalamos spectare Quirini?

Hersiliam cerne: hirsutos quum sperneret olim

Gens vicina procos, pastori rapta marito

Intravitque casæ, culmique e stramine fultum

Pressit læta torum, et soceros revocavit ab armis. 815

811. _Martigenæ Quirini_, ut _Mavortius Romulus_ ap. Virg. Æn.

VI, 778.

--_thalamos_, consortem thalami, uxorem. Cf. ad III, 383.

812. _Hersilia_ nota e Liv. I, 11, et Ovid. Met. XIV, 848. Conf. de

raptu Sabinarum Liv. I, 9, 13, et Ovid. Fast. III, 179... 228.

--_hirsutos procos_, priscos Romanos, horridam incultamque vitam

agentes. Cf. ad I, 613 in Var. Lect.

813. _Gens vicina_, Sabini.

--_pastori_, Romulo, _rapta_ est Hersilia, ut ejus conjux esset.

814. _casa_ Romuli in Capitolio, ubi diu superstes fuit. Conf.

Vitruv. II, 1; Ovid. Fast. l.c. v. 184 seq. Cerda ad Virg. Æn. VIII,

654; Prop. II, xvi, 20, et IV, i, 6 sqq.

--_Intravit casæ_; conf. ad VI, 498 in Var. Lect. Verba _culmi_

_stramine_ _fultum_ _torum_ pastoritiæ horridæque vitæ consentanea.

Silius forte respexit loca Ovid. Fast. III, 185, et Virg. Æn. VIII,

654; qui tamen versus, nisi mala manu inlatus, certe conruptus est.

815. _soceros revocavit ab armis_, quod Hersiliæ etiam tribuit

Ovid. Fast. III, 206 seqq.; Livius, I, 11, pr. et 13 pr. tradit,

Cæninenses Antemnatesque Hersiliæ, Crustuminos vero mulierum

Sabinorum precibus reconciliatos esse Romanis. Suam quoque huic

facto immortalitatem apud nos pictura asseruit. _Ed._

814. _Intravitque casæ_ Colon. _Lustravitque casæ_ Oxon. Putean.

Rom. 1, Parm. Med. _Instravitque casæ_ edd. Marsi et Mart. Herbip.

quam proxime vero. Vulg. _Lustravitque casam_.

Adspice Carmentis gressus: Evandria mater

Hæc fuit, et vestros tetigit præsaga labores.

Vis et, quos Tanaquil vultus gerat? hæc quoque castæ

Augurio valuit mentis, venturaque dixit

Regna viro, et dextros adnovit in alite Divos. 820

816. Cf. ad VII, 18.

817. Cf. Virg. Æneid. VIII, 340 sq. ibique Heyne.

--_tetigit_ quædam leviter, non omnia cecinit; Lefeb. _labores_, ut

V, 561.

818 seq. Silius expressit Liv. I, 34: Tarquinio «aquila pileum

aufert, et rursus capiti apte reponit: quod augurium adcepisse læta

dicitur Tanaquil, perita, ut vulgo Etrusci, cælestium prodigiorum

mulier. Excelsa et alta sperare complexa virum jubet,» etc.

--_castæ mentis_, qualis vatibus est. Cf. ad I, 481; et II, 698.

[819.] _dixit_, prædixit, vaticinata est; vocab. propr. de vate.

Vide Heins. ad Ovid. Ep. Heroid. V, 33, et Passerat. ad Prop.

I, ix, 6.

820. _in alite_, ut V, 405.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 241 / 438 题