615. _Jovi_ Tell. quod placet Lefeb.

Namque, ubi cognovit Latio surgentia bella

Pœnorum, Venus, insidias anteire laborans

Junonis, fusa sensim per pectora patrem

Implicuit flamma: quæ ni provisa fuissent,

Sidonia Iliacas nunc virgo adcenderet aras.» 620

617. Non male Venus, ut adversus Junonis machinationes et consilia

tueretur Romanum imperium, et Scipio, vindex ejus, nasceretur, Jovem

amore Pomponiæ inflammasse fingitur; quod commentum et Veneri

consentaneum est, et ad insignem Scipionis laudem valet.

618 seq. Exquisitius _ossibus inplicare ignem_, dixit Virgil. Æn. I,

660, ubi v. Heyne. Conf. sup. II, 516 seq.

620. Vestales virgines ex Carthaginiensibus caperentur, h.e.

Romano imperio potiti Pœni forent; Cell. Virgines Punicæ in

altaribus Rom. sacrificarent; Mars. quod, etsi eodem redit, rectius

videtur Ern. qui bene monet, hanc argutam et longinquius petitam

Silii rationem esse imperium Rom. designandi. Excusari tamen potest,

quum ab igni Vestæ æterno Palladioque, in ejus æde servato, imperii

salus pendere crederetur. Cf. simil. loc. sup. I, 542 sq. ibique

not.

618. _Junoni_ Tell. non inprob. Lefeb. ut _insidiis anteire

Junoni_ sit idiotismus Ciceron. quo sensu _capere ante dolis_

dixerit Virg. Æn. I, 673. Præstiterit _fusam... patri Inplicuit

flammam_, quod facile a librariis in _fusā patrē I. flammā_ mutari

potuit. Vid. not.

620. _Sidonis_ e conj. N. Heins. recepit Lefeb. Deinde

_Italicas_ Put. ex interpretamento.

Ergo ubi gustatus cruor, admonuitque Sibyllæ,

Et dedit alternos ambobus noscere vultus,

Sic juvenis prior: «O magni mihi numinis instar,

Cara parens, quam, te ut nobis vidisse liceret,

Optassem Stygias vel leto intrare tenebras. 625

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 238 / 438 题