592. _non feta_ Oxon. et Putean.

«Dextra vasta comas nemorosaque brachia fundit 595

Taxus, Cocyti rigua frondosior unda.

Hic diræ volucres, pastusque cadavere vultur,

Et multus bubo, ac sparsis strix sanguine pennis,

Harpyiæque fovent nidos, atque omnibus hærent

Condensæ foliis: sævit stridoribus arbor. 600

595 seq. Hoc phantasma Silio, certe Senec. Herc. fur. 686 sq. (ex

quo loco simill. nostrum expressum non male putat Lefeb.) subjecit

Virg. Æneid. VI, 282 seq., ubi Heyne jam monuit, ab utroque ulmum,

Somniorum sedem, satis commode in taxum et sedem bubonum, strigum

Harpyiarumque mutatam esse. Taxus feralis arbor et pestifera, ideo

inferis tributa, et a Lucano quoque VI, 645, Ditis domo; Cell.

--_comas_; vid. ad IV, 682.

--_nemorosa_, ut _instar nemoris_, V, 482. Cf. Ovid. Met. VIII, 744,

et Epist. Her. XV, 160.

598. _Striges_ aves diri ominis (ut _bubones_) et nocturnæ, quæ

ubera infantium exsorbere fingebantur. Vid. Intpp. ad Ovid. Fast.

VI, 130 seqq.; Harduin. ad Plin. XI, 39, seu 95 extr.; Burm. ad

Petron. 36, 63 et 134; Heyne ad Tibull. I, v, 52, et Virg. Æn. XII,

862 sq.

595. _Dextra_, non _Dextera_, scripti, R. 1, ad marg. et R. 2;

_numerosaque_ maluerit N. Heins. At vid. not.

597. _pastus cadavera_ Put. ut sup. v. 440; Virgil. Ge. III,

528, (ubi vid. Heins. et Heyne) et Æn. II, 471. Sed vulgatam

quoque lect. bene se habere (vid. Ind.) et omnes fere libros pro

ea stare monet Drak.

600. _nutat_ pro _sævit_, primus edidit Nicander. Τὸ _sævit_

tuebatur N. Heins. coll. IV, 98; Virg. Æn. V, 257, et Val. Fl. IV,

455, ubi vid. ejus not.

«Has inter formas conjux Junonis Avernæ,

Subgestu residens, cognoscit crimina regum.

Stant vincti, seroque piget sub judice culpæ:

Circumerrant Furiæ, Pœnarumque omnis imago.

Quam vellent numquam sceptris fulsisse superbis! 605

601. Novo phantasmate Silius _reges a conjuge Junonis Avernæ_, h.e.

Plutone judicatos infert; Ern. Umbrarum tamen judicem Statius et

alii Plutonem inducunt. Vid. ad v. 604 in V.L.

--_Juno Averna_, Proserpina, ut apud Ovid. Met. XIV, 114, et _Juno

inferna_ apud Virg. Æn. VI, 138, ubi v. Heyne.

602. _Subgestu_ (θρονῳ, Homer. Iliad. υ, 62) _residens_, ut ap.

Montfauc. _Ant. expl._ T. I, P. I, _pl._ 37, _n._ 3. _Rude solium_

ei tribuitur a Claud. R. P. I, 79, et sella in Maffei gem. ant. P.

II, t. 36.

604. De _Furiis_ pauca dixit Silius sapienter, quia ornatissime jam

omnia extulerat Virg. Æneid. VI, 555 sq., 570 sq.

--_Pœnarumque_; v. Var. Lect.

605. Imitat. Virg. Æn. VI, 436, ubi v. Heyne.

602. _Suggesto_ Put.

603. _seræque culpæ_ malebat N. Heins.

604. _Pœnorumque_ scripti pro _pœnarumque_: nam pœnas a Minoe,

vel Plutone umbris inrogatas ab iis expetunt Ποιναὶ, Ἀλάστορες καὶ

Ἐριννύες. Conf. not. ad II, 551, et Barth. ad simil. loc. Stat.

Theb. VIII, 21 sq. _Forte sedens media regni infelicis in orce Dux

Erebi, populos poscebat crimina vitæ, Nil hominum miserans

iratusque omnibus umbris. Stant Furiæ circum, variæque ex ordine

Mortes, Sævaque multisonas exercet Pœna catenas_.

Insultant duro imperio non digna nec æqua

Ad superos passi manes: quæque ante profari

Non licitum vivis, tandem permissa queruntur.

606 seq. _manes_ eorum, qui ad _superos_, apud vivos, inter homines,

in terra (ut ap. Virg. Æneid. VI, 481), sub _duro imperio_ regum

indigna et iniqua _passi_ erant, nunc iis _insultant_, libere illos

adcusant et graviter, vel adeo αἰκίζουσι, ut ap. Senec. Herc. fur.

737 sq. «Vidi cruentos carcere includi duces, Et inpotentis terga

plebeia manu Scindi tyranni.» Hunc locum imitatus est, et mirifice

amplificavit vir cl. _Fénélon, Télémaque_, lib. VIII; unde pauca

excerpere operæ pretium videtur: «Ces ombres d’esclaves ne

craignaient plus l’ombre de Nabopharzan; elles la tenaient enchaînée

et lui faisaient les plus cruelles indignités.... Enfin Télémaque

aperçut les rois qui étaient condamnés pour avoir abusé de leur

puissance.... On les entend gémir dans ces profondes ténèbres, où

ils ne peuvent voir que les insultes et les dérisions qu’ils ont à

souffrir: ils n’ont rien autour d’eux qui ne les repousse, qui ne

les contredise, qui ne les confonde.... Dans le Tartare ils sont

livrés à tous les caprices de certains esclaves, qui leur font

souffrir à leur tour une cruelle servitude... O insensé, celui qui

cherche à régner!» etc... _Ed._

Tunc alius sævis religatur rupe catenis:

Ast alius subigit saxum contra ardua montis: 610

Vipereo domat hunc æterna Megæra flagello.

Talia letiferis restant patienda tyrannis.

609. Imitat. Virgil. Æn. VI, 616 sqq., ubi Heyne monuit, non necesse

esse, ut poeta solum Ixionem et Sisyphum respexerit.

--_alius religatur rupe_, ut Prometheus, qui, ob ignem in terram

delatum, non Caucaso tantum monti, sed in inferis quoque rupi

adfixus fingebatur, de quo v. Aristot. Poet. c. 17.

610. _alius_, ut Sisyphus, de quo v. Jani ad Hor. II, 14, 19, 20.

--_subigit_, agit in montem. Cf. XV, 218, et Gron. ad Liv. XXVI, 7.

611. _Vipereo domat flagello_; conf. Virg. Æn. VI, 570 seq.

--_æterna Megæra_; vid. Var. Lect.

610. _subicit_ Tell. et R. 2, _subjicit_ Ben. Deinde _contra_

scripti. Vulgo _perque_.

611. _alterna Megæra_ emend. N. Heins. Sed Drak. recte

interpretatur, Megæra æternum, semper domat, ut _Conditus Inarimes

æterna_ (h.e. æternum) _mole Typhœus_ ap. Lucan. V, 101; conf. ad

III, 36.

612. _faciferis_ Put. teste N. Heins. qui eam ob causam

_fatiferis_ conjiciebat. Sed _lætiferis_ in hoc cod. legi

contendit Lefeb. vid. etiam Draken. si tanti est.

«Sed te maternos tempus cognoscere vultus,

Cujus prima venit non tardis passibus umbra.

Adstabat fecunda Jovis Pomponia furto. 615

613 sqq. Sic matris umbram videt Ulysses et cum ea conloquitur

Odyss. λ, 140 seq., 615 sq.; v. ad IV, 476, _fecundo_ olim _Jovis

furto_, ut VII, 487, ubi v. not. _Latio surgentia bella_, ut ap.

Virg. Æn. IV, 43.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 237 / 438 题