«Quinam te, qui casus, ait, dux maxime, fessæ 450
Eripuit patriæ; quum tales horrida poscant
Bella viros? nec enim dextra concesserit ulli
Appius, aut astu: decimum lux retulit ortum,
Ut te, quum Capua remearem, vulnera vidi
Mulcentem, hoc uno mæstum, quod adire nequires 455
Saucius ad muros, et Martis honore careres.»
450. Cf. v. 654, Hom. Odyss. λ, 57, 170; ω, 106, et Virg. Æneid. VI,
341.
--_Quinam... qui_; cf. ad II, 645 in Var. Lect.
454 sq. _Mulcentem vulnera_; cf. ad V, 368, et VI, 91.
Contra quæ ductor: «Fesso mihi proxima tandem
Lux gratos Phaethontis equos avertit, et atris
Æternum demisit aquis: sed lenta meorum,
Dum vanos ritus, cura, et sollemnia vulgi 460
Exsequitur, cessat flammis inponere corpus,
Ut portet tumulis per longum membra paternis.
457 seqq. _Lux proxima_, dies proximus ei, quo me postremo vidisti,
_mihi gratos Phaethontis equos avertit_, lucis vitæque usum
abstulit, h.e. eo mortuus sum.
--_atris aquis_, ad Stygem et in orcum _demisit_. Cf. ad I, 439.
459 seqq. _Lenta cura meorum cessat_, h.e. Romani, amici ac
propinqui mei ob curam dignitatis meæ cessant _corpus_ meum _flammis
inponere, dum vanos... exsequitur_.
--_ritus vanos_ et umbris inutiles, quibus cadaver in patriam ad
majorum sepulcra putabatur referendum esse, ideoque _medicaminibus_
(v. 464) h.e. condimentis servandum, ne _putresceret_; bene Mars.
Cell. et Ern. His addatur Draken. nota: Appius magnificos
exsequiarum adparatus _vanos ritus_ vocat, quod contentus esset, si
cadaver suum, quocumque ritu fieret, quam primum terræ mandaretur,
ut campos Elysios et loca beata intrare posset, unde inhumati
diutissime arcebantur.
--_lenta cura_, quod a Capua ad Romam longius iter erat; Ern. Sed eo
potius spectant verba _per longum_, scilicet iter, vide vs. 462.
459. _dimisit_ Col. Male!
460. _curant_ Put. _curat_ primus dedit Marsus et hinc alii,
_sed lenta meorum Cura est, dum vanos ritus sollemnia vulgi E._
conj. Dausq. et _Dum varios ritus, curam, et_, etc. Dempster. ad
Rosin. Ant. Rom. Lib. V, c. ult. At v. not.
Quod te per nostri Martis precor æmula facta,
Arce, quæ putris artus, medicamina, servant,
Daque vago portas quamprimum Acherontis adire.» 465
464. _putres artus_, qui, nisi medicamentis servarentur, putri tabo
et sanie liquerent; Drak. Cf. inf. v. 487.
465. Cf. Virg. Æn. VI, 325 seq. (ubi v. Heyne et sup. ad I, 154;
IV, 669; V, 156.)
464. _quæque_ Med. Deinde _patrios_ Put. et vulgo _patriis_. Sed
_patris_ Col. R. 1, 2, Parm. Med. unde _putres_ recte, opinor,
emend. Dausq. et N. Heins. Ego ἀρχαϊκῶς et levissima mutatione
scripsi _putris_, unde et τὸ _patris_, et vulgatum _patriis_ ortum
videtur. _Phariis_ scribendum censebat Barth. Adv. VIII, 7, ut
Appius Ægyptiorum condituras, medicamina exotica, deprecetur, et
more Romano tumulari cupiat. _Urge, quæ patriis_ (_terris_, in
patrias terras reportandos) _artus_ (integros) _m. servant_; vel
_Arce_ (quo citius cremer) _quæ putres_, etc. vel _Urge, quæ
putres_, etc. vel denique _Arce, quæ patrios artus_, etc. tentabat
Dausq. Sed vid. not.
Tum juvenis: «Gens o veteris pulcherrima Clausi,
Haud ulla ante tuam, quamquam non parva fatigent,
Curarum prior exstiterit: namque ista per omnes
Discrimen servat populos, variatque jacentum
Exsequias tumuli et cinerum sententia discors. 470
466. _Gens_; conf. ad II, 185. De Atta, vel Atto _Clauso_, auctore
gentis Claudiæ (cujus familia sunt Appii), qui e Sabinis migravit
Romam, ibique _Appius Claudius_ dictus est, v. Liv. II, 16; sup. ad
VIII, 412; Heins. ad Ovid. Fast. IV, 305, et meas Tabulas genealog.
467. Conf. Hom. Odyss. λ, 80. _Nulla mihi cura prior erit ante
tuam_, quam cura tuæ sepulturæ. Withof. corrigit: _Haud ulla ante
tui hanc, quamquam non parva fatigent_, etc. hoc est, _ante hanc
tui_, scilicet curam, vel sepeliendi officium.
468. Totum hunc locum e Lucret. III, 883... 906, expressum censet
Lefeb. ego potius ex Cic. Tusc. Qu. I, 45. Bene vero Ernesti V.C.
«Omnem hanc recensionem variorum generum mortuos tractandi et
sepeliendi, quæ apud diversos populos obtineant, semper maxime
absurdam judicavi. Non potest ulla probabilis ratio inveniri, quare
poeta hæc Scipionem disputantem induxerit. Certe, si in solatium
Appii dicta quis putaverit, ridiculus consolandi modus mihi videtur.
Credo poetam, quum vellet doctrinam expromere, et variandi ornatus
artem ostentare, non sensisse, quam absurde et contra dignitatem
carminis epici id faceret. Eum omnem locum, si quem alium, ex
carmine Siliano, ut absit, optaverim.» Idem Vir Ill. monet, τὸ
_namque_ nihil habere, ad quod referatur. Sed _namque_ h.l. dicitur,
ut γὰρ ab initio orationis (v. Heyne ad Virg. Æn. VI, 378, et Ge.
IV, 445); vel ut δὴ γάρ τοι, vero, vel enim vero, atqui, quo sensu
_enim_ occurrit ap. Virgil. Æn. V, 850; VI, 52; VIII, 84; X, 874, ad
quæ loca v. Heyne. _Enim_, _nam_ et _namque_ centies ap. Cicer. et
alios transitioni servire, præter alios notavit Ernesti ad Tac.
Hist. IV, 11, et in clav. Cic. Cf. sup. ad I, 33.
--_ista_ cura sepeliendi, _discrimen servat_, diversa est apud
populos diversos: quæ sententia mox argute variatur verbis; Ern.
469. _jacentum_; v. ad lib. II, 574, et Klotz. ad Tyrt. p. 93.
466. _Clausi_ ed. Ven. Marsi. Recte, vid. not. _Dauni_ Put.
Vulgo _Claudi_.
467. _Haud ulla ante mihi_, vel _animum quamquam non parva
fatigant_, et v. 468, _nam justa per omnes Discrimen servant p._
conj. N. Heins.
469. _cadentum_, et v. 471, _Telluri ut p. est mos a. Hiberæ_
maluerit idem.
Tellure (ut perhibent) is mos antiquus Hibera,
Exanima obscœnis consumit corpora vultur.
471. De variis variorum populorum sepeliendi ritibus multa veterum
loca congessit Kirchman. de fun. Rom. App. c. 2 sqq. Conf. not. ad
III, 341 sq. Withof. corrigit: _Tellure (ut perhibent, is mos
antiquus) Ibera exanima_, etc.
Regia quum lucem posuerunt membra, probatum est
Hyrcanis adhibere canes. Ægyptia tellus
Claudit odorato post funus stantia saxo 475
Corpora, et a mensis exsanguem haud separat umbram.
473 seq. Vid. eadem nota, Cuperi Obss. I, 8, et Cicero Tusculan. Qu.
I, 45.
--_probatum est_, more receptum, Cell. νενόμισται D. Heins.
475. De ratione, qua _Ægyptii_ mortuorum corpora condierint, loca
class. sunt Diodor. Sic. II, 5, et Herodot. II, 86, ubi præter alia
hæc leguntur, ποιεῦνται ξύλινον τύπον ἀνθρωποειδέα, ποιησάμενοι δὲ
ἐσεργνῦσι τὸν νεκρὸν, καὶ κατακληΐσαντες οὕτω θησαυρίζουσιν ἐν
οἰκήματι θηκαίῳ, ἱστάντες ὀρθὸν πρὸς τοῖχον, unde Silius dixit
_stantia_. Pro lignea effigie, vel arca et capsa h.l. _saxum
odoratum_, unde Drak. τὸ _saxum_ refert ad opus arcuatum, sub quo
cadavera sepulta fuerint, et in quod se descendisse referat de la
Valle (Itiner. P. I, c. 25); Dausq. autem ad pyramidas (tum
_corpora_ regum intell. ut v. 473), et Epith. _odoratum_ ad ipsum
corpus unguentis conditum. Cf. Var. Lect.
476. In conviviis ad memoriam mortalitatis sceleton circumferunt;
Cell. Ad luxum hoc pertinere, monet Dausq. Conferunt loc. insignem
Herodot. II, 78, et Plut. Conv. VII Sap. ὁ δὲ Αἰγύπτιος σκελετὸς, ὅν
εἰσφέροντες εἰς τὰ συμπόσια προτίθενται, καὶ παρακαλοῦσι μεμνῆσθαι
τάχα δὴ τοιούτους ἐσομένους. Kirch. de Fun. Rom. lib. I, c. 8,
comparavit Lucian. de luctu: ταχιρεύει δ’ ὁ Αἰγύπτιος οὗτος μέν τοι,
λέγω δὲ ἰδὼν, ξηράνας τὸν νεκρὸν σύνδειπνον καὶ συμπότην ἐποιήσατο.
Æthiopes quoque mortuos doliis, vel arcis vitreis ligneisve inclusos
mensis adponere solebant. Conf. Herodot. III, 24; Diodor. T. I,
p. 128. Middleton Monum. erud. ant. p. 253; Salmas. ad Solin. T. II,
p. 850, et inpr. Intpp. ad Petron. Sat. c. 34.
475. _odoratu_ Tell. _odorato taxo_ ingeniose emend. D. Heins.
h.e. reconditorio, e taxo fabrefacto, θηκαίῳ ὀικήματι Herodot. II,
86; _odorata capsa_, h.e. arca lignea, in qua cadaver includitur,
conj. Burm. vel _odorato gypso_, quod Kircherus ex Herodoto (forte
III, 24) notaverit, Ægyptios gypso induxisse cadavera. At vid.
not.
Exhausto instituit Pontus vacuare cerebro
Ora virum, et longum medicata reponit in ævum.
Quid, qui reclusa nudos Garamantes arena
Infodiunt? quid, qui sævo sepelire profundo 480
Exanimos mandant Libycis Nasamones in oris?
477. Bene Cell. «Hoc Ægyptiis tribuit Herodot. II, 86. σκολιῷ
σιδήρῳ, incurvo ferro per nares cerebrum extrahere, in ejusque locum
pharmaca inferre. Ab his Ponticæ gentes habuere, quia Colchi colonia
Ægyptiorum, eodem Herodoto auctore, II, 104.»
478. _medicata_, ut _medicamina_ v. 464 et _odorato_, v. 475.
479. Antiquissimi rudesque populi sepulcra non lapidibus seu
pavimentis sternere, et arcuato opere exstruere, vel parietibus
circumsepire, sed scrobes in terra cavare solebant, quibus _nuda_
cadavera _infodiebantur_ potius quam sepeliebantur. Conf. Kirchman.
de fun. Rom. III, 15 pr. De _Garamantibus_ v. ad I, 414.
480 seq. Idem Strabo, XVI de Chelenophagis, et XVII de Meroes
adcolis tradit; Dausq. _sepelire profundo_, projicere in mare: nam
_sepelire_, ut θάπτειν, de quovis cadavera condendi modo, de
combustione, etc., dicitur. Conf. mox. v. 487, et Cuper. Obss. I, 7.
[481.] De _Nasamonibus_ v. ad I, 408.
478. _medicata_ Col. _moricata_ Tell. _mercata_ Oxon. Put. et
priscæ edd. _myrrhata_ edd. Marsi et inde aliæ, quod glossema τοῦ
_medicata_ videbatur Drakenb. _reponere_ malebat N. Heins.
481. _Exanimos_ scripti. Vulgo _Exanimes_.
At Celtæ vacui capitis circumdare gaudent
Ossa (nefas) auro, ac mensis ea pocula servant.
Cecropidæ ob patriam Mavortis sorte peremtos
Decrevere simul communibus urere flammis. 485
At gente in Scythica subfixa cadavera truncis
Lenta dies sepelit, putri liquentia tabo.»
482 sq. Idem Thracibus tribuere Flor. III, 4; Scythis Strab. VII,
p. 458 (al. 298); Solin. c. 15 et 23; Mel. II, 1; Herod. IV; Plin.
VII, 2. Essedonibus Melam et Solin. II, cc. sed et Boiis Liv. XXIII,
24, jam monuere intpp. Cf. Dempster. ad Rosin. Ant. Rom. III, 30.
484 sq. Athenienses illis, qui in prælio ceciderant, publicum
sepulcrum extra urbem in Ceramico erigebant; Drak. qui laudavit
Lesbon. in Protrept. p.m. 210, et Meurs. Ceram. gemin. c. 22 et 23
(in Thes. Gronov. T. IV). Conf. et Kirchman. de fun. Rom. II, 25, et
inf. ad v. 659.
486. Hunc ritum, mortuos, et nonnunquam adeo vivos, ex arboribus,
vel patibulis suspendendi, Tibarenis quoque Porphyrius et Hieron.,
Colchis vero tamquam proprium tribuunt Ælian. V.H. IV, 1; Nicol. ap.
Stob. serm. 120, et Apollon. Arg. III, 200... 209, ex cujus loco
class. intelligitur, viros tantum ita ab iis suspensos, mulieres
autem terra obrutas esse. Cf. ibi Schol. (qui hæc ex Nymphodoro
hausta notat), Cuper. Obss. I, 7, et Kirchm. de Fun. Rom. App. c. 2
extr.
487. _Lenta dies_, ut _longa dies_, ap. Ovid. Met. XIV, 148; Drak.
Cf. Bentl. ad Horat. Epist. I, i, 21.
--_sepelit_, consumit. Cf. ad v. 480.
--_putri tabo_, sanie, putredine. Cf. vers. 464, et Var. Lect.
487. _tabe_ malebat N. Heins. ad III, 342, ut ap. Lucan. II,
166; VI, 88; VII, 808; VIII, 778; Conf. Ernesti ad Tac. Ann. II,
69. Nil interest.
Talia dum memorant, umbra veniente Sibyllæ,
Autonoe, «Finem hic, inquit, sermonibus adde
Alternis! hæc, hæc veri fecunda sacerdos, 490
Cui tantum patuit rerum, quantum ipse negarit
Plus novisse Deus: me jam comitante tuorum
Tempus abire globo, et pecudes inponere flammis.»
488 seq. Conf. v. 409 seq.
492. With. malebat _se_ pro _plus_; sed conject. Barthii _quanto_
pro _quantum_ verior ipsi modestiorque videbatur.
491. _quanto_ conj. Barth. Adv. VIII, 7, et _quantum ipse negarit
Prænovisse Deus_ N. Heins. refrag. Lefeb. quum similiter _multum
ditior_ et _multum majora_ inf. v. 683 et 708, dicatur.
At gravida arcanis Cymes anus adtigit ore
Postquam sacrificum, delibavitque cruorem, 495
In decus egregiæ vultus intenta juventæ,
«Ætherea fruerer quum luce, haud segniter, inquit,
Cymæo populis vox nostra sonabat in antro.
Tunc te permixtum seclis rebusque futuris
Æneadum cecini. Sed non sat digna mearum 500
Cura tuis vocum: nec enim conquirere dicta,
Aut servare fuit proavis sollertia vestris.
494 sq. _gravida arcanis_ ut _veri fecunda_, v. 490, vel _noxa
gravido_, v. 542, et _feta furore_, v. 592. Cf. Heins. ad Ovid.
Fast. III, 238.
--_Cymes anus_; vid. ad VIII, 531.
--_anus_; cf. ad v. 411.
--_adtigit ore... cruorem_; v. supra ad v. 448.
496. Vultum intendens in Scipionem, juvenem formosum.
498. _Cymæo antro_; cf. ad VIII, 531.
499. In libris Sibyllinis olim Romanorum et tua fata exposui; sed
eos contemsistis: quibus verbis adluditur ad Tarquinium Superbum, ad
quem quum delati essent novem libri fatidici, sex combustis, tres
tantum servavit; Ern.
494. _Cymæa anus_ Put. _Crines avus_ Oxon. R. 1, Med. _Crines
anus_ aliæ edd. priscæ; _Cymeias_ opinabatur N. Heins. non inprob.
Drak. Conf. ad II, 117, et VIII, 531.
496. _egregiæ_, non _egregium_, scripti.
Verum age, disce, puer, (quando cognoscere cordi est)
Jam tua, deque tuis pendentia Dardana fatis.
Namque tibi cerno properatum oracula vitæ 505
Hinc petere, et patrios visu contingere manes.
504. Magna Scipionis laus.
505. _cerno_, _tibi_, h.e. a te _properatum_ fuisse, ut peteres
oracula; Lefeb. Video itineris tui hoc consilium esse, ut fata tua
cognoscas; Ern.
503. _quoniam_ pro _quando_ Col. quæ tamen vulgatæ lectionis
glossa videbatur Drak. Deinde _est_ in scriptis. Vulgo omittitur.
505. _properatim_ Put. _properandum_ emend. Scalig. quod recepit
Cell. _Namque tibi certum properatæ oracula vittæ_ conj. N. Heins.
Armifero victor patrem ulcisceris Hibero,
Creditus ante annos Marti, ferroque resolves
Gaudia Pœnorum, et missum lætabere bello
Omen, Hiberiacis victa Carthagine terris. 510
507. Vaticinium Sibyllæ, ut Tiresiæ ap. Hom. Odyss. λ, 99 seq.
--_patrem_, patris necem. Cf. v. 382 sq.
508. _ante annos_, quatuor et viginti ferme annos natus, _Marti
creditus_, cum imperio et ad bellum missus in Hispaniam. Cf. Liv.
XXVI, 18.
510. _Carthago_ Hispaniæ capta _omen_ fuit superandæ Carthaginis in
Africa; Cell.
508. _Marte_ Put. et R. 2, unde _Martem_ edidit Lefeb. cujus hæc
nota est: «Nempe ut XVI, 686, _puero credita bella_, et IV, 425,
_teneræ qui prœlia dextræ credebat puer_. Junior erat Scipio ut
consul crearetur, quum ivit in Hispaniam: ideo hac victa et pacata
non triumphavit, qua privatus enim eam recuperaverat. Post
creditum ipsi bellum Hispanicum, majus ad imperium vocatus fuit,
ut ait poeta v. 511, atque victo Hannibale triumphavit, quia tum
non ut privatus, sed qua consul bellum gessit. Nil intellexit hic
Drakenb. qui legit _marti_, ut vulgati libri.» Sed vereor ne hæc
difficiliora intellectu sint quam vulgata lectio.
Majus ad imperium post hæc capiere, nec ante
Jupiter absistet cura, quam cuncta fugarit
In Libyam bella, et vincendum duxerit ipse
Sidonium tibi rectorem: pudet urbis iniquæ,
Quod post hæc decus hoc patriaque domoque carebit.» 515
Sic vates, gressumque lacus vertebat ad atros.
511. _Majus imperium_, Consulatum. Confer. Liv. XXVIII, 38.
514 sq. Hæc spectant ad accusationem et exsilium Scipionis, de
quibus v. Liv. XXXVIII, 50... 53.
--_iniquæ_, ingratæ in virum de patria tam bene meritum.
511. _posthac_ Col. _rapiere_ malebat N. Heins. ut celeritas
designaretur, qua Scipio ante annos ad Consulatum evectus sit. Non
male!
513. _abduxerit_, vel _huc duxerit_ emend. idem. Possis et
_duxerit illuc_.
515. _Quod post hæc... carebit_ scripti. _Quod post hoc...
carebit_ Tell. et R. 2. Vulgo _Quod tu post... carebis_.
Tum juvenis, «Quæcumque datur sors durior ævi,
Obnitemur, ait: culpa modo pectora cessent.
Sed, te oro, (quando vitæ tibi causa labores
Humanos juvisse fuit) siste, inclita virgo, 520
Paullisper gressum, et nobis manesque silentum
Enumera, Stygiæque aperi formidinis aulam.»
522. _Stygiæ formidinis aulam_. Orcum horrendum. Οἰκία θνητοῖσι καὶ
ἀθανάτοισι Σμερδαλέ’, εὐρώεντα, τά τε στυγέουσι θεοί περ, Hom.
Iliad. υ, 64 seq.