363. _auctor_ pro vulg. _fautor_ legendum putarunt Scaliger,
N. Heins. et jam nescio quis ap. Dausq. Hæc conject. firmatur loco
simil. Virgil. Æneid. lib. XI, v. 339, et recepta est a Cell.
Drakenb. Lefeb. Ern. Ego tamen non video, cur Silio nihil liceat
mutare ac variare, nec cur vulg. lect. displiceat, modo _fautor_
sit Fulvius, qui virtutem. Milonis amplo adficiebat præmio et ita
alios ad eamdem excitabat, non ut Dausq. notavit, Milo.
«Lanuvio generate, inquit, quem Sospita Juno
Dat nobis, Milo, Gradivi cape victor honorem, 365
Tempora murali cinctus turrita corona.»
Tum sontes procerum meritosque piacula prima
Adciit, et justa punit commissa securi.
364. Fulvius coronam muralem dono dat _Miloni_, qui primus muros
adscenderat; de quo v. supra v. 300 sq. Conf. XV, 257. Poetam autem
h.l. adlusisse ad Milonem, dictatorem _Lanuvinum_, quem Cicero
defendit, jam notarunt Cell. et alii.
--De _Lanuvio_ et _Junone Sospita_ v. ad VIII, 360 seq.
365. _Gradivi honorem_, præmium virtutis.
366. _Tempora turrita_; nam corona muralis turres aut pinnas
murorum præferebat. Cf. de coronis, militum præmiis, loc. class.
Gell. V, 6, et Lips. de Mil. Rom. V, 17.
367. Cf. Liv. XXVI, 15, 16.
364. _Lanuvio_ Col. Vulgo _Lavino_, solenni errore; conf. ad
VIII, 361, in not. et V.L. Antiquiorem scripturam esse _Lanivium_
monuit Jani ad Horat. Od. III, xxvii, 3.
366. _cunctis_ Marsi edd. unde ad multas alias propagatum est.
368. _Acciet_ Oxon. et Put. _Accit, et interea_ primæ edd.
Hic atrox virtus (nec enim obculuisse probarim
Spectatum vel in hoste decus) clamore feroci, 370
Taurea, «Tune, inquit, ferro spoliabis inultus
Te majorem animam? et jusso lictore recisa
Ignavos cadet ante pedes fortissima cervix?
Haud unquam hos vobis dederit Deus.» Inde, minaci
Obtutu torvum contra et furiale renidens, 375
Bellatorem alacer per pectora transigit ensem.
369 sqq. _atrox virtus_; v. ad I, 58, et VI, 378.
--_virtus, Taurea inquit_, h.e. Taurea, vir fortissimus. Cf. ad IV,
599.
371... 379. Imitat. Virg. Æn. X, 739 sqq., ubi v. Heyne.
369. _probarim_ Silio restituit Modius e c. Col. probb. N. Heins.
Drak. et Lefeb. qui tamen in c. Col. _precarim_ legi monent,
_p̅carum_ Oxon. _precatur_ priscæ edd. _pratū_ Tell. Vulgo
_probatum_: sed proxime subsequitur _Spectatum_; unde _probatur_
conj. Markl. Ep. crit. p. 45.
371. _Tune_ Col. R. 1, Parm. Mediol. ut etiam conj. Scaliger.
Vulg. _tunc_. Deinde _inulto_ malebat N. Heins.
372. _viso lictore_ Oxon. quæ lectio non minus bona videbatur
Barth. Adv. VIII, 7. Male! conf. ad IX, 504.
374. _vobis_ Col. Vulgo _nobis_.
Cui ductor: «Patriam moriens comitare cadentem.
Qui nobis animus, quæ dextera, quidve viritim
Decernet Mavors: tibi, si rebare pudendum
Jussa pati, licuit pugnanti obcumbere letum.» 380
378. Fulvius respondet ad verba Taureæ, v. 371 seq. _Qui nobis_ sit
_animus_ ac virtus, _quidve_ animi _viritim_, cuique nostrum,
_Decernet Mavors_, decernetur bello, ex belli exitu intelligetur;
vel, ut ap. Virg. l.c. _Ast de me Divum pater viderit_. Lefeb.
comparavit Hom. Iliad. υ, 435, et χ, 365. Withof. haud dubie
legendum putabat: _Qui nobis animus_, _quæ dextera, quidve viri
sim_, _Decernet Mavors_; _tibi_, etc. _quid viri_, in quantum sim
vir. _Ed._ 381. Recte Ernesti V.C. «In Hispania interea Cn. et P.
Scipiones ceciderant. Vid. Liv. XXV, 36; coll. XXVI, 18. Hinc Silius
occasionem adripit in longum episodium excurrendi, quo Scipionem
filium adiisse inferos, ut ibi umbras parentis et patrui spectaret,
narrat ad exemplum Virgilii Æn. VI, quo tamen, sive opportunitatem
hujus episodii inferendi, sive modum tractandi enarrandique, artem
et gravitatem vel dignitatem rerum et verborum, consideremus,
inferior mansit, quamvis suo modo multa bene et graviter expressit.»
Ad excusandum tamen ac defendendum poetæ consilium valent pleraque
eorum, quæ in Commentatione de Silii vita et carmine ad fin. sect.
II, et in notis Argumento lib. VI subjectis, disputavi, quæque Heyne
monuit in Exc. I, ad Virg. Æn. VI, et in nota Argumento ejus libri
subjecta; ad quæ lectores brevitatis studio remittimus. Notandum in
primis est, Scipionem Africanum alterum quasi hujus carminis heroem
esse, qui gloriam quoque confecti belli Punici II sibi comparaverit;
neque Silium temere Maronis institisse vestigiis, sed, quod doctum
poetam decet, multa passim variasse, ad exemplum potissimum Homeri.
Qui vero v. 385 sq. nimis abrupto transitu obfenduntur, carmen
Silianum perperam exigunt ad leges, vel ἐποποιΐας, vel perfectæ
narrationis historicæ; de quo v. ad Comment. de Silii vita et
carmine, init. sect. II.
378. _quæ dextera cuique viritim_ opinabatur N. Heins. Possis et
_quæve viritim_, scilicet dextera sit, vel _quidve virilis_.
379. _Decernat_ R. 1, et Ben. Non male! Dausqueius hic aliquid
desiderari putabat, quod ita subplebat, _Decernet Mavors, tellus
Campana videbit, Romanque; justi erimus: tibi si rebare_, etc. Sed
vid. not.
380. _Justa_ dedit Nicander in Junt. et inde alii. Deinde
_pugnantum_, vel _pugnantem occumbere leto_ conj. Dausq. Posterius
etiam placebat N. Heins. vel _pugnanti leto_, ut _bellantem
somnum_ VII, 229. Sed Drak. jam bene monuit, in vulg. lect. nihil
posse jure displicere (tibi pugnanti licuit o. l.) et _occumbere
letum_ non minus recte dici, quam _o. leto_.
Dum Capua infaustam luit haud sine sanguine culpam,
Interea geminos terra crudelis Hibera
Fortuna abstulerat, permiscens tristia lætis,
Scipiadas, magnumque decus, magnumque dolorem.
383. _Fortuna permiscens tristia_, necem Scipionum omniumque fere,
quibus præfuerant, copiarum, _lætis_, tot tantisque rebus per octo
fere annos ab illis feliciter gestis; quas poeta mox _magnum decus_,
ut _tristia_ illa _magnum dolorem_ adpellat. Præstat tamen verba
_permiscens tristia lætis_ de Fortuna universe posita adcipere, et
illa _magnum decus, magnum dolorem_, ad Scipiones referre, qui
_magnum decus_ Romanorum vocantur propter virtutem, et _magnus
dolor_, quum periissent, non tam Romanorum, quum totius Hispaniæ; de
quo v. Liv. XXV, 36 extr.
[384.] _Scipiadas_, ut VII, 107, ubi v. not.
381. _infandum_ Put. _infandam luas culpam_ corrig. N. Heins. quum
non satis sit dixisse consuli de tanta perfidia _infaustam
culpam_. Idem tamen vulgatam lect. probabat sublata distinctione
majori, quæ in omnibus fere libris post _culpam_ posita est ante
Drak. in qua hic versus recte connectitur cum proxime seq.
385. _consedit_ primus edidit Marsus et inde alii, _cum sedit_
R. 2, _tum sedit_ putabat N. Heins. et mox forte _belli externa_.
Illud recepit Lefeb.
Forte Dicarchea juvenis dum sedit in urbe 385
Scipio, post belli repetens extrema penates,
Huc tristis lacrimas et funera acerba suorum
Fama tulit: duris quamquam non cedere suetus,
Pulsato lacerat violenter pectore amictus.
385. _Dicarchæa in urbe_; vid. ad VIII, 533, et XII, 107 sq.
--_sedit_, commoratur, tempus terit in otio. Cf. ad III, 142, et X,
597.
386. _post belli extrema_, finem, h.e. post expugnationem Capuæ.
Conf. inf. v. 454.
--_penates_, patriam, Romam, domum.
Non comites tenuisse valent, non ullus honorum 390
Militiæve pudor: pietas irata sinistris
Cælicolis furit, atque odit solatia luctus:
Jamque dies, iterumque dies absumta querelis.
Versatur species ante ora oculosque parentum.
390. _tenuisse,_ luctum ejus sedare, _non honorum pudor_; quasi
vero in honoribus id esse deberet, ut a luctu se abstineret, qui
illis conspicuus esset: alia ratio _militiæ_ est, quæ profecto
fortis animi præsidia adfert; Ernesti. Enimvero qui honoribus
fungitur, inferioribus, quique militibus præest, iis exemplo esse
debet ac solet.
391 seq. Similes querulas inpatientes et pæne inpias adversus Deos
passim legimus in similibus veterum locis, et ap. Kirchmann. de fun.
Rom. p. 168 sq. qui multos congessit; Ernesli. Recte; quod tamen
nemini mirum videbitur, qui loca illa non ad nostram de divina
natura cogitandi rationem, sed ad notiones, quas veteres sibi de ea
animo et informasse et informare debuisse notum est, exegerit.
394. _parentum_; vid. Var. Lect.
394. _parentum_, non _parentis_, scripti, prob. N. Heins. ut et
parentibus adcenseatur patruus, ut inf. v. 403; conf. Liv. XXVI,
41. Idem monet, _parentum_ etiam construi posse cum _suorum_, quod
subsequatur, amota distinctione.
Ergo excire parat manes animasque suorum, 395
Adloquioque virum tantos mulcere dolores.
Hortatur vicina palus, ubi signat Averni
Squalentem introitum stagnans Acherusius humor.
Noscere venturos agitat mens protinus annos.
395. _excire manes animasque suorum_; vid. ad I, 97 seq.
397 seq. Conf. ad XII, 121 et 126 sqq.
Sic ad Cymæam, quæ tum sub nomine Phœbi 400
Autonoe tripodas sacros antrurnque tenebat,
Fert gressus juvenis, consultaque pectoris ægri
Pandit, et adspectus orat contingere patrum.
400 seqq. _Autonoe_, sacerdos Phœbi, ut jam Ernesti monuit,
adumbrata ex Homerica Circe, quæ Ulyssem simili modo instituit
(Odyss. κ, 488 sqq.), et diversa ab alia Sibylla vate (v. inf.
v. 409 sq., 444 et 488 sq.), ut ap. Virg. Deiphobe sacerdos a
Sibylla, secundum sententiam Holdsworthi et Spencii, quibus tamen
refragatur Heyne, qui in Exc. V ad Æn. VI, ad unam feminam omnia
refert, ut Ovid. Met. XIV, 104 seq.
--_Cymæam_; cf. ad VIII, 531.
--_sub nomine_, præsidio, tutela, patrocinio. Cf. ad I, 93 in Var.
Lect. et Burm. ad Ovid. Trist. II, 551; IV, ii, 9.
[401.] _tripodas sacros antrumque tenebat_, ut Pythia, quæ tripodi
insidens Delphis vaticinabatur. De _antro_ Sibyllæ cf. Heyne Exc.
III ad Virg. Æn. VI.
400. _Sic ad Grynæam_ Put. et Paris. prob. Scalig. nec inprob.
N. Heins. Conf. ad IX, 57; _Crineo antro_ Put. inf. v. 498, _Sic
ad Gryneam_ R. 1, Parm. Med. _Sed ad Crineam_ Ox. Vulgo _Sic et
Grynæam_. Sed _Cymæam_ Col. probb. N. Heins. et Draken. Conf. ad
VIII, 531. Deinde _sub numine_ malebat N. Heins. et _Autonoen_.
401. _sacrum_ edd. vetustiss. _sacrumque_ ad marg. R. 1.
Nec cunctata diu vates, «Mactare repostis
Mos umbris, inquit, consueta piacula nigras 405
Sub lucem pecudes, reclusæque abdere terræ
Manantem jugulis spirantum cæde cruorem.
404 sqq. De evocatione Manium et Homeri imitatione v. ad I, 97, 98;
Hom. Od. κ, 524 sq., et Heyne Exc. XIV, ad Virg. Æn. VI. Qui ad
Manes et inferos adcedunt, eos _piaculari_ sacro placare solent. Cf.
Homer. l.c. Heyne et Cerda ad Virgil. Æn. VI, 153 seq. quæ loca
Silius imitatus est.
[405.] _nigras pecudes_, cf. ad I, 119, et Hom. l.c.
[406.] _Sub lucem_, post mediam noctem, more hujus sacri. Cf. v. 413
et 420 sup. ad VIII, 124; Cerda et Heyne ad Virg. Æn. VI, 252, 255
et 535 sq. Perperam D. Heins. verba _sub lucem_, h.l. et VIII, 124,
exponit, ore vultuque ad lucem solemque surgentem converso, coll.
Sophocl. Œd. Col. 468, et Electra 425 quibus locis Schol. monet, τὰ
καθάρματα, lustrationes, expiationes, etiam somniorum, et similia
sacra ita fieri.
406 sq. _reclusæ abdere terræ cruorum_; vid. ad I, 98, et conf. inf.
v. 427... 434; Homer. Od. λ, 25 seq. (quem locum Silius ante oculos
habuit), Ovid, Met. VII, 243 sq.; Horat. Sat. I, viii, 28 seq.;
Orph. Argon. 569 sq., et Cuperi Obss. I, 12.
--_spirantum_, id est, palpitantium, ut I, 121.
405. _Mox_ Marsi Ven. posterior et inde plurimæ edd. _furvas_ pro
_nigras_ reposuit Lefeb. invitis libris et ne admonito quidem
lectore; cf. VIII, 119, et ad V, 220.
Tunc populos tibi regna suos pallentia mittent.
Cetera, quæ poscis, majori vate canentur.
Namque tibi Elysio repetita oracula campo 410
Eliciam, veterisque dabo inter sacra Sibyllæ
Cernere fatidicam Phœbei pectoris umbram.
Vade, age, et, a medio quum se nox humida cursu
Flexerit, ad fauces vicini castus Averni
Duc prædicta sacris duro placamina Diti. 415
Mella simul tecum et puri fer dona Lyæi.»
408. _suos populos_, κλυτὰ ἔθνεα νεκρῶν, Odyss. κ, 526.
409. majori _vate_, mox _veteri Sibylla_, cujus animam Autonoe
evocatura erat.
411. _veteris Sibyllæ_, ut _anus_ v. 494, propter grandem ejus
ætatem, de qua et de variis Sibyllis v. Heyne Exc. IV et V ad
Virgil. Æn. VI; Petiti et Gallæi libellos de Sibyllis, Intp. ad
Propert. II, ii, 16, xxiv, 34, et alios.
413. Conf. ad V, 24.
--_nox humida_; v. ad I, 259 in Var. Lect.
414. _Flexerit se_ proprie, ut _verti_ dixere Stat. Theb. III, 33;
Senec. Herc. fur. 131, et στρέφεται ἐς δύσιν ἄρκτος, Theocrit. XXIV,
11; Drak.
415. _duro diti_, sævo, inexorabili, inlacrimabili, truculento;
Drak. coll. Virg. Æn. XII, 199.
416. Melle, vino et lacte libatio fiebat Manibus et inferorum Diis.
Cf. inf. v. 434, et ad I, 98; Hom. Odyss. κ, 519 sq.; λ, 27; Orph.
l.c. Eurip. Orest. 115; Apollon. III, 1034 sq., 1209 sq.
--_dona Lyæi_, ut XI, 414, v. ad VII, 748.
Hoc alacer monitu, et promissæ nomine vatis,
Adparat occulto monstrata piacula cœpto.
Inde, ubi nox jussam procedens contigit horam,
Et spatia æquarunt tenebras transacta futuras, 420
Consurgit stratis, pergitque ad turbida portæ
Ostia Tartareæ; penitus quîs abdita vates
Promissa inplerat, Stygioque sedebat in antro.
417. Imitat. Virg. Æn. VI, 236... 254, et Hom. Odyss. λ, 22 seq.
--_promissæ vatis_, Sibyllæ, nomine. Cf. v. 409 sq.
419. _horam jussam_, constitutam ab Autonoe v. 413.
420. _spatia æquarunt_, post mediam noctem.
Tum, qua se primum rupta tellure recludit
Invisus cælo specus, atque eructat acerbam 425
Cocyti laxo suspirans ore paludem,
Inducit juvenem, ferroque cavare refossam
Ocius urguet humum, atque, arcanum murmur anhelans,
Ordine mactari pecudes jubet: ater operto
Ante omnes taurus Regi, tum proxima Divæ 430
Cæditur Hennææ casta cervice juvenca.
425 seq. _Cocytum_ Silius ponit sub ipsius speluncæ, seu antri
Stygii ingressum, ubi victimæ parantur, discrepans a Virgil. Æn. VI,
295 sq. cujus tamen verba æmulatus est; Ernesti. Sed illum Maronis
locum expressit potius inf. v. 571 seq., et h.l. Æn. VI, 107, ubi v.
Heyne. Pro Acheronte tamen Cocytum posuit: nam in fluminibus inferis
mire seu turbant seu variant poetæ; de quo v. Heyne Exc. IX ad Virg.
Æn. VI.
[426.] _suspirans_, spirans, exhalans. Conf. XII, 136, et ad IV,
777.
427 seq. _ferro cavare refossam humum_, fossam, seu scrobem facere.
Ἐγὼ δ’ ἄορ ὀξὺ ἐρυσσάμενος παρὰ μηροῦ Βόθρον ὄρυξα, etc., Homer.
Odyss. λ, 24, 36, et κ, 517. Conf. ad I, 98.
429 sqq. _Ater taurus_, ut _nigras pecudes_, v. 405, ubi vid. not.
--_operto Regi_, subterraneo, Plutoni, _Stygio regi_, Æn. VI, 252,
ubi et v. 140, _telluris operta_, dicuntur loca infera.
[430.] _Divæ Hennææ_, ut I, 93, ubi v. not.
[431.] _casta cervice juvenca_, non ἄζυξ, vel ἀδμὴς (Odyss. δ, 637),
quæ haud passa est jugum, ut D. Heins. notavit et Dausq. (qui adeo
ex Virg. Ge. IV, 551, _intacta cervice juvenca_ substituendum
putabat), sed quam Hom. Odyss. λ, 30, στεῖραν βοῦν, et inde Virgil.
Æn. VI, 251, _sterilem vaccam_ adpellat, quod jam monuere Drak. et
Ern.
425. _Invisus_ Col. R. 1, Parm. Mediol. unde recepi cum Lefeb.
Conf. Serv. et Heins. ad Virg. Æn. VII, 568. Vulgo _Invisum_.
429. _ater_, non _acer_, scripti.
431. _Hennææ_ Colon. Vulgo _Ennææ_, vel _Enneæ_, vid. ad lib. I,
v. 93.
Inde tibi, Alecto, tibi, nunquam læta Megæra,
Corpora lanigerum procumbunt lecta bidentum.
Fundunt mella super Bacchique et lactis honorem.
432. Ipsis Eumenidibus sacrum fit, non matri Eumenidum, ut ap. Virg.
Æn. VI, 250; Drak.
434. Conf. Var. Lect. et sup. ad v. 416. Voc. _honorem_ abundare
putabat D. Heins. et Plautum simil. dixisse _florem vini veteris_,
Eurip. οἴνου ἄχνην, Pind. ἄνθεα μήλων et ὕμνων, vel ἄνθεμα χρυσοῦ.
Sed v. supra ad III, 218.
434. In sacris Eumenidum vinum non adhiberi, e Sophocl. Œdip.
Col. vers. 472, notavit D. Heinsius, et Stanlei. ad Æschyli
Eumenid. vers. 107, ubi monet, eam ob causam hunc Silii locum
caute legendum, et vel μνημονικὸν ejus ἁμάρτημα esse, vel post
_bidentum_ certe punctum ponendum, ut hic versus ad v. 430 et 431,
pertineat. Hoc consilium sequutus est Drakenb. Totum vero versum
post v. 431, posuit Lefeb. ne adjuncta quidem hujus mutationis
causa.
«Sta, juvenis, faciemque, Erebo quæ surgit ab omni, 435
Exclamat vates, patere: adcedentia cerno
Tartara, et ante oculos adsistere tertia regna.
Ecce ruunt variæ species, et quidquid ab imo
Natum hominum exstinctumque chao est.» Jam cuncta videbat,
Cyclopas, Scyllamque, et pastos membra virorum 440
Odrysiæ telluris equos. «Contende tueri,
Eductumque tene vagina interritus ensem.
435. Adcedentibus Manibus horret Scipionis animus, quem Autonoe
erigere conatur.
--_faciem_, quæ mox _varie species_ dicuntur.
436. _patere_, ut v. 441, _contende tueri interritus_.
437. _tertia regna_, ut VIII, 116.
438 seq. Cf. Hom. Odyss. λ, 36 sqq.; Virg. Georg. IV, 471 sq., et
Æn. VI, 305 sq.
--_ab imo chao_, a prima mundi origine, quum adhuc chaos esset. Ern.
Conf. XI, 453; Ovid. Met. I, 1 sq.; Hesiod. Theog. 116 seq.
441 sq. _Odrysiæ telluris_, Diomedis Thracis, _equos pastos membra
virorum_, ἀνδροφάγους. Cf. ad III, 38, et IV, 431.
442. Cf. Hom. Odyss. κ, 535 sq.; λ, 48 sq.; Virg. Æn. VI, 260, 290.
435. _Sta_ ex emend. D. et N. Heins. Vulgo _Stat_, et mox _in
omni_, quod primus edidit Nicander.
439. _videbis_ legendum crediderim, ut et hæc sint vatis verba,
ut quæ proxime tam præcedunt, quam sequuntur.
Quæcumque ante animæ tendent potare cruorem,
Dissice, dum castæ procedat imago Sibyllæ.
Interea cerne, ut gressus inhumata citatos 445
Fert umbra, et properat tecum conjungere dicta:
443. _potare cruorem_; cf. mox ad v. 448, et ad I, 98.
444. _imago_, umbra, εἴδωλον. Cf. ad I, 97.
445. Appius Claudius Pulcher consul, ad Capuam vulneratus et mortuus
(vid. Liv. XXVI, 6, 16), sed nondum crematus ac sepultus (v. 447),
cujus umbra ad Scipionem prima venit, effictus ad similitudinem
Elpenoris apud Homerum Odyss. λ, 51 seq., et Palinuri apud Virgilium
Æneid. lib. VI, 337 sq.
443. _tendent_ scripti. Vulg. _tendunt_.
444. _Dissice_ Col. Put. (in quo tamen _disice_ legi adfirmat
Lefeb.) et R. 2, _disyce_ R. 1, _Discite_ Oxon. et Med. unde
_discute_ suspicari possis. Vulgo _Disiice_; conf. ad IX, 538.
Cui datur ante atros absumti corporis ignes,
Sanguine non tacto, solitas effundere voces.»
Adspicit, et subito turbatus Scipio visu:
448. _Sanguine non tacto_, cruore victimarum non hausto, quo
simplices infirmæque umbræ vires, vitam et reminiscendi vim
recipiunt: veteres enim credebant, vitam ac vitalem vim in sanguine
inesse. Cf. inf. vers. 494 sq., 621, 706, 735; Hom. Odyss. λ, 36,
50, 89, 95, 97, 141, 147, 152 al. et sup. ad I, 98. Umbræ vero, quæ
nuper demum in inferos descenderunt, plus virium habent, quam quæ
diutius ibi commoratæ sunt. Sic Elpenor, etsi non, ut reliquæ umbræ,
sanguinem bibit, cum Ulysse loquitur fatorumque suorum recordatur
Odyss. λ, 59 sqq. Animæ quoque heroum sine usu cruoris conloquuntur
Odyss. ω, 15 seqq.
--_solitas effundere voces_: nam propr. umbræ stridorem edunt,
τρίζουσαι ποτέονται ὥς νυκτερίδες, Odyss. ω, 5 seq.