146 et 148. Vid. V.L.

146. Vulgo _alituum_. Male! et _lituum_ Mars. ed. Ven. _ac

lituum_ est ex emend. Dausq. et N. Heins. non est lectio c. Col.

quod. N. Heins. testari falso monet Drak. _Is trepido alipedi, ac

hinnitu stare n._ perperam quoque conj. Dausq. et _Is trepido

lituum tinnitu_ Scaliger, quod recepit Cellar. _strepitu ac lituum

tinnitu_, etc. emend. Burm. quod admodum adridebat Draken. non

mihi: nam ὁμοιοτέλευτα _strepitu_ et _tinnitu_ auribus

ingratissima sunt, et simplicissima est N. Heinsii medicina. De

_lituum tinnitu_ vid. ad XII, 182. _Trepidus_ autem _equus_ est

properus, festinans, inquietus; quod jam notavere Dausq. et Drak.

Conf. ad VIII, 222.

147. _violentus_ R. 1, et Ben. forte verius, judice Lefeb.

148. _et_ Col. Put. R. 2. Vulgo _ac_, quod pro confestim, seu

propere h.l. positum putabat Dausq. _huic_ conj. N. Heins. ut ter

repetatur, _en_ edidit Lefeb. quæ mutatio et levissima est et haud

dubie vera.

149. _huc_ Put. quod recepit Lefeb. qui eam ob causam et v. 151,

_Huc_ reposuit.

Una mora Æneadæ, postquam vox adtigit aures,

Dum daret auspicium jusque in certamina ductor.

153 seq. «Hæc ubi Asello nuntiata sunt in castra, id modo moratus,

ut consulem percunctaretur, liceretne extra ordinem in provocantem

hostem pugnare? permissu ejus arma extemplo cepit;» Liv. l.l.

--_Æneadæ_, Romano.

[154.] _auspicium_ (ut XVII, 563) _jusque in certamina_, potestatem

ac veniam pugnandi, N. Heins. quem vide ad Ovid. Amor. I, i, 5.

153. _vox accidit aures_ non male conj. Drak. coll. Plaut. Stich.

I, ii, 31; Curt. IV, 4; Heins. ad Valer. Fl. II, 452, et Ovid.

Fast. V, 360; Gifan. Ind. Lucret. in voce _Accidere_, Colv. et

Elmenh. ad Apul. Met. V, p. 160. Neque tamen vulgatam lect.

damnabat.

154. _jusque_ Col. _atque_ Put. _suus_ perperam corrig. Carr.

Vulgo _usque_, inepte, judice etiam Dausq.

Prævetitum namque et capital, committere Martem, 155

Sponte viris. Erumpit ovans, ut Fulvius arma

Imperio solvit, patulumque invectus in æquor

Erigit undantem glomerato pulvere nubem.

155. _capital_, ἀρχαϊκῶς pro _capitale_, scilicet facinus, seu

crimen, pœna capitis luendum. Vid. Ernesti clav. Cic. De pœnis

militum, qui pugnam nisi jussi inierant et discesserant a signis, v.

Lips. Mil. Rom. IV, 4.

156 seq. _arma imperio solvit_, pugnandi potestatem dederat.

158. Conf. ad lib. V, vers. 535.

155. _Prævehitur_ Oxon. _in certamina ductor Prævchitur, namque

ex Capua_ R. 1, Parm. Med. _Prævetitum namque et capital_ recte

Col. et Put. _namque et capita_ Oxon. _Prævetitum namque capiti_

Mars. et Mart. Herbip. _Prævetitum capitis pœna_ Ben. ut conj.

Dausq. _Prævetitum capiti pœna_ Nicander in Junt. edidit et ad

ejus exemplum alii.

Indignatus opem amenti, socioque juvare

Expulsum nodo jaculum, atque arcessere vires, 160

Taurea vibrabat nudis conatibus hastam.

Inde, ruens ira, telum contorquet in auras.

159 sq. Taurea, ut vires lacerti (conf. v. 144) ostentaret, hastam

ope _amenti_, vel _nodi_, vibrare noluit, sed _nudis conatibus_,

sine illorum ope, sola lacertorum vi, jecit. Cf. ad I, 219, 318; IV,

14, 291.

--_Indignatus opem_, non dignatus, respuens, tamquam rem indignam et

inhonestam.

162. _contorsit_ Put. _furens ira_, vel _ruens teneras telum

contorsit in auras_ opinabatur N. Heins. quem vide ad Virgil.

Æneid. IX, 699.

At non idem animus Rutulo: speculatur, et omni

Corpore perlustrat, qua sit certissima ferro

In vulnus via: nunc vibrat, nunc comprimit hastam, 165

Mentiturque minas: mediam tunc transiit ictu

Parmam, sed grato fraudata est sanguine cuspis.

Tum strictum propere vagina detegit ensem.

163 sq. Hæc eleganter et ad naturam apte memorari, jam monuit Ern.

_Rutulo_, Italo, Romano, Claudio Asello.

[165.] _comprimit_, retinet ictum, ut VI, 538; IX, 650.

166. _Mentitur minas_, similis est minanti h.e. jaculanti, simulat

se jam jacturum esse hastam, ut metum incutiat hosti.

163. _speculatur_ est ex emend. N. Heins. pro vulg. _spectatur_;

conf. ad VII, 123, _ab omni_ Tell. R. 1, Ben. _speculatur in omni

Corpore, perlustrat_, etc. edidit Lefeb. Forte leg. _spectatur in

o. C. perlustrans_.

165. _librat_ maluerit N. Heins. et tacite recepit Lefeb. non

inprob. Drak. quum _vibrabat_ proxime præcesserit; cf. ad I, 351;

III, 319; IX, 523.

166. _tunc transiit_ Col. ut ap. Iscan. bell. Troj. VI, 51, sup.

X, 253, et alibi _intrare_ ac _penetrare_. Vulgo _transigit_, quod

servavit Lefeb. et _nunc_, pro quo tamen et in Oxon. _tunc_

legitur, _transfigit_ Put. et R. 2; _Mentitusque minas mediam tunc

transigit ictu P._ corrig. N. Heins.

168. _deripit ensem_ e c. Tell. recepit Lefeb. coll. Hom. Iliad.

μ, 190, υ, 284, et sic conjecerat Burm.

Et jam ferrata rapiebat calce volantem

Taurea cornipedem, fugiens minitantia fata. 170

Nec Rutulus levior cedentis perdere terga:

Nam profugo rapidus fusis instabat habenis.

169. Vid. Var. Lect. h.l., et VII, 696.

171. _Rutulus_, Romanus, _levior_, velocior (v. ad III, 394), _non

perdere_, h.e. non perdebat, premebat (ita jam Lefeb. coll. Virgil.

Æn. II, 530; XII, 754).

--_terga cedentis_; cf. ad I, 422.

172. _fusis habenis_, ut VII, 696, et passim apud poetas.

169. _quatiebat_ opinabatur N. Heins. (cf. ad VII, 696, 697, ac

not. ad II, 71) et _fodiebat_ (ut VI, 212; VII, 67; Virg. Æn. VI,

882) Draken. qui tamen τὸ _rapiebat_ multum facere arbitrabatur ad

festinationem Taureæ, qua se pugnæ subduxerit, augendam.

171. _prendere_ Col. probb. Modio et N. Heins. idque recepere

Draken. et Ern. Vulgatum tamen _perdere_ recte, opinor, tuentur

Dausq. Barth. Adv. VIII, 7 (ubi Claudium dicit leviorem fuisse,

quam ut perdere Taureæ terga, h.e. amittere, tangere non

potuisset; vel eum non levem ad perdenda Taureæ terga, sed

adtentum, ut ante in duello, rem summa prudentia gessisse),

Burmann. et Lefeb. quos sequutus sum. Vid. not. _pergere_ Put.

Hunc versum sequenti jungebat Burm. et _Jam_ legebat pro _Nam_.

Deinde _cedentia terga_ maluerit N. Heins. quod utique elegantius

est: vid. a Draken. coll. VIII, 1; XV, 729; XVI, 55, et Heins.

ad Ovid. Epist. Her. II, 93, et Met. I, 541; Broukh. ad Prop.

III, vii, 57. [“XV, 729” recte XV, 726]

172. _rapidum effusis habenis_, et v. 178, _aversaque_

(remotiori) _porta_ emend. N. Heins. At vid. nott.

Utque metus victum, sic ira et gloria portis

Victorem inmisit, meritique cupido cruoris.

Ac dum vix oculis, vix credunt mentibus, hostem 175

Confisum nullo comitante inrumpere tectis,

Per mediam propere trepidantum interritus urbem

Egit equum, adversaque evasit ad agmina porta.

175. _credunt_, Campani.

178. _porta adversa_, e regione obposita illi, per quam Claudius

Capuam intraverat; Drak. Recte. Cf. Liv. XXIII, 47 extr.

Hinc ardore pari nisuque incurrere muris

Ignescunt animi, penetrataque tecta subire. 180

Tela simul flammæque micant: tunc saxeus imber

Ingruit, et summis adscendunt turribus hastæ.

179 sq. Summa luxuries poetica est, qua jam communis omnium pugnandi

ardor describitur; Ern.

--_Ignescunt_, incensi sunt, _ardore_, cupiditate pugnandi. Conf. ad

III, 136 et 305.

--_pari_, communi; vel potius eodem, quo Claudius intraverat urbem;

ejus exemplo incitati.

--_tecta_, Capuam.

181. _saxeus imber_; v. ad I, 311.

182 sq. Vid. Var. Lect. Withof. emendat _adstantum turribus_, hoc

est, ingruunt hastæ militum romanorum, qui summis in turribus

pugnantes adstabant.

182. _adduntur turribus_ legendum censebat idem N. Heins. coll.

VI, 21; IX, 105; XV, 722.; Stat. Thebaid. II, 579. _et missæ

succedunt t. h._ Markl. Ep. crit. p. 42; _summis accedunt_, vel

_funduntur_ Draken. et _descendunt_ Burm. ut non Capuæ turres

intelligantur, sed machinæ in modum turrium, quas obsessores muris

admoverint, et unde hastas miserint in defensores. Eodem sensu

vulgatam lect. cepit Ernesti V.C. qui tamen ad exemplum Lefeb.

monet, voc. _adscendunt_ frustra sollicitari a viris doctis, neque

agi de obsessis, sed de obsidentibus. De iisdem etiam Intpp. illi

adceperunt hæc verba, etsi alio sensu, quam Lefeb. qui coll. Virg.

Æn. IX, 568, exponit, hastæ jactantur ad fastigia turrium Capuæ.

Ita et ego dudum hæc verba intellexi; at semper quoque veritus

sum, ne aures poeticæ concinnati adsuetæ iis obfenderentur: nam

hastæ missæ non bene _turribus adscendere_ dicuntur. Silius forte

memor fuit loci Virg. Æn. II, 237. _Scandit fatalis machina

muros_, et, quod de equo illo in urbem inlato vel inmisso præclare

dicitur, perperam transtulit ad hastas.

Nec pronum audenti virtutem excellere cuiquam:

Æquarunt iræ dextras: dictæa per auras

Tranat, et in medium perlabitur urbis arundo. 185

184. _Dictæa arundo_; vid. ad II, 90.

185. _Tranat_; v. ad III, 682.

183. Vulgata lectio est: _Nec pronum audendi virtutem e. c._ Eam

in re dubia servavi, librorum auctoritatem sequutus, nisi quod

_audenti_ pro _audendi_ e c. Put. recepi. Inde sententia non

inepta exoritur: _non cuiquam_, nemini, _audenti virtutem

excellere_ aliis, _pronum_, facile id erat; nisi malis, _nec

pronum_, facile, _cuiquam audenti_, forti viro, _v. excellere_;

vel denique, _nec pronum audenti_, fortibus erat, _v. excellere

cuiquam_. Τὸ _virtutem_ retinui, quoniam Silius quam maxime

græcismos amat: neque tamen intercedo, quo minus _virtute_

reponatur, ut legitur in c. Put. (in quo tamen _et scendere_

perperam pro _excellere_) et ed. Ben. _audendi virtutem extendere_

conj. N. Heins. vel, ut Dausq., _audendi virtute excellere_, quod

recepere Draken. Ern. et Lefeb. qui exponit: «nullus vult ut ab

alterius virtute sua superetur virtus.» _Nec pronum audenti

virtutem ostendere c._ emend. Burm. hoc sensu: cuiquam forti et

audenti non facile erat, virtutem suam præcipuam ostendere, quum

omnes simul et confusim pugnarent, et _iræ æquarent dextras_, h.e.

omnes eodem furore et ira pugnarent. Recte sententiam h.l.

percepit Burm. sed eadem quoque vulgatæ lectioni inest (quin eodem

modo et Ernesti lectionem sibi probatam interpretatus est), neque

adsequor, cur non tam bene _virtute excellere_ dicatur, quam

_virtutem ostendere_.

Lætatur non hortandi, non plura monendi

Fulvius esse locum; rapiunt sibi quisque laborem.

Quos ubi tam erectos animi videt, et superesse

Fortunæ sibi quemque ducem, ruit impete vasto

Ad portam, magnæque optat discrimina famæ. 190

187. _rapiunt sibi quisque laborem_, eleganter, ut XI, 197, 491;

XII, 478. Cf. ad I, 569.

188 sq. Vid. Var. Lect.

190. _magnæ optat discrimine famæ_, quo sensu Curtius, VIII, 13

extr., dixit _gloriam sibi ex periculis arcessere_.

188. _jam_ maluerit N. Heins.

189. _Fortunæ_ ex ed. Ven. Marsi recepit Drak. suadente

N. Heins. _Fortuna_ Parm. Ald. Florent. et Gryph. edd. prob.

Dausq. Vulgo _Fortunam_: quod non spernebat Barth. Adv. XXII, 8,

modo _superesse_ exponeretur præesse, de quo vid. Gell. I, 22;

malebat tamen legere _Fortuitum sibi q. d._, quemque, ut Fortuna

datum, rebus suis ipsummet ducem futurum. Idem Adv. VIII, 7,

scribendum ceusebat, _et super esse Fortunam s. q. d._, super h.e.

præter Fortunam esse sibi quemque ducem seu instar ducis. Hanc

distinguendi explicandique rationem amplexus est Lefeb. coll.

perperam Virg. Æn. XII, 714, nec laudato sententiæ hujus auctore.

Ea nihil contortius esse monet Ernesti, qui nostram lectionem ita

interpretatur: quemque fortunæ suæ auctorem esse. Sed poetam,

qualis Silius est, _superesse_ dixisse pro _esse_ vix crediderim.

Illa vero divisio forte non respuenda, si _super_ pro _insuper_,

scilicet videt (vid. ad I, 60 et 340) et verba _esse Fortunæ sibi

quemque ducem_ eo sensu posita adceperis, quo Livius lib. XXII, 5

(quem locum Silius ante oculos habuisse videtur) dixit: _sibi

quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam_. Sic tamen

_Fortuna_ præstiterit; nisi aliud mendum latet.

190. _parat_ conj. N. Heins.

Tres claustra æquævo servabant corpore fratres,

Quîs delecta manus centeni cuique ferebant

Excubias, unaque locum statione tenebant.

Forma ex his Numitor, cursu plantaque volucri

Præstabat Laurens, membrorum mole Laburnus. 195

191. Narratio variarum cladium, ad Capuam factarum, in qua poeta

magis ingenio suo ad quævis mira (quis enim non illud statim studio

quæsitum putet, quod tres fratres, iidemque varia armorum genera

tractantes in uno loco excubias agunt?) et atrocia narranda prono

indulsit, quam historiæ fidem servavit; Ern. Silius turbato temporum

rerumque ordine, ut passim, inpr. lib. XII, huc transtulit, quæ

Livius lib. XXVI, c. 5, 6, de pugna ad Capuam commissa tradit, et

quæ sup. XII, 488, carmini intexere debuerat.

--_æquævo corpore fratres_, ut _tergemini fratres_ sup. IV, 355.

192. Imitat. Virg. Æn. IX, 161 sq.; Drak. _ferebant_, tenebant,

_Excubias unaque locum statione tenebant_; conf. Burm. ad Val. Fl.

V, 252.

194. _volucris_ Col.

195. _Taburnus_ corrig. N. Heins. quia Silius nomina militum a

fluviis montibusque ut plurimum soleat derivare (vid. ad I, 306),

et Taburnus sit mons Samnii, a Marone Ge. II, 38, et Æn. XII, 715,

memoratus, nec remotus admodum a Capua.

Sed non una viris tela: hic mirabilis arcu;

Ille hastam quatere, ac medicatæ cuspidis ictu

Prælia moliri, et nudo non credere ferro;

Tertius aptabat flammis ac sulfure tædas.

197. _medicatæ cuspidis_ et _nudo ferro_; vid. ad I, 219; VII, 453,

et Heyne ad Virg. Æn. XII, 857.

199. Cf. IX, 336.

199. _armabat_ conj. Burm. ut _enses veneno armari_ dicuntur

passim; _actabat_ Tell. quod placet Lefeb. ut veteres dixerint

_agere_, _actare_, _actitare_, ut _jacere_, _jactare_,

_jactitare_: certe anteced. pro conseq. vel _aptabat_ pro _aptabat

et vibrabat_ positum monet.

Qualis Atlantiaco memoratur litore quondam 200

Monstrum Geryones inmane tricorporis iræ,

Cui tres in pugnam dextræ varia arma gerebant;

Una ignes sævos, ast altera pone sagittas

Fundebat, validam torquebat tertia cornum,

Atque uno diversa dabat tria vulnera nisu. 205

200 sq. Cf. ad I, 277 seq.

--_Atlantiaco litore_, in Erythia ins.; v. Heyne ad Apollod. p. 71

et 386 seq.

201. _Geryones_; v. ad III, 422 in Var. Lect.

203 sq. _sagittas Fundebat_; v. ad I, 267.

202. _paria_, h.e. totidem, _arma_ opinabatur N. Heins. Sed

cuivis dextræ _arma varia_ h.e. diversi generis, alteri ignes,

alteri sagittas, tertiæ _cornum_ seu hastas (vid. not. ad II, 124)

tribui, et hinc Geryoni comparari tergeminos, quibus _non una

tela_ seu arma fuerint (cf. v. 196), jam monuit Drakenb. Rectius

_in pugnam_ emend. N. Heins. quod recepi, quia et linguæ

convenientius et auribus suavius est, atque in duobus antiquis,

nescio quibus, _pugna_ legi monet Lefeb. qui _pugnas_ reposuit;

conf. ad VII, 67.

Hos ubi non æquis variantes prælia consul

Conspexit telis, et portæ limina circum

Stragem, ac perfusos subeuntum sanguine postes,

Concitat intortam furiatis viribus hastam.

Letum triste ferens auras secat Itala taxus, 210

Et, qua nudarat, dum fundit spicula ab alto,

Arcum protendens, Numitor latus, ilia transit.

At, non obsepto contentus limine Martem

Exercere levis bello, sed turbidus ausi,

Virrius incauto fervore eruperat amens 215

Reclusa in campum porta, miseramque furori

Vincentum obtulerat pubem: ruit obvia in arma

Scipio, et oblatum metit insatiabilis agmen.

206. _non æquis_, non paribus et iisdem, sed variis. Sic ap.

Virgil. Æneid. lib. II, vs. 714 est, _non passibus æquis_. _Ed._

210. _taxus_; cf. ad IV, 255, 567.

211. _fundit_, ut v. 204.

214. _levis bello_, inbellis, nullarum virium, nullius artis ac

momenti in bello. Vid. ad VIII, 515.

--_turbidus ausi_, audax.

215. _Virrius_, de quo vid. ad XI, 65 seq.; XII, 86.

218. _metit_; cf. ad IV, 213, 462.

208. _ac_, non _et_, Col.

211. _spicula fundit_ Put.

213. _obsepti contentus limine M. E. tenus valli_, vel _brevi

vallo_, vel _levi bello_, putabat N. Heins.

Tifata umbrifero generatum monte Calenum

Nutrierant, audere trucem; nec corpore magno 220

Mens erat inferior: subsidere sæpe leonem,

Nudus inire caput pugnas, certare juvenco,

Atque obliqua trucis deducere cornua tauri

Adsuerat, crudoque aliqua se adtollere facto.

219. _Tifata_; v. ad XII, 487.

220. _audere trucem_, audacissimum; noto græcismo. Audacia et

vires Caleni mox omnibus fere poeticæ orationis coloribus

adumbrantur.

221. _subsidere leonem_; v. Var. Lect.

222. _Nudus caput_, sine galea. Cf. ad III, 358.

223. _deducere_ Barthius, Adv. VIII, 7, exponit tenuare et in

rectam seriem deflectere, ut _deductum carmen_, quod subtile unoque

tenore fluens dici possit: sed rectius Gronov. Obss. I, 17, ad

terram detrahere, coll. Suet. Claud. 21; Ovid. Met. IX, 84; Plin.

VIII, 45.

224. _crudo facto_; v. ad I, 405; V, 423.

--_aliqua_ sc. via et ratione, seu ex parte, ut ap. Virg. Ecl. III,

15; conf. Intpp. ad Plaut. Epidic. I, ii, 49, et Heins. ad Ovid.

Trist. III, iv, 75.

221. _sibi subdere sæpe leonem_ emend. Barth. Adv. VIII, 7, et

_subsistere_ (h.e. sustinere impetum, ut ap. Liv. I, 4, extr. et

IX, 31) Gronov. Obss. I, 17, ubi tamen in curis secundis vulgatam

scripturam defendit, et _subsidere_ exponit venatu et insidiis

capere, propr. in insidiis subsidere (Liv. I, 14) seu latere, more

venatorum, qui ita feras obvias clamore in laqueos præcipitant, et

inde _subsessores_ vocantur v.c. Senec. Hippol. v. 52; conf. Gron.

l.l. Heins. et Heyne ad Virg. Æn. XI, 268; Passer. ad Prop. I,

viii, 15; Lucan. V, 226. Marsus simpl. explicat sternere, non

inprob. Ernes. quum eo tandem redeat illa ex insidiis occupatio.

224. _crudoque aliqua se a. facto_ Col. vid. not. _crudoque

oblique se a. fato_ Ox. Parm. Med. Mars. Mart. Herbip. _c. obliquo

se a. fato_ Put. _crudo oblique et se a. fato_ Junt. Ald. Gryph.

Illud _oblique_, quod jam Draken. monuit, male ab oscitante

librario ex vs. præc. hic revocatum; conf. ad VIII, 466, _crudoque

olim se a. fato_ Basil. Wolfii et inde plurimæ aliæ; _crudoque

olim_ (quum juvenis esset) _se adtollere cæstu_ corrig. Burm. nam

qui cæstibus pugnant, in digitos pedis erecti sunt (conf. Virg.

Æn. V, 426, Stat. Theb. VI, 747; Valer. Fl. IV, 267), et _crudus

cæstus_ ut ap. Virg. Æn. V, 69; Stat. Theb. VI, 730 al. Non male,

judice Drak. qui tamen lectionem c. Col. præferebat, quum τὸ

_olim_ primum in ed. Basil. vidisset.

Is, dum præcipites expellit Virrius urbe, 225

Seu spreto, seu ne fieret mora, nudus in æquor

Thorace exierat, leviorque premebat anhelos

Pondere loricæ, et palantes victor agebat.

Jamque Veliternum media transegerat alvo,

Jam, solitum æquali ludo committere equestres 230

Scipiadæ pugnas, Marium tellure revulso

Perculerat saxo: miser inplorabat amicum

Cum gemitu exspirans, scopulusque premebat hiantem:

Sed, validas sævo vires duplicante dolore,

Effudit lacrimas pariter cornumque sonantem 235

Scipio, solamen properans optabile in armis

Hostem prostrato morientem ostendere amico:

226. _nudus_, sine _thorace_. Conf. ad IV, 313.

227. _levior_, velocior ac expeditior (conf. ad III, 394), quum

sine lorica esset, _premebat_ et urgebat Romanos, cursu et armorum

pondere fessos.

230. Marium, æqualem _Scipiadæ_, Scipionis. Vid. ad VII, 107.

232. _Perculerat saxo_; cf. ad IX, 395.

233. _hiantem_, bene de eo, qui _scopuli_, h.e. saxi pondere

premitur, et hianti ore auram captat.

235. _Effudit cornum sonantem_; cf. ad I, 267; II, 124, et IV, 567.

237. _Hostem morientem_ tamquam _solamen in armis_, viris in acie

cadentibus. Cf. II, 258.

235. _Effudit_ scripti. Vulgo _Effundit_, quod revocavit Lefeb.

et in duobus scriptis legi testatur.

Tranavit, liquidas volucris ceu scinderet auras,

Hasta viri pectus, rupitque inmania membra;

Quanta est vis agili per cærula summa liburnæ, 240

Quæ, pariter quoties revocatæ ad pectora tonsæ

Percussere fretum, ventis fugit ocior, et se,

Quam longa est, uno remorum præterit ictu.

238. _Tranavit_; v. ad III, 682.

240. Comparatio hæc, qua velocitas hastæ declaratur, acutissima

recte videbatur Barthio Adv. XXII, 8 et Ern. qui tamen in 243,

ludentem poetam adnoscit.

--_Liburnæ_, seu _Liburnicæ_ sc. naves, levissimæ ac _agiles_,

velocissimæ, quibus Liburni, Illyrici et Epiri populus, mare

infestabant.

--_cærula_; v. ad I, 21.

241. Conf. XI, 489, et Ovid. Met. XI, 461 sq.

242 sq. _se, Quam longa est_, spatium mensuræ ac magnitudinis suæ,

etsi longissimum est.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 228 / 438 题