Hæc, ævi vitæque tenax, felixque senectam
Mille indefessos viridem duxisse per annos,
Seclorum numero Trojanis condita tecta
Æquabat: sed enim longo nox venerat ævo.
126. Quæ Plinius, VIII, 32 seu 50 (ubi vid. Harduin.) et alii de
grandi cervorum ætate tradant, fabulosa esse, jam monuit Aristot.
Hist. An. IX, 6; et hodie satis constat, raro triginta annis majores
inveniri.
127. _Mille_ tamen cervorum _anni_ a nemine, quod sciam,
memorantur, et poeta nimis rem auxit.
129. _nox_, mors. Vid. Var. Lect.
129. _sed enim_, non _sed jam_, scripti; confer not. ad I, 33.
Deinde _nox_ scripti, R. 1, Parm. Med. _mox_ R. 2. Vulgo _mors_,
ex interpretamento, vid. ad II, 574. Vocab. tamen _nox_ nude
positum pro morte nunc, præsertim de cerva, recte, opinor,
displicuit Ernesto V.C. ut et N. Heins. inf. v. 270.
Nam, subito incursu sævorum agitata luporum, 130
Qui noctis tenebris urbem (miserabile bello
Prodigium) intrarant, primos ad luminis ortus
Extulerat sese portis, pavidaque petebat
Consternata fuga positos ad mœnia campos.
Exceptam læto juvenum certamine ductor 135
Mactat, Diva, tibi, tibi enim hæc gratissima sacra,
Fulvius, atque adsis orat, Latonia, cœptis.
131 seq. _miserabile bello Prodigium_, ut sup. VIII, 638, ubi v.
not.
134. _Consternata_; conf. Heinsium ad Ovidii Metam. lib. II, 314.
135. Cogita milites omine fausto lætos inter se certasse, quis
primus caperet cervam; Ern. _Excipere_ verbum proprium venatoribus,
qui feras dolo ac fraude capiunt, ut δέχεσθαι. Vid. Burm. ad Quint.
Inst. Or. II, 12, et Phædr. I, ii, 6, ubi cf. etiam Hartman. in
Chrestom. Phædr.
136. _Mactat, Diva, tibi enim gratissima sacra_ Col. mendose!
_Macta, Diva, tibi, tibi enim hunc, gratissima sacra_ conj.
N. Heins. _tibi, tibi enim hanc_ non male reposuit Lefeb. coll.
loco simillimo Virgil. VIII, 84, ubi vid. Heyne de usu voc.
_enim_.
Inde, alacer fidensque Dea, circumdata clausis
Arma movet, quaque obliquo curvantur in orbem
Mœnia flexa sinu, spissa vallata corona 140
Adligat, et telis in morem indaginis ambit.
138 sqq. «Capua etsi nihilo segnius obsessa per eos dies fuerat,
tamen adventum Flacci sensit,» Liv. XXVI, 12.
[140.] _spissa vallata corona Adligat_, urbem corona cingit; noto
obpugnandi modo, de quo v. Lips. Poliorc. I, 4, _telis in morem
indaginis ambit_, tam arte Capuam obsidet, ut venator saltus ac
ferarum latibula _indagine_, h.e. ingenti retium cassiumque serie,
cingere solet, ne ulla elabendi occasio detur; quo sensu et inf.
XIV, 368, _navalis indago_ dicitur navium corona ac ordo; Drakenb.
Cf. X, 80, et Cerda ad Virg. Æneid. IV, 121.