106. _conjunctis_ Put.

Hic latera intextus stellatis axibus agger,

Hic gravida armato surgebat vinea dorso. 110

At postquam properata satis, quæ commonet usus,

Dat signum, atque alacer scalis transcendere muros

Imperat, ac sævis urbem terroribus inplet,

Quum subito dextrum obfulsit conatibus omen.

109. Dausq. Cell. et Ernesti intelligunt turres et machinas, quarum

lateribus _stellati axes_, h.e. rotæ radiatæ fuerint adnexæ. Sed de

_aggere_ sermo est; unde _axes stellati_ videntur potius ligna dici

sive tigna, cancellatim, ad instar stellæ radiatæ vel potius

radiorum rotæ, directa, transversa et decussata, quibus latera

aggeris varie ligabantur. Ipsa autem verba petita sunt e Lucano,

III, 455. Conf. Lips. Poliorcet. II, 3.

110. _dorsum armatum_, dicuntur milites, vineis tecti; vel tectum

vineæ permunitum, et, ut utar verbis Veget. IV, 15, _duplici

munitione, tabulatis_ (f. _tabulis_) _cratibusque contextum_ (quod

tamen tabulatum magis proprie pluteorum fuit); aut vinea dicitur

_gravida dorso armato_, quia a tergo et dorso armatum militem

revelat et ostendit. Ita Lips. Poliorc. I, 7.

--_gravida_, ut _fœta armis_ et _gravis_ apud Virg. Æneid. lib. II,

238, et VI, 516, ad quæ loca vide Heyne.

--_surgebat_, ut v. 54.

111. _At_ Colon. et Putean. Vulgo _Ac_.

114. _Tum_ emend. Dausq. Sed vulgata quoque lectio bene se habet;

_offulsit_ Colon. Conf. Heins. ad Virgil. Æneid. IX, 110, 731, et

Valer. Flacc. IV, 482. Vulg. _effulsit_.

Cerva fuit, raro terris spectata colore, 115

Quæ candore nivem, candore anteiret olores.

Hanc agreste Capys donum, quum mœnia sulco

Signaret, grato parvæ mollitus amore,

Nutrierat, sensusque hominis donarat alendo.

115. Commentum ornatus studio carmini intextum, et depromtum e Virg.

Æn. VII, 483 sqq. sed Siliana orationis luxurie expressum. Conf.

Heyne ad Virg. l.c. et Calpurn. VI, 32.

--_Cerva_, in Virg. _cervus_. Cf. ad III, 39, in V.L.

116. Cf. Virg. Æn. XII, 84, ibique Cerda et Heyne.

117 seq. _Capys_, de quo vid. ad XI, 30.

--_mœnia sulco Signaret_, ambitum eorum locumque urbis novæ aratro

definiret, h.e. Capuam conderet. Res nota ex Isidor. Orig. XV, 2;

Serv. ad Virgil. Æn. V, 755, et Intpp. Ovid. Fast. IV, 819.

[118.] _mollitus_, captus. Quod feram captam occidi noluerat;

Burman.

119. Verba Virg. Æn. VII, 487... 490, ornatu parum apto et jucundo

variata.

115. _Teucris_ pro _terris_ scribendum censebat N. Heins.

118. _parvam molitus_ emend. idem, putans _moliri_ esse id. qd.

moderari, fingere, regere, ut _moliri parva tela manu, iter,

terras_, ap. Senec. in Hippol. Œdipo et Troad. 682, quæ tamen

exempla ad hanc verbi vim probandam nihil faciunt. Neque hanc

conjecturam mihi persuasit Lefeb. coll. Ovid. A. A. II, 319.

Inde exuta feram, docilisque adcedere mensis, 120

Atque ultro blanda adtactu gaudebat herili.

Aurato matres adsuetæ pectine mitem

Comere, et humenti fluvio revocare colorem.

Numen erat jam cerva loci; famulamque Dianæ

Credebant, ac tura deum de more dabantur. 125

120. _exuta feram_, ferina natura, seu feritate exuta, deposita,

h.e. mansuefacta. Cf. ad VI, 100, et VII, 496.

124 sq. Conf. ad VI, 283... 288, et Gron. Obss. I, 13.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 225 / 438 题