Hac avidas mentes et barbara corda rapina 90
Polluit, atque armat contemtu pectora divum.
Avia tunc longinqua placent, quæ sulcat aratro
Ad freta porrectis Trinacria Bruttius arvis.
91. _armat contemtu pectora_, ut IV, 249.
92 sq. Cf. Liv. XXVI, 12 pr.
--_sulcat aratro_, ut _Thraces arant_ ap. Virg. Æn. III, 14, et
similia passim. Vid. ad VIII, 564.
90. _Hac_ Colon. Rom. 1, Parm. Med. _Hanc_ Oxon. et Puteol.
_Hec_ Marsus errore librariorum, qui tamen vulgatam lect. _Hæc_
peperit.
91. _contemtus_ malebat Burm.
Dum Libys haud lætus Rhegina ad litora tendit,
Victor, submoto patriis a finibus hoste, 95
Fulvius infaustam Campana ad mœnia clausis
Portabat famam, miserisque extrema movebat.
94. _Haud lætus_, tristis: eum enim invitum, et deorum portentis
territum, ac tandem Dasii narratione permotum, Romæ capiendæ spem
posuisse, et inde movisse, ex initio hujus et fine superioris libri
constat; Drak.
97. _miseris_, obsessis Capuæ civibus _extrema_ mala _movebat_,
parabat. Ernesti: ita urbem obsidebat, ut spes nulla salutis civibus
relinqueretur.
94. _haud lentus_ (ut ap. Liv. XXVI, 12, pr. _repentino adventu_)
emend. N. Heins. et edidit Lefeb. Non male; vid. tamen not.
_Regina_ Oxon. cum nonnullis ex primis edd. non inprob. Drak.
cujus nota est hæc: «Qui nomen a ῥήγνυμι deducunt, quod fama sit,
eo in loco impetu maris Siciliam: ab Italia abruptam esse,
_Rhegium_ malunt: his vero, qui a _Rege_ derivant propter loci
splendorem, _Regium_ placet, ut Grævio ad Cic. Epist. Fam. XII,
25. Antiqui lapides literati, nunc addita, nunc detracta
adspiratione, utramque orthographiam agnoscunt.»
97. _miserique_ Mars. et quidam alii.
Tum prensans passim, cuicumque est nomen in armis:
«Dedecus hoc defende manu! cur perfida, et urbi
Altera Carthago nostræ, post fœdera rupta, 100
Et missum ad portas Pœnum, post jura petita
Consulis alterni, stat adhuc? et turribus altis
Hannibalem ac libycas exspectat lenta cohortes?»
98. _prensans_, rogans. Vid. ad lib. VI, v. 461 sq. _cuicumque est
nomen in armis_, fortissimos militum, viros spectatæ virtutis.
99. Verba Fulvii.
--_Dedecus defende_, ut V, 490 ubi v. not. Ernesti: injurias a
Campanis nobis factas armis ulciscimini. Sed _dedecus_ eo spectat,
quod tam perfida urbs tam diu nequidquam obsidetur. Cf. sqq.
100. _fœdera rupta_; conf. XI, 29 seq.
101 seq. _missum ad portas Pœnum_, Hannibalem arcessitum, quum
Campani ad cum deficerent, de quo vid. XI, 132 seq., et XII, 449 sq.
--_post jura petita Consulis alterni_; conf. XI, 55 sqq.
103. _lenta_, secura, sine metu, et in otio. Cf. ad II, 489.
99. _urbis_ Col.
101. _admissum_ Oxon. cum priscis edd.
Miscebat dictis facta, et nunc robore celsas
Educi turres, quîs vinceret ardua muri, 105
Cogebat, nunc conjunctas adstringere nodis
Instabat ferroque trabes, quo frangeret altos
Portarum postes, quateretque morantia claustra.
104. _robore_, e ligno, ligneas.
106. _conjunctas adstringere nodis_, palilogia, de qua v. ad IX,
99.
107. _trabes_, arietes.
108. _morantia claustra_, ut VII, 130.