698. _Prorumpere_ Puteol.

His dictis, grates agit, ac turbata per auras

Devolat, et prensa juvenis Saturnia dextra,

«Quo ruis, o vecors? majoraque bella capessis,

Mortali quam ferre datum?» Juno inquit, et atram

Dimovit nubem, veroque adparuit ore. 705

701. _grates agit_ Juno Jovi, quod Hannibalem, cui favebat,

coercendi, atque ita Jovis iræ eripiendi et a periculo liberandi

occasionem sibi dederit; Ern.

--_grates agit_ Jovi, quod non prostraverit Hannibalem fulmine, sed

sibi ejus eripiendi copiam dederit; Lenz.

--_turbata_; v. ad I, 477.

705. Juno, densa nube, qua involuta adcesserat, dimota, ipsa specie

divina se videndam præbet Hannibali. Sic Dii heroibus hominibusque a

se amatis in conspectum veniunt. Vid. Heyne Exc. XIII ad Virg. Æn.

I, 402 sq., et cf. Æn. II, 589 seq.

703. _majorane_ præstiterit.

704. _datum_, non _datur_, scripti; _atrum Dimovit nimbum_

suspicari possis, quia mox _nube_ sequitur.

«Non tibi cum Phrygio res Laurentive colono;

En, age; namque, oculis amota nube parumper,

Cernere cuncta dabo, surgit qua celsus ad auras,

Adspice, montis apex, vocitata Palatia regi

Parrhasio plena tenet et resonante pharetra, 710

Intenditque arcum, et pugnas meditatur Apollo.

706 sqq. Cf. sup. ad v. 686 sq., et Virg. Æn. II, 601 sqq.

--_non tibi res_ est et pugnandum _cum Phrygio Laurentive colono_,

cum Romanis et hominibus, sed cum Diis tutelaribus Romæ. Conf. ad I,

106, 110, 514; II, 352.

709 sq. _vocitata Palatia regi Parrhasio_, montem Palatinum. Vide ad

VI, 631 sq.

--_vocitata regi_; conf. IV, 59, ibique Var. Lect.

[710.] _Parrhasio_, Arcadio: nam Parrhasia urbs et Parrhasius mons

Arcadiæ.

711. _Apollo_ præsidet monti Palatino et _Palatinus_ olim dictus a

splendido marmoreoque templo, quod Augustus in Palatio in memoriam

victoriæ Actiacæ exstruxerat, et cui addita porticus cum bibliotheca

Latina Græcaque. Vide Suet. Aug. 29; Dio LIII, i, p. 496; Propert.

II, 31, et IV, 6.

--_pugnas meditatur_; cf. ad V, 315, et Heyne ad Virg. Æn. X, 455.

710. _tumet et_ Tell. unde _Parrhasio_, _plena_, _tumet_, (vid. ad

lib. II, v. 626) _en, resonante pharetra_ reposuit Lefeb. cujus

hæc verba sunt: «Frigide in Drakenborch. et aliis _tenet et_.

Certe si intendat arcum, debet illum _tenere_; nec opus id

dixisse.» Enimvero Apollo non _tenet arcum_, sed _Palatia_, hoc

est collem Palatinum occupat, et τὸ _en_, quod Lefeb. in deliciis

est, modo præcessit.

«At, qua vicinis tollit se collibus altæ

Molis Aventinus, viden’, ut Latonia virgo

Adcensas quatiat Phlegethontis gurgite tædas,

Exsertos avidæ pugnæ nudata lacertos? 715

713. Hæc efficta, quoniam in monte Aventino inter reliqua opera

publica ædesque sacras eminebat templum Dianæ commune, Romanorum

Latinorumque sumtibus consilio Servii Tullii exstructum, unde Diana

etiam _Aventina_ dicta, et mons Martial. XII, xviii, 3, _collis

dominæ Dianæ_. Cf. Liv. I, 45; Dionys. Hal. I, p. 25; Alex. Donati

Roma vetus et recens, c. 13, pag. 213, et Nardini Roma antica lib.

VII, c. 8, p. 445.

714. Ita Erinnys supra II, 610 (ubi v. not.) et ap. Virg. Cul. 245.

714. _tædas Adcensas Phlegethontis gurgite_, h.e. letales, vel

proprie, quia Diana etiam Hecate est, adeoque Dea inferna; Lenz.

715. _nudata pugnæ_, ad pugnam, κατὰ _lacertos exsertos_, nisi malis

jungere _nudata lacertos exsertos pugnæ_, ad pugnam; more venatricum

et bellatricum, ut Dianæ ac Nympharum, quarum humerus pectusque

dextrum in numis et statuis nudatum conspicitur. Vid. sup. ad II, 78

sq.; Heyne ad Virg. Æn. I, 492 et inpr. XI, 649; Spanhem. ad Callim.

H. in Dian. v. 212, 213.

712. _At qui_ scripti et vett. edd.

713. De quantitate ultimæ syll. voc. _vide_ et _viden’_ multa

disputant Intpp. ad Val. Fl. V, 595; Heins. ad Ovid. Ep. Her. XII,

71, et Bentl. ad Horat. Epist. I, i, 91.

715. _Exsertos_ (_aude_) _pugnæ_, etc. conj. Dausq. vel _avide_,

quod prob. Barth. Adv. V, 6, et recepere Cell. Drak. Lefeb. Ern.

Sed et sup. v. 457, _avida certamina_ dici, vel utroque loco

_rabida_ scribendum esse, monuit N. Heins. Conf. sup. ad v. 457.

Parte alia, cerne, ut sævis Gradivus in armis

Inplerit dictum proprio de nomine campum.

Hinc Janus movet arma manu, movet inde Quirinus,

Quisque suo de colle Deus: sed enim adspice, quantus

Ægida commoveat nimbos flammasque vomentem 720

Jupiter, et quantis pascat ferus ignibus iras.

716. Mars campum Matium obtinet.

717. _Inplerit_ armis, curru et comitatu (conf. ad IV, 324 sq., 430

seq.); vel potius, armorum et currus strepitu, ut IV, 436; vel

denique, ut IX, 448, _clipeo campum involvens_.

--_proprio_, ut VIII, 422.

718. _Janus_ tuetur Janiculum, et _Quirinus_ collem Quirinalem.

719 sq. Jupiter in monte Capitolino se parat prælio.

--_quantus Ægida commoveat_; vid. ad I, 642.

720. Conf. Virg. Æn. VIII, 354, ibique Heyne. Docte autem ægis ipsa

dicitur _vomere nimbos flammasque_, h.e. fulmina, quæ Jupiter dextra

jaculatur, dum læva concutit ægidem.

718. _arma_ pro _inde_ Put.

719. _quantus_ Col. Oxon. Tell. R. 2, _quantos_ Put. Vulgo

_quantum_, vid. not.

Huc vultus flecte, atque aude spectare Tonantem,

Quas hiemes, quantos concusso vertice cernis

Sub nutu tonitrus! oculis qui fulgurat ignis!

Cede Deis tandem, et Titania desine bella.» 725

723. _hiemes_, ut III, 197.

--_concusso vertice_, capite tuo.

724. _Sub nutu_, potestate Jovis, ad ejus quasi nutum paratos, ut

IV, 712. Nam de nutu, quo Jupiter totum tremefacit Olympum (Hom.

Iliad. α, 528 sq.; Virg. Æn. IX, 106; X, 115), vix cogitandum

videtur.

725. _bella Titania_, h.e. bellum cum Diis, quale Titanes gesserunt;

bella temeraria et infausta. _Ed._

--_desine bella_; vide Heinsium ad Ovid. Art. Am. II, 725.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 217 / 438 题