Serpentum tellus pura, ac viduata venenis; 370
Sed tristis cælo, et multa vitiata palude.
370. Cf. Strab. V, p. 155, ibique Casaub. «Venenum ibi non nascitur,
nisi herba per scriptores plurimos et poetas memorata,» Isidor.
Orig. XIV, 7. Hæc est _herba Sardonia_, de qua v. Solin. 4 (10),
Plin. XX, 11; Martin. et Heyne ad Virgil. Ecl. VII, 41. Præterea ibi
solifugæ, seu solipugæ, seu solpugæ, venenatum genus formicarum, de
quo v. Solin. 1. c. et Plin. XXII, 25; XXIX, 4.
--_viduata venenis_, expers veneni, et quidem omnis, non serpentini
tantum.
371. _cælum_ Sardiniæ est _triste_, h.e. aer noxius et gravis
propter _paludes_ et salinas, violentos austros montesque altissimos
(unde quidam _Insani_ dicuntur), qui salubrem Boreæ flatum avertunt.
Cf. ad XI, 540. Ἔστι δὲ καὶ ἄλλα διὰ μέσης αὐτῆς ὅρη χθαμαλώτερα·
ὁ δε ἀὴρ ὁ ἐνταῦθα θολερός τε ὡς ἐπίπαν ἐστὶ καὶ νοσώδης, Pausan.
l.c. Cf. Mela II, 7; Tac. Ann. II, 85 extr.; Martial. IV, lx, 6 (ubi
pestilens Sardinia Tiburi obponitur), et Strab. l.c.
370. _inviduata_ Ox. prob. Barth. qui exponit, prorsus viduata,
_et viduata_ Put. _viduata veneni_ emend. N. Heins. coll. II, 247.
Sed v. exempla ibi laudata, et Bentl. ad Hor. A. P. 60.
371. _tristi cælo_ scribendum censebat N. Heins. Sed vulgata
doctior est.
Qua videt Italiam, saxoso torrida dorso
Exercet scopulis late freta, pallidaque intus
Arva coquit nimium, Cancro fumantibus Austris.
Cetera propensæ Cereris nutrita favore. 375
372... 374. Pars insulæ, quæ Italiam et septemtr. spectat (in quo
tractu sunt _Insani Montes_), montosa et aspera. Τῆς νήσου τὰ πρὸς
τῆς ἄρκτου καὶ ἠπείρου τῆς κατὰ Ἰταλίαν ἔστιν ὅρη δύσβατα, τὰ πέρατα
συνάπτοντα ἀλλήλοις. Pausan. loc. cit. «quæ respicit Arcton,
Inmitis, scopulosa, procax, subitisque sonora Flatibus: Insanos
infamat navita montes. Hinc hominum pecudumque lues, hinc pestifer
aer Sævit, et exclusis regnant aquilonibus austri», Claud. b. Gild.
511 sq.
373 sq. Vid. Var. Lect.
--_Exercet scopulis freta_, ut _fatigare_ et _lassare_. V. ad I, 208
et 363.
375. Reliqua Sardiniæ pars fertilissima: unde etiam in horreis Romæ
Italiæque refertur. Cf. Pausan. l.c.; Mela II, 7; Polyb. I, 79 et
82. Cic. pro l. Manil. c. 12; Valer. Max. VII, vi, 1.
373. _Squalidaque intus Arva_ corrig. idem Heins. prob. Drak. qui
_pallida Arva_ quæ sint, non satis se intelligere fatetur; cf.
not. ad I, 211. Sed exquisitior est vulgata lectio, et _pallida
arva_ sunt, quæ nimio solis ardore nimiaque siccitate _torrida_,
pallent, quorum seges, frondes, gramina, etc. _pallescunt_, h.e.
nativum perdidere colorem. Sic _vitio cæli pallet ægra seges_,
dixit Ovid. Fast. I, 688, et _Ceres non sic pallet adusta gelu,
Quantum, si culmos Titan incalfacit udos_ ibid. IV, 918;
_pallescunt frondes_ Ovid. Art. III, 704; cf. Senec. Œdip. 45;
Rutil. I, 479, et Passerat. ad Prop. I, xv, 39: Ernesti monet «ad
naturam factum epitheton _pallida_, hoc est exusta nimio sole, quo
sensu _pallorem anni_ dixit Plin. II, 30.» Hunc locum jam
contulerat Lefeb. qui non mirum esse dicit, si _pallida_ illic
arva, ubi _triste_ est _cælum_ quia ἄηρ δολερὸς, et ubi sol vix
puro splendet lumine. Plinius tamen de pallore solis deficientis
loquitur.
374. _nimio cancro atque humentibus_, vel _uventibus Austris_
emend. N. Heins. Id vero a vulgata scriptura nimis recedit, et
_humentes Austri_ h.l. non conveniunt. Drak. hanc poetæ mentem
esse putahat, Sardiniam tam inclementi sole tamque torrido cancro
infestari, ut omnem humiditatem omnesque nubes, quas Auster secum
advehere soleat, siccet, et in fumum ire cogat. Ernesti vero ita
vulgatam lectionem interpretatur: «venti ardentes nimio sole,
calidissimi: fumus enim ignem consequitur; unde _fumantia saxa_ de
monte ignivomo Virg. Æn. VIII, 417.» Neutra ratio ita comparata
est, ut in ea adquiescere possis, et _fumus_ a vento alienus esse
videtur. Silius forte scripsit _Cancro candentibus Austris_; conf.
I, 193, 194, 256, 258.
375. _favoris_ Put. _propenso favore_, et v. 376 _creber_ maluerit
N. Heins.
Hoc habitu terræ nemorosa per invia crebro
Torquatum eludens hostis, Sidonia pugnæ
Tela exspectabat, sociosque laboris Hiberos.
376 sq. «Hostus temere prælio inito fusus fugatusque... Alius
exercitus primo per agros silvasque fuga palatus... (cf. sup. v. 352
sq.) debellatumque eo prælio in Sardinia esset, ni classis Punica
cum duce Hasdrubale in tempore ad spem rebellandi advenisset,» Liv.
XXIII, 40, ubi etiam verba, quæ sequuntur, sunt conferenda.