234. _Ceu_, non _Cum_, Col. Ox. Parm.

Tum, delapsus equo, galeam atque insignia magni

Consulis abrumpit dextra, spoliatque videntem.

Solvitur omne decus leto, niveosque per artus

It Stygius color, et formæ populatur honores.

241. _delapsus_, desultans; impetum et celeritatem desilientis ex

equo expressit; Ern.

242. _spoliat videntem_, adhuc viventem, unde vers. 276 _vivis

avulsa tegmina bellantum_, Drak.

243. Nimium et luxuriantem in formæ laudibus se præstitit poeta,

præsertim quum vs. 227 sq. subficere possent, et Venerem moribundam,

an militem pingat, ægre distinguas; ita colores undique adreptos in

una hac imagine consumsit, ita v. 243 sq. omnia ludens variat

vertitque dicendo, et v. 247 seq. ad absolvendam luxuriem ornandi

etiam comparationem addit; Ernest.

244. _color Stygius_, mortis, pallidus, qualis est umbris; immo

lividus, quod τῷ _niveos_ obponatur. _Ed._

--_formæ honores_; v. ad IV, 755, et Heyne ad Virg. Æn. I, 591, qui

locus Silii animo oculisque obversatus videtur.

242. _spoliatque jacentem_ conj. Burm. At vid. not.

244. _honoræ_ Parm. unde _et formæ populator honoræ_ corrig.

N. Heins. quod legitur in R. 1, et Med. Verius tamen putabat esse

_et formæ populatur honorem_, ut ap. Iscan. de bell. Troj. IV, 70,

At _honores_ doctius dixit Silius pro honore, ut Virgil. Æneid. I,

591.

Ambrosiæ cecidere comæ, violataque cervix 245

Marmoreum in jugulum collo labente recumbit.

245. _Ambrosiæ comæ_, divinæ et pulcherrimæ, vel unguentis optimis

delibutæ, ut XV, 24. Cf. Cerda et Heyne ad Virg. Æn. I, 403, ubi

tamen proprie, de dea, epith. adhibetur.

--_violata cervix_, vulnerata, læsa vulnere, et quidem altero forte,

quum Pedianus saucio galeam detraheret (nam per costas, non per

cervicem telum adegerat); aut, quæ colorem amisit, Draken. Sic et

Ern. deformatam intelligit, colore in morte mutato. Idem mihi in

mentem venit: at nunc, re adcuratius perpensa, exspecto potius ac

desidero epithet. ornans, ut _nivei artus, ambrosiæ comæ, Marmoreum

jugulum_. Suspicor itaque, _violatam cervicem_ esse violaceam, vel,

ut Horatii verbis utar Od. III, x, 14, _tinctam viola_, h.e. quæ

colorem violaceum, adeoque flavum, vel candidum, vel purpureum,

habeat, cui sit _color candidus violam sentiens_, Plin. XXXIV, 13,

extr. Cf. Heyne ad Virg. Æn. XII, 67, et Intpp. Horat. Epist. II, i,

207. Perperam Lefeb. «_cervix_, pars pro toto, de _capite labanti_.»

Nota miram hic palilogiam, _cervix_ labente _collo_ in _jugulum_

recumbit, Drak.

246. _Marmoreum jugulum_, candidum, ut λύγδινος τράχηλος (Anacr.

XXVIII, 27), Δειρὴ λυγδινέη καὶ στήθεα μαρμαίροντα (Anthol Gr. VII,

epigr. 201), Δάκτυλα μαρμαίροντα (Nonn. Dionys. XV, 331) Drak. qui

et multa e Rom. poetis exempla congessit post Dausq. Conf. Cerda et

Heyne ad Virg. Ge. IV, 523.

245. _tum lactea cervix_ emend. N. Heins. nostra verba nihili esse

putans: et dubius hærebat Drakenb. Si quid mutandum, reponerem _et

violacea cervix_. At vid. not.

Haud secus Oceano rediens Cithereius ignis,

Quum sese Veneri jactat splendore refecto,

Si subita invadat nubes, hebetatur, et, atris

Decrescens tenebris, languentia lumina condit. 250

Ipse etiam, capta, Pedianus, casside, nudos

Adtonitus stupet ad vultus, irasque coercet.

247 sq. Cf. VII, 639, 640, et ibi not.

--_Cythereius ignis_, Lucifer, Veneris stella.

248. _sese jactat_, superbiens quasi splendore ac pulchritudine; vel

placet, ut sup. VII, 640. Laudatur Veneri. Cf. Ernesti Clav. Cic.

v. _jactare_.

251 sq. Cf. VII, 470 sq.

248. _sacrat_, vel _saccat_ pro _jactat_ Col.

251. _rapta casside_ maluerit N. Heins. coll. vers. 258.

Tum, galeam magno socium clamore reportans,

Inmitem quatiebat equum, spumantia sævo

Frena cruentantem morsu, cui turbidus armis 255

Obvia Marcellus rapido tulit ora tumultu:

Adnoscensque, «Decus macte o virtutis avitæ,

Macte Antenoride, nunc, inquit, rapta petamus,

Quod superest, Libyci ductoris tegmina;» et ardens

Terrificis sævam fundit stridoribus hastam. 260

254 sq. _Inmitem... morsu_, ἵππον θυμοειδῆ, λυκοσπάδα, D. Heins.

--_Inmitem_, ferocem, indomitum.

--_spumantia... morsu_, ut ap. Virgil. Ge. III, 203, et Æneid. IV,

135.

--_turbidus_; conf. ad I, 477.

257. _Decus macte_, etc., ut X, 278, et IV, 475, ubi v. not.

258. _Antenoride_; cf. v. 214.

259. _tegmina_ capitis, galeam, ut I, 402 et al. nam galeam Cinypi

abstulerat Pedianus.

260. _stridoribus_; vid. ad I, 334, et IV, 567.

--_fundit hastam_, v. ad I, 267.

253. _ad socios_ primus edidit Nicander apud Juntam.

258. _Antenorida_ tacite edidit Lef. ex emendat. N. Heins. Cf. ad

III, 650, et Serv. ad Virg. Æn. III, 475.

Nec forsan voti vanus foret, obvia ni vis

Gestaris obposito tenuisset corpore telum.

Qui dum vicinis ductorem protegit armis,

Transabiit non hunc sitiens gravis hasta cruorem,

Ingentesque minas mutata morte peregit. 265

261 sq. _non foret_, fuisset, _vanus voti_, ut _inritus incepti_,

VII, 131.

--_vis Gestaris_, fortis Gestar. Vid. ad IV, 599. Nota Homeri et

inde poetarum consuetudo, heroum armigeros, vel vicinos milites

alios substituendi, qui tela excipiant, divinitus quidem, ne heros

ipse feriatur; Ern.

264. _Transabiit_, ut ap. Virgil. Æn. IX, 432.

--_sitiens cruorem hasta_; vid. ad V, 274.

--_non hunc sitiens gravis hasta cruorem_; cf. VII, 630.

265. Telum et ictus Marcelli mortem, quam minitabatur, intulit

quidem, sed Gestari, non, cui destinata erat, Hannibali.

Avehitur raptim ductor, discrimine leti

Turbatus, cursumque furens ad castra capessit.

Jamque, fugæ inmodicus, tendit certamine gressum

Præcipitem versis Pœnorum exercitus armis.

Adsequitur telis hostis, longasque viritim 270

Exsatiant iras cladum, cæloque cruentos

Certatim ostentant et Dîs ultoribus enses.

266. _discrimine leti_, ut _mutata morte_. Cf. Var. Lect.

268. _certamine_, ὁρμῇ, ut VI, 327 (cf. XVI, 494), vel potius

certatim ut I, 184, et apud Virg. Georg. III, 103. Certatim veluti

agmine facto fugiunt, vel certantes inter se de fuga et cursu; Ern.

--_tendit gressum_, ut v. 512; XVI, 494, 629; Virg. Æn. I, 410, 656.

270 sq. _longas iras cladum_, iram, quam diu gesserant Romani,

propter clades, a Pœnis sibi inlatas. In his verbis et iis, quæ mox

sequuntur, magna vis inest.

266. Suspicor legendum esse _discrimine vitæ_, (quæ lectionis

varietas et vocc. _leti_ ac _vitæ_ permutatio passim reperitur

v.c. ap. Virg. Æn. X, 511) vel _Avehitur parvo ductor discrimine

leti Turbatus_; cf. Heyne ad Virg. Æn. IX, 143; X, 511, et Heins.

ad Ovid. Met. VII, 426.

267. _furens_, quod conjecerat Dausq., est in scriptis, teste

N. Heins. cui et _fremens_ in mentem venit. At Lefeb. reduxit

vulgatum _ferens_, et hæc notat: «In nullo cod. vidi _furens_, et

_ferens_ parum tute mutatur in _furens_: idiotismus est

solentissimus auctori.»

Ille dies primus docuit, quod credere nemo

Auderet Superis, Martis certamine sisti

Posse ducem Libyæ. Raptant currusque, virosque, 275

Massylamque feram; et vivis avulsa reportant

Tegmina bellantum, atque abeunt, sub cuspide terga

Contenti vidisse ducis. Tum Martis adæquant

Marcellum decori: graditur comitante triumpho

Major, quam ferret quum victor opima Tonanti. 280

273 seq. «Ingens eo die res, ac nescio, an maxima illo bello gesta

sit: non vinci enim ab Hannibale vincentibus difficilius fuit, quam

postea vincere,» Liv. XXIII, 16, extr. «Marcellus primus et

Syracusas capi posse docuit,» Valer. Max. IV, i, 7. Cf. et Claudian.

B. Get. v. 138 sq.

273 sqq. _quod_, vel _superis_ adfirmantibus _credere nemo auderet_,

de eo, quod incredibile est, et nimis lætum fortunatumque, quam ut

aliquis illud exspectare ac sperare potuisset, adeoque, ubi

nuntiatur, credere queat. Comparant Virg. Æneid. V, 17; IX, 6; Ovid.

Trist. IV, viii, 43 sq., et Stat. Theb. V, 724, ubi vid. Barth. et

Lutat.

--_ducem Lybyæ_, ejus impetum continuamque fortunam.

--_sisti_, cursum fortunæ et victoriarum ejus inhiberi _posse_.

276 sqq. _Massylam feram_, elephantos. Cf. ad I, 101; III, 459; IV,

611.

--_vivis avulsa Tegmina. bellantum_; cf. sup. v. 242.

[277.] _sub cuspide_, ut _sub ictu_ IV, 42, ubi v. not.

--_vidisse terga ducis_, fugientem Hannibalem ac terga vertentem, ut

v. 283; Valer. Max. II, 7, ex. 2, et Petron. Sat. c. 123; Drak. 280.

Vid. ad I, 133.

273. _primus_, non _primo_, Col. et Put. Cf. ad II, 235.

277. _sub casside_ conj. Dausq.

Inde furens, postquam vallo vix depulit hostem,

Ductor Agenoreus; «Quando hanc, quantoque cruore

Hostili labem eluerim? mea terga videre

Contigit Ausoniæ? mene, inquit, summe Deorum,

Post Trebiam statuis tam turpi funere dignum? 285

282. Hæc oratio et personæ temporique adcommodatissima est, et

plenissima gravitatis atque adfectus. Silio præivit Virgilius in

loco præclaro Æn. X, 668 sq. cujus tamen vim et pathos non prorsus

adsequutus est.

285. _Trebiam_, victoriam ad Tr.

--_funere_, morte Cinypi inlata; de quo cf. v. 225 sq. Vid. et Var.

Lect.

285. _mene... statui_, scilicet decet, vel æquum, seu par est,

emend. N. Heins. Recte puto: nam elliptica talis oratio, quod jam

monuit Drak. qui tamen vulgatam lect. sine necessitate non

repudiandam putabat, iratis et indignantibus, quique turbato sunt

animo, maxime convenit; cf. Virg. Æn. I, 37; Gron. ad Stat. Theb.

IX, 65; Lambin. ad Horat. Epod. VIII, i, et Sat. II, iv, 83; _jam_

pro _tam_ R. 1, 2; Ben. et Marsi sec. ed. quod edidit Lefeb.

_turpi_ pro vulg. _tristi_ e scriptis et R. 2; recepi cum eodem,

probb. N. Heins. et Drak. _tam turpi crimine dignum_ suspicari

possis coll. simili loco Virg. Æn. X, 668 et 681, ubi Heyne monet,

fugæ flagitium a viro forti _crimen_ adpellari.

Vosque, invicta diu, nunc, heu! sine Marte, juventus

Debellata bonis Capuæ, non degener ipse

Gestorum Ausoniis verti victricia signa,

Vobis terga dedi: vidi, quum ad bella vocarem,

Non secus atque Italo fugere a ductore paventes. 290

Quid reliquum prisci Martis tibi, qui dare terga

Me revocante potes?» Fundebat talia Pœnus;

Et Latiæ sese Nolana ad mœnia turmæ,

Portantes spolium insigni clamore, ferebant.

286. Heus tu, _juventus debellata_, victa et debilitata _bonis

Capuæ_, luxu Campano, non ego _Ausonios_ fugi, veluti _degener

gestorum_, et pristinæ virtutis meæ oblitus, immo vero _vobis_,

propter vestram ignaviam, qua me deseruistis, et ad fugam quasi

coegistis, _terga dedi_, acerba increpatio Hannibalis, cum qua

callide suæ virtutis defensionem conjungit; Ern.

--_sine Marte_, inbellis. Mars pro virtute, ut v. 291.

292. _Fundebat talia_ verba, ut IV, 526; X, 231; XIII, 539.

293 sq. _sese ferebant_, vid. ad IV, 261.

289. _ad_ abest a Put. unde _quum bella vocarent_ (de qua

locutione vid. ad X, 112, et not. ad IV, 508) conj. N. Heins. cui

tamen vulgata scriptura videbatur verior, quam Draken. firmavit

coll. II, 452; VII, 103; IX, 647; XII, 345; XVI, 53.

294. _spolium_ (scilicet galeam Pauli v. 224 sq.) e Col. recepi

suadente N. Heins. Vulgg. _spolia_.

At, consueta graves per longum audire suorum 295

Eventus, Roma, et nunquam recreata secundis,

Adlato tandem faustæ certamine pugnæ,

Erigitur, primoque Deum se munere tollit.

298. «Post Cannensem illam calamitatem primum Marcelli ad Nolam

prælio populus se Rom. erexit,» Cic. Brut. c. 3.

--_primo Deum munere_, prima victoria, Deorum favori debita.

295. _At jam sueta_ non male conj. Withof.

296. _recreata_, non _recreare_, Col. Tell. Rom. 2.

Ante omnes pigra in Martem, fugiensque laborum,

Dum bellum tonat, et sese furata juventus 300

Dat pœnas latebræ: tum, qui dulcedine vitæ

Invenere dolos, jurataque fœdera Pœno

Conrupere, notant, et purgant crimine gentem.

299. Silii errores et turbas jam notavit Ernesti his verbis: «Duplex

hominum ignavorum, qui pœnas dare Romanis debebant, genus indicatur,

primum ii, qui auctore Metello post pugnam Cannensem ex Italia

migrare parabant, deinde illi, qui jurejurando adacti, ut negata

captivorum permutatione in castra Pœnorum redirent, id jusjurandum

violassent. De illo genere Silius memoravit sup. X, 415 sqq., et

Liv. XXII, 53, de hoc Liv. XXII, 61; Cic. Off. III, 32; Gell. VII,

18. At Silius varias Nolæ obpugnationes commiscuit, veluti una

tantum facta fuisset. Nam quæ de pœna transfugarum et perjurorum

narrat a Romanis sumta, ea Livius demum lib. XXIV, 18 memorat, quum

tertia Nolæ expugnatio facta esset.»

300. _bellum tonat_; v. ad IV, 436 in Var. Lect.

--_sese furata_, v. ad X, 74.

303. _notant_, h.l. proprie dicitur de nota censoria. Vid. Liv.

XXIV, 18.

--_notant_ scil. Romani, et quidem Censores, eos, _qui dulcedine_,

etc.

Punitur patriam meditati linquere terram

Consilium infelix scelerataque culpa Metelli. 305

Talia corda virum: sed enim nec femina cessat

Mente æquare viros, et laudis poscere partem.

305. Cf. X, 423.

306. Eadem memorant Liv. lib. XXVI, 36, et Flor. II, vi, 23, sed diu

post Nolæ obpugnationem facta sunt; unde poetam iterum non adcurate

tempora distinxisse, monet Ern. Similia tamen jam prius variisque

temporibus facta refert Livius v.c. lib. XXIII, 48, 49, quin eodem

tempore lib. XXIV, 18, et de matronis lib. V, 25, 50.

304. _meditati... Metelli_ Col. et Ox. _meditari_ Put. et Med.

_meditatum_ R. 1, _meditantum_ Marsus et alii eum sequuti.

305. _Concilium_ emend. Heins. ad Claud. in Eutrop. II, 325, in

marg. Male! Eidem τὸ _scelerata_ mendosum videbatur: at Drak.

monet, poetam, quum Metelli consilium mitiori, quam par esset,

vocabulo _culpam_ vocasset, ingravasse insuper, culpam

_sceleratam_ dicendo; mitius enim esse _culpam_, quam _scelus_, et

has idcirco voces ubique ab Ovidio, inpr. Trist. IV, i, 24,

distingui.

306. _cessat_, non _cessit_, scripti, R. 1, 2, Med.

Omnis, præ sese portans capitisque manusque

Antiquum decus ac derepta monilia collo,

Certatim matrona ruit, belloque ministrant. 310

Haud tanta cessisse viros in tempore tali

Laudis sorte piget; factoque in secula ituro

Lætantur tribuisse locum. Tum celsa Senatus

Subsequitur turba: in medium certamine magno

Privatæ cumulantur opes: nudare penates, 315

Ac nihil arcanos vitæ melioris ad usus

Seposuisse juvat: coit et sine nomine vulgus.

Corpore sic toto ac membris Roma omnibus usa,

Exsangues rursus tollebat ad æthera vultus.

311. _in tempore tali_; v. ad VII, 227.

312. _facto in secula ituro_; vid. ad II, 511.

317. _sine nomine_; vid. ad VIII, 508, et IX, 373.

319. Exsangues, v. ad XI, 150.

309. _derepta_, non _direpta_, scripti; conf. ad IX, 29; X, 318.

310. _ruunt_ tacite scripsit Lefeb. Leviori mutatione _ministrat_

reponi potest. Sed nec ea forte opus est.

311. _tantæ_ malebat N. Heins.

Addunt spem miseris dulcem Parnasia Cirrha 320

Portantes responsa viri: nam læta ferebant

Exaudisse adytis, sacra quum voce tonaret

Antrum, et mugiret Phœbo jam intrata sacerdos.

320. Poeta exornavit, quæ ap. Liv. XXII, 56, et XXIII, 11 leguntur,

et jam paulo post Cannensem cladem facta sunt; adeoque et in his

tempora turbavit.

321. _Portantes_, adferentes a _Cirrha_, Delphis (propr. navali

Delphorum), _responsa Parnasia_, oraculi Delphici. Cf. ad III, 97.

323. _Antrum_ in Parnaso, cui tripos inponebatur, et ex quo Pythia

dei adflatum excipiebat, χάσμα, de quo v. Diodor. XVI.

--_mugiret_, ut apud Virg. Æn. VI, 99, ubi vide absolutissimam

bacchantis sibyllæ descriptionem. _Ed._

--_Phœbo intrata sacerdos_; v. ad I, 124, et III, 697.

320. _Cirrha_ non est in Colon. _Parnaside Cirrha_ (ut apud Ovid.

Metam. XI, 165, et similiter _Argolis_, _Tænaris_, _Cecropis_ et

alia) corrig. N. Heins. qui conf. ad Ovid. Epist. Her. VI, 81;

VIII, 72, ej. Art. Am. I, 172 et al. Id. prob. Drak. cui _Parnasia

responsa_ languere videbantur. Vulgg. _Parnassia_: at in codd.

melioris notæ scribitur _Parnasus_ et _Parnasius_, vid. Perizon.

ad Ælian. V. H. VIII, 11; Pier. et Heins. ad Virg. Ecl. X, 11;

Casaub. ad Pers. Prol. v. 2. Græcis tamen tam Παρνασσὸς, quam

Παρνασὸς et Παρνησὸς dicitur.

323. _intacta_ Put. unde _instincta_ (ut ap. Lucan. V. 150) conj.

Lefeb.

«Solvite, gens Veneris, graviores corde timores:

Adversa, et quidquid duri sub Marte manebat, 325

Exhaustum est vobis: restant leviora laborum,

Et sine pernicie terror. Dîs vota precesque

Ferte modo, et tepidos aris libate cruores.

Neu date terga malis: aderit Gradivus, et ipse

Delius avertet propiora pericula vates, 330

Trojanos notus semper minuisse labores.

324. _gens Veneris_, Romani, a Trojanis et Ænea, Veneris filio,

oriundi.

327 sq. _Dis vota precesque Ferte_; conf. ad VIII, 264 in V.L.

329. _Neu date terga malis_; vid. ad III, 507.

330 seq. Imitat. Virg. Æn. VI, 56. Apollo semper Trojanos juvit,

quod ex Homero notum.

--_Delius vates_, ut ap. Virg. Æn. VI, 12. Cf. ad v. 222, et Jani ad

Horat. Od. III, iv, 64.

325. _Adversi et q. duro sub M. m._ Put. _Adversi en quidquid duro

s. M. m._ vel _Adverso en q. duri s. M. m._ (ut ap. Ovid. Fast. I,

60) suspicab. N. Heins.

331. _meminisse_ Puteol. R. 1, Mediol. _miserasse_ conj. N. Heins.

coll. Virgil. Æneid. lib. VI, vers. 56. Sed cur poetam non deceat,

variare verba?

Sed vero, sed enim ante omnes altaria fument

Centum festa Jovi: centum cadat hostia cultris.

332 sq. _Sed vero sed enim_, v. ad I, 33.

--_ante omnes_ deos.

--_Centum altaria fument Jovi_; conf. Virg. Ecl. I, 44; Æn. I, 416

seq., et sup. ad I, 91.

--_centum_, multa; numerus definitus pro infinito. De ἑκατόμβῃ

adcipiunt alii: at tum _centum cultros_ paulo argutius dixisse

poetam, quia non opus sit, ut hi victimarum numerum exæquent, monet

Ernesti. D. Heinsius hæc notavit: «Ego de ἑκατόμβῃ sumo: nam per

_cultros centum_ centum hostias αἰνίττεται. Erat autem numerus ille

mirum in modum receptus, præsertim in sacris antiquorum et

religionibus. Sic dii ἑκατομπέδους ναοὺς, βωμοὺς et ἀνδρῶνας, vel

παρθενῶνα ἑκατόμπεδον habebant (vid. Harpocrat.), et Jupiter ægida

ἑκατονθύσανον. Neque tamen me fallit, τὸ ἕκατον et ἑκατόμβη et hic

ἀοριστίαν optime et τὸ πολὺ designare posse. Ab Lacedæmoniis autem

profectum videtur, qui, centum urbes quum haberent, ἑκατόμβαια

celebrabant; cujus auctorem Cononem quemdam fuisse reperio.»

Ille trucem belli nubem sævasque procellas

In Libyam violentus aget; spectabitis ipsi 335

Ægida turbato quatientem in prælia mundo.»

334 seq. Hannibal ex Italia in Libyam revocabitur et bellum

transferet.

--_belli nubem_; vid. ad I, 311.

--_procellas_, ut VI, 105, et XI, 91.

336. _turbato mundo_, commoto cælo, vel turbatis ipsis Superis, ut

_terræ_ pro hominibus ponuntur; Dausq. et Drak. Cf. ad. III, 611;

Gron. Obss. I, 9; Castal. ad Rutil. Itin. I, 117; Taubman. ad Virg.

Georg. I, 5; Heins. ad Ovid. Met. II, 157. Sic et κόσμος, de quo v.

Wesseling. ad Diodor. T. I, p. 225, et Photius c. 249. Turbas

bellicas, ab H. in Hispania motas, simpl. intelligit Ern. coll.

v. 62. Imago Jovis qualis Martis sup. I, 433 seq.; IV, 430 seq., et

Palladis IX, 442 sq., ubi vid. not.

335. _violentus_ Col. Tell. et R. 2, quod recepi cum Lefeb. pro

vulg. _violenter_, quod glossam redolet. Illud doctius est:

_violentis_ Oxon.

Atque ea Parnasi postquam clamata sub antris

Adlatum, vulgique Deus pervenit ad aures,

In Capitolinas certatim scanditur arces,

Sternunturque Jovi, et delubrum sanguine honorant. 340

Tum Pæana canunt, responsaque fida precantur.

337. _clamata_, per oraculum edita: ut _tonare_, et _mugire_ sup.

vers. 322 seq.

338. _Adlatum_, ut I, 456.

--_Deus_, responsum oraculi.

340. _Sternuntur_, prosternunt se, προσκυνοῦσι et supplicant Jovi.

--_honorant delubrum_, propr. Jovem, in cujus honorem sacra fiunt.

341. _Pæana canunt_, hymnum in honorem Apollinis. Cf. Spanh. ad

Callim. H. in Apoll. 21 et 98.

337. _Atque_, non _Ast_, Col. _Parnasi_, non _Parnassi_, omnes

antiqui; conf. ad v. 320.

Interea adsuetis senior Torquatus in armis,

Sardoas patrio quatiebat milite terras.

342 seq. Memorantur res a T. Manlio Torquato in Sardinia gestæ,

præeunte Liv. XXIII, 32, 34, et inpr, 40 et 41. De _Hampsagora_,

principe Sardiniæ, defectionem moliente, ejusque filio, _Hosto_, seu

Hiosto v. Liv. ibid. Ernesti et nunc emblema historicum adnoscit,

et, qui rerum gestarum ex causis suis nexum quemdam argumentique

unitatem requirant, eos hoc transitu poetæ, quo in medias res easque

diversissimas abripiat lectores, obfendi arbitratur. Silius tamen

h.l. minus tempora et res tum gestas turbat quam supra, et voce

_interea_ transitus satis apte designatur, ut apud Liv. quoque

passim.

--_adsuetis in armis_; nam ante b. Punicum II, in consulatu jam

subegerat Sardos et de iis triumphaverat. Vide Liv. XXIII, 34;

Eutrop. III, 1.

[343.] _patrio_, Romano, Italico.

343. _Sardoas p. quatiebat m. turres_, ut XIII, 36, 107, 267; Hor.

Od. IV, 6, et Lucan. VI, 136, maluerit N. Heins. qui tamen

_terras_ quoque et _campos quati_ exemplis sup. I, 297,

probaverat.

Namque, ortum Iliaca jactans ab origine nomen,

In bella Hampsagoras Tyrios renovata vocarat. 345

344. Poeta, qui doctrinam ubivis ostentare solet, respexisse videtur

_Ilienses_, Ἰλιεῖς (_Teucros_; v. 362), antiquissimos

celeberrimosque Sardiniæ populos, qui Ilio diruto huc confugisse

traduntur. Οἵ τε Τρῶες ἐς τῆς νήσου τὰ ὑψηλὰ ἀναφεύγουσι.-- Ἰλιεῖς

μὲν ὄνομα καὶ ἐς ἐμὲ ἔτι ἔχουσι, Pausan. X, 17. Cf. Diodor. V, pag.

296; Mela II, 7; Liv. XL, 19; XLI, 10, 16; Polyb. V, 78 et 111;

XXIII, 3; Plin. III, 7, ubi v. Harduin.

345. _Hampsicora_, seu _Hampsicoras_ in membranis legitur Liv.

XXIII, 32, 40 et 41: in vulgatis _Harsicoras_; vid. ibi Drak. qui

scriptorum fidem sequutus est: _Hypsagoras_, vel _Hapsagoras_

scribendum putabat Dausq.

Proles pulchra viro, nec tali digna parente,

Hostus erat: cujus fretus fulgente juventa,

Ipse asper paci, crudos sine viribus annos,

Barbarici studio ritus, refovebat in armis.

348. _asper_, alienus, infestus, ut apud Virg. Æn. VIII, 365.

--_crudos sine viribus annos_; v. ad I, 405.

347. _Hostus erat, cujus_ Col. _Ortus erat Cumis_ Ox. Put. R. 1,

Parm. Med. Vulgo _Oscus erat, cujus_; conf. v. 403, 413, et sup.

ad I, 437.

348. _Asper pacis_, ut _lenis belli_ in vet. exemplari Stat. Theb.

VII, 26; Rom. 1; Ben. ei inde Lefeb.

Isque ubi Torquatum raptim properata ferentem 350

Signa videt, pugnæque avidas adcendere dextras,

Fraude loci nota, tenebrosa per avia saltus

Evolat, et, provisa fugæ compendia carpens,

Virgulta tegitur valle ac frondentibus umbris.

351. Vid. Var. Lect.

352. Conf. ad v. 376 seq.

353. _compendia fugæ_, ut contra _dispendia fugæ_, apud Stat. Theb.

I, 320; Lef. _carpens_, v. ad I, 570.

354. _Virgulta valle_; v. V.L.

--_umbris_, ut IV, 679, ubi v. not.

351. _accendere_, h.e. adhortari, Put. R. 1, Parm. Med. Cf. IV,

169; IX, 244, (ubi vid. Var. Lect.) Claud. in Rufin. II, 173, et

296; ad quæ loca vid. Barth. et Heins. Vulgatum _accedere_ reduxit

Lefeb. non inprob. Drak. modo jungas _pugnæ avidas dextras_, h.e.

milites pugnandi cupidos. Sic _dextræ_ sup. XI, 539, inf. XVI, 18,

et al. vid. Gron. Diatr. Stat. c. 40, p. 263.

352. _tenebrosa_ Col. unde recepi: _nemorosa invia_ inf. v. 376;

_salebrosa_ conj. N. Heins. Vulgo _latebrosa_.

353. _profusa_ primus edidit Marsus, et perperam defendit Dausq.

ut sit longa semita; _fuga_ Oxon. _captans_ Modius e Col.

354. _Virgulta,_... _valle_, h.e. virgultis obsita, (ut ap.

Sallust. in Fragm. p. 1009, ed. Cort.) Ox. vel potius, si Lefeb.

fides habenda, tres scripti et R. 2, vid. not. ad I, 173. Vulgo

_Occulta valle_, ut VII, 133, et ap. Liv. X, 14; XXVI, 5; XXVIII,

11. Sed τὸ _virgulta_, quod elegantius est et doctius, quam ut ab

indoctis librariis excogitari potuerit, præferunt Barth. (Adv. IV,

10,) Heins. Draken. Lefeb. et Ern.

Insula, fluctisono circumvallata profundo, 355

Fastigatur aquis, compressaque gurgite terras

Enormes cohibet nudæ sub imagine plantæ.

355. descriptio venusta Sardiniæ, de qua locus class. est Pausan. X,

seu Phocic. c. 17, unde poetam profecisse haud dubitat Ern. Cf.

etiam Claud. B. Gild. 507 sq.; Salmas. Exerc. Plin. p. 70, et

Cluver. Sardin. ant. c. 1, p. 481 sqq.

356. Insula non lata, sed longa est. Cf. Var. Lect.

357 seq. Sardinia olim a specie _plantæ_ pedis, quam præbet, ὰπὸ τοῦ

ἴχνου, dicta Ἰχνοῦσα et Σανδαλιῶτις. «Sardiniam ipsam Timæus

Sandaliōtin adpellavit ab effigie soleæ, Myrsilus Ichnusam a

similitudine vestigii,» Plin. III, 7, seu 13. Ὄνομα τὸ ἀρχαῖον, ὅτι

μὲν ὑπὸ τῶν ἐπιχωρίων ἐγένετο, οὐκ οἶδα. Ἑλλήνων δὲ οἱ κατ’ ἐμπορίαν

ἐσπλέοντες Ἰχνοῦσαν ἐκάλεσαν, ὅτι τὸ σχῆμα τῃ νήσῳ κατ’ ἴχνος

μάλιστα ἐστιν ἀνθρώπου, Pausan. l.l. Cf. Strab. V, p. 155, ibique

Casaub. Scalig. ad Manil. IV, 629; Claudian. loc. cit. et Auctor

libri mirab. auscultat. p. 1159.

356. _Fastigatur_ Col. unde recepi cum Lefeb. qui exponit, ex

aquis earumque verticibus altissimis eminet. Sed vid. not. ad V,

50. _Sensim fastigans compressa cacumina nectit_. Ibi Drak.

laudavit Cæs. B. G. II, 8; IV, 17; B. Civ. II, 10; Plin. XXIV, 19;

Elmenh. ad Appulei. Florid. p. 346, et Savaro. ad Sidon. Apollin.

Epist. III, 6. Vulgo _Castigatur_, h.e. comprimitur, coercetur,

constringitur et nonnullibi coartatur, ne continua sit, aut

procurrat latius in pontum. Ita bene Barth. Adv. XXII, 14, et

Draken. qui lectores remisit ad Gron. Diatr. Stat. c. 24; Dresem.

ad Iscan. bell. Troi. I, 157; Barth. ad Stat. Theb. IX, 687, et

Burm. ad Petron. Sat. c. 47: Homer. ἱμάσσειν Iliad. β, 782:

contulit D. Heins.

357. _sub margine_ Marsus edidit errore librariorum, et hinc alii.

Inde Ichnusa prius Graiis memorata colonis,

Mox, Libyci, Sardus, generoso sanguine fidens

Herculis, ex sese mutavit nomina terræ. 360

Adfluxere etiam, et sedes posuere coactas

Dispersi pelago, post eruta Pergama, Teucri.

359. Pausan. l.c. Πρῶτοι διαβῆναι λέγονται ναῦσιν ἐς τὴν νῆσον

Λίβυες. ἡγεμὼν δὲ τοῖς Λίβυσιν ἦν Σάρδος ὁ Μακήριδος ἩΡΑΚΛΕΟΥΣ

ἐπονομασθέντος ὑπὸ Αἰγυπτίων τε καὶ Λιβύων.... Καὶ τὸ ὄνομα ἀπὸ τοῦ

Σάρδου τούτου μετέβαλεν ἡ νῆσος. Οὐ μέντοι τοὺς γε αὐτόχθονας

ἐξέβαλεν ὁ τῶν Λιβύων στόλος· σύνοικοι δὲ ὑπ’ αὐτῶν οἱ ἐπελθόντες

ἀνάγκῃ μᾶλλον, ἢ ὑπὸ εὐνοίας ἐδέχθησαν. «Sardinia a Sardo filio

Herculis adpellata,» Martian. Capella lib. VI.

361 seq. Vid. ad v. 344.

--_Adfluxere_; conf. ad VIII, 604, in Var. Lect.

Nec parvum decus, advecto cum classe paterna

Agmine Thespiadum, terris, Iolae, dedisti.

363 sq. _Thespius_ (al. Thestius) Thespiarum in Bœotia conditor et

rex, cujus L filias Hercules gravidas reddidit, et ex quibus L

suscepti filii, quorum _Thespiadarum_ pars in Bœotia remansit, pars

in Sardiniam missa est, duce _Iolao_, filio Iphiclis (qui

Amphitruonis et Alcmenæ filius Herculisque frater fuit) ac perpetuo

Herculis comite. De hac colonia v. Diodor. IV, 29; Strab. V, p. 155

(ubi cf. Casaub.) et Pausan. lib. X, 17: de Thespio, Thespiadis,

Iphicle et Iolao Heyne ad Apollod. pag. 123, 324, 331, 439, 467,

486, 487, 490, 498; de Iolao Diodor. IV, 24, 29, 30, 40. Pausan.

Arcad. c. 14; Eliac. c. 8; Phoc. 29; Bœot. 23, et Att. c. ult. Hinc

Ἰολαεῖς, vel Ἰολάειοι dicti, _Iolaenses_ (Strab. l.c. et Diodor. V,

p. 296), diversi ab Iliensibus, quod ignorabat, vel negabat Salmas.

Exerc. Plin. p. 70, et ad Solin. p. 29 et 99.

Fama est, quum laceris Actæon flebile membris 365

Supplicium lueret spectatæ in fonte Dianæ,

Adtonitum novitate mali fugisse parentem

Per freta Aristæum, et Sardoos isse recessus:

Cyrenen monstrasse ferunt nova litora matrem.

365 sqq. Ultimam coloniam in Sardiniam deduxit _Aristacus_,

Apollinis et _Cyrenes_ filius, qui, quum _Actæon_ filius, ab irata

_Diana_, quam nudam vidisset, in cervum mutatus esset et a canibus

laceratus, doloris inpatiens patria exsulavit et Thebis migravit

Ceam, deinde in Libyam, Sardiniam, ubi diu commoratus est, et

Thraciam, Vid. Diodor. IV, 83 seq.; Solin c. 10, et Sallust. Fragm.

De tristi _Actæonis_ fato et fabula varie a poetis relata v.

Spanhem. ad Callim. H. in Lavacr. Pall. vers. 108... 113; Muncker.

ad Hygin. f. 180, 181, et Heyne ad Apollod. p. 564 seq. de _Aristæo_

Heyne ibid. p. 558, et ad Virg. Ge. I, 14; IV, 283 sq., 317... 558.

--De aliis autem coloniis in Sardiniam deductis, v.c. Hispanorum,

duce Norace, conditore Noræ, Locrensium, Pœnorum, etc. Vid. Pausan.

Strab. et Diodor.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 209 / 438 题