Nec minus infelix culpæ, grandique pudore 630
Turbatus, consul titubantem ad mœnia gressum
Portabat lacrimans: dejectum adtollere vultum,
Ac patriam adspicere, et luctus renovare pigebat.
Quod vero reduci tum se populusque Patresque
Obferrent, non gratari; sed poscere natos 635
Quisque suos, fratresque simul, miseræque parentes
Ire videbantur laceranda ad consulis ora.
Sic igitur muto lictore invectus in urbem,
Damnatum Superis adspernabatur honorem.
630 sqq. Ingeniose Varro, culpæ sibi conscius, dejectis oculis
incedere, et iram populi pœnamque metuere fingitur. Cf. IX, 651
sqq.; conf. sup. v. 393... 399.
634 seq. _se Obferrent_, obviam irent.
638. Lictores, Varronem præcedentes, non audebant obviam plebem
solemni formula, _date viam consuli_, submovere, sed taciti ibant;
Dausq. et Cell.
639. _Damnatum Superis_, quoniam diis iratis factum erat, ut Varro
vinceretur; Ern.
633. _renovare_ Colon. ut et Liv. XXII, 61. Vulgo _revocare_.
636. _miserique_ primæ edd.
638. _multo_ scripti et primæ edd. _Sic amoto igitur lictore_
emend. N. Heins. sed ad Ovid. Art. Am. III, 702; _Sic igitur moto
lictore_ hoc est sine lictore. Eodem sensu _nullo lictore_
scripsit Lefeb. _nullo_ conj. Withof.
At Patres Fabiusque, procul mærore remoto, 640
Præcipitant curas: raptim delecta juventa
Servitia armantur; nec claudit castra saluti
Postpositus pudor: infixum est Æneia regna
Parcarum in leges quacumque reducere dextra,
640. Cf. Liv. XXII, 57 extr., et Justin. V, 6.
641. _delecta juventa_, delecti juvenes, et quidem _servitia_, h.e.
servi _armantur_, ut ap. Liv. l.c. _octo millia juvenum validorum ex
servitiis_. Cf. V.L. et ad III, 383.
642. Non puduit Romanos armare servos pro salute patriæ; Mars. Servi
enim, nisi summa necessitate cogente, ad militiam arcessebantur,
quod vel tironibus notum est.
643 sq. _infixum_, decretum, _est, Æneia regna_, remp. Rom.
_quacumque dextra_, quibuscumque militibus, _in leges Parcarum
reducere_, ita tueri, ut ad imperium orbis terrarum, fato
constitutum (_sceptra_, v. 645 et sup. v. 630), pervenire posset.
Cf. IX, 475 et al.
640. _simul_ pro _procul_ Marsus, et post eum alii.
641. Ita scripti et antt. edd. _et raptim d. i._ Junt. et al.
_raptim et delecta j._ ed. Colin. et inde aliæ, _raptim d. j. et
Servitia a._ conj. Barth. Adv. II, 13; _raptim delecta jubentur S.
a._ Burmann. _delecta juventæ S._ N. Heins. vel potius _juventas_
h.e. _juventus_, de quo vid. ipse ad Virg. Æn. V, 398; ad Claud.
Epithal. Hon. et Mar. v. 84; ad Ovid. Met. IV, 17; Brouckh. ad
Tibull. I, iv, 33, et Harles. ad Ovid. ex P. I, x, 12, _juventus_
edidit Lefeb. frustra. Si quid mutandum, reponerem _deleta juventa
Servitia armantur_, ut ap. Flor. II, vi, 23, _deerat juventus; in
sacramentum militiæ liberata servitia_: et ap. Val. Max. VII, vi,
1, _aliquot adversis præliis secundo Punico bello exhausta
militari juventute Romana, senatus censuit, uti publice servi
emerentur_.
642. _claudit claustra_ Oxon. quod ad ergastula referendum
suspicari possis: sed alii tradunt, servos illos emtos prius,
postea in militiam adscitos esse; Barth. Adv. II, 13.
Proque arce, et sceptris, et libertatis honore 645
Vel famulas armare manus. Primæva suorum
Corpora prætexto spoliant velamine, et armis
Insolitis cingunt: puerilis casside vultus
Clauditur, atque hostis pubescere cæde jubetur.
Idem obsecrantes, captivum vulgus ut auro 650
Pensarent parvo (nec pauca fuere precantum
Millia), miranti durarunt prodere Pœno.
646 sq. «Juniores ab annis septemdecim, et quosdam prætextatos
scribunt» Liv. l.l.
--_Primæva Corpora_, juvenes. Cf. v. 493.
--_prætexto velamine_, prætexta, qua præter magistratus et
sacerdotes etiam pueri puellæque ingenuæ utebantur, unde
_prætextati_ et pueri dicuntur.
648 sq. Cf. II, 318 seq.
--_hostis cæde_, in castris et media bellorum cæde.
650 sqq. cf. Liv. XXII, 58 sqq. et Cic. Off. III, 32.
--_Iidem_ Patres Fabiusque (v. 640) legatos captivorum,
_obsecrantes_ ut redimerentur, Hannibali, Romanorum constantiam
animique magnitudinem _miranti, prodere durarunt_, tradendos
pervicacius censuerunt.
652 sq. _nec pauca Millia_, octo ap. Liv. XXII, 59, med.
--_durarunt_; cf. ad II, 463.