556. _ruptas_ corrig. N. Heins. Sed vid. not.

Sublimem eduxere pyram, mollesque virenti 560

Stramine composuere toros: superaddita dona,

Funereum decus; expertis invisus et ensis,

Et clipeus; terrorque modo atque insigne superbum,

Tum laceri fasces, captæque in Marte secures.

560 seq. Cf. Virg. Æn XI, 64... 67, et Stat. Th. VI, 54 seq. Drak.

qui et _torum_ monet esse feretrum, lectum exsequialem, de quo vide

Gron. Diatr. Stat. c. 17, et Kirchman. de Fun. II, 9.

561 sqq. Cf. Virg. Æn. XI, 72... 92, et 193 sq.; Lucan. VIII, 727

sq.; Stat. Th. VI, 201 seq. et sup. v. 527. De more autem, arma

insigniaque mortui cum ejus cadavere comburendi v. Kirchman. de Fun.

III, 5 et al.

563 seq. Fasces cum securibus, qui modo terror et superbum fuerant

insigne, nunc vel laceri erant et fracti, vel in pugna ab hostibus

capti.

560. _rubenti Stramine_ (hoc est texto Tyrio, seu purpureo, quod

toris mortualibus locupletiorum insternebatur), vel _virenti

Gramine_ conj. idem. At vid. not.

563. _terrorque modum_ Oxon. Putean. et primæ edd. unde _clipeus

terror Nomadum_ emend. Barth. Adv. II, 13, et N. Heins. quod

recepere Drakenborch. Lefeb. et Ern. Non male! Sed vulgata forte

lectio non spernenda; _insigne supernum_, hoc est galea cristis

exornata, in mentem venit Barth. loco citato.

564. Hic versus in Colon. non exstat; _laceri_, non _lateri_, Ox.

et Put. _ruptæque_ Oxon. prob. Barth. _fractæque_ putabat

N. Heins.

Non conjux native aderant, non juncta propinquo 565

Sanguine turba virum, aut celsis de more feretris

Præcedens prisca exsequias decorabat imago.

565 sq. Exsequiæ Pauli non decorabantur pompa funebri; sed eam

laudes Hannibalis abunde compensabant.

567. _Præcedens prisca imago_, majorum imagines prælatæ. De quo more

et de orationibus funebribus (_laudationibus_, λόγοις ἐπιταφίοις),

quæ pro rostris haberi solebant, et ad quas poetam, v. 569,

respexisse jam monuit Drak., v. inpr. Polyb. II, 53, 54, ubi cf.

Schweigh.

Omnibus exuviis nudo jamque Hannibal unus

Sat decoris laudator erat; fulgentia pingui

Murice suspirans inicit velamina, et auro 570

Intextam chlamydem, ac supremo adfatur honore:

569 sq. Conf. Virg. Æn. XI, 72 sq.

--_laudator_, ut apud Liv. II, 47, et Plin. Ep. II, 1: _Hic supremus

felicitati ejus cumulus adcessit laudator eloquentissimus.

--pingui Murice_, dibapha purpura. Sic fere _pinguem colorem_ dixit

Plin. XXXVII, 8 extr. et _pingue aurum_, Pers. II, 52. Cf. ad VII,

354.

570. _inicit_; vid. ad I, 113.

--_auro Intextam chlamydem_, ut ap. Virg. Æn. VIII, 167. Cf. Heins.

ad Ovid. Met. XIV, 345.

571. _honore_; vid. ad II, 483, et Æn. XI, 61. Ed.

568. _exuviis_ scripti et Ben. Vulgo _exsequiis_ prob. Burm. modo

_namque_ legatur. _O. exuviis nudos_ corrig. N. Heins. ut hæc a

superioribus dependeant; _nudæ_ Put.

569. _decori_ reposuit Lefeb. Sed junge _laudator decoris_, et τὸ

_decoris_ adcipe ut II, 324.

«I, decus Ausoniæ, quo fas est ire superbas

Virtute et factis animas: tibi gloria leto

Jam parta insigni: nostros Fortuna labores

Versat adhuc, casusque jubet nescire futuros.» 575

Hæc Libys; atque repens crepitantibus undique flammis

Æthereas anima exsultans evasit in auras.

572 seqq. Nobilissimi versus, translati e Virg. Æn. XI, 96 seq., ubi

v. Heyne.

--_superbas_, magnas, præcellentes, ut θυμὸς ὑπέρβιος ap. Hom.

Odyss. ο, 212; D. Heins. Possis et ornatas, vel augustas,

venerandas, ποτνίας, exponere. Cf. Lucan. VI, 807; Val. Fl. VI, 735;

Heyne ad Virgil. Æn. I, 21; XII, 326, et Gron. ad Sen. Œd. 804.

574 sq. _Fortuna labores Versat_, vario modo regit, ut apud Virg.

Ecl. IX, 5. Forte et poeta ad fortunæ rotam respexit, de qua vide

supra ad VI, 121.

577. _Veteres_ rogo demum incenso animas in cælum subvolare

putabant, ut de anima Pompeii Lucan. IX, 1 sqq.; Barth. Ad hanc

superstitionem pertinet mos in consecratione Imperatorum usitatus,

ut nempe, incenso rogo, ex summa ejus parte dimittatur aquila, qui

ipsam principis animam in cælum ferre putatur: (v. Herodian. IV, 2

extr.) unde consecratio in numis nunc sola aquila, nunc ei insidente

Imperatoris effigie indicatur; Drak.

Fama dehinc gliscente sono jam sidera adibat;

Jam maria, ac terras, primamque intraverat urbem.

Diffidunt muris: solam pavitantibus arcem 580

Speravisse sat est: nec enim superesse juventam,

Ac stare Ausoniæ vacuum sine corpore nomen.

578. _Fama_ cladis Cannensis. Silius ante oculos habuit locum Virg.

Æn. IV, 175 sq. ex quo tamen non nisi pauca orationis suæ pigmenta

et lenocinia adoptavit, desperans, se ejus præstantiam adsequi

posse. Cf. VI, 552 sqq.

--_gliscente sono_, crescente rumore.

579. _primamque_; v. ad II, 235 in V.L.

580 sq. Cf. Liv. XXII, 54 et sup. VI, 555 seq. In arce Tarpeia, seu

Capitolio omnem spem ponunt.

582. stare; vid. ad II, 639 in V.L.

582. _vacuum sine corpore nomen_; v. ad I, 293.

582. _Ausoniæ_ scripti R. 1, 3, Parm. Med. et al. _Ausonium_ Mars.

et Mart. Herb. _Ausonia_ Junt. Ald. Gryph. _Ausoniam_ R. 2;

Buschii ed. Basil. et inde aliæ, prob. Lefeb. _Nec stare_ R. 1,

Parm. Med.

Quodque adeo nondum portis inruperit hostis,

Contemtu cessare putant. Jam tecta cremari,

Ac delubra rapi, cædesque ante ora nefandæ 585

Natorum, septemque arces fumare videntur.

Lux una eversas bis centum in strage curules,

Ac juvenum bis tricenis orbata gemebat

Millibus exhaustæ nutantia mœnia Romæ;

Atque ea post Trebiam, post Tusci stagna profundi, 590

Nec socium numero pariter leviore peremto.

585. _rapi_, diripi, ut ap. Virgil. Æn. II, 374; Lucan. III, 99 al.

587 sq. De numero cæsorum Romanorum, qui varie traditur, et quem

poeta more suo non subtiliter exsequitur, v. Polyb. III, 117;

Appian. R. Hannib. c. 25; VV. DD. ad Liv. XXII, 49 et 50; _Magazin

für Philologen_, Brem. 1796, T. I, p. 71 sqq. Sensus est, ducentos

Romanos, quibus jus fuerit in sella curuli sedendi, obcubuisse;

Drak.

589. cf. VII, 378.

587. _in strage_ Ven. Marsi, _n. stār_ Tell. _in stare_ R. 2;

_astare_ Parm. et Med. _hac strage_, vel (_infame_) conj. Burm.

Vulgo _instare_.

Sed vero sed enim reliqui pia turba Senatus

Munera sortito invadunt: celer omnia lustrans

Clamitat adtonitis Fabius: «Non ulla relicta est

(Credite) cunctandi ratio: adproperemus, ut hostis 595

Nequidquam armatos ausit subcedere muros.

592. Silius et variavit, et contraxit, et amplificavit narrationem

Liv. XXII, 55.

--_Sed vero sed enim_; v. ad I, 33.

593. _omnia lustrans_, ratione animoque, ut ap. Cic. Off. I, 17 h.e.

secum reputans.

595. _adproperemus_ quæ ad urbem defendendam pertinent.

592. _Sed vero sed enim_ scripti R. 2; Ven. Ben. ut XII, 332. _Sed

non (nō_ pro _uō_) sed enim R. 1, et Med. Vulgo _Hæc inter sed

enim_.

594. _adtonitis_ pro _adtonitus_ recte, opinor, legendum censuere

Dausq. Barth. et N. Heins. _relicta est_, non _relicta_, scripti,

R. 1, 3, Parm. Med.

596. _armatis muris_ invitis libris reposuit Lefeb. coll. XI, 75.

Sed vid. Heins. et Burm. ad Ovid. Met. XIII, 611; Heyne in V.L. ad

Virg. Æn. III, 541, et VII, 161.

Dura inter pavidos alitur fortuna sedendo,

Et gliscunt adversa metu: ite, ite ocius, arma

Deripite, o pubes, templis: vos atria raptim

Nudate, et clipeos in bella refigite captos. 600

597. _sedere_, ut ἧσθαι, et καθῆσθαι, tempus inutiliter et nihil

agendo consumere, perdere, ut sæpe ap. Sil. v. Ind. et exempla larga

manu suppeditata ab Heins. et Drak. inf. ad XII, 64; Heins. ad Virg.

Æneid. XII, 237; Græv. Lectt. Hesiod. c. 11 et 12; Klotz. ad Tyrt.

p. 143 sq.; Bergler. ad Alciphr. lib. I, 25; Upton. ind. Epict. v.

κάθημαι; Krebs. ad Plut. περὶ ἀκούειν, p. 153. Sic et _stare_

passim, de quo v. ad I, 341; IV, 44; XII, 41.

598. _gliscunt adversa_, crescit calamitas et periculum.

599. «Vetera hostium spolia detrahunt templis et porticibus,» Liv.

XXII, 57. Cf. Flor. II, vi, 23, et sup. I, 617 sq.; IV, 12 sq.

598. _ite, ite ocius_, Oxon. Put. ed. Marsi et inde aliæ, quod

retinui, quoniam et metro et adfectui convenientius est. Alterum

_ite_ deest in Col. R. 1; Parm. Mediol. probb. N. Heins. et

Draken. Neque ignoramus, ejusmodi hiatus in Silio et Marone passim

occurrere: sed cur sine necessitate eos poetis obtrudamus?

599. _Deripite_ pro _Diripite_ ex emend. N. Heins. Conf. ad IX,

29.

600. Præstiterit fere _refingite_, h.e. renovate; confer. Heyne ad

Virg. Ge. IV, 202. Sed vid. not.

Sat patriæ sumus, e numero si ad prælia noster

Nil minuit pavor: in patulis illa horrida campis

Sit metuenda lues: muros haud fregerit unquam,

Exsultare levis nudato corpore, Maurus.»

600. _refigite_, de pariete atrii deripite, revellite. Cf. Jani ad

Horat. Od. I, xxviii, 11, et Heins. ad Ovid. ep. Her. VI, 104.

Spolia tamen plerumque non in atriis, sed postibus et foribus, in

adspectum prætereuntium suspendi solebant. Cf. VI, 434, 446, et

Lips. de Mil. Rom. V, 17.

601 sqq. Summa δεινότης in his verbis inest. Et numero et viribus ad

patriam defendendam satis etiam nunc valemus, modo fortes erimus.

602. _horrida lues_, Hannibal, vir sævus et exitiabilis, ut et

_pestis, labes_, ὄλεθρος et al.

604. Maurus agilis ad exsultandum, non ad urbem obpugnandum, et

_nudato corpore_, sine clipeo et galea. Conf. Claudian. loc. class.

de inbelli hoc populo B. Gildon v. 432... 441; Bentl. et Jani ad

Hor. Od. I, ii, 39.

601. _nostre_ Ox. _nostræ_, teste Lefeb., tres scripti cum R. 1 et

2, _nostro_ e Ven. Marsi. suadente N. Heinsio; recepere Drak.

Lefeb. Ern. _Sat p. s. a numero, si ad p. nostri_ scribendum

videbatur Barthio Adv. II, 13.

Dum Fabius lapsas acuit formidine mentes, 605

Varronem adventare vagus per mœnia rumor

Spargit, et occulto perfundit pectora motu:

605. Hæc fere omnia, sed apte et probabiliter, poeta comminiscitur.

Livium certe non nisi obiter adventus Varronis ad urbem mentionem

facere lib. XXII, 61 extr. jam monuit Ern.

--_acuit_; v. ad I, 113.

--_lapsas mentes_, ut supra v. 309; IV, 745.

605. _lassas_ Put. R, 1, 3; Parm. Mediol. _quassas_ opinabatur

N. Heins. ut XII, 7.

Haud secus, ac fractæ rector si forte carinæ

Litoribus solus vacuis ex æquore sospes

Adnatet, incerti trepidant, tendantve, negentve 610

Jactato dextras, ipsamque odere salutem

Unius amissa superantis puppe magistri.

Quam restare viro labem, qui adcedere portis

Audeat, ac dirum veniat pavitantibus omen!

608 seq. Comparatio apta rei præsenti, cujus vestigia jam sup.

v. 269 sq. vidimus, et quæ tota eo redit, ut varii animorum motus

significentur, quibus Varronem adventantem exceperint; Ern.

Potissimum tamen indignatio popularis adumbratur, ut et v. 613 sq.

quos idem V. Cl. ita interpretatur: quænam satis digna infamiæ nota

inuri potest viro, qui post res tam male gestas ad urbem adcedere

audet? Sed linguæ forte convenientior est hæc sententia: secum animo

reputant, quanta infamia maneat virum, qui, etc. ut ap. Virg. Æneid.

VII, 271; al. nisi malis: quanta sit ignominia, vel calamitas

superstitem esse tali viro, nec potius in acie cum reliquis

cecidisse.

610. _tendantve negentve_ Col. _Tendantve vagentve_ Ox. _tenduntve

negentve_ Put. _tendantne negentve_ R. 1, et Med. Vulgo _tendantne

negentve_. Vulg. _tendantne_ non spernendum, judice etiam Withof.

611. _Luctato_ Put.

Hos mulcens questus Fabius deforme docebat 615

Cladibus irasci, vulgumque arcebat ab ira.

Adversis etenim ferri non esse virorum,

Qui Martem inscribant genti, non posse dolores

Condere, et ex pœna solatia poscere luctus.

617 seq. Præclara et ad animos sedandos aptissima sententia.

--_Adversis ferri_, moveri, se iis dare ac permittere, ut _ferri

avaritia, libidine, crudelitate_ ap. Cic. Quint. II; Cluent. 5, 71;

Tusc. Qu. III, 2; _aura populari non consilio ferri_ apud Liv. VI,

11, et _agi secundis_ inf. XI, 391; N. Heins. et Drak. Conf. Ern.

Clav. Cic. et Burm. ad Ovid. Ep. Her. XV, 140.

618 sq. _Qui Martem inscribant genti_, qui genus Martis esse

glorientur; Barth. Adv. II, 13.

--_Condere dolores_, dissimulare, coercere iram, _et ex pœna solatia

poscere luctus_, aliorum pœnis et suppliciis iram sedare et solatia

quærere; Ern.

617. _ferri_ Col. prob. N. Heins. Id recepi cum Lefeb., qui recte,

opinor, suspicatur, vulgatum _frangi_ glossam esse.

618. _generi_ et _nec_ pro _non_ malebat N. Heins.

Si vero exprobrare sinant, sibi tristius illum 620

Inluxisse diem, quo castris viderit ire

Varronem, quam quo videat remeare sine armis.

His dictis sedere minæ, et conversa repente

Pectora: nunc fati miseret, nunc gaudia Pœno

Consulibus reputant cæsis erepta duobus. 625

Ergo omne effundit longo jam se agmine vulgus

Gratantum, magnaque actum se credere mente

Testantur, quod, fisus avis, sceptrisque superbis,

Laomedontiadum non desperaverit urbi.

620. Callide Fabius culpæ partem ad ipsos cives transfert, quorum

suffragiis et favore Varro consul et dux belli creatus esset: at

modeste et occulte loquitur, ne exprobratione commoveat, quos modo

hortatu sedaverat animos; Ern.

621. _ire castris_, ad castra, ut _ire sorori_ XV, 327; Drak.

623. _sedere_, sedatæ sunt.

624. Cf. Liv. XXII, 61 extr., et Frontin. Strateg. IV, v, 6, et Æn.

II, 73.

626. _effundit se_; v. ad II, 151.

628. _avis sceptrisque superbis_, priscis Romanis, et potenti ac

claro illorum imperio; Mars. coll. v. 645.

629. _Laomedont._ Trojanorum, et hinc Romanorum.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 182 / 438 题