464. Ita scripti et edd. antt. nisi quod vitiose in c. Oxon.
_marinos_ pro _in armos_, et in Ven. Marsi _subnixus_ reperitur,
_inclinatus collum_, _submissus et armos_ primus dedit Nicander.
466. _propero_ conj. Barth. Adv. II, 13; _prono_ N. Heins. qui
tamen τὸ _proprio_ probavit coll. III, 515. Idem legendum putabat
_ut quondam_, quia _quondam_ in Put.
Milite non illo quisquam felicius acri
Insultarat equo, vel si resupina citato
Projectus dorso ferretur membra, vel idem
Si nudo staret tergo, dum rapta volucris 470
Transigeret cursu sonipes certamina campi.
468 sqq. Respexit Silius ad duplicem equitis artem, quum citato
cursu, vel, capite per dorsum in nates equi inclinato, resupinus
jacet, vel erectus in pedes in tergo equi stat; Burm.
--_projectus_, jacens, ut passim.
--_citato dorso_; v. var. lect.
470. Velocitatis notio luxuriante ornatu expressa.
--_rapta_, raptim. Cf. ad I, 569.
471. _Transigeret cursu_, celeriter, ut ap. Virg. Æn. IV, 154; Drak.
--_certamina campi_, campum, in quo certatur; Ern.
468, 469. _citati_, scilicet equi, frustra; sed _ferretur_, quod
recepi, pro vulg. _ferret quum_ recte, opinor, emend. Gronov.
Obss. IV, 17, p. 741, probb. Ernesti et N. Heins. qui tamen
_Provectus_, vel _Proreptus_ præstare existimabat, et _citatum
dorsum_ non inepte dici, ut similia XII, 521; Sen. Agam. 326, et
Med. 852; Stat. Th. VI, 768; Claud. laud. Stil. v. 335; conf. not.
ad VI, 21; _ferret sua membra_ corrig. Burm. _Porrectus_ Lefeb.
470. _dum_, non _cum_, scripti R. 1, Parm. Med. _volucri cursu_
R. 1, Parm. Med. Ben. prob. N. Heins.
At Libys, humanos æquantem pectore sensus
Haud parce miratus equum, quinam ille sinistræ
Depugnet morti juvenis, nomenque, decusque
Erogitat, letique simul compendia donat. 475
473 seq. _quinam ille_; cf. ad II, 645 in V.L.
--_sinistræ Depugnet morti_, luctetur cum morte acerba; Cell. Conf.
ad I, 234.
475. _leti compendia donat_, adcelerat Clœlio mortem, jubendo, ut
telo conficiatur; Cell. Neque _donare_ sine delectu dictum: nam
beneficium exhibet tali misero, cui vitæ retinendæ nulla spes est,
qui mortem ei adcelerat; Ern.
472. _pectora_ Col. h.e. κατὰ _p._, unde forsan non
spernendum.
473. _sinistræ sorti_, vel _sinistro Marti_ opinabatur N. Heins.
Hic Cinna (ad Tyrios namque is sua verterat arma,
Credulus adversis, et tum comes ibat ovanti)
«Auribus huic, inquit, ductor fortissime, origo est
Non indigna tuis: quondam sub regibus illa,
Quæ Libycos renuit frenos, sub regibus olim 480
Roma fuit. Sed enim, solium indignata Superbi,
Ut sceptra exegit, confestim ingentia bella
Clusina venere domo: si Porsena fando
Auditus tibi, si Cocles, si Lydia castra.
476. Transiit, vertit se ad Hannibalem, _credulus adversis_,
credens, adversam fortunam non recessuram ab Romanis; Cell.
_ovanti_, victori, Hannibali.
480. _Libycos renuit frenos_, Pœnorum adspernatur imperium, se Pœnis
submittere recusat.
482. _sceptra exegit_, Tarquinium Superbum regno et urbe expulit.
483. Historia vel tironibus nota ex Liv. II, 9... 14.
--_fando_, fama.
484. _Lydia_, Etrusca, Porsenæ, Clusini regis. Cf. ad IV, 719.
476. _Hic_, non _Hinc_, Col. Oxon. R. 1, Med. et Venetæ Marsi.
477. _adversis, et tum_ Colon. _adversi sat tum_ Oxon. et Putean.
_sat tunc_ R. 1, Mediol. _adversi, et tum_ Venetæ Marsi et Mart.
Herb. _adversi, qui tum_ edidit Nicander, et deinde alii.
482. _Vi sceptra exegit_ conj. Barth. Adv. II, 13, Male!
«Ille, ope Mæonia et populo subcinctus Etrusco, 485
Certabat pulsos per bella reponere reges.
485. _Mæonia_, id. qd. Lydia. Vid. ad IV, 721.
486. _reges_, rex ejusque familia, ut ap. Liv. I, 39; II, 2, 8 al.
--_reponere_, ut V, 533.
Multa adeo nequidquam ausi; pressitque tyrannus
Janiculum incumbens: ubi mox, jam pace probata,
Compressere odia, et positum cum fœdere bellum,
Obsidibusque obstricta fides, mansuescere corda 490
Nescia, pro Superi! et nil non inmite parata
Gens Italum pro laude pati! Bis Clœlia senos
Nondum complerat primævi corporis annos,
Una puellarum Laurentum, et pignora pacis
Inter virgineas regi transmissa catervas 495
(Facta virum sileo): rege hæc, et fœdere, et annis,
Et fluvio spretis, mirantem interrita Thybrim
Tranavit, frangens undam puerilibus ulnis:
490. Cf. ad II, 653.
492 seq. Cf. XIII, 828 sq.
--_Clœlia... primævi corporis_, ut apud Virg. Æn. X, 345, et Val.
Fl. II, 653.
494. _Laurentum_; v. ad I, 110. _Pignora pacis_ per appositionem
vocari _catervas virgineas_ bene monuit Withof.
496. _virum_, Coclitis et Mucii Scævolæ.
497 sq. _mirantem Thybrim Tranavit_, ut apud Claud. in Eutrop. I,
447, et similia ap. Ovid. Amor. II, ii, 1, et Catull. LXV, 15; Drak.
Cf. ad I, 49, et V, 542. Adcedit autem Silius hic eorum opinioni,
qui Clœliam natando Thybrim transmisisse dicunt (v.c. Liv. II, 13);
quum alii (e.g. Florus I, x, 17) velint, eam equo insidentem flumen
trajecisse, quorum sententiam firmat statua equestris in memoriam
hujus facti a Romanis ipsi posita, de qua v. Liv. l.c. et gemma ap.
Beger. Spicil. antiq. p. 73; Drak. Sed forte equo insidens
_tranavit_ flumen.
498. _frangens undam ulnis_, ut III, 457.
489. _cum_, non _tum_, scripti et primæ edd.
494. _pignore_ R. 1, et Med. _in pignora_ Ben. quod placebat
N. Heinsio. Sed Clœliam _pignus pacis_ vocari exemplo Liv. II, 13,
observat Draken.
Cui si mutasset sexum natura, reverti
Forsan Tyrrhenas tibi non licuisset in oras, 500
Porsena! sed juveni (ne sim tibi longior) hinc est
Et genus et clara memorandum virgine nomen.»
501. _juveni_, Clœlio.
--_hinc_, ab hac Clœlia.
501. _hinc_ scripti, teste N. Heins. sed _huic_, si Lefeb. fides
habenda, qui hanc vulgatam lect. servavit, in duobus scriptis, et
_hic_ in c. Put. _est_ non exstat in R. 2.
502. _a virgine_ primus edidit Marsus, et deinde alii, etiam
Lefeb. qui in duobus scriptis præpos. _a_ reperiri testatur.
Talia dum pandit, vicinus parte sinistra
Per subitum erumpit clamor: permixta ruina
Inter et arma virum et lacerata cadavera, Pauli 505
Eruerant corpus media de strage jacentum.
Heu quis erat! quam non similis modo Punica telis
Agmina turbanti! vel quum Taulantia regna
Vertit, et Illyrico sunt addita vincla tyranno!
503 sqq. Silius exornat Liviana XXII, 52: «Consulem quoque Roman.
conquisitum sepultumque quidam auctores sunt.»
[504.] _Per subitum_, vid. ad VII, 527.
507. Recte jam compararunt Virg. Æn. II, 274, ubi v. Cerda et Heyne.
508. Cf. ad VIII, 290; Plut. vit. Æmilii Pauli, Camers ad Flor. II,
13, et Schweigh. ad Polyb. II, 5 sqq.
--_Taulantii_, Illyrica gens, dicta a Taulante, Illyrii f. unde
IIlyrici nomen adcepisse feruntur. Vid. Mel. II, 3; Thucyd. I,
p. 17; Ptolem. III, 13.
509. _Vertit_, evertit.
Pulvere canities atro, arentique cruore 510
Squalebat barba, et perfracti turbine dentes
Muralis saxi; tum toto corpore vulnus.
510. sq. Cf. Virg. Æ. II, 272, 276 sq. et sup. VII, 343, et Hor. Od.
I, xv, 20: _Crines pulvere collines_. Ed.
512. _Muralis saxi_, ut VI, 269; IX, 568.
--_toto corpore vulnus_, ut V, 333, ubi Drak. comparavit Ovid. Met.
III, 237; VI, 388; Stat. Th. V, 608, ut N. Heins h.l. Ovid. Met. XV,
529, de Hippolyto, «unumque erat omnia vulnus;» et nostras RACINE,
_Phèdre_, Act. V, sc. 6: «..._Tout son corps n’est bientôt qu’une
plaie._» Ed.
510. _Pulvere concilies atro, accensique cruore_ perperam scripsit
Dausq.
512. _unum toto corpore vulnus_ Tell. quod recepit Lefeb. Non
male! _toto unum c. v._ conj. Barth. Adv. II, 13.
Quæ postquam adspexit geminatus gaudia ductor
Sidonius: «Fuge, Varro, inquit, fuge, Varro, superstes,
Dum jaceat Paulus: Patribus, Fabioque sedenti, 515
Et populo consul totas edissere Cannas.
Concedam hanc iterum, si lucis tanta cupido est,
Concedam tibi, Varro, fugam: at, cui fortia et hoste
Me digna haud parvo caluerunt corda vigore,
Funere supremo et tumuli decoretur honore. 520
Quantus, Paule, jaces! qui tot mihi millibus unus
Major lætitiæ caussa es: quum fata vocabunt,
Tale precor nobis, salva Carthagine, letum.»
513. _geminatus gaudia_, geminatis gaudiis: nam ad victoriam tanti
viri cædes adcesserat.
515. _Fabio sedenti_; conf. ad III, 142, et inpr. Klotz. ad Tyrt.
p. 143 sq.
516. _Cannas_, cladem Cannensem. Cf. IV, 505 seq.
522. _fata vocabunt_, ut IV, 508. Idem est sensus ad Æn. I, 98. Ed.
513. _Quem_ duo scripti et R. 2 (teste Lefeb.) it. Marsi Ven. et
deinde aliæ edd. _Quem p. a., geminans, en, gaudia_, etc. tacite
et sine fide librr. reposuit Lefeb.
Hæc ait, et socium mandari corpora terræ,
Postera quum thalamis Aurora rubebit apertis, 525
Imperat; armorumque jubet consurgere acervos,
Arsuros, Gradive, tibi. Tum munera jussa,
Defessi quamquam, adcelerant, sparsoque propinquos
Agmine prosternunt lucos: sonat acta bipenni
Frondosis silva alta jugis. Hinc ornus et albæ 530
Populus alma comæ, validis adcisa lacertis,
Scinditur, hinc ilex proavorum condita seclo.
524. Imitat. Virg. Æn. VI, 176 sqq., et XI, 135 sq., 182... 212, ad
quæ loca v. Heyne.
526. Comparant Liv. VIII, 30 med. XXX, 6; XLI, 12; Virg. Æn. VIII,
562, et Fabrett. ad Column. Traj. c. IX, p. 312.
527. _munera_, inpr. arma, ut ap. Virg. Æn. XI, 195.
528 sq. _sparso Agmine_, militibus passim per silvam missis.
530 seq. _comæ_, ut IV, 682.
--_albæ_; nam folia inferius candida sunt. Cf. Heyne et Brouckh. ad
Tibull. I, iv, 30.
[531.] _alma_; v. ad III, 203.
532. _ilex proavorum condita seclo_, ut fere supra v. 165.
528. _sparsosque_ edidit Marsus, et deinde alii.
529. _icta_ coll. Virgil. Æn. VI, 180, et XI, 135, recte, opinor,
emend. N. Heins. Idem v. 530, pro _silva alta_, quam pro nutrita
sumi posse putabat, conj. _silva atra_, quia vox _alta_ confestim
sequitur. Nam mox vulgo legitur _altæ Populus alba c._, (ut δρῦς
ὑψικόμους dixit Hom. Iliad. ψ, 118); in c. Put. _albæ P. alta c._
quod Heinsiis suadentibus recepit Drak. qui tamen _albæ P. alma
c._ scribendum suspicabatur, quod cum Lefeb. reposui, quoniam c.
Oxon. habet _alte P. alma comæ_.
532. _ilex consita_ corrigendum esse, jam monuere N. Heins. et
Drak. qui multa exempla, quibus opus non est, congessere, ut et
Brouckh. ad Prop. I, xiv, 5, et Bentl. ad Horat. Od. III, x, 6;
Lefeb. _condita_ exquisite pro _consita_ poni arbitratur, ut
ἔκευθε, _condidit_, pro sevit, Hymno pseudhomer. v. 431, et forte
_abdere sulco semina_ III, 350. Sed _arbores_ quoque hoc sensu
_conditas_ cuiquam dici haud memini.
Devolvunt quercus, et amantem litora pinum,
Ac, ferale decus, mæstas ad busta cupressos.
Funereas tum deinde pyras certamine texunt 535
Officium infelix et munus inane peremtis;
Donec anhelantes stagna in Tartessia Phœbus
Mersit equos, fugiensque polo Titania cæcam
Orbita nigranti traxit caligine noctem.
533. _amantem litora pinum_, quia naves inde conficiuntur: an quia
in litoribus crescit? Lefeb. ad septimam pini speciem respici
existimat, de qua v. I. Bauhin. Theatr. Botan. Zwingeri, pag. 158.
534. Conf. Heyne ad Virg. Æneid. III, 64, et VI, 216; Jani ad Hor.
Od. II, xiv, 23.
--_mæstas ad busta cupressos_, quæ circa rogum positæ tristem
præbent adspectum.
535. _certamine_; v. ad VII, 719.
536. _Officium infelix_, superstitibus amicis, ut _triste
ministerium_, Virg. Æn. VI, 223, et _munus inane peremtis_, qui
neque sentiunt illud, neque eo in vitam revocantur, ut ap. Virg. Æn.
VI, 886, et _vanus honor_, Æn. XI, 52, quod jam alii monuere.
537. Cf. ad III, 399, et VI, 1.
--_stagna_; vid. ad VII, 282.
538 sq. _Titania Orbita_, solaris currus, sol. Eadem res vario
ornatu expressa.
533. _Advolvunt_ tentare possis coll. Virg. Æn. VI, 182. Sed
vulgata quoque lectio bene se habet: _devolvunt_, scilicet de
_jugis_ v. 530.
534. _Ac_ scripti, _Ad_ R. 1, Med. et al. Vulgo _At_. Mox _mæstas
ad justa c._ putabat N. Heins. et v. 535. _Funereo certamine_.
Post, ubi fulserunt primis Phaethontia frena 540
Ignibus, atque sui terris rediere colores,
Subponunt flammam, et manantia corpora tabo
Hostili tellure cremant. Subit horrida mentem
Formido incerti casus, tacitusque pererrat
Intima corda pavor, si fors ita Martis iniqui 545
Mox ferat, ac ipsis inimica sede jacendum.
540 sq. Conf. V, 55 sq.
--_Phaethontia frena_, solis equi, ut _Phaethontia ungula_, VII,
206. Cf. Virg. Æneid. V, 105.
541. _colores sui terris rediere_, h.e. tenebris involuti et
absconditi rursum adparebant; Drak. coll. V, 56, et Virg. Æn. VI,
272.
542. _Subponunt flammam_, acervo armorum. Ævo heroico (Hom. Iliad.
ψ, 154, 226 seq.; ω, 788 seq.) rogus interdiu quoque strui, sed
vesperi adcendi, et per noctem ardere solebat; quod jam monuit Heyne
ad Virg. Æn. XI, 202, quo tamen loco initium potius noctis
designari, ut v. 188 sq. ea, quæ interdiu _circa adcensos rogos_
facta sint, referri crediderim.
543 sq. Merito hos versus inter lumina carminis Siliani refert
Ernesti, monetque in tam funesto loco nos veluti recreari notatione
indolis animi nostri, qui aliena mala considerans facile soleat in
hanc cogitationem deduci: quid, si tibi olim similia adcidant?
546. Cf. IV, 77, et ad II, 574.
546. _ast ipsis_ scripti et priscæ edd. _est i._ R. 1. ad oram;
_hac i. i. sede_ (hic in Italia) conj. N. Heins. _atque ipsis_
tacite et sine librr. auctoritate scripsit Lefeb. _jacentum_ Col.
At tibi, Bellipotens, sacrum, constructus acervo
Ingenti mons armorum surgebat ad astra.
Ipse, manu celsam pinum flammaque comantem
Adtollens, ductor Gradivum in vota ciebat: 550
547 sq. Hunc locum de tropæo Marti erigendo agere, et maximam partem
e Virg. Æn. XI, 5 sq. expressum esse, observat Ernesti. Sed arma,
deorum cuipiam sacrata, non tropæa incendi solebant. Cf. v. 526 sq.,
et loca ibi laudata.
549. _pinum_, facem, ut ap. Virg. Æn. IX, 72. Cf. v. 555.
--_flamma comantem_; v. ad VI, 183.
550. _in vota ciebat_; v. ad II, 115.
547. _At_ Put. et primæ edd. unde recepi; _Ac_ Col. Vulgo _Ast_.
549. _flammamque_ Med.
Primitias pugnæ et læti libamina belli
Hannibal Ausonio cremat hæc de nomine victor,
«Et tibi, Mars genitor, votorum haud surde meorum,
Arma electa dicat spirantum turba virorum.»
551. _Primitias pugnæ_, et _libamina belli_, ut apud Virg. Æn. XI,
16, ubi v. Heyne. Cf. IV, 827; XI, 376; XV, 262.
552. _Ausonio de nomine_, de Romanis.
553. _genitor_; v. ad I, 606, et III, 126 in V.L.
--_votorum haud surde meorum_; cf. ad I, 692.
554. _spirantum_, viventium. Inest simul gratiarum actio pro vita
conservata; Ern.
551. _leto_ Put. _leti_ Mart. Herb. et Cell. _lethi_ Colin. et
Dausq.
552. _ductor_ Put.
554. _superantum_, h.e. victorum, vel _spirantum e strage virorum_
corrig. N. Heins. _sperantem_ conj. Withof. At idem vulgatum
turbatur coll. XIII, 407.
Tum, face conjecta, populatur fervidus ignis 555
Flagrantem molem, et, rupta caligine, in auras
Actus apex claro perfundit lumine campos.
Hinc citus ad tumulum donataque funera Paulo
Ibat, et hostilis leti jactabat honorem.
556. _Flagrantem molem_, acervum armorum.
--_caligine_, fumo, ut ap. Virg. Æn. XI, 187.
--_rupta_, flamma fumum perrumpente.
557. _apex_; v. ad II, 631.
559. Hæc non ad arrogantiam, sed ad generosum aliquem sensum
munificentiæ erga hostem, at virum magnum, referenda esse, monet
Ern. Humanitati id quoque tribuere Valer. Max. V, 1 ext. 6; notavit
Drak. qui etiam laudavit sup. VI, 670 seq. et Dempster. ad Rosin.
Antt. Rom. V, cap. ult. Cf. etiam inf. XII, 473 seqq., et XV, 387
seq. Exsequiarum quidem honos Paulo habitus humanitatis sensum
indicat; sed verba _hostilis leti jactabat honorem_, vix aliam
explicationem admittunt, quam quod simul de cæde tanti viri
gloriatus sit Hannibal, vel quod tam honestum Pauli letum
laudaverit. Hæc interpretandi ratio propter v. 520 seq. (_cui fortia
et hoste me digna... corda_ etc.), et 572 sq. præferenda: sed et sic
hæc verba aliquam certe superbiam produnt et redolent.