417. _raptabat_ R. 1, Parm. Med.

Dux erat exsilio conlectis Marte Metellus, 420

Sed stirpe haud parvi cognominis: is mala bello

Pectora degeneremque manum ad deformia agebat

Consulta; atque alio positas spectabat in orbe,

Quîs sese occulerent, terras, quo nomina nulla

Pœnorum, aut patriæ penetraret fama relictæ. 425

420 seq. _Dux erat exsilio_, ad exsilium; _conlectis Metellus,

Marte_ quidem _parvi cognominis, sed stirpe haud parvi cognominis_,

h.e. non bello quidem et factis, sed genere clarus. Cf. sup.

v. 59... 69.

421. _cognominis_ pro nominis, ut apud Gell. X, 12; Prop. IV, i, 69;

Virg. Æn. III, 133... 350; XII, 845 et al. _Nomen_ autem, ut ὄνομα,

pro fama et gloria dici, vix est quod moneam. Cf. XIII, 98, et ad

IX, 373.

--_mala bello Pectora_, homines timidos et inbelles.

420. _ex illo c. Marte_, h.e. ex prælio Cannensi, emend. N. Heins.

quod probavit Drak. et recepit Lefeb. Hac vero ratione admissa,

vox _Sed_ plane ab h.l. aliena est; _exilis_ (haud bello

spectatus) conj. Livineius, quod monet Ernesti, qui tamen ipse

h.l. sententiam suam non expromit. Meo qualicumque judicio, vel

nihil mutandum est, (vid. not.) vel poeta _parvi vir nominis_

scripsit. Voc. _vir_ facile excidere potuit, iisdem fere literis

præcedentibus, et τὸ _cognominis_ acumen interpolatoris redolere

videtur, qui noverat, _Metellum_ proprie cognomen, non nomen

Cæciliæ gentis fuisse.

421. _Is mala_ Oxon. R. 3, et Benes. Conf. Gronov. Obss. I, 13;

_is mana_ Col. _Ismara_ R. 1, Parm. Med. _hismara_ Tell. Vulg. _is

nova_.

Quæ postquam adcepit flammata Scipio mente,

Quantus Sidonium contra, fera prælia miscens,

Ductorem stetit in campis, rapit ocius ensem,

Atque, ubi turpe malum Latioque extrema coquebant

Cœpta viri, ruptis foribus sese arduus infert. 430

426. Cf. auctores ad v. 415 laudati.

427. _Quantus_, quanto animo.

--_prælia miscens_; vid. ad I, 69.

429 sq. _extrema Cœpta_; cf. ad VIII, 25.

--_coquebant_; vid. ad II, 327.

[430.] _foribus sese arduus infert_, ut ap. Virg. Ge. II, 145, et

Æn. XI, 36.

Tum, quatiens strictum cum voce ante ora paventum

Mucronem, «Tarpeia, pater, qui templa, secundam

Incolis a cælo sedem, et Saturnia nondum

Iliacis mutata malis, tuque aspera pectus

Ægide Gorgoneos virgo subcincta furores, 435

Indigetesque Dei, sponte inter numina nostra,

Perque caput, nullo levius mihi numine, patris

Magnanimi juro, nunquam Lavinia regna

Linquam, nec linqui patiar, dum vita manebit.

431. _cum voce_; cf. ad IV, 660.

432 sqq. Jupiter, Juno et Minerva præcipue in templo Capitol.,

quamvis diversis cellis, colebantur, unde frequenter junctim et

invocantur (ut apud Cic. Or. pro Domo c. 57, et in Verr. V, 72; Val.

Max. V, 10 ex. 2 al.), et in numis aliisque monumm. vett. (ap.

Rycquium de Capit. c. 13; Bellorium Lucern. Sepulcr. P. II, n. 9 et

10, et inpr. Wildium in gemmis num. 129), occurrunt; Drak. Cf. Jani

ad Hor. Od. I, xii, 20.

[433, 444.] _Iliacis_, Romanis, ut V, 595; VI, 106 al.

--_nondum mutata_ mentem, mitigata.

435. Conf. ad IX, 441 sq. 462; Virg. Æn. II, 616; VIII, 435, 438, ex

quibus locis etiam intelligitur, cur poeta caput Medusæ _furores

Gorg._ dixerit, scil. propter oculos torvos et obliquos, iræ

furorisque indices.

436. _Indigetes Dei_; cf. IX, 294.

437. Cf. VI, 113, 123, 416.

438. _Magnanimi_; v. ad I, 29.

431. _strictum vagina mucronem_ opinabatur N. Heins. frustra.

434. _Italicis_ Colon. et ita Lefeb. coll. XI, 26; _Iticis_ forte

Tell.

436. _numina vestra_ Colon. Vulgatam lect. _sponte inter numina

nostra_ probat Barth. Adv. II, 13, et jungit _sponte nostra_, hoc

est nostro allectu in Deorum numerum relati; _spondens per nomina

vestra,... juro_ (hoc est spondeo jurans, seu jurejurando, ut σὺ

δὲ σύνθεο, καί μοι ὄμοσσον Homer. Iliad. α, 76) conj. N. Heins.

_sponte_, (per emphasin, ut _ultro, volens_, v.c. ap. Virg. Æn. X,

677.) _en, per numina vestra, P. c. n. l. m. nomine_, etc. edidit

Lefeb. cui vox _en_, quæ tamen mox sequitur, in deliciis est. Ego

legendum crediderim _Indigetesque Dei patrii_ (vel _et patrii_,)

_per numina vestra_ (coll. Virg. Ge. I, 498, ubi vid. Heyne), vel,

quod minus a lectione cod. Col. recedit, _sancte hic per numina

vestra... juro_, ut ap. Terent. Hec. II, ii, 26; Plaut. Capt. IV,

ii, 112, et Cist. II, iii, 27; _sponte en per_, vel potius _Dei

Ausoniæ per numina vestra_ corrig. Withof.

Ocius, en, testare Deos, si mœnia tædis 440

Flagrabunt Libycis, nullas te ferre, Metelle,

Ausurum in terras gressus: ni talia sancis,

Quem tremis, et cujus somnos formidine rumpis,

Hannibal hic armatus adest: moriere, nec ullo

Pœnorum melior parietur gloria cæso.» 445

His excussa incepta minis: jamque ordine jusso

Obstringunt animas patriæ, dictataque jurant

Sacramenta Deis, et purgant pectora culpa.

440. _mœnia_ Romæ.

443. _Quem tremis_; cf. ad II, 53.

--_cujus formidine somnos rumpis_, somnus tuus rumpitur, turbatur.

444. «Haud secus pavidi, quam si victorem Hannibalem cernerent,

jurant omnes;» Liv. XXII, 53.

445. Non major mihi gloria parietur cæde ullius Pœnorum, quam tui.

447. _dictata_ a Scipione, qui ea verbis præivit.

440. _antestare_ (quod vetus juris verbum est ap. Hor. Sat. I, ix,

177; Plaut. Pers. IV, ix, 10, et al.) opinabatur N. Heins. et

v. 441, _nullas efferre, Metelle, Orsurum_, vel _Ausonia in terras

g._ Ibid. _nullos te ferre, M. Ausurum in terras_ (scilicet

exteras, quo abire in animo habes) _gressus_ emend. Scal.

444. _moriere_ Col. (duo scripti, teste Lefeb.) et R. 2; _morere_

Put. _periere_ R. 1, Med. Ben. _perimere_ ad marg. R. 1. Vulgo

_majore_.

446. _jussi_ (jurare ordine obstringunt) conj. Burm. Conf. Heyne

in Var. Lectt. ad Virg. Æn. X, 444.

Atque ea dum Rutulis turbata mente geruntur,

Lustrabat campos, et sævæ tristia dextræ 450

Facta recensebat, pertractans vulnera visu,

Hannibal, et, magna circumstipante caterva,

Dulcia præbebat trucibus spectacula Pœnis.

449 sq. Conf. Liv. XXII, 51, et sup. V, 668 sq.; VI, 1 sqq., 47 sq.;

IX, 511 sq. quibus locis poeta jam ea, quæ Livius loco citato

tradit, in rem suam convertere occupavit. His itaque prætermissis,

novam nunc, eamque satis miram narrationem de equo Clœlium dominum

adnoscente, comminiscitur: qualia in recentioribus poetis, a vita

heroica remotioribus, displicere, jam recte monuit Ernesti. Cf.

Heyne ad Virg. Æneid. XI, 89. Similia tamen de Centareti equo

tradunt Ælian. H. A. lib. VI, 44, et Plin. VIII, 42.

451. _pertractans visu_, ut _præcontrectare videndo_ ap. Ovidium,

Met. VI, 478; _oculis comedere_ et _devorare_, Martial. IX, 59, et

Justin. XXI, 1, similiaque plura ap. Heuman. Parerg. Crit. p. 147;

Drak.

453. _pendebat_, R. 1, Parm. Med. vitiose pro _pandebat_, ut apud

Hor. Sat. II, ii, 26; N. Heins.

Quas strages inter, confossus pectora telis,

Seminecem extremo vitam exhalabat in auras 455

Murmure deficiens jam Clœlius, oraque nisu

Languida vix ægro et dubia cervice levabat.

Adnovit sonipes, adrectisque auribus acrem

Hinnitum effundens, sternit tellure Bagesum,

Quem tunc captivo portabat in agmina dorso. 460

455. _Seminecem vitam_, ut _mortuam vitam_ dixit Lucret. III, 1061;

Drak.

460. _captivo_, captivus, ab eo captus.

454. Ita scripti et Marsi edd. Vulgo _Quas inter strages_.

455. _exhalabat_, non _exhalarat_, Col. Ox. R. 1; Parm. Med. Ben.

necdum enim exhalarat, sed exhalabat moribundus; quod jam monuere

Dausq. Barth. et N. Heins. _exhalatat_ R. 2.

456. _Murmure_ haud dubitanter cum Lefeb. reposui pro _Munere_ ex

emend. N. Heins. et Gronov. Obss. IV, 17; conf. Stat. Th. X, 435;

et sup. ad III, 680.

459. _Bagesum_ Col. R. 1, Parm. et Med., unde cum Lefeb. recepi.

Vulgo _Vagesum_.

Hinc, rapidum glomerans cursum, per lubrica pingui

Stante cruore soli et mulctata cadavera cædi

Evolat, ac domini consistit in ora jacentis.

461. _glomerans cursum_, prop. gressus, pedes in cursu. Conf. ad

III, 336, et Virg. Georg. lib. III, v. 117.

--_pingui_, ut _uberior_ III, 261, et _nutritas sanguine fruges_,

apud Petron. Sat. CXX, ubi v. Intpp.

462. _Stante cruore_, stagnante, ut apud Lucan. II, 103: nam Festus

aliique _stagnum_ a voce _stare_ deducunt, et _stagnans aqua_ est

stans, paludosa, ac limo turbida, de quo v. Gron. Diatr. Stat. c.

28; Heins. et Drak.

461. _pingui_, non _pinguis_, scripti et Parm.

462. _Stagna soli_ (h.e. solum cruore stagnans, ut VI, 36; XII,

43, 127) malebat N. Heins. et mox _cædis_, vel _mactata cædi_, ut

ap. Virg. Æn. XI, 197. Withof. malebat, _cumulata cadavera cæde_.

Nec tamen diffitetur, nostram quoque lect. bene se habere,

_mulctata cadavera cædi_ scripti R. 1. Parm. Med. unde recepi.

_Cædi_ pro _cæde_, (vid. not. ad III, 88), et _mulctata c._ pro

cæsa, ut _m. morte_ ap. Virgil. Æn. XI, 839, ubi _mulcatam_

scribendum putabat Heins. ut h.l. _mulcata_ Drak. qui laudat VV.

DD. ad Plaut. Mostell. IV, ii, 23, ad Auson. VI, 90; Gronov. ad

Liv. XXVIII, 30; Græv. ad Suet. Cæs. 17; Victor. ad Cic. Brut. c.

22. Sed vid. Heyne ad Virg. l.c. cui tamen, ut Burm., _multatam_

scribendum videtur. Ego optimorum libb. scripturam retinui: nam

verba _mulctare_ et _mulcta_ formata videntur a _mulgere_, et

vulgari olim sermone _mulgere_ aliquem, scilicet pecunia, ut

_emungere_, pro _privare_, seu _damnum inferre_, dictum fuisse,

non inprobabilis est conjectura Schelleri in Præceptis stili bene

lat. T. I, p. 37 et 86; _mutata c. cæde_ Mars. quem secuti sunt

alii. Sed τὸ _pingui_ ineptum videbatur Withof. et vulgatum

servandum; conf. Ovid. Ep. Her. I, 54.

463. _in ore_ maluerit N. Heins. (conf. ad III, 66) _ad ora_ Burm.

_latentis_ Oxon.

Inde, inclinatus colla, et submissus in armos,

De more inflexis præbebat scandere terga 465

Cruribus, ac proprio quodam trepidabat amore.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 180 / 438 题