331, 332. Vulgaris lectio, _Stimulat d. i. t. Deorum: Hortatur
nondum_, etc. haud dubie incuria et stupore librariorum corrupta
est, nec temperare mihi potui, quo minus eam desererem, etsi
conjecturam meam non præstare, vel cuiquam obtrudere ausim.
_Hortator_ emend. Barth. Adv. II, 13; _Hortatus_ Livineius;
_mens... stimulat d. i. t. Deorum Hortatu_ N. Heins. qui præterea
post τὸ _Quirini_ versum excidisse putabat. Eum _mens stimulat d.
i. t. Deorum Cunctatum n. p. i. Q._ (quod cunctatus esset in tam
felici rerum cursu, nec jam antea ad Urbem duxisset exercitum),
Burm. cui τὸ _Hortatur_ glossa vocis _stimulat_ esse videbatur;
_mens... Ferre nequit, stimulat, d. i. t. Deorum, Hortatur nudi
portas i. Q._ (h.e. mœnia Rom. nuda auxilio et defensoribus post
tantam cladem) Lefeb. _Stimulat d. i. t. D. Optatas n. p. i. Q._
Ernesti, ut sensus sit, excitat Hannibalem cogitatio hæc, se
nondum Romam occupasse. Ego pro vulg. lectione _Hortatur_, quam ex
compendio scripturæ ortam esse suspicor, levi mutatione _Corque
acuit_ reposui, et h.l. ita interpretor: id, quod Romam nondum
ceperit, in tam secunda rerum fortuna, _cor_ ejus _stimulat et
acuit_, ut sup. I, 113, ubi vid. not. Infinitivo autem centies ita
Silius utitur, v.c. v. 379. Pro _Hortatur_, Withof. conj.
_Iratum_, vel _Mirantum_, vel denique _Sacratas_, ut sensus sit,
hoc eum _stimulat_, urit, sollicitat, male habet, (vid. eum ad
Guntheri Ligurin.) quod nondum ipsas Romæ portas intraverit. Cf.
v. 367; XI, 118 al.
Proxima lux placet. Hinc strictos ferre ocius enses,
Dum fervet cruor, et perfusæ cæde cohortes,
Destinat, ac jam claustra manu, jam mœnia flamma 335
Occupat, et jungit Tarpeia incendia Cannis.
334. Dum recens est ardor militum.
336. _Occupat_ et _jungit_, spe et cogitatione.
333. _huc_ pro _hinc_ substituendum censebat N. Heins. et v. 334;
_furor_ pro _cruor_.
Quo turbata viri conjux Saturnia cæpto,
Irarumque Jovis Latiique haud inscia fati,
Incautum ardorem atque avidas ad futile votum
Spes juvenis frenare parat: ciet inde quietis 340
Regnantem tenebris Somnum; quo sæpe ministro
Edomita inviti componit lumina fratris.
340 sq. Similiter _Somnus_ mittitur ad Agamemnonem Hom. Iliad. β, 6
seq. ad Neptunum Iliad. ξ, 354 sq. ad Jovem Iliad. ξ, 230 sq. quo et
h.l. v. 342 spectat.
--_quietis tenebris_, a vestibulo et aditu locorum inferorum; ubi
Somni sedes. Vid. Heyne ad Virg. Æneid. VI, 278, et Köppen ad Hom.
Iliad. ξ, 231.
342. _fratris_, Jovis.
338. _haud inscia_ Col. ut I, 41. Vulgo _haud nescia_.
339. _ad futile nomen_ Put.
342. _inviti_ scripti et R. 2. Conf. VII, 204, et Intpp. ad Val.
Fl. I, 116. Vulgo _invicti_.
Atque huic adridens, «Non te majoribus, inquit,
Ausis, Dive, voco; nec posco ut mollibus alis
Des victum mihi, Somne, Jovem: non mille premendi 345
Sunt oculi tibi, nec spernens tua numina custos
Inachiæ multa superandus nocte juvencæ.
343. _majoribus Ausis_, ad majora ausa.
344. _mollibus alis_; χρυσέαις πτερύγεσσιν, Orph. Arg. 1009. Ὄνειροι
μελανοπτέρυγες, Eurip. Hecub. 71. Somnus alis, vel, ut mox v. 356,
virga tangit, quibus soporem inmittit. Conf. Broukh. et Heyne ad
Tibull. II, i, 89; III, iv, 55. Cuper. Apoth. Hom. pag. 178; Spanh.
ad Callim. H. in Del. v. 234, et Herderi _zerstreuete Blätter_,
T. II, p. 322.
345 sq. Non Argus tibi sopiendus est, custos Ius, filiæ Inachi, in
vaccam mutatæ: quæ fabula vel tironibus nota est ex Ovid. Met. I,
624 sqq.
--_mille oculi_, Argus πανόπτης, de quo v. Heyne ad Apollod. p. 252
seq. Centum ei oculos tribuunt Ovidius et alii. Cur _spernat numina_
Somni, docebit idem Ovid. l.c. v. 626 sq. et 685 sq.
347. _nocte_, somno. Vid. ad II, 563.
--_multa_, propter multos oculos.