Vercellæ, fuscique ferax Pollentia villi,
Et quondam Teucris comes in Laurentia bella
Ocni prisca domus, parvique Bononia Rheni.
597. _Vercellæ_, hod. _Vercelli_, Libicorum opp. in Gallia Transpad.
ad Sessim, seu Sessitem flux. Plin. III, 17; Tac. Hist. I, 70.
--_Pollentia_ (_Pollenza_), Πολεντία, Ptolem. urbs Liguriæ cis
Padum, ad confluentes Tanari et Sturæ, diversa ad oppidis ejusdem
nominis in Piceno et Majorca. Laudatur a calicibus fictilibus, Plin.
XXXV, 12; Martial XIV, 157, et a copia ovium nigrarum ac _villi
fusci_ h.e. lanæ nigræ Martial. l.c. Colum. VII, ii, 48, et Plin.
VIII, 48, a quo lanam potius canam prædicari monent, Dausq. Drak. et
Cluver. p. 85. Sed vid. ibi Harduin.
598. Conf. Virg. Æn. X, 198 sq. et ibi Heynii Exc. I.
599. _Ocni prisca domus_ non potest esse Mantua, cujus poeta jam
meminit v. 592 sq. Hinc vetustiorem et vere _priscam_ Ocni domum,
Bononiæ vicinam, quam coluerit, antequam Mantuam conderet, vel, quæ
et Marsi sententia est, montana illa, e quibus Tiberis, Ocni pater,
oritur, intelligit Cellar. De ipsa Bononia adcipit Heyne l.c. quam
certe ab Ocno conditam nonnulli tradiderunt, teste Serv. Ab ea tamen
omnino _Ocni domus_ h.l. discerni videtur. _Bononia_ (_Bologna_)
olim _Felsina_ Tuscis dicta, ante Gallorum incursiones, (Plin. III,
15: Liv. XXXIII, 37.) Boiorum opp. in Gallia Cispad. ad radices
Apennini, inter fluvios _Lavinium_ et _Rhenum_ (_Savena_ et _Reno_),
unde h.l. _parui Rheni_, ut distinguatur a Rheno, Galliæ et Germaniæ
fl. In illo amni Bononiensi (Plin. XVI, 36) insula Triumvirorum
fuit, de qua vid. Cl. Schweigh. ad Appian. b. Civ. IV, 2. Alia autem
est _Bononia_, hod. _Boulogne_, urbs Morinorum in Gallia Belg.
Quique gravi remo, limosis segniter undis, 600
Lenta paludosæ proscindunt stagna Ravennæ.
600 sq. _gravi remo... Ravennæ_, ἐν τοῖς ἕλεσι μεγίστη μὲν ἔστι
Ῥαβέννα, καὶ διάῤῥυτος, Strab. l.c. Nunc quoque multæ ibi paludes,
et quibus limosa ac fætida aqua ne fluviis quidem Ronco et Montone,
ad latera oppidi propterea ductis, satis derivari potest. De situ
urbis, quæ hodie III M.P. abest a mari, quod sensim plurimum arenæ
evomuit, vid. inpr. Jornandes rer. Get. c. 29. Observa autem h.l.
ubertatem verborum!
[601.] _Lenta_, quibus lenta fit navigatio.
--_Ravenna_, (_Ravenna_, caput Romandiolæ) Lingonum urbs in Gallia
Cispad. ad oram maritimam, Sabinorum opp. (Plin. III, 15) vel potius
Θετταλῶν κτίσμα, (Strab. V, p. 148, al. 214, al. 327, Zosim V, 27)
regni sedes Theodorici et Exarchorum, cujus antiquo portui, in
Bedesis ostio; Augustus novum addidit, et in eo classem Ravennatem,
superi, seu Adriatici maris tuendi causa, collocavit. Suet. Aug. 49;
Tac. Ann. IV, 5, et Hist. II, 100; III, 6, 40.
601. _proscindunt_, non _perscindunt_, scripti et R. 2, non
repugn. Dausq.
Tum Trojana manus, tellure antiquitus orti
Euganea, profugique sacris Antenoris oris.
Nec non cum Venetis Aquileia superfluit armis.
602. Intelligit Patavinos, quorum urbs _Patavium_ (_Padua_), Livii
patria, opulentissimum Venetorum opp. (Strabon. V, p. 147) in læva
ripa Medoaci minoris ab _Antenore_ condita fuit.
603. _Euganei_ ante belli Trojani tempora ad ipsum mare Hadriat.
colebant, ex qua sede a Trojanis et Henetis, duce Antenore, pulsi,
in septemtrionem ad Alpes, inter Larium lacum et Athesin fl.
secesserunt; unde _tellus Euganea_ h.l. Venetorum regio. Cf. XII,
212 sq.; Liv. I, 1; Dionys. Hal. I, 20; Virg. Æn. I, 242... 249, ubi
vid. Heyne.
604. _Aquileia_, Carnorum, Alpini populi, qui Forum Julium
(_Friuli_, seu _Friaul_, provinciam Venetam) incolebant, oppidum,
nunc fere dirutum, inter Turrum et Natisonem (_Turrone_ et
_Natisone_) fluvios situm, (Plin. III, 18) et antiqua colonia,
adversus barbaros munita (Liv. XL, 34; Strab. V, p. 148, al. 214) et
non ita multo post aucta, (Liv. XLIII, 17) unde emporium insigne
factum. Herodian. VIII, 2, et Spanhem. ad Julian. p. 254.
--_superfluit_, abundat, _armis_, armatis, copiis, quas in bellum
mittit. Cf. V.L.
604. _superfluit_ scripti, ut ap. Cic. Brut. 91; Tac. Hist. III,
58; Plin. IV, 7; XII, 1, et _adfluere_ inf. XII, 361; XIV, 208;
N. Heins. _superfluit_ Marsi ed. Paris. Vulgo _perfurit_.
Tum pernix Ligus, et sparsi per saxa Vagenni 605
In decus Hannibalis duros misere nepotes.
605. _Liguria_, nunc Genua et Lucca.
--_Vagenni_, seu Vagienni, (_Bagitenni_ in Tabula Peuting.) ex
Caturigibus orta Ligurum gens, ad Alpes marit. et Padum, (Plin. III,
16 et 20) quorum opp. _Augusta Vagiennorum_ (hod. _Vico_, quod
_d’Anville_, sed, quod alii putant, _Saluzzo_ in Pedemontio)
memoratur, Plin. III, 5, seu 7. _Augusta Bagiennorum_ apud Sponium
Misc. Er. Antiq. p. 164, et corrupte Αὐγούστα Βατιενῳν, Ptol. III,
1, ubi et perperam cum Iria et Dertona in Taurinis ponitur.
606. _In decus Hannibalis_, ut ab eo cum reliquis ad Cannas
vincerentur.
--_duros nepotes_ adcipio ut _adsuetum malo Ligurem_ ap. Virg.
Georg. II, 168, ubi vid. Heyne. Cf. sup. ad I, 558, et VI, 308.
«Ligures montani, duri atque agrestes: docuit ager ipse, nihil
ferendo, nisi multa cultura et magno labore quæsitum,» Cic. contra
Rullum II, 35.
605. _Vagenni_ Col. _Bageni_ Ox. Put. (in quo tamen _Bageu_
reperit Lefeb.) R. 1, 2, 3, Med. _Bareni_ Tell. Vulgo _Vageni_;
vid. not.
Maxima tot populis rector fiducia Brutus
Ibat, et hortando notum adcendebat in hostem.
Læta viro gravitas, ac mentis amabile pondus,
Et sine tristitia virtus: non ille rigoris 610
Ingratas laudes, nec nubem frontis amabat,
Nec famam lævo quærebat limite vitæ.
609 seq. Poeta ducem fingit ad exemplum M. Bruti, quem Cicero
amavit, quique _mentis pondere_ h.e. prudentia, et cunctis
virtutibus par L. Bruto, primo Consuli, fuit, sed _sine tristitia,
sine rigore_, Mars. et Cell. Cf. sup. ad v. 560.
--_Læta gravitas_, comitate mixta, ut _mentis amabile pondus_, et
_sine tristitia virtus_.
--_mentis pondus_, cf. ad VI, 429.
611. _nubem frontis_, νεφέλην ὀφρύων, Sophocl. Antigone, v. 538.
Κρέοντα συννεφῆ, Eurip. Phœniss. v. 1317; D. Heins. διασκεδᾶτε τὸ
προσὸν, νῦν νέφος ἐπὶ τοῦ μετώπου, Athen. I, p. 34; τὴν νεφέλην τῶν
ὀφρύων, Philostr. epist. 72; Drak. qui etiam Stat. Silv. III, v, 11,
et Theb. IV, 512, (ubi tamen cæcitas designatur) Martial. II, 11,
aliorumque loca comparavit. Plura desideranti suppeditabit Lambin.
ad Hor. Epist. I, xviii, 94.
612. _limite lævo_, sinistra, h.e. prava _vitæ_ via ac ratione. Non
simulatione virtutis, sed vera virtute, Mars. Cf. IX, 140.
610. _vigoris_ scripti, R. 1, 3, Med. quod testantur, sed
inprobant N. Heins. et Drak. Verum τὸ _rigoris_ in duobus
scriptis, nescio quibus, exstare contendit Lefeb.
Addiderat ter mille viros, in Marte sagittæ
Expertos, fidus Sicula regnator ab Ætna.
613. Innuitur Hiero, rex Syracusanus, fidissimus Romanorum socius.
Cf. V, 489 sqq.; Liv. XXI, 50; XXII, 37, 56.
--_ter mille_, propr. mille sagittariorum et funditorum, teste
Livio.
614. _Expertus_ passive dicitur peritus, vel qui tritus est in
aliqua re usu, et experientiam habet. Sic _expertus belli_ ap. Virg.
Æn. X, 173, et Tac. Hist. IV, 76; conf. et Liv. IV, 9; XXIV, 22, al.
614. _Expertus_ Put. et R. 2: _fidos_ R. 2. Prius ab Heinsio
silentio prætermissam miratur, et utrumque non inprobat Lefeb. ut
jungantur verba, _expertus fidos sagittæ_, quo sensu _fidum ensem_
dixerit Virg. Æn. VI, 524.
Non totidem Ilva viros, sed lætos cingere ferrum, 615
Armarat patrio, quo nutrit bella, metallo.
615, 616. Conf. Virg. Æn. X, 173, 174, et Rutil. Numat. Itiner. I,
351.
--_Ilva_ ins. hodie _Elba_ in mari Tusco, Gr. Ἀιθάλη, seu Ἀιθαλία
(quam ab Ilva perperam distinguit Ptol.) in Etruriæ ora, ferri
metallis abundat, ut etiamnunc Elba. Vid. Plin. III, 6, et Heyn.
Exc. I, ad Virg. l.c. pag. 415, 416.
--De qua insula conf. Wernsdorf. ad Rutil. Itin. I, 351, in Poet.
Min. T. V, P. I, p. 139.
615. _Næ t. I. viros, et_ sine librorum auctoritate reposuit
Lefeb. Idem _lætos gignere ferrum_ e c. Col. recepit, prob.
N. Heins. qui comparat III, 575; IX, 223, et inpr. verba Plin.
XXXVI, 27, _igne ferrum gignitur ac domatur... eademque materia
aliud gignit primis ignibus, aliud secundis, aliud tertiis_. Sed
ars ferri cudendi, qua Ilvæ incolæ excellebant, mox laudatur, et
ab hoc versu aliena videtur, _gingere_ Oxon. _Non t. dabat Ilva
viros, sed cingere_ (_ingere_ teste Lefeb.) _ferrum_ Put. _letos
angere_, sed a m. sec. _tingere ferrum_ c. Tell. non male, judice
Lefeb. Conf. Heins. ad Ovid. Fast. IV, 287, ubi tamen _lætos
fingere ferrum_ conjicit, ut h.l. _lætos stringere f._ ut
innuatur, eos non sagittis jaculisve, Siculorum more, sed gladio
uti in bello consuevisse, quod maxime adridet Drak. qui tamen
vulgatam lect. _lectos cingere ferrum_ servavit. Ego mediam viam
ingressus, _lætos cingere ferrum_, h.e. latus ense, substitui,
unde eadem sententia exsculpi potest: nisi potius mens poetæ est,
Ilvam quidem non totidem, quot Siciliam, viros, sed ferro
gladiisque in bello tractandis adsuetos, usu armorum peritos,
adeoque fortes armasse. Conf. sup. V, 489 sqq. de Siculorum
ignavia.
616. _quæ nutrit bella_ R. 1, in marg.
Ignosset, quamvis avido committere pugnam,
Varroni, quicumque simul tot tela videret.
Tantis agminibus Rhœteo litore quondam
Fervere, quum magnæ Trojam invasere Mycenæ, 620
Mille rates vidit Leandrius Hellespontus.
618. _Varroni_, cujus audacia tanto militum numero excusari
quodammodo potest.
619 sqq. _Rhæteo_, Trojano, vid. ad I, 115.
--_Fervere rates litore_, pro _fervere litus ratibus_, ut ap. Virg.
Æn. IV, 407; VIII, 677.
[620.] _Mycenæ_, urbs Argolidis, Agamemnonis regia, pro tota Græcia,
ut ap. Virg. Æn. I, 284; II, 180, 331; VI, 839; VII, 222.
[621.] _Mille rates_, conf. ad III, 229.
--_Leandrius Hellespontus_, in quo, tempestate oborta, submersus
Leander, seu Leandrus juvenis, Abydi in Troade natus, cujus amica
Hero Sesti in Thracia habitabat, unde ejus visendæ causa hoc fretum
tranare solebat. Fabula nota ex Musæi carmine, et ex Ovid. Ep. Her.
XVIII et XIX.
--_Hellespontus_ (_die Dardanellen_) inter Sestum et Abydum non nisi
VII stadia latus est, et hinc ibi ponte junctus dicitur a Xerxe.
617. _Ignosset_ est ex emendat. N. Heins. ad h.l. et ad Claud. b.
Gild. v. 297. Vulgo _Ignoscet_, quod non prorsus damnandum videtur
Lefeb. quum ex atticismo Futurum pro Optativo adhibeatur, unde et
νομίσεις pro νομίσαις recte restituerit Cl. _de Villoison_ in
Longi Pastoral. 1, pr.
Ut ventum ad Cannas, urbis vestigia priscæ,
Defigunt diro signa infelicia vallo.
Nec, tanta miseris jamque inpendente ruina,
Cessarunt Superi vicinas prodere clades. 625
622. _Cannas_ (vid. ad I, 50) _urbis vestigia priscæ._ Ἀννίβας
καταλαμβάνει τὴν τῆς Κάννης προσαγορευομένης πόλεως ἄκραν. --τὴν
μὲν οὖν πόλιν ἔτει πρότερον ἑνὶ συνέβαινε κατεσκάφθαι, Polyb. III,
107, πόλιν Κάνναν, ibid. IV, 1. _Ignobilis Apuliæ vicus_, dicitur
Flor. II, 6.
624. Portenta, quæ pugnæ Cannensis præsagia fuerint, Silius non more
tantum poetarum, quod Drak. putabat, (coll. Lucan. I, 524; VII, 151;
Petron. c. 121; Stat. Th. VII, 401, et Virg. Ge. I, 466, ubi vid.
Heyne) sed ex fide quoque historica, etsi variatis eorum generibus,
aliisque adjectis commemorat; vid. Polyb. III, 112, et Liv. XXII,
36. Conf. omnino sup. ad V, 59 sq.