475. _Usium_ scripti, R. 1, 3, Med. Mox _Fregenæ_ ex ed. Marsi
recepi, quod et tacite fecit Lefeb. Ita pro _Fregellæ_, quæ
Volscorum urbs est, (vid. ad V, 542) legendum esse, post Cellar.
Geogr. II, 9, et Cluver. p. 498, jam monuere N. Heins. et Drak.
Conjicerem _Rusellæ_ (quæ una ex XII oppidis veterum Tuscorum et
prisca colonia fuit, cujus clara restant vestigia); nisi _Fregenæ_
propius ad vulgatam lect. adcederet, et prior syll. voc. _Rusellæ_
longa forte esset. Ρουσέλλαι certe Ptolem. dicitur.
[“ad V, 542”: in Not.]
Adfuit et sacris interpres fulminis alis
Fæsula, et antiquus Romanis mœnibus horror
Clusinum vulgus, quum, Porsena magne, jubebas
Nequidquam, pulsos Romæ inperitare Superbos.
476. Verba _sacris interpres fulminis alis_, ad haruspicinam
spectant, quam Romanos ab Etruscis adscivisse nota res est.
--_fulminis alis_, ut ap. Virg. Æn. V, 319. Val. Fl. II, 97; VI, 56,
ad quæ loca vid. Intpp.
--_sacris alis_, ut _divinis flammis_ III, 344.
477. _Fæsula_, Φαίσολαν passim adpellat Polyb. sed τὰ Φαίσολα, II,
25. Φαισοῦλαι, Ptol. et Appian. b. Civ. II, 2. _Fæsulæ_, Sallust.
Cat. 24 et 27. Cic. Cat. II, 9, nunc _Fiesole_, III, M.P. supra
Florentiam, ad Apennini radices.
--Hæc vel tironibus nota ex Liv. II, 9 sq.
478. _Clusium_, hod. _Chiusi_, _Porsenæ_ olim regia, ad Clanem
fluvium sita, quæ tridui spatio ab Roma aberat, teste Polybio, lib.
II, 25.
477. _Fæsula_, non _Fesula_, Col. ut ap. Græcos (vid. not.) et
Gruter. p. 533, n. 5. _Fesula_ soli Plin. III, 5, dicitur.
Tunc quos a niveis exegit Luna metallis, 480
Insignis portu, quo non spatiosior alter
Innumeras cepisse rates, et claudere pontum,
Mæoniæque decus quondam Vetulonia gentis.
480 sqq. _Luna_, in cujus ruinis alia ejusdem nominis urbs condita
est, trans _Macram_ fl. (_Magra_) qui Etruriam a Liguria dirimit, et
Lunam ejusque portum, litori Ligustico adjacentem, interfluit.
Portus Lunensis, seu verius sinus, (unde et _sinus Erycis_ ap.
Ptolem. et nunc _Golfo della Spezia_ seu _Spezza_) λιμὴν μέγιστος τε
καὶ κάλλιστος, ἐν αὐτῷ περιέχων πλείους λιμένας ἀγχιβαθεὶς πάντας,
οἷον ἂν γένοιτο ὁρμητήριον θαλαττοκρατησάντων ἀνθρώπων τοσαύτης μὲν
θαλάττης τοσοῦτον δὲ χρόνον. Περικλείεται δ᾽ ὁ λιμὴν ὄρεσιν ὑψηλοῖς,
(unde h.l. _claudere pontum_) ἀφ᾽ ὧν τὰ πελάγη κατοπτεύεται, καὶ ἡ
Σαρδὼν, καὶ τῆς ἠϊόνος ἑκατέρωθεν πολὺ μέρος, teste Strab. V,
p. 153, al. 222, al. 339. Marmore totum quidem litus Ligusticum,
omnisque Alpium maritimarum tractus abundabat; præcipuæ tamen
lapicidinæ in portu seu sinu Lunensi fuere, unde h.l. _niveis
metallis_, h.e. candido marmore, ut ap. Stat. Silv. I, v, 36, (ubi
vid. Barth.) III, i, 5; inpr. IV, iii, 99. Commentarii instar iterum
sint verba Strab. l.c. ab aliis jam adscripta: Μέταλλα δὲ λίθου
λευκοῦ τε καὶ ποικίλου γλαυκίζοντος, τοσαῦτ᾽ ἐστὶ καὶ τηλικαῦτα
μονολίθους ἐκδιδόντα πλάκας καὶ στήλας, ὥστε τὰ πλεῖστα τῶν ἐκπρεπῶν
ἔργων, τῶν ἐν τῇ Ῥώμῃ, καὶ ταῖς ἄλλαις πόλεσιν, ἐντεῦθεν ἔχειν τὴν
χορηγίαν. Plura de marmore Lunensi, vid. ap. Plin. XXXVI, 6 et 18.
Intpp. ad Suet. Ner. 50, et Gronov. Diatr. Stat. c. 10. Lunensem
caseum laudant, Plin. XI, 42 (ubi etiam ex Etruriæ vinis Lunensi
palmam dat), et Martial. XIII, 30.
--_exegit_, in bellum misit.
483. _Mæoniæ_, Etruriæ. Vid. ad IV, 721. _Vetulonia_, ap. Plin. II,
103. _Vetulonii_, cujus opp. rudera, _Vetuglia_, ut putant, non
longe a mari et _Massa di Maremma_, etiamnum visuntur.
Bissenos hæc prima dedit præcedere fasces,
Et junxit totidem tacito terrore secures: 485
Hæc altas eboris decoravit honore curules,
Et princeps Tyrio vestem prætexuit ostro:
Hæc eadem pugnas adcendere protulit ære.
484 sq. Lictores aliaque regum consulumque Rom. insignia, vel
Romuli, vel Tarquinii demum Prisci temporibus, a Tarquiniis potius
Romam translata fuisse testatur Strab. V, p. 152, al. 336, sed ab
Etruscis generatim ea sumta tradunt Dionys. Halic. III, 61 et 84,
Liv. I, 8; Flor. I, 5; Sallust. Cat. 51, et Plin. VIII, 48; IX, 39.
485. _tacito terrore_, conf. ad VI, 169 in V.L.
486. _curules_ sellas.
487. _Tyrio_ ornat.
--_vestem prætexuit ostro_, pro, ostrum prætexuit vesti, unde _toga
prætexta_ scil. purpura, limbo purpureo, nomen adcepit.
488. _pugnas adcendere_, cf. ad VII, 605.
--_ære_, tuba. vid. ad II, 19, et V, 12.
--_protulit_, invenit.
484. _procedere_ Ox. non inprob. N. Heins. coll. VI, 444. Sed ibi
de solenni consulum processione, die initi muneris agi, monet
Drak.
485. _vinxit_ R. 1, et Med. vulgari errore, de quo vid. Draken.
His mixti Nepesina cohors, Æquique Falisci,
Quique tuos, Flavina, focos, Sabatia quique 490
Stagna tenent, Ciminique lacum, qui Sutria tecta
Haud procul, et sacrum Phœbo Soracte frequentant.
489. _Nepesina cohors_ ut _ager Nepesinus_, Liv. V, 19; XXVI, 34, et
_municipes Nepesini_ ap. Gruter. p. 441, n. 7, quorum urbs _Nepet_
dicitur Plin. III, 5 seu 8, et ex emendat. Sigonii (nam vulgo
_Nepete_ legitur), Liv. VI, 9; XXVII, 9. _Nepe_ in Tabula et Vellei.
I, 14. Νέπετα, Ptol. III, 1, hod. _Nepi_, prope amnem _Pozzolo_,
inter Romam et Viterbium.
--_mixti cohors_, cf. ad V, 495.
--Imitat. Virg. Æn. VII, 695 seq. De _Æquis Faliscis_, (hodie
_Falari_, vel potius _Civita Castellana_, de qua vid. Fontanin.
antiq. Hortæ colon. Etrusc. p. 80.) vid. Heyne ad Virg. l.c. Cf.
sup. ad IV, 223.
490. _Flavina_ seu _Flavinium_, unde _Flavinia arva_ ap. Virg. l.l.
dubii situs est.
--_Sabatia stagna_, lacus Etruriæ, nunc forte _Lago di Bracciano_,
et _lacus Sabatinus_ ap. Frontin. aquæduct. 71, et Colum. VIII, 16,
ubi _Sabata_ opp. in Tabula, et ap. Fest. unde _Sabatina tribus_ ap.
Liv. VI, 5. Cum eo cave confundas _Sabata_, urbem Liguriæ, (hod.
_Savona_ in republ. Genuensi) Σαβάτα, Strab. V, p. 157, et Ptol.
vicinumque huic opp. _Sabatia vada_, Σαββάτων Ὤυαδα, Strab. V,
p. 139, vel simpl. _Vada_, Cic. ad Div. XI, 10, 13, ut nunc _Vadi_.
491. _Cimini lacum_, ut ap. Virg. l.c., ubi vid. Heyne. Κιμινία
λίμνη, Strab. V, p. 157.
--_Sutrium_ (_Sutri_ ad _Pozzolo_ fl.) colonia, Romanisque claustra
Etruriæ. Vid. Liv. IX, 32; Vellei. I, 14. Gruter. p. 302, n. 1.
492. _sacrum Phœbo Soracte_, conf. ad V, 175 sq.
489. Vulg. _Hos juxta_. Sed _His mixti_ Col. _His mixta_ Put. et
R. 2. _His juxta_ Oxon.
Spicula bina gerunt; capiti cudone ferino
Sat cautum: Lycios damnant hastilibus arcus.
493. Imitat. Virg. Æn. VII, 687... 9.
--_Spicula bina gerunt_, more barbarorum et heroum. Vid. Intpp. ad
Virg. Ænei. I, 313; V, 557; VII, 687; VIII, 661; XII, 165, 488.
Veget. I, 20; II, 15 et 16.
--_Cudo_, ut XVI, 59, galea e crudis ferarum pellibus. Cf; Hom.
Iliad. κ, 257, 258, 261 seq. 335, et sup. ad II, 156. Lips. Mil.
Rom. III, 1. Lefeb. vocab. orientale esse putat, ut jam ante eum
alii, literarum similitudine inducti. Sed hæc ratio semper lubrica
est, et hebr. כידון, _hastile_ potius seu _lanceam_ designare
videtur. Vid. Bochart. Hier. P. I. p. 135 sq. et Bernard. ad Joseph.
p. 338.
494. _damnant hastilibus arcus_, hastilibus utentes non curant,
spernunt arcus, sagittandi artem usui hastarum postponunt. Sic _Eoas
jaculo damnare sagittas_, dixit Stat. Silv. III, ii, 126, et _flava
quercum damnavit arista_, Val. Fl. I, 70, ubi vid. Burm. Cf. sup. ad
III, 331.
--_Lycii_, ut alibi _Cretici_, _Ityræi_, vel _Cydonii arcus_,
_pharetra_, _cornu_, _sagittæ_. Cf. ad I, 421; II, 90, 109, 689.
493, 494. Ita in Colon. _capiti_ etiam in Oxon. R. 1, Med.
_capidi_ Puteol. Vulgo _caput his capiti ferino Stat cautum_.
Hæ bellare acies norant: at Marsica pubes 495
Et bellare manu, et chelydris cantare soporem,
Vipereumque herbis hebetare et carmine dentem.
495. De _Marsis_ agitur, qui circa et ad Lacum Fucinum (_Lago
Fucino_, vel _di Celano_) hodie _provinciam Aquilam_ seu _Abruzzo
ultra_ (h.e. ultra Pescaram fl.) obtinebant, et a quibus Italicum
seu sociale bellum _Marsicum_ dicebatur, de quo vid. Flor. III, 18,
et Appian. b. civ. I, 39... 53. Vel hoc ob bellum merito h.l.
dicitur, _bellare manu norant_.
496. Imitat. Virg. Æn. VII, 753. Cf. ad loc. simil. I, 411, 2. De
Marsorum autem veneficiis et artibus magicis res nota; unde _Marsa
nenia_, _voces_, _augur_, ap. Horat. Epod. V, 76; XVII, 29. Cic. de
Div. I, 58; II, 33, et Ovid. A. A. II, 102, ubi vid. Heins. Cf.
Gell. XVI, 11, et Heyne not. et Exc. VIII, ad Virg. l.c. p. 141, et
Cluver. II, 15, 759.
497. _herbis_, φάρμακοις; _carmine_, magica formula.
495. _At_, non _ac_, Colon.
496. _atque hydris_ emend. N. Heins. quia penultima in _chelydris_
præter exemplum corripitur.
Æetæ prolem Anguitiam mala gramina primam
Monstravisse ferunt, tactuque domare venena,
Et lunam excussisse polo, stridoribus amnes 500
Frenantem, ac silvis montes nudasse vocatis.
498. _Anguitia proles_; filia _Æetæ_, regis Colchici. Solinus c. 8,
C. Cœlii auctoritate tradit, «Æetæ tres filias, Angitiam, Medeam et
Circen fuisse: Circen Circæos insedisse montes.... Angitiam vicina
Fucino occupavisse, ibique salubri scientia adversus morbos
resistentem, deam habitam.» Cf. V.L.
--_mala gramina_, magica et veneficiis idonea, ut τὸ κακὸν et τὰ
κακὰ φάρμακα, apud Theocrit. Id. II, 39, 58, 161. D. Heins. propr.
noxia et venenata. Conf. Virg. Ecl. VII, 28; Æn. II, 471, ubi vide
Cerda; Heyne et Broukh. ad Tibull. I, ii, 51; III, 5, 20, et quos
Draken. laudat, Gebhard. ad Prop. II, i, 53; et Intpp. ad Petron. c.
63.
499. _venena_, serpentes venenatas, ut _stabula_ III, 383.
--_tactu domare_, cf. ad I, 412.
500 sq. _lunam excussisse_, h.e. excutere, et hoc gravius pro
vulgari _deducere_, κατάγειν, _polo_, cælo. De hac magicæ artis vi
vid. Vulp. et Broukh. ad Tibull. I, ii, 43, et I, 8, (al. 9,) 19
seq. Cerda et Heyne ad Virg. Ecl. VIII, 69; Burm. ad Ovid. Met. III,
552, Intpp. ad Prop. I, i, 19; II, xxviii, 37, et ad Theocr.
Pharmaceutr.
--_stridoribus... vocatis_, cf. Virg. Æn. VI, 489 sq. et Tibull. I,
ii, 44, ubi vid. Heyn. Obss.
--_Frenantem amnes_, cursus aquarum, ut ap. Virg. Ge. IV, 136.
_stridoribus_, ut _magico stridore_, murmure, ap. Tibull. I, ii, 47,
ubi vid. Broukh. De _silvis vocatis_, cf. ad I, 96.
498. _Angitiam_ e. Col. recepere Drak. Lefeb. et Ernesti.
_Agnitiam_ R. 1, et Med. Ego reduxi vulgatam lect. ut ab
_anguibus_ carmine ciendis _Anguitia_, non ab iis _angendis
Angitia_ sit dicta. Conf. Heins. et Heyne ad Virgil. Æn. VII, 759,
et quos Drak. laudat, Salmas. Exerc. Plin. p. 60, et Delr. ad Sen.
Med. v. 1024.
Sed populis nomen posuit metuentior hospes,
Quum fugeret Phrygias trans æquora Marsya Crenas,
Mygdoniam Phœbi superatus pectine loton.
502. Marsorum originem ac nomen quidam a Celtico voc. _mar_ h.e.
colle seu loco superiore, sed Romani scriptores more suo a Græca
fabula deducunt, et Silius quidem a _Marsya_, Satyro vel tibicine
Phrygio, alii vero (Gell. XVI, 11; Solin. c. 2, al. 8, et Plin. VII,
2,) a Marso, Circes, et Ulyssis filio. Vid. Heyne Exc. VIII ad Virg.
Æn. VII, 750, p. 141. Marsos Sabinorum potius posteros et colonos
esse, suspicatur Ill. Gatterer. (_Einleit. in die synchronist.
Universalhist._ T. II, p. 543.)
--_nomen posuit_, conf. Heins. ad Ovid. Fast. V, 73.
503. Quum omnes mythologi memorent, Marsyan cantu citharæ superatum,
detracta cute ab Apolline interemtum esse, (vid. Munker. ad Hygin.
f. 165. Burm. ad Ovid. Met. VI, 400, et Heyne ad Apoll. I, iv, 2,)
patet, Silium alios auctores secutum esse, quorum auctoritate
tradat, Marsyan post Apollinis victoriam in Italiam abiisse, Drak.
Sed forte hoc commentum ex solo poetæ ingenio profectum est.
--_Phrygias Crenas_: nam teste Plinio V, 29 seu 29. «Apamia (ubi
palus quædam, quæ calamos gignit, tibiæ sonum reddentes; unde
fabulam de Marsya ortam putabat Strab. XII, p. 578) sita est in
radice montis Signiæ, circumfusa Marsya, Obrima, Orga, fluminibus in
Mæandrum cadentibus. Marsyas ibi redditur, (emergit) ortus, ac paulo
mox conditus, ubi certavit (Marsyas) tibiarum cantu cum Apolline,
Aulocrenis: (Ἀυλοῦ κρήναις) ita vocatur convallis decem M.P. ab
Apamia, Phrygiam petentibus.» Cf. Plin. l.c. sect. 31, et XVI, 44
seu 89; Marcian. VI, p. 221, et Solin. c. 40, quibus tamen locis hæc
regio _Aulocrene_ dicitur, ut adeo pluralis h.l. poetice pro singul.
positus videri possit: quod tamen, sententia Drak. et Lefeb. non
opus est, si _crenas_, κρήνας, intellexeris de multis fontibus
fluviorum, qui Mæandro miscentur, ad quas Mæandri crenas Marsyas
olim ante victoriam Apollinis tanta cum laude canere consuevit,
quasque deinde fugit, ne quotidiano illius loci aspectu dedecoris
sui memoriam renovaret. [“Plinio V, 29 seu 29”: V, 45]
504. _Mygdoniam_, vel Lydiam, vel, ut h.l. Phrygiam: nam Mygdones,
Lydi et Phryges, populi vicini, passim inter se confunduntur, et
Mygdones, teste Strab. VII, p. 295, et XII, p. 575, vetus fuere
Thraciæ gens, quæ Europa derelicta, Phrygiæ partem occupavit.
--_Mygdonia lotos_, h.e. tibia, (quæ ex loto vel buxo fingebatur, de
quo vid. Theoph. IV, 3 et 4; Plin. XIII, 17; XVI, 36, et Heins. ad
Ovid. Met. IV, 759) ut _Phrygia lotos_, XI, 432. Μυγδόνιος αὐλὸς, et
λώτινοι αὐλοί, ap. Athen. IV, p. 182, al. Nam tibia vel modus certe
Phrygius numeratur in inventis Phrygum, vel ipsius Marsyæ, Phrygis,
cui tribuitur a Diodor. III, 59; Pausan. Phoc. c. 30, p. 668, et
Plin. VII, 56. De tibia Phrygia, vid. Heyne ad Tibull. II, i, 86;
Heins. ad Ovid. Met. XII, 158, et Jani ad Hor. Od. III, xix, 18, ubi
_Berecyntia_ dicitur, ut IV, xv, 30. _Lyda tibia_.
--_pectine_, cithara, qua Apollo canebat, ut Marsyas tibia.
503. _Marsua_ Col. unde _Marsya_ restituit N. Heins. _Marsia_
R. 1, Parm. Med. Cell. _Martia_ edd. recentt. etiam Lefeb.
_Phrygias... Crenas_ ex emend. ingeniosa Salmas. ad Solin. p.m.
586 (al. 834, 5), recepi cum Lefeb. et Ernesti. Silium ita
scripsisse, pro certo quidem adfirmare nolim: sed lectiones codd.
scr. et edd. minus satisfaciunt, et stupore librarr. natæ
videntur. Vulgo _Phrygios Crenos_; et _frenos_ scripti, R. 1, 3,
Med. h.e. imperium. (vid. ad I, 144) prob. N. Heins. ut conveniat
verbis Ovid. Met. XV, 60, _fugerat una Et Samon et dominos_, etc.
Idem olim conj. _Phrygios threnos_, non inprob. Drak. quum in
Phrygia, præter _Aulocrenen_ fontem, etiam _Aulothrenis_
(Ἀυλοθρηνὴς) vallis fuerit, si antiquis codd. Plin. V, 29, quos
Salmas. consuluerit, fides habenda. Quod etsi dubium est,
(repugnat certe Harduin.) conjectura tamen quodammodo firmari
potest ex Ovid. Met. VI, 392 sq. An legendum _Phrygius Marsya
Crenen_, vel _Phrygiam Crenen_, seu _Crenam_, quia _Aulocrene_
αὐλοῦ κρήνη, vulgo in singul. dicitur? Sed vid. not.
[“ad I, 144”: in Not.]
Marruvium, veteris celebratum nomine Marri, 505
Urbibus est illis caput, interiorque per udos
Alba sedet campos, pomisque rependit aristas.
505. _Marruvium_, sive Marrubium, Μαρούϊον, Strab. V, p. 167, al.
241, ad ripam orient. lacus Fucini, (ubi nunc Morrea, vel S.
Benedicti pagus) unde _Maruvii_, Plin. III, 12. _Splendidissima
civitas_; dicitur in Reines. Inscr. Class. VI, 114. Cf. Heyn. ad
Virg. Æn. VII, 750, et Exc. VIII, p. 141.
507. _Alba_, quæ nomen servavit, in septentr. latere Fucini lacus
sita, _Alba Fucentia_ seu _Fucentis_, Anton. et Gruter. p. 404,
colonia, Liv. X, 1; Vellei. I, 14; unde _Albenses_. Plin. III, 12.
Ἀλβήσεις, Appian. b. Hannib. c. 39, ut _Albani_ ab _Alba Longa_, et
_Albenses Pompeiani_ ab _Alba Pompeia_ in Liguria, vocabantur.
--_sedet_, cf. ad VI, 647.
--_pomisque rependit aristas_, abundantia pomorum compensat,
resarcit inopiam frumenti.
Cetera in obscuro famæ, et sine nomine, vulgi
Sed numero castella valent: conjungitur acer
Pelignus, gelidoque rapit Sulmone cohortes. 510
508. _sine nomine_ ut ἀνώνυμον γῆρας, dixit Pind. Ol. I, 132. Cf.
inf. X, 28, 214, et Virg. Æn. IX, 343, ubi vid. Heyne.
510. _Peligni_, ab Illyriis forte oriundi, (vid. Gatterer V.C. _in
d. Einleit. zur synchron. Universalhist._ T. II, p. 544) communi
portu Aternensi cum Vestinis et Marrucinis utebantur, et Sagrus fl.
a Frentanis eos dirimebat.
--_Sulmo_, (_Sulmona_ in _Abruzzo citra_) de quo Ovid. Trist. IV, x,
3. «Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, Millia qui
novies distat ab Urbe decem.» Cf. ejusd. Fast. IV, 79 sq. et Amor.
II, vi, 1 seq.; III, xv, 11, et inf. IX, 70 seqq. _rapit_, ut IV,
218.
Nec cedit studio Sidicinus sanguine miles,
Quem genuere Cales. Non parvus conditor urbi
(Ut fama est) Calais, Boreæ quem rapta per auras
Orithyia vago Geticis nutrivit in antris.
511 sqq. _Teanum Sidicinum_ et _Cales_, Campaniæ oppida, inter quæ
Silius quoque XII, 524, ea retulit, perperam h.l. memorantur, ut
contra _Corfinium_, altera urbs et caput Pelignoram, inf. v. 520, et
_Allisæ_, Samnii opp. v. 535, in Campaniæ descriptione.
--_Sidicinus miles_, cf. ad V, 551.
[512.] _Quem genuere Cales_, h.e. Teanum Calibus originem debet;
quod nescio an alius tradat. An sensus est, non cedit... miles ei,
quem g. Cales?
--_Cales_, hod. _Calvi_, antiqua Ausonum, et deinde Campanorum urbs,
colonia, (Liv. VIII, 16; Vellei. I, 14) et municipium, (Cic. Agrar.
II, 31) cujus vinum laudat Hor. Od. I, xx, 9; xxxi, 9. _Cale_ in
singul. num. et _Threicia_ dicitur XII, 525, ob Græcam originem,
quam poeta more suo comminiscitur. Nam _Calais_, Zetæ frater, Boreæ
_Thracii_ (vid. ad I, 587,) filius ex _Orithyia_, a patre _rapta_.
Vid. Heyne ad Apollod. III, xv, 2; Vulp. ad Prop. I, xx, 25 seq.;
II, 26, 51, et Burm. Catal. Argonaut. vid. _Calais_.
511. _cedit studii_ emend. N. Heins. quum _studio_ et _sanguine_
parum concinne concurrant. _Siricinus_ Col. unde _Sidicinus_ recte
jam correxit N. Heins. ut intelligatur _Teanum Sidicinum_, quod
opp. Calibus etiam conjunxerint Silius XII, 524; Virg. Æn. VII,
727, et Liv. XXVI, 9. Vulgg. _vicinus_, quod e glossa forte
inrepsit, quoniam urbes illæ sunt vicinæ.
512. _parvus_ scripti et editi ante Nicandrum, qui primus _parvæ_
dedit. Urbes Campaniæ Strab. V, p. 248; πολίχνια, oppidula, dici,
exceptis Capua et Teano, monet N. Heins. Sed idem Strabo V,
p. 164, Cales πόλιν ἀξιόλογον vocat. Conf. not. _urbi_, non urbis,
scripti, R. 3, et Parm. sed, teste Lefeb. non nisi duo scripti et
R. 1.
Haud ullo levior bellis Vestina juventus 515
Agmina densavit, venatu dura ferarum:
515. Vestini, a Sabinis oriundi, inter Picentes et Marrucinos, a
fontibus Vomani, Matrini et Aterni, (hod. Pescara) in ripis horum
fluminum, (in _Abruzzo citra_ et _ultra_ scil. Pescaram fl. et in
_Teramo_, provinc. Neapol.) usque ad mare habitabant.
--_Haud levior bellis_, haud minus bellicosa, ut _levis bello_,
inbellis, XIII, 214.
[516.] _dura_ moribus ac ingenio; vel obdurata. Cf. ad I, 558, et
VI, 308.
515. _ullo_, non _illo_, scripti et R. 2, _levior belli_ maluerit
N. Heins. Conf. ad IV, 542. Idem conj. v. 516, _venatu induta_
h.e. pellibus et exuviis ferarum, coll. v. 523, 570, 571, et Suid.
Βεστῖνοι ἔθνος ἐν Ἰταλίᾳ θηριῶδες τὸν τρόπον. Id magnopere adridet
Drak. qui locis Gell. IX, 4; Plin. VII, 2; X, 5, et Ammian.
Marcell. XXIII, 6, probat, _venatum_ etiam dici, quidquid
venatione capiatur.
Quæ, Fiscelle, tuas arces, Pinnamque virentem,
Pascuaque haud tarde redeuntia tondet Aveiæ.
517. _Fiscellus_, ut _Tetricus_ (sup. v. 417.) et _Severus_ citerior
Apennini pars, in finibus Sabinorum, non procul ab agro Vestinorum,
nunc quoque _Monte Fiscello_, in confinio Abrutii ulterioris: in quo
monte Nar fl. oritur. Plin. III, 12, Var. R. R. II, ii, 1; §. 5; II,
3.
--_arces_, cf. ad I, 7.
--_Pinna_, hod. _Civita_ seu _Citta di Penna_, Πιννὰ, Ptol. III, 1;
Vitruv. VIII, 3; prope mare Venutum, unde _Pinnenses_, Plin. l.c.
Πινῆται, Diodor. Exc. p. 398.
518. Pascua _haud tarde redeuntia_, conf. Virg. Ge. II, 201, 2.
--_Aveia_, XX M. P. ab Alba, (et quidem, judice Cluverio, lib. II,
cap. 12, pag. 750; ab Alba Fucentis, sup. v. 507,) in Tabula
Itineraria, _Avia_, Ἀούϊα, Ptol. III, 1. _Aviensis civitas
prope Aquilam in Vestinis_ in Martyrol. Rom. a.d. XIII. Kal. Nov.
Cf. V.L.
518. _Avellæ_ in omnibus libris circumfertur, quæ tamen non
Campaniæ modo urbs et soli sterilis est, sed etiam vers. 543,
memoratur. Hinc _Aveiæ_, emend. N. Heins. quod in textum recepi,
prob. Drak. _Aviæ_, quod idem est, edidit Lefeb. auctore Cluver.
Ital. ant. p. 750. Conjicerem _Aterni_, (quod teste Strab.
ἐπίνειον, navale, Marrucinis, Pelignis et Vestinis commune fuit)
nisi a literarum ductu id nimis recederet. An olim in Vestinis
quoque _Avella_, vel _Ajella_ urbs fuit, quæ nunc _Ajello_
dicitur?
Marrucina simul Frentanis æmula pubes
Corfini populos, magnumque Teate trahebat. 520
519. _Marrucini_, quos ab Illyriis originem duxisse, sed cum Sabinis
in unius populi corpus coaluisse suspicatur Ill. Gatterer,
(_Einleit. in d. synchron. Universalhist._ T. II, p. 544.) ad mare
Hadriat. et Aternum fl. in confiniis Vestinorum, Frentanorum et
Pelignorum colebant.
--_Frentani_, Σαννιτικὸν ἔθνος, Strab. V, p. 166, oram maris superi,
ab Aterno fere ad Frentonem fl. a quo nomen adceperunt, obtinebant.
520. _Corfinium_, hodie forte _Popolo_, vel _S. Pelino_, ἣ τῶν
Πελιγνῶν μητρόπολις, et in bello Marsico κοινὴ ἅπασιν τοῖς
Ἰταλιώταις πόλις ἀντὶ τῆς Ῥώμης, ὁρμητήριον τοῦ πολέμου,
μετονομασθεῖσα Ἰταλικὴ, teste Strab. V, p. 167, al. 369. Cf. Cæs.
B. C. I, 16; Lucan. II, 478; Plin. V, 12, et sup. ad v. 511.
--_Teate_, (_Civita di Chieti_ seu _Teti_, caput Abrutii citerioris,
vel provinciæ Chieti) ἣ τῶν Μαρουκίνων μητρόπολις, Strab. l.c.
Τεατέα Μαῤῥουκινῶν μεσόγειος, Ptolem. III, 1, ad Aternum fl. in
regione montana. Cf. XVII, 454.
519. _Marrutioque simul_ Col.
520. _Teate_ Col. R. 1, Med. _Reate_ (Sabinorum opp.) Ox. Vulgo
_Rheate_.
Omnibus in pugna fertur sparus, omnibus alto
Adsuetæ volucrem cælo demittere fundæ.
Pectora pellis obit cæsi venatibus ursi.
521 sq. Imitat. Virg. Æn. XI, 679 sq.
--_sparus_, ut III, 388.
522. Cf. ad II, 96. Proprie ipsi sunt _adsueti_, adeoque periti
hujus rei. 525. Cf. Virg. Æn. VIII, 553, et sup. ad II, 156.
521. _in pugna affertur_ Oxon. _in pugna offertur_ Colon. et Put.
teste N. Heins. qui tamen nil mutandum censet, nisi quod _in
pugnam_ maluerit. Conf. ad v. 316, et VII, 67, _in pugnam
offertur_ dedit Lefeb. qui hæc notavit: «Ita recte scripti omnes
et R. 2, ut Scipio _obtulit_, vel _addidit_ pila suis cohortibus
v. 548», _alta_ Col.
522. _demittere_, non _dimittere_, Put. probb. N. Heins. et Drak.
Conf. ad II, 96.
523. _venantibus_ malebat N. Heins. quia _venatu_ (sed interjectis
sex versibus) præcessit; et v. 524, _agrorum_. Sed vid. not.
Jam vero, quos dives opum, quos dives avorum
E toto dabat ad bellum Campania tractu, 525
Ductorum adventu vicinis sedibus Osci
Servabant; Sinuessa tepens, fluctuque sonorum
Vulturnum, quasque evertere silentia, Amyclæ,
Fundique, et regnata Lamo Caieta, domusque
Antiphatæ compressa freto, stagnisque palustre 530
Liternum, et quondam fatorum conscia Cyme.
524. Agitur de _Campania_; hod. _Terra di Lavoro_, quæ regni Neapol.
pars est.
--_dives avorum_, ut _Mantua dives avis_ ap. Virg. Æn. X, 201, ubi
vid. Heyne in V.L. et not. Hæc verba ad priscam Campanorum
potentiam, ut τὸ _dives opum_ ad eorum divitias terræque
fertilitatem spectat.
526. Recensentur urbes _Oscorum_ et Auruncorum seu Ansonum, qui
extremam olim Latii partem, ad mare inferum, obtinebant, et priscis
jam temporibus oppida et cis Lirim, qui Latium a Campania dirimit,
(unde _vicinis_ Campaniæ _sedibus_) et trans fluvium istum, in ipsa
Campania, condiderant; quæ propterea modo Latio novo seu adjecto,
quo nomine Strabo oram maritimam ab Ostia ad Sinuessam comprehendit,
modo Campaniæ adjudicantur, v.c. Sinuessa Latio a Plin. III, 5, et
Campaniæ ab eodem XXXI, 2. Cf. omnino Heyne ad Virg. Æn. X, 564, et
Exc. VIII, ad Æn. VII, p. 139 sq.
527. _Sinuessa_ in finibus Latii adjecti et Campaniæ, trans Lirim,
ad mare, _Sinope_ quondam a Græcis, et Sinuessa deinde ab colonis
Rom. adpellata, (Liv. X, 21; Plin. III, 5 seu 9) cujus rudera prope
castellum _Rocca di Mondragone_ supersunt.
[“Plin. III, 5 seu 9”: III.28]
--_tepens_, dicitur non a tepida tantum aeris temperatione in
Campania, sed inpr. quoque a thermis salubribus, _aquis
Sinuessanis_, de quibus vid. Strab. V, p. 162, al. 371. (πλησίον
αὐτῆς ἐστὶ θερμὰ λουτρᾲ κάλλιστα ποιοῦντα πρὸς νόσους ἐνίας) Plin.
XXXI, 2; Tac. Ann. XII, 66, et ej. Hist. I, 72; Martial. XI, viii,
11, et lxxii, 1; Liv. XXII, 13. Vinum Sinuessanum laudant Martial.
XIII, 111; Horat. Epist. I, v, 5 et alii.
528. _Vulturnum_, urbs et castellum, (hod. _Castello di Voltorno_)
ad ostium maximi Campaniæ fluvii, qui olim _Vulturnus_ dicebatur,
nunc _Voltorno_. Cf. XII, 521; Liv. XXV, 20; XXXIV, 45, et Heyn.
Exc. VIII, ad Virg. Æneid. VII, 729.
--_Amyclæ, quas evertere silentia_, cf. omnino Heyn. not. et Exc.
II, ad Virg. X, 564.
529. _Fundi_, hod. _Fondi_, inter Formias et Tarracinam, ad mare,
unde _Fundani municipes_, Liv. XXXVIII, 36. _F. lacus_, Plin. III,
5. _F. vinum_, ib. XIV, 6.
--_regnata Lamo... freto_, cf. ad VII, 276, et Ovid. Met. XIV, 233
sq.
--_domus Antiphatæ_, Formiæ, _compressa_, pressa, _freto_, mari
vicino, quod eam premit h.e. contingit, perstringit, adluit; (ut
Hor. Od. II, x, 3, al.) vel premit, vexat; vel _arva premit pelago_,
ut ap. Virg. Æn. I, 246.
530. _stagnis palustre Liternum_, cf. ad VI, 654.
531. _Cyme_, forma græca pro _Cumæ_. Urbs, a. 1207, diruta,
Χαλκιδέων (incolarum Chalcidis, capitis Eubœæ) καὶ Κυμαίων
παλαιότατον κτίσμα, testibus, Strab. V, p. 168, al. 243, al. 372;
Plin. III, 5 seu 9; Vellei. Pat. I, 4, et Liv. VIII, 22, unde _aquæ
Cumanæ_, Liv. XLI, 16, et inpr. _Sibylla Cumana_, a qua hod. _Grotta
di Sibylla Cumana_ nomen adcepit, et urbs h.l. dicitur _fatorum
conscia_. Conf. V.L. et ad III, 399, et vid. Heyne ad Virgil. Æn.
VI, 2, ibique Exc. II et III.
525. _E_, non _Et_, Col.
526. _adventu_, non _adventum_, scripti.
531. _Liternum_, non _Linternum_, Colon. vid. ad VI, 654; _Cyme_
scripti et R. 2; Κύμη Steph. Byz. et Strab. Cf. IX, 57; XI, 290;
XIII, 400, 494, 498; Heins. et Pier. ad Virg. Æn. VI, 2 et 98.
Intpp. ad Val. Fl. I, 5; _Cume_ R. 1, Med. Cell. _Crinæ_ Ox. Vulgo
_Cumæ_; Κοῦμαι Ptolem.
Illic Nuceria et Gaurus: navalibus acta
Prole Dicarchea, multo cum milite Graia,
532. _Nuceria_ Alfaterna, Liv. IX, 41; Diodor. XIX, 65. Nunc
_Nocera_ prope Sarnum fl. in Picentinorum finibus, de qua vid. Liv.
IX, 38; XXVII, 3. Ab ea diversæ _Nuceria_ Camellaria, (_Nocero_)
Umbriæ opp. et _Nuceria_ (_Luzara_) in Gallia Cispad. ad Padum.
--_Gaurus_ mons, (hod. _Monte Barbaro_) inter Puteolos et Avernum
Lucrinumque lacum, vinetis consitus. Conf. XII, 160; Lucan. II, 667,
8; Plin. XIV, 3, 6; Stat. Silv. III, i, 147; v, 99; IV, iii, 65.
--_navalibus acta Prole Dicarchea_, h.e. postquam Puteolani urbem
suam cum portu reliquerant, ut ad bellum proficiscerentur, (conf.
v. 480.) illic etiam adfuit Neapolis, h.e. eos sequebantur
Neapolitani cum multo milite Graio.
533. _Dicarchea_, contr. pro _Dicæarchea_, ut XII, 107; et ap. Stat.
Silv. II, ii, 3, et 96, Δικαιαρχία, vel Δικαιάρχεια Græcum et
antiquius nomen urbis, quæ postea _Puteoli_ (hod. _Puzzuoli_ seu
_Puzzuolo_) vel a _putore_ aquarum, vel a _puteorum_ minorum
multitudine adpellata dicitur. Vid. Plin. III, 5 seu 9, Festus voc.
_minorem_, Epit. Stephani, Varro L.L. IV, 7, et loc. class. Strab.
V, p. 169, al. 245, al. 376. _Dicarchi mœnia_, dixit Stat. l.c.
Plura de hac urbe vid. ap. Liv. XXIV, 12, 13; XXXIV, 45; Tac. XIV,
27. Verba _navalibus acta_ spectant ad egregium, quo urbs etiam nunc
utitur, portum, ad sinum Baianum. Δικαιαρχία, ἐπίνειον Κυμαίων, καὶ
ἐμπορεῖον (_emporium Puteolanorum_, Cic. ad Att. V, 2.) γεγένηται
μέγιστον, χειροποιήτους ἔχουσα ὅρμους, Strab. l.c. Cf. et Sueton.
Aug. 98, et Stat. l.l. _Antichita di Pozzuoli_ edidere Loffredi
Capaccio, Mazzello et optime omnium Paul. Ant. Paoli, Napoli 1768.
532. Vulgo _Gaurus navalibus apta_, _Prole Dicarchenia_, vel
_Dicharchæa_, prob. Marso, cui _Gaurus_ est oppidum, cujus tamen
nemo geographorum mentionem facit. _Dicarcheia_ Put. R. 1, Parm.
Med. _Gaurus navalibus acta_, _Prole Dicarchea_; _multo_, etc. ex
Colon. recepere Draken. et Ernesti, suadente N. Heins. qui tamen
scribendum putat, _Illic Nuceria: et Gauri n. acta P. Dicharchea,
multo cum milite, Graia Illic P._ quia Gaurus a Nuceria satis
remotus: quasi poeta ordine geograph. procedat. Pro _acta_ Lefeb.
reposuit _aptus_ ex emendat. Cellar. Geogr. T. I, p. 671, edit. a.
1731, et Loyd. in Lex. vid. _Nuceria_, qui posterior refingit,
_Illic Nuceria, et G. n. aptus P. Dicharchea: multo c. m. Graio
Illic P._ ut Nuceria, vel incolæ Gauri ejusdem sint originis ac
Puteoli. Sed Lefeb. punctum post _aptus_ ponit, et verba seqq. ita
explicat: illic fuit Graia Parthenope ex eadem prole, hoc est
ejusdem originis, (vid. ad I, 221) ac Dicarchæa, multo cum milite;
nam etsi a Samiis deducantur Puteoli, tamen hoc oppidum, quia,
Strab. teste, navale fuerit Cumanorum, ab his conditum videri
posse. Veram loci lectionem nondum constituam putat Ernesti, qui
inprimis dubitat, an Silius Gauri mentionem ideo fecerit, ut
populos ex eo monte adcitos significaret: sed vocem _acta_ salvam
esse, eidem persuasit Strabo V, p. 376 ἑξῆς δ᾽ εἰσὶν αἱ περὶ
Δικαιαρχίαν ἀκταὶ, καὶ αὐτὴ ἡ πόλις, etc. Meo qualicumque judicio
lectio c. Colon. aptissimum præbet sensum, modo distinctio ea, qua
feci, ratione mutetur: et interpretes, ut in vitio detegendo
sagaces, ita in medicina adferenda parum felices fuere, dum
veteres Gaurum nobis oppidum obtrudunt, recentiores vero non
Puteolana, sed Gauri _navalia_ intelligunt, quia hic mons in imis
vitifer, et, si non aliis locis, certe in summitate, pinifer
fuerit, adeoque ligna navalibus apta suppeditaverit. Sed hoc ipsum
ne satis quidem constat, et Gaurus Juven. IX, 57, _inanis_
(arboribus, putat) dicitur, vid. not.
Illic Parthenope, ac Pœno non pervia Nola,
Allifæ, et Clanio contemtæ semper Acerræ: 535
534. _Parthenope_, vetus nomen _Neapolis_, (_Napoli_) ὅπου δείκνυται
μνῆμα τῶν Σειρήνων μιᾶς Παρθενόπης, Strabon. V, p. 170, al. 246, al.
377. Cf. idem I, p. 23, et 26, inf. XII, 33 sq. Plin. III, 5 seu 9;
Solin. c. 2. Martian. de conditor. urb. L. VI, p. 206, et Steph.
Byz. Λευκοσία, Λίγεια, Παρθενόπη, Sirenum nomina ap. Tzetz. Chil.
VI, 719. _Graia_, quoniam non modo a Cumanis (Vellei. I, 4; Liv.
VIII, 22; Martial. V, lxxix, 14. Martian. Heracleota in Periplo,
p. 11) vel a Chalcidensibus, Cumarum conditoribus, (Plin. III, 5 seu
9,) ædificata traditur; sed etiam Græcorum ritus religiose servavit,
eorumque exemplo gymnasia, agones, theatra habuit, unde et _Græca
urbs_ vocatur Tacit. Ann. XV, 33. Cf. inf. XII, 27, 31; Liv. XXXV,
16.
--_Nola_, quæ nomen, non pristinum splendorem, retinuit, a
Chalcidensibus, (conf. XII, 161; Justin. ex Trogo XX, 1,) vel
Tyriis (Solin. c. 8) vel Tuscis (Vellei. I, 7) condita, et bello
Samnitico a Romanis capta. Liv. IX, 28.
--_Pœno non pervia_, non expugnabilis: nam ibi primum Hannibalis
impetus a Marcello repulsus. Cf. XII, 161 sq. et Liv. XXIII, 14...
16.
535. _Allifæ_, hodie _Alife_, opp. Samnii, inter Venafrum et Sabati
confluentem, supra lævam ripam Vulturni, qui Campaniam a Samnio
dirimit. Cf. ad vers. 511, et V.L. Vinum Allifanum laudatur XII,
526, et Horat. Sat. II, viii, 39.
--_Clanio contemtæ semper Acerræ_, imitat. Virg. Ge. II, 225, ubi
vid. Intpp.
--_contemtæ_, infestatæ, quoniam crebræ Clanii exundationes non
facile aggeribus cohiberi possunt. _Clanius_, nunc _L’Agno_,
Campaniæ fl. qui etiam Liternus dicitur, et inter Capuam Cumasque in
mare fluit. Cf. ad VI, 654. Diversus ab eo _Clanis_, Etruriæ fl.
(vid. 454) quod nomen etiam Liri tribuitur. [“454” recte 453]
--_Acerræ_, hod. _Acerra_, Ἀχέραι, Strab. Cf. XII, 422; Liv. VIII,
17; XXIII, 17; XXVII, 3; Appian. b. Pun. c. 63, (ubi vid. Schweigh.)
et b. Civ. I, 42, 45, quibus locis Ἀχέρῥας invenies. Colonos ab
Augusto eo missos tradit Frontin. de colon. pr. _Acerras_ Insubrium,
in Gallia Transpad. ad Serii et Adduæ confluentes, (vide Plin III,
14, et inpr. Polyb. II, 34.) Dausq. ad h.l. German. ad Virg. et
Pintian. ad Plin. et Hummel (_Handb. d. alten Erdbeschr._ p. 421)
cum hoc Campaniæ opp. confuderunt.
535. _Allifæ_ Col. ut ap. Liv. VIII, 25; IX, 38, 42; XXII, 13, 17,
18; XXVI, 9; Gruter. p. 407, 417, 460, Ἀλλίφαι Diodor. XXII, 35.
Sed Ἀλιφαὶ Strab. V, p. 238 al. 364. _Allife_ Cell. et alii, ut
apud Frontin. de Colon. p. 83. _Alliphe_ plerique libri. Ἄλιφα
Ptol. _contentæ_ ed. Dausq. culpa librarr. nam in comment. τὸ
_contemtæ_ explicat, unde inmerito in reprehensionem N. Heins.
incurrit.
Sarrastis etiam populos totasque videres
Sarni mitis opes: illic, quos sulfure pingues
Phlegræi legere sinus, Misenus, et ardens
Ore giganteo sedes Ithacesia Baii.
536 sq. Cf. Virg. Æn. VII, 738, ubi vid. Heyn. Exc. VIII, p. 140.
536. Sarrastes adcolæ _Sarni_ fl. (nunc _Sarno_ seu _Scafati_) qui
Pompeios præterfluit. Strab. V, p. 171, al. 247; Plin. III, 5.
537. _mitis_, conf. ad IV, 85.
--_opes_, copias ex populis, hunc fluvium adcolentibus, conscriptas,
ut ap. Virg. Æn. VIII, 171 et 685, ad quæ loca vid. Heyne.
538. _Phlegræi sinus_, sive campi prope _sinum_ Baianum, τὰ Φλέγραια
πεδία, quorum Lat. nomen _Laboriæ_, seu _Leboriæ_ et _campi
Laborini_, (Plin. XVIII, 11) hodiernum vero _Campo Quarto_, quod
adversus Cluver. propugnat Camill. Peregr. p. 261. A Puteolis ad
Baias Cumasque patent, si fides habenda Strab. et Plin. ll. cc. Τὸ
Κυμαῖον πεδίον ὠνομάσθαι Φλεγραῖον, tradit Diodor. IV, 21, sed τὰ
περὶ Καπύην καὶ Νώλην πεδία, Polyb. II, 17, et III, 91. Cf. sup. ad
IV, 275; Prop. I, 20, 9, et Eustach. ad Dionys. Perieg. lviii, 21.
--_Misenus_ seu Misenum opp. promont. (_Capo di Miseno_) et navale
ad sinum Baianum, ubi Misenensis classis ab Augusto collocata. Cf.
Suet. Aug. c. 49; Plin. Epist. VI, 20; Virg. Æn. VI, 232 sqq. Tac.
Ann. VI, 50.
539. _Baiæ_, opp. Campaniæ, inter Puteolos et Misenum, (ubi nunc
non nisi castellum, _Castel di Baja_, superest) ad sinum Baianum,
portumque Julium, (de quo vid. Heyne ad Virg. Ge. II, 161 sq. et
Æn. IX, 710) frequens hominibus, qui eo confluebant, et villas
palatiaque ibi ædificabant, invitati amœnitate locorum et
multitudine _thermarum_, quæ et ipsæ _Baiæ_, vel _aquæ Baiæ_
vocabantur, (vid. Ern. Clav. Cic.) καὶ πρὸς τρυφὴν, καὶ πρὸς
θεραπείαν νόσων ἐπιτηδείαι, (Strab. V, p. 169, al. 376) «quæ in imo
habebant aut de sulfure, aut de alumine, aut bitumine ardentes
maximos ignes,» Vitruv. II, 6. Eo respicere videtur poeta, qui tamen
fabulose rem tradit.
--_ardens Ore giganteo_, propter Inarimen, vicinam ins. de qua vid.
mox, v. 541.
--_Sedes Ithacesia Baii_: nam τὰς Βαΐας ἐπωνύμους εἶναι λέγουσι
Βαΐου τῶν Ὀδυσσέως ἑταίρων τινὸς, Strab. l.c. Cf. inf. XII, 114.
Βαίου, seu Βαιοῦ δ᾽ ἀμείψας τοῦ κυβερνήτου τάφον, Lycophf. Cass.
v. 694. Ab eodem Baio vel Bæo, Ulyssis gubernatore, Bæam,
Cephalleniæ montem, nomen adcepisse tradit Steph. Byz. Vid. Βαῖα.
536. _Sarrastes_ alii, ut X, 316, inprob. N. Heins. ad. h.l. et ad
Virg. Æn. VII, 738.
537. _ditis opes_ conj. D. Heins.
539. _Bæi_ c. Col. auctoritate, vel _Baii_ ex emend. N. Heins.
scribendum videtur; vid. not. Vulgo _Bai_, et _Bacchi_ Put.
Non Prochyte, non ardentem sortita Typhœa 540
Inarime, non antiqui saxosa Telonis
Insula, nec parvis aberat Calatia muris;
Surrentum, et pauper sulci cerealis Abella:
540. Imitat. Virg. Æn. IX, 715, ubi vid. omnino Heyn. Exc. II. Cf.
inf. XII, 143 sq., ubi Prochyta _Mimanti_, (de quo vid. ad IV, 276.)
_Inarime_ vero, non ut h.l. et apud Virg. l.c. _Typhæo_, sed
_Japeto_ inposita fingitur, ut Ætna ab ipso Silio XIV, 197, et aliis
eidem Typhœo, ab aliis denique Briareo. De hac fabularum diversitate
et origine, ut et de Typhœo, seu Typhone vid. Burm. ad Val. Flac.
II, 24, inpr. Heyne l.c. et ad Virg. Æn. III, 578 sq. it. ad
Apollod. p. 67... 87. Herman. Mythol. T. I. p. 254 sq. et T. II,
p. 376, 7.
--_Prochyte_ (_Procita_), et _Inarime_, quæ et Pithecusæ, sive
Pithecusa et Ænaria (hod. _Ischia_) vocantur, insulæ, in sinu Cumano
seu Baiano, Cumis et Miseno prom. objectæ. Vid. Heyne et Burm. ll.
cc. _Prochyte_, ἀπὸ τοῦ προχύναι dicta, ut Serv. ad Virgil. tradit,
vel, ut Strabo V, p. 247, al. 379, et Plin. III, 6, _quia profusa ab
Ænaria erat_, h.e. terræ motu divulsa et in altum velut projecta.
541. _Telonis Insula_, Capreæ. Conf. ad VII, 418, et Heyne Exc.
VIII, ad Virg. Æn. VII, 733 sq.
542. _Calatia_, vel _Calatiæ_, Plin. III, 5 seu 9, hod. _Cajazzo_
sive _S. Cajazzo_, opp. prope Vulturnum fl., vel ex Livio
notissimum.
543. _Surrentum_, cf. ad V, 466.
--_Abella_, nunc _Abella vecchia_, ultra Clanis fontes, colonia
Chalcidensium (Justin. XX, i, 13) et municipium ap. Frontin. de
Colon.
--_sulci cerealis_, frumenti, ut _Cerealia munera, herbæ, fruges_
etc. Cf. Virg. Æn. VII, 740.
540. Voc. _ardentem_ miror nemini scrupulum injecisse, quum τὸ
_ardens_ modo præcesserit. Suspicor, illud, ex simili loco XIV,
197, margini adscriptum, in contextum inrepsisse, et poetam vel
_ingentem_, vel _adflantem_, vel _fumantem_, vel simile quid
scripsisse.
543. _Abella_ scripti, R. 1, 3, Med. vid. Heins. ad Virg. Æn. VII,
740, et Græv. ad Justin. XX, 5. Vulgo _Avella_ ex solenni
permutatione literarum _v_ et _b_ in codd. medii ævi.
In primis Capua, heu! rebus servare serenis
Inconsulta modum, et pravo peritura tumore. 545
544. Capua, caput Campaniæ, hod. vicus. _S. Maria di Capua_, qui
M.P. a nova Capua abest.
545. _Inconsulta servare modum_, græce pro, in servando modo,
inconsulte non servans modum _rebus serenis_, lætitiæ, vel in _rebus
serenis_, h.e. lætis, (ut XV, 53) prosperis, quum post pugnam
Cannensem ad Hannibalem deficeret, quæ ei causa exitii fuit, urbe a
Romanis capta, agrisque sorte divisis. Cf. XI, 29 sq., Liv. XXIII,
2, 7; XXV, 20; XXVI, 16, et simil. loc. Virg. Æn. X, 501, 502, ubi
vid. Heyne.
--_tumore_, vid. ad II, 288.
Lætos rectoris formabat Scipio bello.
Ille viris pila, et ferro circumdare pectus
Addiderat: leviora domo de more parentum
Gestabant tela, ambustas sine cuspide cornos;
Aclydis usus erat, factæque ad rura bipennes. 550
546. _Scipionem_ Africanum in pugna Cannensi tribunum militum de
legione secunda fuisse tradit, Liv. XXII, 53.
--_formabat bello_, ad bellum, et ad exercitium usumque armorum.
548 sqq. _Addiderat_, dederat; vid. Ind.
--_leviora domo Gestabant tela_, h.e. domi gestare solebant, quod
jam Lefeb. notasse video. Sic _domo_, Gr. οἰκόθι, ap. Cic. Dom. 3,
et red. ad Sen. 11; Plaut. Amph. II, ii, 7; nisi levissima mutatione
_domi_ refingere malis.
[549.] _Gestabant_ ἀορίστως dicitur, quam imperfecti aliorumque
temporum vim magna exemplorum copia illustrarunt Græv. Lectt.
Hesiod. c. 5, ad Ἔργα, vers. 185, et Casaub. ad Pers. II, 5.
--_ambustas sine cuspide cornos_, ut _hasta_, _sudes_, _tela
præusta_ et igne durata, ap. Virg. Æn. VII, 506, 524; XI, 894; Tac.
A. II, 14; Liv. I, 32; Cæs. B. G. V, 40.
550. _Aclydes_, Campanis etiam a Virg. Æneid. VII, 730 tribuuntur.
Cf. ad III, 363.
--_factæ ad rura bipennes_, cf. ad V, 499, et h.l. Var. LL.
546. _Lætos rectoris_ Oxon. prob. N. Heins. quem vid. ad h.l. ad
XV, 122, et ad Virgil. Æn. I, 441; Val. Fl. VI, 266; Ovid. Met.
VII, 435, et Claud. Cons. Hon. IV, 205. _Lætos_ Col. _Lectos_ Put.
et Tell. sed τὸ _c_ in illo notatum puncto, in hoc deletum esse,
testatur Lefeb.
--_Lectos rectoris_ Put. Mars. Ald. et alii quidam _Lectos
rectores_ R. 1, 3, Parm. Med. _Lectos venturo_ ex ed. Basil.
Wolfii in libros recentt. venit.
548. _leviora adeo_, vel _leviora duo_ (vid. not. ad v. 493)
emend. N. Heins. _leviora manu_ Burm. _leviora domo... Gestarunt
tela_ Drak. hoc sensu: Scipionem Campanos, quibus præerat, pilis
ac thorace armasse, quum domo non nisi leviora tela et ambustas
sudes adtulissent. Hic certe verus est sensus loci, judice
Ernesti. Sed vid. not.
550. _Aclydis_, non _Aclidis_, Colon. vid. ad III, 363. Mox
_bipennis_, scilicet usus erat iis, omnino mihi legendum videtur.
Ipse inter medios venturæ ingentia laudis
Signa dabat, vibrare sudem, tramittere saltu
Murales fossas, undosum frangere nando
Indutus thoraca vadum: spectacula tanta
Ante acies virtutis erant: sæpe alite planta 555
Ilia perfossum, et campi per aperta volantem
Ipse pedes prævertit equum: sæpe arduus idem
Castrorum spatium et saxo tramisit et hasta.
551. Describuntur usitata Romanis exercitia tironum, quos ipse dux
exemplo suo incitat et docet. Idem Scipio ea instituit ap. Liv.
XXVI, 51, quem locum poeta haud dubie ante oculos habuit. Neutrum
videre interpretes. Cf. I, 242 sqq.
--_vibrare sudem_, cf. V.L.
552. _tramittere saltu_ (vid. ad IV, 345, et Burm. ad Val. Fl. III,
481).
553 sq. _Murales fossas_: nam saltum exercebant milites, ut _fossas
murales_, h.e. circa muros vallumque castrorum, vel edita loca
transsilire possent. Vid. Veget. I, 9.
--_undosum... vadum_; hæc est _natatio_ in mari, vel Tiberi aliisque
fluviis, cum et sine armis. Vid. Veget. I, 10; III, 4; Suet. Aug.
64. Magnam viri fortis laudem esse, armatum tranare flumen, minus
apte monent Barth. et Drak. prolatis exemplis Turni et Horatii ap.
Virg. Æn. IX, 815, et Liv. II, 10.
--_frangere nando_, vid. ad III, 457.
--_vadum_, cf. ad I, 52.
[554.] _Spectacula_, specimina, experimenta (vid. ad I, 77)
_virtutis_, quæ _ante acies_, h.e. in exercitationibus,
prolusionibus, dabat, deinde usui maximo futura in veris præliis;
Burm.
555... 557. Hæc est _decursio_, vel _cursus_ militum. Conf. Liv.
XXIII, 35, inpr.; XXVI, 51, et XXIX, 22. Veget. I, 9.
--_alite planta_, vid. ad VI, 212, et cf. VII, 67.
558. Hæc spectant ad _missionem hastarum et lapidum_, quos tirones
vel manibus, vel fundis jaciebant. Cf. Veget. I, 14 et 16.
--_arduus tramisit_, ut equo insidens, antea _pedes_; Ernesti V.C.
qui τὸ _saxo_ etiam de funda intelligi posse observat, quamvis etiam
ad exemplum Homeri saxa manu jacere consueverint heroes. Verum h.l.
non de heroum moribus, sed de exercitiis tironum, quibus ipse dux
monstrat, quod imitentur, sermo est, et verba _arduus tramisit_ eo
sensu capienda sunt, quo Virg. Æn. V, 478, dixit: _durosque reducta
Libravit dextra media inter cornua cestus Arduus_. Cf. etiam Val.
Fl. VII, 572, et alia loca, ubi _arduus_ pro _alte_ ponitur, ut
_altus_.
552. _rudem_ pro _sudem_ substituendam puto. Conf. not. et verba
Liv. XXVI, 51: _Legiones tertio die rudibus inter se in modum
justæ pugnæ concurrerunt_. Ejusmodi rudes etiam _vectes_
dicebantur, et νάρθηκες παχεῖς Xenoph. Cyrop. II; vid. Schwebel.
ad Veget. I, 9. Vulgata tamen lectio eundem præbet sensum, et
defendi præterea potest coll. Liv. XL, 6, extr. et 9, extr. ubi de
eodem exercitio, non gladiatoribus tantum, sed militibus quoque
solenni, agitur: nisi his quoque locis eadem medicina adhibenda
est. Cf. etiam Prop. IV, i, 29, et Ovid. A. A. III, 515.
--_tramittere_, non _transmittere_, scripti h.l. et v. 558. Cf. ad
IV, 487.
554. _spectacula tantæ Ambæ acies v. e._ suspic. N. Heins. coll.
I, 164, 465, IX, 440, et al. Sed vid. not.
Martia frons, facilesque comæ, nec pone retroque
Cæsaries brevior: flagrabant lumina miti 560
Adspectu, gratusque inerat visentibus horror.
559. Prosopographia Scipionis.
--_faciles comæ_, sive molles, caput ambientes leni lapsu, quibus
horrida et dura cæsaries contraria est, ut _facilis fiscina_, Virg.
Ge. I, 266. Sive potius ita incomtæ, ut nulla ars, nullus cultus
mollior adpareret, quippe a quo viri gravitas abhorrebat, ut fere
semper voc. _facilis_ Silius adhibet, v.c. I, 613, et XI, 286, ubi
_faciles mensæ_ Campanorum gulositati obponuntur; Ernesti V.C. Conf.
ad IV, 433, et I, 613.
560, 561. Gravitas Scipionis cum gratia oris et comitate mixta satis
ornate delineatur: sed hæc magis sentiri, quam explicari poterunt;
Ernesti. Eamdem rem mira verborum ubertate poeta exornavit inf.
v. 609 sq.
--_flagrabant_, vid. ad I, 126.
Adfuit et Samnis, nondum vergente favore
Ad Pœnos; sed nec veteri purgatus ab ira.
562. _Samnites_, quos Sagrus fl. a Marsis et Pelignis, et Vulturnus
a Campanis dirimit, quique etiam _Sabelli_ h.e. a Sabinis oriundi,
et Σαννῖται, Strab.; Σαυνῖται, Polyb. ac Dionys. dicuntur, (Plin.
III, 12) in plures populos dividebantur, quorum nonnulli, v.c.
Samnites Caraceni et Pentri, trans Apenninum, sed plures citra
montem, aut in montanis regionibus colebant. Hirpini et Frentani ab
iis originem ducebant, (vid. Strab. V, p. 368, et 383) unde
Hirpinorum urbes mox apte recensentur.
--_nondum vergente favore_, quum nondum defecissent _Ad Pœnos_, ad
quos inclinarunt post cladem Cannensem. Cf. XI, 7; Liv. XXII, 61;
XXIII, 42.
563. _veteri ab ira_ in Romanos, nota vel ex Liv. VII, 29... 37;
VIII, 1, 23... 26, 30, 36... 39; IX, 1... 45; X, 11... 45. Cf. inf.
XI, 7, 8 et 173 sq.
Qui Batulum Nucrasque metunt, Boviania quique
Exagitant lustra, aut Caudinis faucibus hærent, 565
Et quos aut Rufræ, quos aut Æsernia, quosve
Obscura incultis Herdonia misit ab agris.
564 sqq. _Batulum_, _Nucræ_ et _Rufræ_ oppida incerti situs, quæ in
Hirpinis ponunt, Cluv. p. 1200, et Heyne in Exc. VIII, ad Virg. Æn.
VII, 739. Sed in Campanis supra Teanum, in ortum hibernum, Serv. ad
Virg. l.c. (qui tamen a Samnitibus ea condita tradit) et Cellar.
Geograph. II, 9, ubi auctoritate Holstenii monet, _Rufranos colonos_
in lapide, Præsenziani in Teanensi diocesi reperto, memorari,
agrumque vicinum vulgo _la Costa Rufaria_ dici. _Nucrarum_, vel
Mucrarum (vid. V.L.) præter Silium nemo mentionem facit, nisi forsan
Suidæ et Steph. Byz. Νουκρία πόλις Τυῤῥηνίας, ἡ καὶ Νακρία διὰ τοῦ
ἄλφα, eadem urbs est, quod suspicatur N. Heins. qui tum Νουκραὶ
scribendum putat, quod non opus est, judice Drak. quum etiam Fregenæ
Straboni Φρεγηνία dicantur.
--_Rufræ_, Cluverio et Heyn. idem videntur opp. esse, quod Liv.
VIII, 25. _Rufrium_, seu _Ruffrium_ et nunc _Ruvo_ (in _Terra di
Bari_) vocatur, in Hirpinorum finibus situm. Sed Cell. et Holsten.
Rufras in Campanis, et Rufrium in Hirpinis urbibus numerant.
--_metunt_ exquisitius quam _tenent_ ap. Virg. l.c. Ut _fluvium
bibere est_ ad fluvium habitare (vid. ad v. 367), sic _regionem
metere_ est eam incolere, ut _arare_, _vomere_, _exercere_ et
_serere_ colles, litus, culta, saltus, ap. Virg. Æn. VII, 798; Stat
Th. IV, 51; V, 53; Drak. Cf. Burm. ad Val. Fl. I, 25. _Urbem metere_
paulo audacius dictum videri potest et doctius; sed lyricæ poesi
aptius est, quam epicæ.
--_Bovianum_, Βουΐανον, Ptol. III, 1; Βοΐανον, Strab. V. p. 167.
_Bobianus_, Frontin. p. 109, hodie _Bojano_ in comitatu Molise,
Pentrorum Samnitium caput (Liv. IX, 31) et colonia (Plin. III, 12,
qui duplex memorat Bovianum, _vetus, et alterum cognomine Undecuma
norum_) prope Tiferni fontes, trans Apenninum et ad ejus radices.
Plura vid. ap. Liv. IX, 28, 31, 44; X, 12; XXV, 13.
[565.] _Exagitant lustra_, propr. feras ex lustris; vel pervestigant
lustra, silvas. Cf. IV, 303; XVI, 552 al.
--_Caudium_ inter Calatiam et Beneventum in via Appia, (vid. Strab.
l.c. et Tabula Itin.) opp. muro ductum et a Cæsare coloniæ
Beneventanæ adjudicatum, teste Frontino.
--_Furculæ_, seu _Furcæ Caudinæ_, h.l. _fauces_, (ubi pagum
_Furchie_ dictum superesse tradit Holsten. et Cluver. p. 267) et
clades Romanorum ibi adcepta, notissimæ ex Liv. IX, 1... 3, 7, 12;
XXII, 14, et Flor. I, 16.
--_hærent_ in _faucibus_, h.e. habitant, ut XII, 531.
[566.] _Æsernia_, hod. _Isernia_, seu _Sergna_, in comitatu Molisii,
cis Apenninum, non longe a læva Vulturni ripa, colonia, de qua vid.
Frontin. et loca Livii, in V.L. laudata.
[567.] _Herdonia_, Κερδονία, Strab. _Erdoniæ_, Tabul. et Anton.
Ἑρδονία, Appian. Hannib. c. 48. Ἑρδωνία rectius Ptol. in Hirpinis
vel Apulis, versus Canusium, nunc _Ardona_, nec diversa ab
_Ardoneis_, Liv. XXIV, 20, quod Cell. et Holsten. p. 281, probant
adversus Cluver. qui _Ardoneas_, nunc putabat _Ardonam_ vocari,
Herdoniam vero _Cedogna_, quod potius teste Holsten. recentius est
nomen Aquiloniæ, in Apulorum finibus prope Aufidum fl. sitæ.
--_Obscura incultis_ cet. Conf. Liv. XXV, 21 inpr.; XXVII, 1, et
Appian. l.c.
564. _Batalum_ Col. et Oxon. cum edd. Marsi. Sed vid. Intpp. ad
Virg. Æn. VII, 739. _Nucras_ Col. Vulgo _Mucras_. _Rufas_, vel
_Rufras_ corrig. Cerda ad Virg. l.c. cujus tamen opp. v. 566,
mentio fit. _Macras_ opinatur Dausq. quia ὁ Μάκρης χωρίον
memoratur Strab. V, p.m. 222, ubi ὅριον scribendum censet, ut sit
Macra fl. Liguriæ finis. Utraque conject. merito damnatur a Drak.
Ego fere _Bucamque_ reponendum crediderim. Βοῦκα opp. maritimum
Frentanorum; vid. Strab. V, p. 167, al. 242; Mel. II, 4; Plin.
III, 12. Sic vel una saltem Frentanorum urbs a Silio memoratur:
nam sup. v. 402, lectio dubia est. Aptius quidem poeta ejus
mentionem fecisset sup. v. 519. Sed de ordine geographico parum
sollicitus est, et Frentani certe altera sunt Samnitum progenies;
_metunt_ scripti et editi ante Nicandrum, qui primus _colunt_
refinxit.
565. _Exagitant_ Col. Vulgo _Exercent_, quod magis ad
agriculturam, quam ad venationem pertinere monent N. Heins. et
Drak. _Fatigant_ Put. et Parm. unde _Vestigant_ conj. Lefeb.
Reciperem _fatigant_, nisi poetæ priorem syll. corriperent. Conf.
Virg. Æneid. IX, 605, et vid. ad I, 63.
566. _Rufræ_ restituit N. Heins. ex optimis membrr. Virg. Æn. VII,
739; _Rufæ_ Col. _Rufrie_ Oxon. et Put. _Ruria_ R. 3; _Rufeiæ_
Med. Vulgo _Rufre; quos aut_ bis scripti. Vulgg. _quos aut R. aut
quos_, claudicante versu. _Cæsernia_ scripti. _Cesernia_ R. 1, et
Med. Vulgo _Esernia_, ut ap. Frontin. p. 109; Ἐσερνία Strab. V,
p. 250; _Esernini_ Plin. III, 12; _Æsernia_ est ex emend.
N. Heins. Sic in numis apud Gruter. p. 570, n. 10, et in antiq.
codd. Liv. X, 31; XXVII, 10; XLIV, 40; ejusq. Epit. XVI, LXXII,
LXXIII, Αἰσερνία et Ptol. dicitur.
Bruttius haud dispar animorum, unaque juventus
Lucanis excita jugis, Hirpinaque pubes
Horrebat telis, et tergo hirsuta ferarum. 570
Hos venatus alit: lustra incoluere, sitimque
Avertunt fluvio, somnique labore parantur.
568. Reliquas Italiæ gentes urbesque, et quidem v. 568... 584,
Italiæ inferioris, 588... 606, Galliæ Togatæ, seu Cisalpinæ, et
613... 616, insularum, poeta quam potest brevissime perstringit, et
levi quasi digito ac sine ordine adtingit, quasi senserit, se paulo
longius fere, quam par erat, huic Italiæ descriptioni immoratum, et,
si maximarum rerum narratio, ad quam se jam adcinxerit, diutius
differretur, periculum esse, ne lectorum exspectatio tam longo
episodio nimis suspensa teneatur, animique eorum relanguescant.
--_Brutii_, a Sabinis oriundi, australem Italiæ peninsulam oramque
maritimam usque ad fretum Siculum tenebant. Vid. Strab. VI, pr.
569. _Lucania_, hod. _Basilicata_, ad Tyrrhenum mare, _Silaro_ fluv.
(_Selo_) a Picentinis, et _Lao_ (_Laino_) a Brutiis dirimebatur.
--_Hirpini_ ab ortu adtingebant Apulos, a meridie Picentinos, a
septemtr. Apenninum et, ut ab occidente, Samnites, a quibus, æque ac
Lucani et Frentani, originem ducebant.
570. _Horrebat telis_, vid. ad I, 423.
--_tergo hirsuta ferarum_, cf. ad II, 156.
571. _Lustra_, silvas.
568. _Brutius_ alii, vid. ad VI, 15.
570. _terga_ R. 2.
Additur his Calaber, Sallentinæque cohortes,
Nec non Brundisium, quo desinit Itala tellus.
573. _Calabria_, quæ etiam Messapia, Iapygia, et Sallentina
dicebatur, (ut nunc maxima ejus pars _Terra d’Otranto_, seu
Hydruntina ab Hydrunto opp. vel _provincia Lecce_) est quasi
peninsula, qua in Ionium mare Italia procurrit, isthmum, Apuliæ
conterminum, inter Tarentum et Brundisium occupans.
--_Salentini_ seu Sallentini in Calabria circa et prope promont.
Iapygium seu Salentinum (_Capo di S. Maria di Leuca_) colebant,
(Strabon. VI, p. 191, 194) sic dicti a Σαλλεντίᾳ (Steph.), quam
etiam _Soletum_ a Plin. III, 11, et nunc _Solito_ vocari putant.
Cf. Liv. IX, 42; X, 2; XXIV, 20; XXV, 1, et Virg. Æn. III, 400,
ubi vid. Heyne.
574. _Brundisium_, hod. _Brindisi_, opp. antiquiss. post colonia
Rom. auctum, (Vellei. I, 14, et Livius Epit. XIX) cum promont. et
portu olim egregio, nunc obstructo, unde olim Dirrhachium in Græciam
(ut hodie a Caleto Dubrim) trajicere solebant, quoniam hic trajectus
longior quidem, quam Hydruntinus, sed commodior etiam ac tutior
erat. Vid. Strab. VI, p. 433.
--_quo desinit Itala tellus_, scil. trajicientibus in Graciam, qui
sic Italiæ oram derelinquunt: nam alioquin Italia ultro, usque ad
promont. Iapygium, procurrit.
573. _Sallentinæque_ Col. et priscæ edd. Conf. Heins. et Burm. ad
Virg. Æn. III, 400; Σαλλεντία Steph. Byz. _Sallentini_ passim in
marmm. Capitol. et optimis libris Livii. _Sallentinæque_ Oxon.
etiam non male, judice N. Heins. Sed vulgatæ lect. _Salentinæque_
favent lapis ap. Gruter. p. 199, n. 1, et auctoritas Græcorum,
Steph. excepto; Σαλεντῖνοι et Σαλεντίνη Ptol. III, 1; Strab. et
al. Σαλαντῖνοι numi in Thes. Goltzii.
574. _Brundisium_ Col. et priscæ edd. ut ap. Gruter. p. 151, 801,
et in antt. exemplarr. Lucani, Horat. Cic. Plin. Livii et al. quod
jam monuit N. Heins. Vulgo _Brundusium_, Βρεντέσιον Strab. et
Appian. Βρεντήσιον Polyb. et Steph. Βρενδέσιον Ptol.
Parebat legio audaci permissa Cethego, 575
Cui socias vires, atque indiscreta maniplis
Arma recensebant; nunc sese ostendere miles
Leucosiæ e scopulis, nunc quem Picentia Pæsto
Misit, et exhaustæ mox Pœno Marte Cerillæ,
575. _Cethegus_ cognomen familiæ cujusdam Lentulorum e gente
Cornelia. M. Corn. Cethegus, Suadæ medulla Ennio dictus, belli
Punici II, temporibus vixit, P. Tuditani collega in consulatu A.U.
549, et postea in censura.
578. _Leucosia_ ins. prope et contra Lucaniam ejusque sinum
Pæstanum, nunc _la Licosa_, petra verius, quam insula; unde h.l. _e
scopulis_. Cf. V.L. _Picentia_, Πικεντίνων μητρόπολις, Strab. V,
extr. bello Marsico adcensa, (Flor. III, 18) quam Cluver. et Hard.
ad Plin. III, 5 seu 9 extr. in mediterraneo. procul a mari sitam
fuisse contendunt, repugn. Holsten. p. 263, ubi dicit: inter
Salernum (_Salerno_) et Ebolos (_Evoli_) transitur locus _Bicenza_
dictus, (quem adlabitur _il Bicentino_ fl.) VII M.P. a Salerno, et
XIII M.P. a Silaro distans: hæc ipsissima est Picentia, quam et Mela
II, 4, in ora maritima recenset. Cf. ad v. 424.
--_Pæstum_. hod Pesti, Παῖστον, Ptol. III, 1, et Ποσειδωνία, Strab.
V extr. _Posidonia_, Plin. III, 5 seu 10; Liv. Epit. XIV.
_Neptunia_, Vellei. I, 15, urbs Lucaniæ, non, quod ex h.l. colligas,
Picentinorum, (vid. tamen Strab. l.c.) et colonia, (vid. Liv. et
Vellei. ll. cc. ac Liv. XXVII, 10) non longe a Silari ostio, (Strab.
VI pr.) ad sinum Pæstanum, nunc _Golfo di Salerno. Rosæ Pestanæ_,
notæ ex Virg. Ge. IV, 119. Cf. et Liv. XXII, 36, et Martial. IX,
xxvii, 3. _The Ruins of Pæstum or Posidonia_ post Dumont. Paris.
1764, et Phil. Morghem ibid. 1766; splendidius edidere Miller Lond.
1767, et Thom. Major ibid. 1768.
579. _exhaustæ Cerillæ_, vid. V.L.
578. _Leucasiæ_ emend. N. Heins. ad Ovid. Metam. XV, 708; Græcis
utique non Λευκοσία, sed vel Λευκωσία (Strab. V, p. 176; VI,
p. 178; Lycophr. et Steph. Byz.) vel Λευκασία (Strab. II, p. 84,
al. 123, et Dionys. Hal. I, p. 43) ut _Leucasia_ Plin. 3, 7, et
Marciano Capellæ lib. VI, dicitur. Sed Silium _Leucosiæ_ secunda
brevi posuisse licentia poetica (vid. ad IV, 776) putant Drak. ad
h.l. et Salmas. Exerc. Plin. p. 49, al. 68, ubi Delrium refellit,
qui _Lucasiæ_ reponendum censuerat. Addo, hanc insulam, vel a
Leucasia, Æneæ consobrina, ibi defuncta, (Dionys. Halic. I, p. 43)
vel a Sirene ibidem sepulta (vid. Plin. III, 7; Strab. V, p. 176
al. 252, et Lycophr. in Alexandra v. 723, ubi conf. Tzetz.) ita
adpellatam putari. Sirenum autem nomina ap. Tzetz. Chil. VI,
v. 719, sunt Λευκοσία, Λίγεια, Παρθενόπη. _populis_ Col. quod et
idem Delrius conjecerat, refrag. Salmas. l.c. quum tota hæc insula
scopulosa fuerit. _Pesto_ quidam.
579. _Cerillæ_ Col. Oxon. Tell. et R. 2. _Cerillæ_, seu _Cerelæ_
in Tabula, hod. _Cirilla_, in Tyrrheni, seu Inferi maris litore,
et in isthmo Bruttiorum, qui est ἀπὸ Θουρίων εἰς Κηρίλλους πλησίον
Λάου, teste Strab. VI, p. 176, si sanus est locus, de quo dubitat
N. Heins. qui etiam _exustæ Marte_ volebat; sed ipse sup. v. 272,
_exhaurit_ conjecerat, et inf. X, 590, et XIV, 686, nihil mutavit.
Vulgo _Carillæ_, quod metri causa a manu Silii profectum videbatur
Cluver. p. 1285. Sed vid. ad IV, 776.
Nunc Silarus quos nutrit aquis, quo gurgite tradunt 580
Duritiem lapidum mersis inolescere ramis.
580. _Silarus_ fl. (_Selo_) _Silerus_, Mel. II, 4. Σίλαρις,
Strab. V, extr. et VI pr. _Siler_, Lucan. II, 427, qui Lucanos a
Picentibus disterminat.
581. _Duritiem lapidum inolescere ramis_, h.e. induci lignis, ut ap.
Virg. Ge. II, 77; τὸ καθιέμενον εἰς αὐτὸ φυτὸν ἀπολιθοῦσθαι, Strab.
V, extr. Conf. Vibius Sequest. p. 194 seq. ed. Oberlin. V.C. De
eadem vi aliorum fontium rivorumque, vid. a Dausq. laud. Ovid. Met.
XV, 313, et Plin. XXXI, 2.
Ille et pugnacis laudavit tela Salerni
Falcatos enses, et quæ Buxentia pubes
Aptabat dextris inrasæ robora clavæ.
582. _Salernum_ (_Salerno_) opp. et colonia (Liv. XXXIV, 45; Vellei.
I, 15) in Picentinis, cum castro in monte, (Liv. XXXII, 29, et
Strab. V, extr. ἐπετείχισαν αὐτοῖς Σάλερνον Ῥωμαῖοι φρουρᾶς χάριν,
μικρὸν ὑπὲρ τῆς θαλάττης) ad mare Inferum, a quo et castrum, et opp.
quoque ipsum olim remotum fuisse putabat Cluver. refragg. Ptol.
Cell. Holsten. et Hard. ad Plin. III, 5 seu 9 extr. _Schola
Salernitana_ in medio ævo inclaruit.
583. _Falcatos enses_, ut ap. Virg. Æn. VII, 732, et sup. III, 278.
--_Bruxentum_, Gr. Πυξοῦς, (Strab. VI, pr.; Plin. III, 5, seu 10)
colonia, (Vell. I, 15; Liv. XXXIV, 45; XXXIX, 23) in Lucania, hod.
vel _Policastro_, vel, quod Leander putat, _Piscicta_.
584. _inrasæ_, non _rasæ_, non levigatæ, _robora clavæ_, h.e. clavam
rudem et inpolitam. D. Heins. comparat ἁυτοφυῆ κορύνην, Theocr.
Id. IX, 24, ἄξοα δούρατα, Nonn. Dionys. ΛΗ., v. 172, et _ingenuam
clavam_, Auson. Clavam e buxo intelligit Dausq. quia Πυξοῦς a
buxetis nomen sortita sit.
Ipse, humero exsertus gentili more parentum, 585
Difficili gaudebat equo, roburque juventæ
Flexi cornipedis duro exercebat in ore.
585. Cethegorum hic mos fuit, a L. Cethego desumtus, ut exserto
humero et brachio expapillato pugnarent: ut enim habilius
valentiusque telum vibrarent, substrictiores erant. Ita Modius et
Dausq. qui jam compararunt Lucan. II, 543, _exsertique manus vesana
Cethegi_, et Horat. A. P. 50, _cinctutis Cethegis_, ubi vid. Schol.
--_Ipse_ dux, Cethegus.
--_humero exsertus_, cf. Virg. Æn. I, 492; XI, 649; Stat. Th. IV,
235, (ubi vid. Barth.) et ej. Achil. I, 346.
586. _Difficili_, feroci, qui difficulter regi ac flecti potest.
587. _Flexi cornipedis in ore_, in flectendo equo feroci ac
generoso.
585. _humerum exsertus_ præstiterit. Cf. loca in not. laudata.
Idem nunc video in mentem venisse Livineio, notantt. Cortio et
Ern.
587. _Flexi_, non _Flexu_, Col. prob. etiam Dausq.
Vos etiam adcisæ desolatæque virorum
Eridani gentes, nullo adtendente Deorum
Votis tunc vestris, casura ruistis in arma. 590
588. _adcisæ desolatæque virorum_, victoriis et vastatione
Hannibalis. Conf. ad II, 392, in V.L.
589. _gentes Eridani_ adcolæ, gentes Galliæ Cisalpinæ, quæ etiam
Togata, Citerior atque Subalpina vocabatur, et in Trans- ac
Cispadanam dividebatur, quia Padus, cujus Græcum nomen _Eridanus_
est, eam secat; cui qui propiores utrimque colebant, Circumpadani
dicebantur.
--_nullo adtendente Deorum Votis_, cf. Hor. Od. I, ii, 27; Val. Fl.
I, 341, et ad VI, 82, 87.
590. _in arma casura_, in pugnam, infelicem eventum habituram.
588. _accisæ_ Col. et R. 1, vid. ad II, 392; _accisciæ_ Ox.
_acrisæ_ Med. _actritæ_ Marsi prima. _metitæ_ Put. Vulgo
_attritæ_.
589. _accedente_ vel _intendente_ malebat N. Heins. vid. ad III,
466. Sed vulgata bene habet.
Certavit Mutinæ quassata Placentia bello:
Mantua mittenda certavit pube Cremonæ,
Mantua Musarum domus, atque ad sidera cantu
Evecta Aonio, et Smyrnæis æmula plectris.
591. _Certavit Mutinæ_, cum Mutina, _mittenda pube_, de numero
militum, Romanis adversus Pœnos auxilio mittendorum.
--_Mutina_, hod. _Modena_, Boiorum opp. in Gallia Cispad. firmissima
et splendidissima populi Rom. colonia, (Cic. Phil. V, 9; Liv. XXXIX,
55; Cluver. Ital. Antiq. I, xxviii, p. 277) unde bellum Mutinense,
ex Cic. Philipp. oratt., Suet. Aug. 9, 84; Flor. IV, 4; Appian. b.
Civ. III, 49 sq.; Dione XLVI, 37, aliisque notissimum. _Placentia_,
nunc _Piacenza_, opp. Gallorum, qui Polyb. II, 17. Ἄνανες et _d’
Anvillio Anamani_ dicuntur, colonia metu belli Punici II, primo ejus
anno cis Padum, ut Cremona trans Padum, condita (Polyb. III, 40;
Liv. XXI, 25, et Epit. XX; Vellei. I, 14; Tac. Hist. II, 19) ubi ex
Apennino decurrens ὁ Τρεβίας συμβάλλει τῷ Πάδῳ, Strab. V, p. 150.
--_quassata bello_, primum, quum Romani ab Hannibale ad Trebiam
victi, eo fugerent; (Liv. XXI, 56... 59) deinde sæpius, de quo vid.
Liv. XXVII, 39, 43; XXVIII, 11; XXXI, 10, 21; XXXIV, 22, 56; Tac.
Hist. II, 21.
592. _Cremona_, quod etiam nunc comitatus et oppidi Mediolanensis
nomen est, in Cenomanis ad Padum, infra Adduæ confluentem, colonia,
ut modo diximus, ac municipium, bellis civilibus et Vitelliano
adflictum, de quo vid. Serv. ad Virg. Ecl. IX, 28, et Tac. Hist.
III, 19, et 32 sq.
593. _Mantua_, vicina Cenomanorum urbs, (hod. caput ducatus ejusdem
nominis) ab Etruscis condita in Benaco lacu, (_Lago di Mezo_, seu
_Sotto_, _Painolo_ et _Sopro_) quem Mincius amnis, (_Menzo_) ex eo
profluens, efficit. Originem nomenque urbis, quam a celt. voc.
_man_, aqua, dictam putat _Mentelle, Géogr. comparée_, p. 75,
fabulose ac varie tradit Virg. Ecl. IX, 60, et Æn. X, 198 seq. ad
quæ loca, vid. Heyne.
Versus 593, 594. Poeta in laudem Virgilii adjecit, qui Andibus, in
agri Mantuani vico, natus dicitur. Cf. Virg. Ge. III, 10 sq. et
T. I. p. cxviii et cxlii, edit. Heyn. prior.
--_cantu Aonio_, ut _Aoniæ sorores_, _lyra_, _vates_. Vid. Heyne ad
Virg. Ge. III, 11. Sed possis etiam cum Drak. sententiam h.l. ita
expedire: Mantua celebris facta Virgilii Georgicis et Æneide, quorum
altero carmine Hesiodum, _Ascræ_ habitantem, quod _Aonum_, primorum
Bœotiæ incolarum, oppidulum est, altero Homerum imitatus est.
594. _Smyrnæis plectris_, nam Ἑπτὰ ἐριδμαίνουσι πόλεις διὰ ῥίζαν
Ὁμήρου, Κύμη, Σμύρνα, Χίος, Κολοφὼν, Πύλος, Ἄργος, Ἀθῆναι.
--_plectris_ ut ap. Hor. Od. I, xxvi, 11, ubi vid. Jani.
594. _Aonio_ Col. et R. 2, probb. N. Heins. et Drak. _Achino_
Oxon. _Achivo_ Put. _Ascræo_ R. 1, 3, Med. _Andino_ Tell. Parm.
Mars. et al. quæ utraque lectio glossam sapit. vid. Virg. Ge. II,
176, et not.
Tum Verona Athesi circumflua, et undique sollers 595
Arva coronantem nutrire Faventia pinum.
595. _Verona_, opp. Venetorum, quod integro nomine ac flore superat,
Catulli, Plinii, majoris et Vitruvii patria.
--_Athesi_, Rhætiæ fluv. hod. _Adige_, seu _Etsch_.
--_circumflua_, ἀμφίῤῥυτος, περίῤῥυτος. Idem testatur Serv. ad Virg.
Æn. IX, 679, cujus auctoritatem Drak. obponit Scalig. qui Poet. VI,
p.m. 324 id in dubium vocat, et nunc certe fluvium ab urbe claudi
contendit.
596. _Faventia_, nunc _Faenza_ in Romandiola, Lingonum oppid. in
Gallia Cispad. vinetis (Varr. R. ¯R. c. 2, Colum. III, 3) et bello
Sullano (Liv. Epit. 88; Vellei. II, 28) nobilitatum.