Nam quum perdomita est armis juvenilibus olim
Illyris ora viri, nigro adlatraverat ore 290
Victorem Invidia, et ventis jactarat iniquis.
289. Æmilius in priore consulatu, universo Illyrico, cujus rex,
Demetrius Pharius, a Romanis defecerat, in potestatem redacto, εἰς
τὴν Ῥώμην ἐπανῆλθε, καὶ τὴν εἴσοδον ἐποιήσατο μετὰ θριάμβου καὶ τῆς
ἁπάσης εὐδοξίας· ἐδόκει γὰρ οὐ μόνον ἐπιδεξίως, ἔτι δέ μᾶλλον
ἀνδρωδῶς κεχρῆσθαι τοῖς πράγμασιν· Polyb. III, 16, 18 et 19. Conf.
inf. v. 507, 508, et Appian. B. Hannib. c. 17, et B. Illyr. c. 8.
Æmilium de crimine capitali accusatum vix evasisse, haud scio, an
quisquam historicorum præter Livium memoriæ prodiderit.
290. _adlatrare_, famam alicujus falsis conviciis proscindere; unde
Hecuba in canem versa fingebatur (vid. Plaut. Menæchm. V, i, 16), et
_verba canina_ pro conviciis ap. Ovid. in Ibid. v. 14. Drak. _Latrat
et in toto verba canina foro_, Ovid. l.c. v. 232; _canina
eloquentia_, Quintil. XII, 9. Conf. sup. v. 249, et inpr. Bentl. ad
Hor. Sat. II, i, 85.
--_nigro ore_, ut nigra pectora, tecta, dentes Invidiæ. Vid.
præclara ejus pictura ap. Ov. Met. II, 760... 808; Lefeb. cf. Hor.
Sat. I, iv, 85.
291. _ventis_, ut _aura_, vel _ventus popularis_, et _venti_, h.e.
rumores, _concionum_, Cic. Cluent. c. 28 et 47.
--_jactarat ventis_, ut _jactari rumoribus_ et _dictis
petulantibus_, Gell. I, et VI, 11; _clamore convicioque_, Cic. ad
Div. I, 5; _ventum in aliquem excitare_, Cic. Sull. 14. Hæc jam
monuere N. Heins. et Drak. Conf. Ernesti Clav. Cic.
289. _juvenalibus_ scribendum crediderim, vid. ad II, 312.
290. Ita Col. et Oxon. Vulgo _ora, nigro tunc a. o._
291. _Invidia_ scripsi, majore litera initiali, ut persona sit.
_vetarat_ Puteol. _agitarat_, ut XI, 547, R. 1, 3; Parm. Mediol. e
glossa. _vexarat_ suspic. N. Heins. qui tamen vulgatam non damnat.
Hinc inerat metus et duræ reverentia plebis.
Sed genus admotum Superis, summumque per altos
Adtingebat avos cælum: numerare parentem
Assaracum retro præstabat Amulius auctor, 295
Assaracusque Jovem: nec, qui spectasset in armis,
Abnueret genus. Huic Fabius jam castra petenti:
293... 297. Originem gentis Æmiliæ Silius ad Amulium, qui Assaracum,
et per hunc ipsum Jovem inter proavos numeravit, refert; sed, teste
Festo, alii ad Ascanium, qui duos habuerit filios, Iulum et Æmilon;
alii vero, quibus Plut. vit. Numæ, p. 65, et Pauli, p. 256,
suffragatur, ad Mamercum, Pythagoræ f. cui propter unicam
humanitatem cognomen fuerit Æmilos. Hæc jam docuit Drak. qui addit,
nomen hujus gentis etiam deductum videri posse ab Æmilia, Æneæ et
Laviniæ filia, ap. Plut. vit. Romuli, p. 80. Cf. inf. v. 341, 347.
--_admotum Superis_, ut _avos cælo_, Ovid. Her. XI, 17, Drak.
«Si tibi cum Tyrio credis fore maxima bella
Ductore, invitus vocem hanc e pectore rumpam;
Frustraris, Paulle, Ausoniam: te prælia dira, 300
Teque hostis castris gravior manet; aut ego multo
Nequidquam didici casus prænoscere Marte.
298. Comparetur Plut. in Fabio, et inprimis, quem Silius expressit,
Liv. XXII, 399.
299. _rumpam_; vid. ad lib. I, 95.
302. _prænoscere_, non _pernoscere_, scripti cum R. 1, 3; Parm.
Mediol.
Spondentem audivi (piget, heu! tædetque senectæ,
Si, quas prospicio, restat passura ruinas!)
Cum duce tam fausti Martis, qua viderit hora, 305
Sumturum pugnam. Quantum nunc, Paulle, supremo
Absumus exitio, vocem hanc si consulis ardens
Audivit Pœnus! jam latis obvia, credo,
Stat campis acies, exspectaturque sub ictu
Alter Flaminius. Quantos, insane, ciebis 310
Varro, viros! tu, (pro Superi!) tu protinus arma?
303. _Spondentem_, etc. Conf. ad vers. 263 seq.
309. _sub ictu_, ab hoste, ad ictum parato. Sed vid. ad IV, vers.
42.
310. _Alter Flaminius_, ut sup. vers. 218; VII, 34, 229, Drak.
311. _tu protinus_, confestim, _arma_, scil. ciebis, movebis? Quæ
abrupta oratio adfectui congruit. Ap. Liv. XXII, 38, Æmilius dicit:
«Mirari se, quomodo quis dux, priusquam aut suum, aut hostium
exercitum, locorum situm, naturam regionis nosset, jam nunc locatus
in urbe sciret, quæ sibi agenda armato forent.» Et Fabius c. 39,
«Varro, _inquit_, priusquam castra videat, aut hostem, insanit, et
jam nunc procellas, prælia atque acies jactando inter togatos ciet.»
308. _Audierit_ putabat N. Heins.
311. _tu, pro Superi, tum_ (_tū_, non _tu_, ut a librariis
scriptum) _protinus arva_ (scilicet castris adcommoda, ut ap.
Stat. Th. VII, 442), _Tum campum_ (ad certamen parandum, ut ap.
Virgil. Æn. XII, 116) _noscas ante, e. t. Ritus hostis; tum vero_
(_tū nō_, pro qua male _tu nō_ in antt.) _quæ c. r., Quæ natura
locis_ (ut _campis_ IV, 91), _quod sit r. s. A. genus_; _et...
adspicies._ _Fer_, etc. emend. et edidit Lefeb. adjecta hac nota:
«Alludit ad verba Liv. XXII, 38, _minari_, etc. Tandem tenebras
erumpit, ducibus antiquis, locus insignis frustra huc usque
tentatus. _Tum_ ter iteratur exemplo Cic. qui quater iterat in
eadem sententia. Patet jam, quam cæcus Drak. in his vss.» Equidem,
quæ mei animi cæcitas est! id non video: sed non vacat, singula
excutere. _tam pronus in arma_ conj. N. Heins. Withof. conj. _tu
(pro superi) tu protinus arma, Tu campum poscas_, (h.e. pugnare
velis, ut apud Ovid. Met. XIII, 219, et Amor. I, vii, 10), _non
exploresque trahendo, quantum hosti victus?_
Tu campum noscas ante, exploresque trahendo,
Qui ritus hostis: tu non, quæ copia rerum,
Quæ natura loci, quod sit, rimabere sollers,
Armorum genus? et stantem super omnia tela 315
Fortunam adspicies? Fer, Paulle, in devia recti
Pectora: cur, uni patriam si adfligere fas est,
Uni sit servare nefas? Eget inprobus arto
Jam victu Libys, et, belli fervore retuso,
Laxa fides sociûm est: non hic domus hospita tecto 320
Invitat patrio, non fidæ mœnibus urbes
Excipiunt, renovatque pari se pube juventus.
313. _Qui ritus hostis_, mos et ratio belli gerendi. Lefeb. bene cf.
VII, 28 et 292. Fabius ap. Liv. l.c. ita pergit: _aut ego rem
militarem, belli hoc genus, hostem hunc ignoro, aut_, etc.
--_copia rerum_, commeatus, victus.
315. _Armorum genus_, ut _belli genus_, apud Liv. l.c.
--_stantem_, quæ est. Cf. ad II, 639, in V.L. Tu nullam rationem
habes fortunæ, quæ plus valet quam virtus, et quæ nunc hostium
cœptis adspirat?
316. «Duobus ducibus unus resistas oportet: resistes autem, si te
neque collegæ vana gloria,» etc. Liv. XXII, 39. Conf. V.L.
318 sq. Cf. Liv. XXII, 39, 40, extr. et 43, pr.
320. _Laxa fides_, minus firma et constans, quæ jam titubare ac
fluitare incipit, quemadmodum temeritas, ira aliaque _laxari_
dicuntur, quum remittunt, vel languescunt; Drak. qui laudat Burm. ad
Petron. c. 82. Proprie _laxa_ sunt frena, funes, arcus.
313. _Quam ritus hostis, tu non_ Colon. _Quantum rictus hostis, tu
non_ Oxon. et Put. _Quantum ictus hostis valeat_ R. 1, 3; Parm.
Med. Vulgo _Quantum hostis ritus valeat_, quod primus dedit
Marsus. _Quantum hostis visus valeat_ conj. Barth. Adv. III, 1.
_Quantum hosti victus: tu non_ corrig. N. Heins. qui ad Claud. in
Rufin. I, 217, tentaverat, _Quantum hostis victu valeat_. Hoc
recepit Cell., illud vero Drak. adpositis, consilio Heins.
interrogandi notis, quas servavi, etsi non magnopere repugnarem,
si quis eas iterum ejiciendas censeret, ut Fabius contemtim de
Varrone loquatur: _tu non_, tu vero, qua stultitia et temeritate
es, nihil eorum curabis, in quæ dux inquirere solet. _Quantum
hosti victus, tum, quæ sit c. r._ legendum videbatur Burm.
_Victum_ quidem pro cibo, commeatu, et castrensi alimento poni,
non erat quod tot exemplis evincerent Heins. et Drak. Sed ita
locus admodum languet, quoniam mox _copiæ rerum_, et v. 319 sqq.
_victus_ mentio sit. Præterea Marsus primum metri causa voces
_ritus_ et _hostis_ transposuisse videtur, et _ritus_ huic loco
longe aptior est quam _victus_; vid. not. Denique tutissimum est,
codici Agripp., a quo reliqui libri antt. non multum abhorrent,
quam proxime adcedere. Ejus itaque scripturam revocavi, nisi quod
_Qui_ pro _Quam_ reposui: nam, nisi me omnia fallunt, scriptum
fuerat a festinante librarii manu _qm_, quod vel _quam_, vel
_quantum_ significat, et lectionis varietatem peperit. Possis
etiam castigare: _Quæ vires hostis_, vel _Quem rides, hostem_. Sed
ita magis a membrr. vestigiis, et a veritate deflectes.
316. _indevia_, h.e. non devia, Tell. R. 2; Mars. Benes. Ald. quod
Lefeb. in contextum admisit. _adspice: te fer, Paulle, in devia
recti Pectora_ conj. Barth. adv. III, 1, ut sensus sit: te
contrarium infer, obpone Varronis conatibus. _fer Paullum in devia
recti Pectora_, hoc est, toto Paullo, atque omni tua prudentia
incumbe eo, ut obnitaris inconsultis cœptis temerarii Varronis,
corrig. N. Heins. coll. vers. 328, prob. Drakenborch; confer ad
lib. I, vers. 345. Uterque sensum nexumque h.l. perspexit, sed his
emendatt. non opus esse, et ipse dudum putavi, et nunc monuisse
video Ill. Ernesti, qui verba, _fer, Paulle, pectora in_ (adversus
pectora Varronis) _devia recti_, explicat: obpone te, resiste huic
tantæ audaciæ et temeritati. Conf. not.
[“ad lib. I, vers. 345”: in Not.]
317. _par est_ R. 1, 3; Med. quod placebat N. Heins.
319. _retuso_ Col. Conf. not. ad I, 34; Heins. ad Claud. Cons.
Hon. IV, 627; VI, 302; et Jani ad Hor. Od. III, vi, 10. Vulgg.
_recluso_, quod Cell. interpretatur: fervore Romanorum, mea
expeditione renovato, socii, qui ad Hannibalem defecerant, nunc
Romanos respiciunt.
320. _Fluxa_, vel _Lapsa fides_ conj. N. Heins. _Lassa_ ex R. 2
recepit Lefeb. Omnibus his non opus.
322. _reveatque_ Put. unde _recreatque_ suspic. N. Heins.
Tertia vix superest, crudo quæ venit Ibero,
Turba virûm. Persta, et cauti meditamina belli
Lentus ama: si qua interea invitaverit aura, 325
Adnueritque Deus, velox adcede secundis.»
325. _invitaverit aura_, αὖρα, ventus, h.e. occasio rei bene
gerendæ. Conf. Liv. XXII, 39, extr. Formula loquendi petita est a
vento secundo, qui ad navigandum invitat, et navis cursui
_adspirat_, unde _aura honoris_, _voluntatis_, _favoris_, etc. (vid.
Ern. Clav. Cic.), vel _adspirat fortuna labori_, ap. Virgil. Æn. II,
385, al.
326. _adcede secundis_, adripe ea, utere occasione, tibi oblata.
323. Præstat forte distinguere _superest crudo_, h.e. crudeli, vel
forti Pœno.
324. _meditamina belli_ (ut ap. Tac. Hist. IV, 26) est ex emend.
N. Heins. qui præterea ad Claud. B. Get. v. 138, refingebat _lenti
m. b. Cautus ama_, quod recepere Cell. Drak. et Lefeb. Vulgo
_medicamina_.
325. _irritaverit_ scripti et R. 2. _tibi faverit_ corrig.
N. Heins. Possis et _adspiraverit_. Sed vulgata bene habet.
Cui breviter mæsto consul sic ore vicissim:
«Mecum erit hæc prorsus pietas, mentemque feremus
In Pœnos, invicte, tuam: nec me unica fallit
Cunctandi ratio, qua te grassante senescens 330
Hannibal obpressum vidit considere bellum.
327. Cf. Liv. XXII, 40, qui brevior est.
328. _Mecum erit hæc prorsus pietas_; cf. Heyne ad Virg. Æn. I, 675,
et IV, 115.
--_pietas_ in patriam, sensus animi, qui amoris in patriam plenus,
et officiorum, quæ ei debet, memor est.
--_mentemque feremus_, etc., ut VI, 585.
330. _senescens_, vid. ad II, 457; Liv. XXII, 39. «Dubitas, quin
sedendo superaturi simus eum, qui senescat in dies?» etc.