241. _Phrygibus_, ut v. 359, non _Phrygiis_, scripti. Conf. Pier.
et Burm. ad Virg. Æn. II, 191.
Dumque Arpos tendunt instincti pectora Pœni,
Subnixus rapto plebeii muneris ostro,
Sævit jam rostris Varro, ingentique ruinæ
Festinans aperire locum, fata admovet Urbi. 245
242. _Arpos_; vid. ad IV, 554.
243 sq. Cf. Liv. XXII, 34 et 38.
--_Subnixus_, h.l. non tam fretus, vel, ut Schmid. putat, adjutus,
quam audax et superbus, ut ap. Liv. XXVI, 13; XLI, 19, et Cic. Or.
I, 58. Cf. Gell. XVII, 2; Gron. Diatr. Stat. c. 54, et Intpp. ad
Tac. Hist. I, 73.
--_ostro_, purpura consulari, _muneris plebeii_, quam aura favoris
popularis, et insectatione Patrum consecutus fuerat, vel potius
_rapuerat_; ut _invadere_ VII, 541.
244. _Sævit rostris_; cf. Liv. XXII, 38; ferocibus turbulentisque
concionibus criminatur Patres.
--_ruinæ_ est vel interitus, vel, ut mox _fata_, calamitates et
clades, quæ rixæ gravi fato atque fundatæ tenebantur.
--_ruinam_ et _fata admovet_, ut _ruinam ducit_, apud Hor. Od. II,
xvii, 9, ubi vid. Jani. 246 seqq. Summo verborum ornatu et pondere
expressit Liv. XXII, xxv, 26. Cf. Val. Max. III, iv, 4.
242. _instincti_ Colon. quod exemplis firmant N. Heins. et Drak.
Conf. Burm. ad Ovid. Fast. VI, 597, et Gronov. Diatr. Stat. c. 54.
Vulgo _instructi pectora_, prob. Barth. Adv. III, 1, quum Hannibal
omnia astu et prudentia, Varro contra impetu et audacia gesserit.
244. _Sævit jam_, non _Sævitiam_, Colon. Conf. Gronov. l.c.
_Serviciam_ Ox. unde _Servitium_ conj. Barth. Adv. III, 1,
ἀπροσδιονύσως.
Atque illi sine luce genus, surdumque parentum
Nomen, et inmodice vibrabat in ore canoro
Lingua procax: hinc auctus opes, largusque rapinæ
Infima dum vulgi fovet, oblatratque Senatum;
Tantum in quassata bellis caput extulit urbe, 250
Momentum ut rerum, et fati foret arbiter unus,
Quo conservari Latium victore puderet.
246. _genus sine luce_, splendore, dignitate, claritate, ut ap.
Stat. Silv. V, iii, 117. _Lux et lumen_ dicitur, quidquid præstans,
pulchrum et clarum est. De Varronis genere vid. Liv. l.c.
--_surdum_; cf. ad VI, 75.
247 sq. _Lingua vibrabat_; vid. ad I, 539, et II, 587. Non vero
innuitur _oratio vibrans_, h.e. vehemens, incitata et gravis, ut ap.
Cic. Orat. 95, et Quintil. X, i, 60; XII, 9; sed linguæ verborumque
volubilitas. Varro similis Dranci, de quo vid. Virg. Æn. XI, 338 sq.
--_inmodice vibrabat lingua procax in ore canoro_, arguto, stridulo,
ut Thersites ap. Homer. Iliad. β, 212, ἀμετροεπὴς ἐκολῴα, Ὅς ῥ᾽ ἔπεα
φρεσὶν ᾗσιν ἄκοσμά τε πολλά τε ᾔδη, et v. 222, Ὀξέα κεκληγὼς λέγ᾽
ὀνείδεα. Lenz.
249. _oblatrat Senatum_; vid. ad v. 290.
250. _caput extulit_, ut I, 29.
251. Summa δεινότης horum versuum!
--_Momentum rerum_, ut ap. Liv. III, 12; XXVII, 9; Lucan. III, 338;
IV, 819. _Momentum_ propr. pondus, quo libræ lanx deprimitur.
247. _at_ recte, opinor, refinxit Lefeb. _vibrarat_ Ox. Tell.
R. 1, 3. _sonoro_ Ald.
248. _opum_ alii.
249. _Infima_ pro _Intima_ est ex emendat, Barth. l.c. et
N. Heins. _oblatratque Senatu_ pro _Senatui_ conj. Voss. ad marg.
ed. Junt. ut ap. Sen. de Ira III, 43. Sed vid. Bentl. ad Hor. Sat.
II, i, 85.
Hunc Fabios inter, sacrataque nomina Marti
Scipiadas, interque Jovi spolia alta ferentem
Marcellum, fastis labem suffragia cæca 255
Addiderant, Cannasque malum exitiale fovebat
Ambitus, et Graio funestior æquore campus.
253. _sacrata nomina Marti_, ἀρήϊοι, ἀρηϊφίλοι. Cf. ad IV, 729.
254 sqq. _Scipiadas_; vid. ad VII, 106.
--_Jovi spolia alta ferentem Marcellum_; vid. ad I, 133.
--_labem addere_, ut l. adspergere, maculam notasque inurere.
--_suffragia cæca_, ut VII, 540.
--_Suffragia cæca_, temeraria plebis, _hunc_ Varronem consulem
_addiderant_, inscripserant, _fastis labem_, tanquam dedecus eorum,
_inter_ viros et consules, qui bello Punico II inclaruerant; et
v. 257 (ubi poeta verbis ludit) campus Martius _funestior_ Cannensi,
quoniam clades Cannensis non illata fuisset Romanis, nisi Varro
consul creatus esset; Lenz.
257. _Ambitus_, quo viam sibi ad consulatum Varro muniverat, _Cannas
fovebat_, Romanis cladem Cannensem inportabat. Cf. V.L.
--_campus_ Martius propter comitia _funestior_ Romanis _æquore
Graio_, _campo Diomedis_, seu Cannensi; vid. ad I, 125.
256. _Cannasque malum e._ scripti et priscæ edd. ut _Cannas
tumulum Hesperiæ_ I, 50. _Cannisque_ Wolf. Colin. D. Heins. Dausq.
et Cell.
Idem, ut turbarum sator, atque adcendere sollers
Invidiam, pravusque togæ, sic debilis arte
Belligera, Martemque rudis versare, nec ullo 260
Spectatus ferro, lingua sperabat adire
Ad dextræ decus, atque e rostris bella ciebat.
258. _sator_, auctor, _turbarum_, ut _sator litis_, Liv. XXI, 6;
_sator scelerum_, Plaut. Capt. III, v, 3. Cf. ad I, 394, in V.L.
259. _pravus togæ_, domi, seu pacis tempore malis artibus utens.
261. _Spectatus ferro_; vid. ad I, 77, et observa h.l. verborum
ambages.
262. _dextræ decus_, virtutis gloriam, quæ manu, non lingua,
paratur.
--_e rostris bella ciebat_; cf. verba Livii, inf. ad v. 311,
adscripta.
260. _ulli_ maluerit N. Heins. Sed forte _ullo ferro_ est, ullo
armorum genere.
Ergo alacer, Fabiumque moræ increpitare professus,
Ad vulgum in Patres et ovantia verba ferebat:
263. Præclare exornavit verba Liv. XXII, 38: «Conciones, priusquam
ab urbe signa moverentur, consulis Varronis multæ ac feroces fuere,
denunciantes, bellum arcessitum in Italiam ab nobilibus, mansurumque
in visceribus reipublicæ, si plures Fabios imperatores haberet; se,
quo die hostem vidisset, perfecturum.»
264. _ut ovatia_ Oxon. _ovantia_ sine copula _et_ Tell. R. 1, 2.
_ad ovantia_ Put. unde _adovantia_ edidit Lefeb. qui nove id
dictum putat, ut _aderrat_, _adverberat_, _advelat_ ap. Stat. Th.
IX, 78 (in ed. pr.), 686; Virg. Æn. V, 246. _resonantia_ emend.
Dausq. ut _ore canoro_ v. 247; _petulantia_ (h.e. contumeliosa,
legibusque vetita) _verba serebat_ conj. et multis exemplis,
quibus Drak. plura adjecit, illustravit N. Heins. qui _verba
ovantia_ nihil esse, et τὸ _et_ manifeste redundare putabat. Sed
versus sententiam ita forte expedias: Ad plebem contra Patres (non
contumeliosa tantum, ut antea, sed) _et_, etiam, adeo, _ovantia
verba ferebat_, exsultans et ovans quasi parta jam et explorata
victoria. Conf. mox v. 273, 277, et Liv. XXII, 38. Verbum certe
_serere_ sermonibus potius et colloquiis, quam adclamationi,
lætitiæ et orationi, ad populum habitæ, convenit, et multo aptius
h.l. est τὸ _ferre_, ut aliis locis, quibus τὸ _serere_ inculcabat
Heins. Conf. ad I, 394; Burm. ad Val. Fl. IV, 330, 547; Cerda ad
Virgil. Æn. VIII, 60. Vulgo non post _professus_, sed post
_vulgum_ distinguunt, prob. Cell. ut sensus sit: ut antea ad
populum, ita nunc ad Patres quoque elata verba jactitabat. Sed e
rostris, non in curia loquebatur. Withof. emend. _in Patres
violentia verba ferebat_.
«Vos, quorum imperium est, consul præcepta modumque 265
Bellandi posco: sedeone, an montibus erro,
Dum mecum Garamas et adustus corpora Maurus
Dividit Italiam? an ferro, quo cingitis, utor?
265. _Vos_, populum adloquitur. A vobis belli gerendi rationem
quæro, jubeatisne, more Fabii, _sedere_ (vid. ad III, 142), et in
locis altis munitisque castra ponere, an cum hoste confligere?
267. _adustus corpora Maurus_; cf. XVII, 633.
266. _ac_ pro _an_ scribendum esse, recte, opinor, monuit
N. Heins. Withof. emend. _Sedeone in montibus ergo_.
267. _corpora_, non _corpore_, scripti cum R. 3, Parm. Mediol.
Exaudi, bone Dictator, quid Martia plebes
Inperitet: pelli Libyas, Romamque levari 270
Hoste jubet. Num festinant, quos plurima passos
Tertius exurit lacrimosis casibus annus?
269. _bone Dictator_, ut ap. Virg. Æn. XI, 344; Cic. Rosc. Am. 2, et
Verr. V, 6.
272. _exurit_; vid. ad VII, 490.
269. _pubes_ Parm. et al. edd. _Plebes_ pro _plebs_ centies apud
Livium aliosque occurrit, nec opus erat exemplis, quæ adtulit
Draken.
270. _pelli_ Col. _pello_ Oxon. _Libyas_ in iisdem et aliis libb.
antt. Pro vulg. lect. _bello Libyes_ perperam stat Dausq.
271. _jubent_ Oxon. et R. 2.
272. _exhaurit_, et mox _Ite, agite, arripite arma_ conj.
N. Heins. qui tamen nec vulgatum spernebat. Si quid mutandum,
_rapite arma_ scriberem, quod efficacius est. Conf. ad IV, 98.
Ite igitur, capite arma, viri: mora sola triumpho
Parvum iter est. Quæ prima dies ostenderit hostem,
Et Patrum regna et Pœnorum bella resolvet. 275
Ite alacres, Latia devinctum colla catena
Hannibalem Fabio ducam spectante per Urbem.»
273. _mora sola_, etc., mora facilem, adeoque ignobilem triumphum
parit: nam virtute opus non est, ubi hostem sedendo et cunetando
adteris; Ernesti. Imo sensus verborum est: parvum iter ad hostem
sola res est, quæ victoriam et triumphum nostrum moratur. Conf. sqq.
275. _Patrum regna_, plena invidiæ verba, quibus senatum regnare, et
plebem obprimere innuit; Cell.
--_regna_, tyrannidem.
276, 277. Cf. IX, 634 sq.; XI, 118 sq.
--_ducam_ in triumpho, sive in et per triumphum ante currum, ut
_agere_ XI, 120, et _ducet agens_ XVI, 275.
--_Fabio spectante_; sarcasmi vim facile percipis.
276. _devictum_ Col. et Tell. unde _destrictum_ in mentem veniebat
N. Heins.
Hæc postquam increpuit, portis arma incitus effert,
Inpellitque moras; veluti quum carcere rupto
Auriga indocilis totas effundit habenas, 280
Et præceps trepida pendens in verbera planta
Inpar fertur equis; fumat male concitus axis,
Ac frena incerto fluitant discordia curru.
278. Conf. Virg. Ge. I, 512 sq.; III, 103 sq.; Æn. V, 144 sq.; inf.
XVI, 339 seq., 496 seq.; sup. IV, 713 sq.
279. _Carcere rupto_, ut _carceribus reseratis_ XVI, 316.
[recte XVI, 315]
281. _pendens in verbera_, ut ap. Virg. Æn. V, 147, et X, 586; Drak.
Cf. et XVI, 387, et Georg. III, 107. Idem potest esse _præceps_, ut
etiam XVI, 325. Sed minus forte languet, si junxeris _præceps
fertur_, h.e. celeriter, raptim.
--_trepida planta_, calcaribus; Cell. Imo, pede trepido, tremulo,
quoniam propendet, et pronus dat lora.
282. _Inpar equis_, vi equorum, quos flectere non potest, et regere.
--_fumat_; vid. ad II, 81.
283. _frena fluitant_, ut ap. Ovid. A. A. II, 433; _undantia lora_,
Virg. Æn. V, 146; XII, 471.
--_discordia_, confusa.
280. _effudit_ Col.
282. _titubat_, vel _nutat_ conj. N. Heins. ut IV, 816. Sed cave
quidquam mutes.
Cernebat Paullus (namque huic communia Campus
Jura atque arma tulit) labi, mergente sinistro 285
Consule, res, pessumque dari: sed mobilis ira
Turbati vulgi, signataque mente cicatrix
Undantes ægro frenabat corde dolores.
284. L. Æmilius _Paulus_ comitiis, in _campo_ Martio habitis,
Varroni collega datus; vid. Liv. XXII, 35.
285. _mergente se_, h.e. pereunte; Schmid. Sed voc. _res_ tam ad
_labi_, quam ad _mergente_ spectat. Cf. Virg. Æn. VI, 512; Juven. X,
56; XIII, 8; unde _res mersæ_ apud Ovid. Met. I, 380.
286 sq. Conf. Plut. vit. Fab. «Æmilius, qui cum M. Livio consul
fuerat, et damnatione collegæ, et sua prope, ambustus (de cujus voc.
vi vid. Gron. Diatr. Stat. c. 30, et Ern. Clav. Cic.) evaserat,»
Liv. XXII, 35; ibid. c. 40, pr. Æmilius ipse dicit, _se populare
incendium_ (h.e. judicium capitis, vitæque periculum, ut _incendio
Plætoriano adustus est_ ap. Cic. Att. V, 20) _priore consulatu
semiustum effugisse_. Cf. inf. IX, 25 sq.
--_mobilis_, quæ facile movetur.
--_mobilis ira Turbati vulgi_ spectat ad inconstantiam favoris ac
odii plebis, ut ap. Horat. Od. I, i, 7; Lenz. Idem et mihi olim in
mentem venit, sed h.l. non satis placuit. Cf. ad VII, 512.
[287.] _Turbati_, vid. ad I, 477.
--_cicatrix_, memoria _vulneris_, h.e. injuriæ et ægritudinis, qua
olim adficiebatur.
288. _Undantes dolores_, ut _u. iræ_ Claud. in Ruf. I, 76; _undare
curis_, Val. Fl. V, 304, ubi vid. Intpp.; _irarum_, vel _curarum
fluctuare æstu_, Virg. Æn. IV, 532, 564, et VIII, 19.