213. _namque_ pro _manet_ conj. N. Heins.

Mutati fasces: jam bellum atque arma Senatus

Ex inconsulto posuit Tirynthius heros,

Cumque alio tibi Flaminio sunt bella gerenda.

Me tibi, ne dubites, summi matrona Tonantis

Misit; ego Œnotris æternum numen in oris 220

Concelebror, vestri generata e sanguine Beli.

216. _Senatus ex inconsulto_, ex SC. sed inconsulto et temerario,

Cell. Barth. et Drak., ut _inconsultum_ substantive sit inconsulta

ratio, temeritas.

217. _Tirynthius heros_; vid. ad II, 3.

218. _alio Flaminio_, C. Terentio Varrone. Nam Silius, ut fere

Polyb. III, 106, silentio prætermittit biennem consulatum Atilii et

Gemini Servilii, qui Fabii artibus cum summa inter se concordia

bellum gesserunt, teste Liv. XXII, xxxii, 34; ut tot alia, quæ non

satis poetice tractari possunt, quibusque rerum status non mutatur,

tacitus præterit, aliisque gravioris momenti rebus diutius

inmoratur.

220. Œnotris, vid. ad I, 2.

216, 217. _Senatus En ex consulto_ (hoc est Senatusconsulto), vel

_Ecce e consulto_ corrig. N. Heins. _Mutati fasces jam; bellum a.

a. Senatus Exin consulto_ refinxit Lef. addita hac nota: «Hic

solus versus probaret, fragmentum esse Silii. Nil intellexit hic

Drak. nec duces ejus Barth. et Heynsius. Transponitur _exin_, ut

XV, 327. Vox _senatusconsulto_ dividitur more Lucilii, de quo vid.

Scalig. Lectt. Auson. II, 14.» _Senatu Ex inconsulto_ conj.

Livineius, notante Cortio, et ex eo Ernesti.

220. _Œnotris_, non _Œnotriis_, Ald. vid. not. ad v. 46.

Haud mora sit; rapido belli rape fulmina cursu,

Celsus Iapygios qua se Garganus in agros

Explicat: haud longe tellus; huc dirige signa.»

Dixit, et in nubes humentia sustulit ora. 225

222. fulmina belli possint esse τεύχεα μαρμαίροντα, παμφανόωντα; sed

præstat, cum Drak. adcipere de militibus Punicis, quibus Hannibal

omnia tanquam fulmine prosternit; vid. ad I, 421.

223 sq. Livius XXII, 43, Hannibalem, frumenti inopia commotum, in

calidiora, atque eo maturiora messibus Apuliæ loca movisse tradit.

Plures causas adfert Polyb. III, 107.

224. Cf. ad I, 51, et IV, 561.

225. _humentia sustulit ora_, ut Nympha fluvii.

222. _flumina_ (Aufidum) conj. Dausq. Male! Verba _rapido rape

cursu_, quæ judice N. Heins. ineptissima sunt, Drak. vindicat ex

VII, 116, ex quo loco, et v. 215, totum potius versum conflatum

arbitratur Lefeb. qui eum, commate post _Explicat_ et _tellus_

posito, prorsus resecuit, vel pro _rapido_ certe _volucri_, aut

_rabidus rape belli fulmina, currum_ coll. Horat. Od. I, xv, 12,

legendum suspicatur. Lenior medicina foret: _trepido cursu_, h.e.

celeri, ut XIII, 146; Virgil. Æn. IV, 672; VII, 638; IX, 233 al.

Sed versus manum at acumen versificatoris potius, quam poetæ,

redolet. _rapido belli pete culmina cursu_ conj. Withof;

223. _ubi se_ Constant.

224. Post hunc versum vulgo alius inseritur, _Hæc, ut Roma cadat,

sat erit victoria Pœnis_, quem scripti et priscæ edd. ante Aldin.

non agnoscunt, et Lefeb., quem secutus sum, sustulit, quod etiam

suaserant N. Heins. et Drakenborch, qui eum ex VII, 233, effictum

esse, jam recte, puto, monuit.

225. _amentia_ Colon. vitiose pro _umentia_; vid. ad II, 125.

_uventia_ Gryph. prob. N. Heins. Confer. ad II, 469, et III, 522;

_viventia_, Oxon. Puteol. et priscæ edd. _evanida_ Wolf. Colin.

D. Heins. Dausq. et Cell.

Cui dux, promissæ revirescens pignore laudis:

«Nympha, decus generis, quo non sacratius ullum

Numen, ait, nobis, felix oblata secundes.

226. _revirescens_, vigorem, vires et animum recipiens, ut XV, 134,

ubi Drak. cf. Ovid. Met. VII, 305; Val. Max. IV, 8, extr. 4, et Cic.

Phil. VII, 1, ubi vid. Intpp.

227. _generis_, Beli. Conf. v. 31 et 221.

228. _Felix_, qui facit felices, propitius; vid. Intpp. ad Virg.

Ecl. V, 65, et Æn. I, 330.

--_secundes_, ut sup. v. 124. Lefeb. male capit de _secundo_, vel

altero omine, quod antiqui rogaverint deos ad prius omen

confirmandum.

--_oblata_ bona, spem, promissa.

228. _Numen, ave, nobis_ conj. Barth. Adv. III, 1, Male!

_secundes_ pro _secundis_ recte reposuerunt Draken. et Lefeb. ex

emendat. N. Heins. et Burm. qui posterior etiam _optata_ malebat.

Ast ego te, compos pugnæ, Carthaginis arce

Marmoreis sistam templis, juxtaque dicabo 230

Æquatam gemino simulacri munere Dido.»

229. _compos pugnæ_, quam opto, et cujus committendæ facultate mihi

data certam victoriæ spem habeo.

230. _Marmoreis templis_, ut ap. Virg. Ge. III, 13, et Æn. VI, 69.

--_sistere_, ut _ponere_, et τιθέναι, _aliquem_, h.e. imaginem ejus.

231. Simulacrum Didonis juxta tuum ponam.

230. _Marmoream_ rescripsit Lefeb. Conf. Virgil. Ecl. VII, 35, et

Hor. Od. IV, i, 20. Sed vulgata quoque bene habet. _statuam

templis_ conj. N. Heins. prob. Drak.

231. _Æquantem_ Put. et R. 3. _Æquante_ Parm. ac Mediol. _Æquam

te_ R. pr. _Æquatam te_ Mars. Mox _munere_ R. 1, 3; Med. probb.

N. Heins. et Drak. Vulgatum _numine_ servavit Lefeb.

Hæc fatus socios stimulat tumefactus ovantes:

«Pone graves euras tormentaque lenta sedendi,

Fatalis Latio miles: placavimus iras

Cælicolum; redeunt Divi: finita maligno 235

Hinc Fabio imperia et mutatos consule fasces

Nuntio: nunc dextras mihi quisque, atque illa referto

Quæ Marte exclusus promittere magna solebas.

233. _tormenta lenta sedendi_, gravem dolorem ex segni et ignava

belli gerendi ratione, quæ nos lente sensimque conficit. Conf. ad

III, 142.

234. _Fatalis_, quem fata in Latii exitium miserunt. _Ed._

235. _redeunt Divi_; vid. ad II, 365.

237. _dextras_, quæ olim data dextra promisit, _referto_, renovato,

iterum promittito. An _referre_ est perficere, ut ap. Liv. III, 45,

extr. et alibi?

238. _Marte_, pugnandi occasione; cujus spe destituti Pœni, et inpr.

Galli, fremebant. Cf. v. 16 sq.

--_promittere magna_; vid. ad v. 109.

232. _tum factus_ Col. Ox. R. 2, unde _tumefactus_, scilicet

augurio, recte emend. Barth. Adv. III, 1, et N. Heins. _tum fatus_

Put. _tunc fatus_ R. 1, et Med. Vulgo _tum festus_, festa facie,

non inprob. Barth. _si fatur, socios_ refingatur. _stimulat

festinus ovansque_, vel _ovatque_, vel _stimulatum it festus

ovantes_ tentabat Dausq. _ovansque_ ed. Ven.

234. _omnes_ pro _iras_ Colon. unde _omen_ conj. N. Heins. Sed τὸ

_omnes_ ex marginali potius nota glossatoris, ad vers. 213

respicientis, in textum inrepsisse, non male suspicabatur Draken.

236. _mutato consule_ malebat N. Heins.

238. _clusus_ Colon. unde _Quæ Marti clusus promittere_ optimo se

sensu edidisse putat Lefeb. respiciens forte ad Calliculam montem,

ubi Fabius Pœnum clauserat. Sed vid. not.

En, numen patrium spondet majora peractis.

Vellantur signa, ac Diva ducente petamus 240

Infaustum Phrygibus Diomedis nomine campum.»

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 136 / 438 题