Venerat ad bellum Tyria Sidone, nepotum
Excitus prece, et auxilio socia arma ferebat, 635
Eoa tumidus pharetrati militis ala,
Gens Cadmi, Cleadas; fulva cui plurima passim
Casside, et aurato fulgebat gemma monili.
634 sq. Episodium multis verborum ambagibus ornatum.
--_nepotum_, Pœnorum, cf. ad I, 6.
636. _Eoa ala_, ut ap. Virg. Æn. I, 489.
637. _Gens Cadmi_, vid. ad I, 6, et II, 185.
--Miles orientis auro superbit, genio terræ materiam suppeditante;
Dausq.
--_fulva_, aurea.
Qualis ubi Oceani renovatus Lucifer unda
Laudatur Veneri, et certat majoribus astris. 640
Ostro ipse, ac sonipes ostro; totumque per agmen
Purpura Agenoreis saturata micabat ahenis.
639. Imitat. Virg. Æn. VIII, 589 sq., ubi Heyne recte monet, non
satis commode comparari Hom. Iliad. ε, 5 sq. Magis huc spectant loca
Iliad. χ, 317 sq., et Apollon. II, 40 sq.; quos imitati sunt, a
Drak. laudati, Ovid. ex P. II, v, 49, et Sen. Hippol. 749 seq.
--_renovatus_ exponit D. Heinsius, ex Hespero Lucifer factus; sed
est modo ortus, unde _Lucifer_ hic positus erit pro Hespero;
_Hesperus_ enim idem astrum vocatur, quum oritur, _Lucifer_ vero,
quum occidit; Drak. Veteres autem, Stoici in primis, putabant,
sidera, cursu suo fatigata, terræ humoribus vaporibusque maris ali,
pasci, refici, renovari ac recreari, ταῖς τῶν ὑδάτων ἀναθυμιάσεσι
τρέφεσθαι Plut. Plac. Phil. I, 3; Πίνες Θάλασσα δ᾽ Αὔρας· Ὁ δ᾽ Ἥλιος
Θάλασσαν· Τὸν δ᾽ Ἥλιον Σελήνη Anacr. XIX, 3 sq.; ubi vid. Clar.
Fischer. Cf. loc. simil. inf. XII, 248; Burm. ad Val. Fl. II, 62 et
441; Heyne, Cerda et Burm. ad Virg. Æn. I, 608; Spanh. ad Callim.
H. in Dian. v. 141; Jablonsk. Panth. Æg. P. II, p. 103, et, quos
Drak. laudat, Gron. Diatr. Stat. pag. 234; Lambin. ad Lucret. I,
232; Lips. Physiol. Stoic. II, 14, et Livinei. ad eumen. paneg.
Constant. Aug. c. 7.
640. _Laudatur_, placet, _Veneri_, cujus stella est; vid. Guell. ad
Virg. Æn. VIII, 590; Cic. N. D. II, 20; Somn. Scip. 4 et 5.
--_saturata_, tincta, ut ap. Ovid. Met. XI, 166; Martial. VIII, 48,
et _satur_ ap. Virg. Ge. IV, 335, ubi vid. Heyne.
[642.] _Agenoreis_ Tyriis (vid. ad I, 15) _ahenis_, ut ap. Stat.
Silv. I, ii, 151, et Sen. Herc. Œt. 663. Conf. inf. XVI, 177.
Hic, avidum pugnæ, et tam clarum exscindere nomen
Brutum exoptantem, varie nunc lævus in orbem,
Nunc dexter levibus flexo per devia gyris 645
Ludificatus equo, volucrem post terga sagittam
Fundit, Achæmenio detrectans prælia ritu.
644. _lævus in orbem_, ut ap. Virg. Æn. X, 885. Cf. sup. IV, 317
seq.
645. _levibus gyris_, ut ap. Iscan. b. Troj. VI, 10, forte pro
parvis, ut X, 592. Drak. vel ut _levibus frenis_, _levis equitatus_,
_faciles gyri_ N. Heins.
646. _post terga_, retro, more Parthorum, ut ap. Lucan. I, 230.
Conf. intpp. ad Virg. Ge. III, 31; Jani ad Hor. Od. I, xix, 11, et
II, xiii, 17, et inf. X, 12, ubi Drak. laudat Barth. ad Stat. Silv.
I, iv, 78, et ad Claud. laud. Stil. I, 68.
647. _Achæmenio_, Persico, seu Parthico, ut passim, a primo Persarum
rege, cujus posteri inde Achæmenidæ dicebantur; vid. Herodot. VII,
11; Ammian. XIX, 4, et Hor. Od. II, xii, 21, ubi cf. Jani.
642. _aenis_, non _ahenis_, Col. et Ox. vid. ad V, 606.
643. _exscidere_ ex scriptis, auctore N. Heins. recepit Drak. quod
tamen recte repudiavit, et ex comp. script. _exscīdere_ ortum
putat Lef. Veteres dixerunt, vel _exscindere_, vel _excidere_
(quod ex præp. _ex_, et verbo _cædere_ compositum est) non
_exscidere_: unde enim tum litera _s_? Neque huic verbo respondet
τὸ abscidere, de quo vid. ad III, 552.
645. _brevibus gyris_ emend. Gronov. gustu ad Stat. p. 374. Non
male; cf. Broukh. et Heyne Obss. ad Tibull. IV, i, 93, 94, et
loca, a Drakenb. adscripta, inf. XVI, 489; Senec. Hippol. v. 313,
et Thyest. v. 841; Ovid. Met. II, 517; Lucan. III, 554; Add. Cic.
Or. III, 19; Colum. X, 226, et Stat. Silv. IV, vii, 3. Sed vid.
not.
646. _post_, non _per_, Col. Tell. R. 2, Benes.
Nec damnata manus, medio sed (flebile) mento
Armigeri Cascæ penetrabilis hæsit arundo,
Obliquumque secans subrecta cuspide vulnus 650
Uventi ferrum admovit tepefacta palato.
648. _Nec damnata manus_, non irritus, vanus fuit ictus; ὁ δ᾽ οὐχ
ἅλιον βέλος ἧκεν, Ἀλλὰ, etc. Iliad. ο, 575.
649. _penetrabilis_, active, penetrans, ut XII, 240; Virg. Ge. I,
93; Æn. X, 481.
650. _subrecta_, sursum erecta, ut X, 253, ubi Drak. laudat Virg.
Æn. IV, 183; Liv. VII, 10; Gron. ad Liv. VIII, 8, ad Sen. Herc. F.
790; Acidal. ad Curt. IX, 5, et alibi.
651. _Uventi palato_, epith. orn. ut _udum_ ap. Virg. Ge. III, 388.
650. _subjecta_ priscæ edd. Male!
651. _Umenti_ Col. unde _Humenti_ tacite rescripsit Lefeb. etsi
forte rectius, vid. ad II, 469, et III, 522; _Viventi_ in aliis.
At Brutus, diro casu turbatus amici,
Ausum multa virum, et spargentem in vulnera sævos
Fraude fugæ calamos, jam nullis cursibus instat
Prendere cornipedis, sed totam pectoris iram 655
Mandat atrox hastæ, telumque volatile nodo
Excutit, ac summum, qua laxa monilia crebro
Nudabant versu, tramittit cuspide pectus.
Labitur intento cornu transfossus, et una
Arcum læva cadens, dimisit dextra sagittam. 660
653. _sævos_, exitiosiores et periculosiores, _fraude fugæ_, fuga
simulata, quoniam post tergum conjiciuntur, adeoque minus tibi ab
iis cavere possis.
658. _versus_, στίχος, ordo, ut passim, h.l. catenulæ, quod quoque
versum inflecti possunt, N. Heins. et Drak. qui citarunt Virg. Ge.
IV, 144; Æn. V, 119; Colum. R. R. II, 11; Plin. XV, 29; XVII, 12;
XVIII, 19; Grat. Cyn. 144, et alibi.
--_Nudabant_, nudam præbebant summam pectoris partem, quia
catenularum ordines laxe juncti erant.
659. Cf. II, 127 sq., ubi similiter Dorylas occiditur. _Ed._
--_intento cornu_, arcu, ut II, 109; Cf. Burm. ad Val. Fl. III, 591.
658. _versu, tramittit_, non _cursu transmittit_, Col.
659. _transfossus_, non _transfixus_, Col.
At non tam tristi sortitus prælia Marte
Phœbei Soractis honor Carmelus agebat:
Sanguine quippe suo jam Bagrada tinxerat ensem,
Dux rectorque Nubæ populi; jam fusus eidem
Zeusis, Amyclæi stirps inpacata Phalanti, 665
Quem tulerat mater claro Phœnissa Laconi.
662. _Phœbei Soractis_, cf. ad V, 175.
--_honor_, decus patriæ.
665. _Amyclæi_, Spartani, _Phalanti_, quo duce Partheniæ Tarentum, a
Tarante conditum, occuparunt. Cf. XI, 16; Heyne ad Virg. Ge. IV,
125, et Exc. XIV ad Æn. III, 551; Jani ad Hor. Od. I, xxviii, 29;
II, vi, 11.
--_stirps inpacata_, propter odium Spartanorum in Romanos, quod a
Xanthippi bellique Punici I temporibus resederat.
666. _claro Laconi_, Spartano cuidam, qui a claro illo Phalanto
originem ducebat. Ejusmodi originem ducis Pœnorum, vel propterea
fingere poterat poeta, quod Spartani, duce Xanthippo, in Africam
venerant.
662. _Carmelus_, non _Charmelus_, scripti et priscæ edd.
663. _Bagrada_, non _Bragada_, scripti, ut I, 407, et VI, 141. Mox
iidem Nubæ, non _Jubæ_, ut III, 269.
Talia dum metuit, nec pugnæ fisus in hoste
Tam rapido, nec deinde fugæ, suadente pavore,
Per dumos miser in vicina cacumina quercus
Repserat, atque alta sese occultabat in umbra 670
Hampsicus, insistens tremulis sub pondere ramis.
667. _Talia_, talem necem, qualem Carmelus Zeusi adtulerat, _metuit
Hampsicus_.
669. sqq. Cf. V, 469 sqq.
668. _fugæ_ Col. et Tell. _fuga_, Ox. Put. et R. 2. Vulgo _fugam
suadente_, etc.
669. _in_ et mox _occultabat_, non _et... occultarat_, scripti et
priscæ edd.
671. _Hampsicus_ Col. Vulgo _Nampsicus_, vel _Napsicus_,
_Amsychus_ conj. N. Heins.
Hunc longa, multa orantem, Carmelus, et altos
Mutantem saltu ramos, transverberat hasta;
Ut, qui viscatos populatur arundine lucos,
Dum nemoris celsi procera cacumina sensim 675
Substructa certat tacitus contingere meta,
Sublimem calamo sequitur crescente volucrem.
Effudit vitam, atque alte manante cruore
Membra pependerunt curvato exsanguia ramo.
672. _multa orantem_; Maronianum illud, Æneid. XII, 294. _Ed._
673. _Mutantem saltu ramos_, modo in hunc, modo in illum ramum
insilientem. Lepida profecto imago: credas Hampsicum sciuros venari;
Ernesti.
674. Similis locus Val. Fl. VI, 260 sq.; vid. ibi Intpp. et ad h.l.
Drak. qui laudat Salmas. ad Solin. p. 83 et 765 (1087); Gron. Obss.
III, 18, et ad Auctor. Octaviæ v. 412; Intpp. ad Petron. c. XL et
CIX; Broukh. ad Prop. II, xv, al. xix, 24; Rader. et Grut. App.
notar. ad Martial. IX, 54, et XIV, 218, et gemma ap. Gorlæum Dactyl.
T. II, num. 480, ed. Gronov. Cf. etiam Oppian. III, 486 sq.
676. N. Heins. hæc notat: «_Substructa meta_, ut mox et ap. Martial.
XIV, 218.
[677.] _calamo crescente_, vel _calamo structo_ Prop. II, xv, (19)
24; (ubi vid. Broukh. et Vulp.) _textis arundinibus_ Petron. 109;
_crescente arundine_ Martial. IX, 54, et Gr. συνθέτους καὶ πηκτοὺς
καλάμους. Dum enim viscatæ arundini aliæ ex aliis arundines, atque
illæ crassiores crassioresque _substruebantur_ et infigebantur,
formam _metæ_ reddebant ac pyramidis: extremæ autem arundinum
crescentium compagi frondentem ramum, visco inlitum, inserebant, cui
dum insidebant aves, (cantu inprimis adlectæ) glutine
adstringebantur.» Τὼς καλάμως ἅμα πάντας ἐπ᾽ ἀλλάλοισι συνάπτων,
Bion. Id. II, 5; Drak. Inf. XIV, 309, _crescentia tecta_ h.e. turris
pluribus contignationibus, seu tabulatis, quorum superiora
inferioribus minora sunt, alte educta.
[676.] _Meta_, conus, et quæcumque res ex orbiculari et lata basi in
acutum fastigium surgit.
674. _viscata_ emend. jam Barth. Adv. I, 13, quod N. Heins. et
Drak. probarunt, et recepit quoque Lefeb. Sic _viscata virga_
dicitur Ovid. Met. XV, 474, et Varr. R. R. III, 7; _pinguis virga_
Martial. IX, 54; _viscati viminibus_ Petron. c. cix. Sed vulgata
lectio forte non mutanda, quia doctior est, et poetæ epitheta
verbis, ad quæ propr. non spectant, jungere solent.
676. _Substructa_, Colon. _Substracta_, Tell. et R. 2. Vulgo
_Subtracta_.
Jamque in palantes ac versos terga feroces 680
Pugnabant Itali, subitus quum mole pavenda
Terrificis Maurus prorumpit Tunger in armis.
Nigra viro membra, et furvi juga celsa trahebant
Cornipedes, totusque novæ formidinis arte
Concolor æquabat liventia currus equorum 685
Terga, nec erectis similes inponere cristis
Cessarat pennas, aterque tegebat amictus.
Ceu quondam æternæ regnator noctis, ad imos
Quum fugeret thalamos, Hennæa virgine rapta,
Egit nigrantem Stygia caligine currum. 690
683. _furvi Cornipedes_, cf. Burm. ad Val. Fl. I, 149.
684. _arte formidinis novæ_, novam terroris insolitamque speciem
excogitandi.
688 sq. Cf. XIV, 240 sq.
[689.] _Hennæa virgine_, vid. ad I, 93.
682. Hæc est lectio c. Colon. quam etiam confirmant reliqui
scripti et R. 2, nisi quod pro _Tunger_ in Put. _nigris_, in
ceteris _niger_ exstat. Vulgo _Terrificus nigris p. Maurus_.
683. _furvi_ pro _fulvi_ cum Cell. Draken. et Lefeb. reposui ex
emendat. Dausq. et N. Heins. quem vid. ad Ovid. Met. III, 273;
conf. sup. ad V, 220.
686. _arrectis_ conj. N. Heins. Sed vid. ad II, 668.
689. _Hennæa_, non _Ætnæa_, scripti. Conf. ad I, 93.
At Cato, tum prima sparsus lanugine malas,
Quod peperere decus Circæo Tuscula dorso
Mœnia, Laertæ quondam regnata nepoti,
Quamquam tardatos turbata fronte Latinos
Conlegisse gradum videt, inperterritus ipse 695
Ferrata calce, atque effusa largus habena
Cunctantem inpellebat equum: negat obvius ire,
Et trepidat cassa sonipes exterritus umbra.
691. _prima sparsus lanugine malas_, ἐτὶ χνοάοντας ἴουλους ἀντέλλων
Apollon. II, 93; πρὸς εὐάνθεμον δ᾽ ὅτε φυὰν λάχναι νιν μέλαν γένειον
ἔρεφον Pind. Ol. α, 109; Cf. Virg. Æn. VIII, 160; X, 324, et sup. ad
I, 61; III, 84.
692, 693. M. Porcius Cato, qui Sapiens, Major, seu Priscus et
Censorius dicebatur. Romæ _decus_, ortus Tusculo; vid. Corn. Nep. c.
1; Cic. Mur. 8. Primum quidem stipendium in pugna Cannensi meruit,
(inf. X, 13 sq.) vel demum post eam, Q. Fabio Max. tertium consule;
vid. Corn. Nep. c. 1; Cic. de Sen. c. 4, et Pighii Ann. ad a. 549,
p. 219. Sed poeta non ad tam subtilem et accuratam temporum rationem
exigendus est.
--_Tusculum_, Latii municipium, ubi Ciceronis, Tiberii aliorumque
prædia erant et nunc _Frascati_ est, non longe a Roma, conditum a
Telegono, Circes et Ulyssis f. Laertis nepote, (unde _Circæo decus
et Laertæ quondam regnata nepoti_) in colle, ἐπ᾽ ὀρεινῇ Strab. V,
p. 165 (al. 239), quare h.l.
--_dorso Circæo_, ut ap. Horat. _superni Tusculi Circæa mœnia_ Epod.
I, 29, vel _juga Telegoni_ Od. III, xxix, 8, ubi vid. Jani; Cf. inf.
XII, 535; Cluver. Ital. ant. III, 4, p. 942, et Intpp. ad Prop. II,
xxxii, 4.
695. _Conlegisse gradum_, ut VI, 399.
696. _effusa habena_, ut XIII, 172, et Virg. Æn. XII, 499,
_irarumque omnes effundit habenas_. _Ed._
--_largus_, doctius pro, large, multum _effusa habena_. Conf. V.L.
698. _assa umbra_, ut _vana_ Virg. Æn. X, 593, Drak. Cf. V.L.
696. _Ferrata calce_, h.e. calcaribus, non _Ferrato c._, scripti,
ut etiam XIII, 169, et XVII, 5. Conf. Ernesti Clav. Cic. Intpp.
Virg. Æneid. XI, 714, et, quos Draken. laudat, Nonius h.v. Voss.
art. Gramm. III, 34, et Davis. ad Cic. Tusc. Qu. I, 8. Mox forte
leg. _effusæ largus habenæ_, vel _effusam l. habenam_. Conf.
Intpp. ad Lucan. VII, 225.
698. _cassa_ scripti, R. 1, 2, 3, Med. Mars. Benes. conf. Heins.
ad Ovid. Fast. VI, 406, _grandi_ Junt. Ald. Gryph. Nut. _crassa_
Mart. Herbip. Basil. et al.
Tum, celer in pugnam dorso delatus ab alto
Alipedem planta currum premit, atque volanti 700
Adsilit a tergo: cecidere et lora repente
Et stimuli; ferrumque super cervice tremiscens
Palluit infelix subducto sanguine Maurus.
Ora rapit gladio, præfixaque cuspide portat.
699. Cato ab equi dorso desilit, et saltu conscendit currum Tungri,
quem a tergo adoritur.
700. _premit_, persequitur.
701. Cf. Virg. Æn. IX, 475, 476, ubi vid. Cerda et Heyne.
702. _stimulus_, κέντρον, μάστιξ, Iliad. ψ, 383, 387, 390; unde
κεντρηνεκέες ἵπποι Iliad. ε, 752; cf. ad I, 113.
703. _subducto sanguine_, metu exsanguis. Cf. Virg. Æn. III, 259.
[704.] Cato _ora rapit_, (ut XV, 810, et _diripere_ XV, 730) cum
impetu et ardore amputat. [“XV, 810 ... 730” recte XV, 807 ... 727]
At sævo Mavorte ferox perrumpit anhelum 705
Dictator cum cæde globum: miserabile visu,
Vulneribus fessum ac multo labente cruore,
Ductorem cernit suprema ac fœda precantem.
705 sq. Poeta exornavit Liviana XXII, 29.
--_globum anhelum_, qui angitur, laborat, in angustiis versatur;
Lenz.
708. _Ductorem_, Minucium.
--_suprema ac fœda_, mortem turpem.
705. _Ac_ scripti.
707. _multum labente_ mavult N. Heins. et v. 710, _instimulans_.
Manavere genis lacrimæ, clipeoque paventem
Protegit, et natum stimulans, «Fortissime, labem 710
Hanc pellamus, ait; Pœnoque ob mitia facta,
Quod nullos nostris ignes disperserit arvis,
Dignum expendamus pretium.» Tunc, arte paterna
Ac stimulis gaudens, juvenis circumdata Pœnum
Agmina deturbat gladio, campumque relaxat, 715
Donec Sidonius decederet æquore ductor.
709. Aptissime ingenio Fabii patris. Cf. v. 547 sq.
710. _natum_, vid. ad vers. 539.
711, 712. Conf. v. 260 sq. Sarcasmi vim facile senties.
712. _arvis_ scripti et R. 2, unde reposui pro vulg. _agris_.
713. _Tum_ leg. videtur; vid. ad VI, 299; _Marte paterno_ conj.
N. Heins. et v. 719, _cursim_, et v. 722, _ejectat_ coll. Virg.
Æneid. V, 470. Vulgata lectio _arte paterna_ etiam Withofio non
displicebat coll. VIII, 12; Hor. Od. I, xii, 9; aliisque
simillimis locis, quæ laudavit in Spec. ad Guntheri Ligurin.
p. 17.
Ceu, stimulante fame, rapuit quum Martius agnum
Averso pastore lupus, fetumque trementem
Ore tenet presso; tum, si vestigia cursu
Auditis celeret balatibus obvia pastor, 720
Jam sibimet metuens, spirantem dentibus imis
Rejectat prædam, et vacuo fugit æger hiatu.
717 sq. Pulcherrima comparatio et præclare verbis expressa, a qua
non multum differt Maroniana Æn. XI, 809 sq. Cf. Claud. in Rufin.
II, 252 sq.
--_Martius lupus_, ut Virg. Æn. IX, 566 (ubi vid. Heyne), et _Martia
tigris_, ap. Val. Fl. III, 635.
719. _cursu_, cursim, festinanter, ut XI, 137; XVI, 7, et
_certamine_ pro certatim X, 536; XII, 268; Drak.
721. _spirantem_, ἀσπαίροντα.
722. _vacuo hiatu_, ut ap. Claudian. l.c. Cf. Burm. ad Val. Fl. III,
589, et ad Ovid. Met. VII, 786.
--_æger_, iratus et tristis, propter prædæ jacturam.
Tum demum terris, quas circumfuderat atra
Tempestas, Stygiæ tandem fugere tenebræ.
Torpebant dextræ, et sese meruisse negabant 725
Servari, subitisque bonis mens ægra natabat.
Ut, qui conlapsa pressi jacuere ruina,
Eruta quum subito membra, et nox atra recessit,
Connivent, solemque pavent agnoscere visu.
723, 724. Ornate pro, tum demum, hostis impetu rejecto, mortis
metus, quem Romanis præsentissimum incusserat periculum, et quo
occæcabantur eorum oculi, depulsus est. Cf. V.L. et v. 586.
726. _mens natabat_, fluctuabat, dubia et incerta erat, quum nimia
et inopinata felicitas ipsis somnio similis videretur. Cf. Hor. Sat.
II, vii, 7; Sen. Ep. 35, extr. Manil. IV, 256, et sup. ad II, 122.
727. Præclara comparatio, quam nescio an ulli debeat poeta. Videtur
tamen ante oculos habuisse Virg. Æn. IV, 688... 692.
729. _Connivent_, claudunt sc. oculos.
723. _Tyriis_ pro _terris_ Ox. et Put. _turmis_ ingeniose emend.
N. Heins. quod recepit Lefeb. Sed præstiterit, opinor: _Tum demum
tetræ,.... Stygiæ tandem f. t._ ut gradatio sit, vel, τὸ _Stygiæ_
interpretam. τοῦ _tetræ_. Alioquin verba _demum_ et _tandem_ minus
apta esse et languere videntur.
729. _cognoscere_ ex c. Tell. et R. 2, reposuit Lefeb. Sed nihil
interest.
Quîs actis, senior, numerato milite lætus, 730
Collis et tuto repetebat in aggere castra.
730. Cf. Liv. XXII, xxix, 30, et Polyb. III, 105, ut indolem et
δεινότητα poeticæ rei tractationis perspicias, quo, præter majorem
adfectus gravitatem, etiam hoc spectat, quod non a solo Minucio, sed
a toto exercitu is, cui omnes inmeritum vitæ servatæ beneficium
debebant, laudibus celebratur, et in Fabii honorem aræ exstruuntur
vinumque ac dapes ei, tanquam Deo, libantur. Ceterum iidem historici
tradunt, Fabium _parentem_ esse vocatum ob servatum exercitum, de
quo vid. Drak. ad VIII, 2, ubi citat IX, 565. Claud. laud. Stil.
III, 51; Liv. V, 49, et Juven. VIII, 243.
--_numerato milite lætus_, quod pauci militum, quibus ipse (non
quibus Minucius, de quo vid. Liv. XXII, 29) præfuerat, perierant;
Lenz. Cf. sup. v. 396... 400.
731. _Colles_ Col. et Put. _Collis_ ἀρχαϊκῶς scripsi, unde vulgata
lectio _Collibus_ orta videtur.
Ecce autem e media jam morte renata juventus,
Clamorem tollens ad sidera, et ordine longo
Ibat ovans, Fabiumque decus, Fabiumque salutem
Certatim, et magna memorabant voce Parentem. 735
735. _memorabant voce Parentem_. Quintil. Declam. IX, «Fabio Maximo
immortalem adtulit laudem ereptus ex hostium manibus Minucius.»
Notandum est, viros tam bello strenuos in castris, quam togæ muniis
in urbe felices, _Patrum_ nomine a veteribus adpellatos. Juvenal.
sat. VIII, v. 243, _Roma parentem, Roma patrem patriæ Ciceronem
libera dixit_. Liv. lib. V, cap. xlix, «Dictator (Camillus)
recuperata ex hostibus patria, triumphans in urbem redit: interque
jocos militares, quos inconditos jaciunt, _Romulus_ ac parens
patriæ, conditorque urbis haud vanis laudibus adpellatur.» Insigne
decus et dulce in primis merito civi! quod autem apud posteros,
infami sæpius pretio prostitutum, vix unus et alter jure adepti
reperiantur: rarus enim rex populi dictus pater; rari duces, ut
Turennius! _Ed._