Ecce autem flatu classis Phœnissa secundo
Litora Caietæ, Læstrygoniosque recessus 410
Sulcabat rostris, portusque intrarat apertos,
Ac totus multo spumabat remige pontus;
Quum trepidæ fremitu vitreis e sedibus antri
Æquoreæ pelago simul emersere sorores,
Ac possessa vident infestis litora proris. 415
409. Hæc classis Punica videtur eadem esse, quæ primo in Sardiniam,
et deinde Pisas in Italia, ubi, qui in ea erant, Hannibali se
conjungi posse speraverant, adpulit, sed classe Cn. Servilii
conspecta, cursum repetiit, teste Polyb. III, 96.
410. Vid. ad v. 276.
413. Pulcherrimum ornatissimumque episodium, cui magnam poeta
suavitatem adfudit imitatione, Virg. Ge. IV, 387... 529. Forte etiam
ante oculos habuit, Hom. Odyss. δ, 384 sq. Sed quorsum illud
inseruerit, vix adsequaris, nisi forte eo efficere voluit, ut
lectores tum docerentur, cur Venus tantopere Romanorum partibus
faveat perpetuoque rebus ab illis gerendis intersit, tum ad summam
quidem, huic populo inminentem cladem, sed finem quoque malorum et
splendidas, tunc a Scipione Africano, patriæ vindice, agendas,
partes præpararentur; unde iterum in subsidium adhibet vaticinium,
ut I, 125 (ubi vid. not.), et III, 570 sq.; ubi eadem arte legentium
animos sensusque ad Scipionem juvenem inclinaverat, v. 590 sq., ut
ad Fabium VI, 613 sq. Poeta tamen melius forte carminis dignitati
prospexisset, si narrationi cladis Cannensis hoc episodium
subjunxisset, et tum animos lectorum, inpr. Romanorum, magna
exspectatione suspensos et adflictos, brevi rerum futurarum indicio
recreasset: nisi potius omnino ejusmodi vaticiniis animi adtentio
magis infringitur, quam excitatur.
--_vitreis sedibus antri_, vid. ad IV, 344, in V.L. et Heyne ad
Virg. Ge. IV, 363.
411. _intrarat_ scripti et R. 2. Vulgatum _intrabat_ servavit
Lefeb. qui v. 412, _tortus_ tacite reposuit ex ingeniosa et
admodum probabili emend. N. Heins. quem vid. ad Val. Fl. IV, 657,
et ad Catull. LXV, 13. Possis et _motus_ scribere.
413. _vitrei se sedibus antri... emersere_ conj. N. Heins. quem
cf. ad Ovid. Fast. III, 367. Id recepit Cell. et prob. Draken.
Conf. sup. ad v. 355.
415. _At_ Put. unde _Ut_ suspic. N. Heins.
Tum magno perculsa metu Nereia turba,
Adtonitæ propere refluunt ad limina nota,
Teleboum medio surgunt qua regna profundo,
Pumiceæque procul sedes: inmanis in antro
Conditur abrupto Proteus, ac spumea late 420
Cautibus objectis rejectat cærula vates.
416. _Nereia turba_ Νηρηΐδες, de quibus, vid. Apollod. I, ii, 7, et
ad eum Heyne, p. 27 sq.
418. _Teleboum regna_, ut ap. Virg. Æneid. VII, 735. Capreæ ins.
(hod. _Capri_) ad sinum Neapolit. et Sirenum scopulos, ex adverso
Surrenti, cujus incolæ Teleboæ et rex Theron. Cf. VIII, 541; XIV,
443; Strab. V, p. 171; Sueton. Tiber. c. 40, 43; Tac. Ann. IV, 67;
Heyne Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, 733 sq., p. 140, et ad Apollod.
II, iv, 5, p. 312; Cluver. Ital. ant. IV, p. 1168. Ibi antrum
_pumiceum, sedes_ Protei, quæ etiam in Pharo, Ægypti ins. et in
Pallene Thessaliæ ei adsignatur; vid. Burm. ad Val. Fl. II, 318;
Heyne ad Virg. Ge. IV, 387; Æn. XI, 262, et ad Apollod. p. 385.
419 sq. _antro abrupto_, doctius _pendentia pumice tecta_, ap. Virg.
Ge. IV, 374; conf. ibid. v. 418.
416. _perculsa_ e scriptis et R. 2, recepi, non inprob. Drak.
Vulgata lectio _percussa_ præferenda videbatur N. Heins. Sed vid.
ad II, 213.
417. _properæque fluunt_ volebat N. Heins. coll. III, 412;
_limina_, h.e. antrum Protei, non _litora_, quæ vox modo
præcesserat, omnes scripti.
418. _Teleboum regna_ ex emendat. N. Heins. recepi cum Lefeb. vid.
not. _Teleboa_ Oxon. Vulgo _Teleboi_, quod ex _Telebou_ ortum
videtur. _Telebois_ non male corrig. Dausq. et sic tacite edidit
Cell.
421. _despectat_ emend. N. Heins. prob. Drakenb. Vulgatam
scripturam Lefeb. defendit his verbis: «Inepte Heins. _despectat_.
Non capit. _Rejectat_ verbum grave pro rejicit, repellit,
objiciendo cautes. Fucum sibi facit Drak. qui hanc emend. probat,
et absurde citat Stat. Th. II, 35, nam illi _stat sublimis_ recte
præcedit _despicit_: at in Silio quomodo _despectabit_, qui
_conditur in imo antro_»? Inconcinna certe verba _objectis
rejectat_, et incondito ad aurem sono. Forte leg. _receptat_, vel
_reflectit_; nisi malis _Cautibus obversis_. _Cautes_ vero
_objectæ_ sunt forsan utrimque sibi obpositæ et procurrentes, ut
ap. Virg. Æn. I, 160 sq. et III, 534. Ceterum Silius h.l.
expressit Virgil. Ge. IV, 422.
Is postquam (sat gnarus enim rerumque metusque)
Per varias lusit formas, et terruit atri
Serpentis squamis, horrendaque sibila torsit,
Aut fremuit torvo mutatus membra leone, 425
«Dicite, ait, quæ causa viæ? quisve ora repente
Pervasit pallor? cur scire futura libido?»
422 sq. Cf. Virg. Ge. IV, 396... 414, 440 seq., et ibid. Heyne ad
v. 387; it. Clariss. Hermann Myth. Hom. et Hesiod. p. 411, 412.
424. _sibila torsit_, ut IX, 443, et ap. Val. Fl. VII, 525, et Prop.
IV, viii, 8; cf. ad IV, 278.