At facie subita volitantum montibus altis
Flammarum, quîs tunc cecidit custodia sorti,
Horrere, atque ipsos nullo spargente vagari
Credere, et indomitos pasci sub collibus ignes. 370
367. Cf. Liv. XXII, 17; Polyb. III, 94.
368. _cecidit_, obtigit, evenit, ut ap. Sall. Cat. 21, et Jug. 31;
Cic. Rabir. 2; Verr. I, 2; ad Att. III, 1, et ad Qu. Fr. I, 3; Drak.
--_sorti_, pro sorte, ut _igni_, I, 115, et inf. v. 358; _sorti
provincia evenit_, Liv. XXIX, 20; ubi vid. Gron. et Gifan. Ind.
Lucret. voc. _Colli_; Heins. ad Claud. in Rufin. I, 9; ad Ovid. Her.
IV, 31; ad Vell. Pat. II, 30; Bentl. ad Hor. Serm. I, v, 72;
Perizon. ad Sanct. Minerv. I, 6; II, 7; Drak. qui tamen non vidit,
hæc esse verba Virg. Ge. IV, 165; ubi vid. Heyne in V.L. Cf. sup. ad
v. 155, et ad VIII, 125; in V.L.
369. Excubitores, miraculo rei adtoniti, non ab hominibus, vel adeo
jumentis ignes spargi, sed sponte vagari credebant, ignari, utrum
cælo deciderint, an e terra eruperint.
367. Ita scripti. _Hac facie subita volitantum in montibus_ editi,
prob. Dausq.
Cælone exciderint, et magna fulmina dextra
Torserit Omnipotens, an cæcis rupta cavernis
Fuderit egestas adcenso sulfure flammas
Infelix tellus, media in formidine quærunt.
Jamque abeunt; faucesque viæ citus occupat armis 375
Pœnus, et in patulos exsultans emicat agros.
371. _magna dextra_, ut IX, 438, et apud Horat. Od. III, iii, 6;
χεὶρ ἀνίκητος Διός, Sophocl. Œd. Col. 1517.
372 sq. De ignibus subterraneis multa disputat Dausq. et plura Hard.
ad Plin. II, 106, et VII, 16.
376. _agros_ Allifanos.
377 sq.; copiosior Liv. XXII, 18.
372. _terra_ pro _rupta_ iterum primus dedit Nicander, qui etiam
v. 374, post _tellus_ inseruit _tantis damnata ruinis_. _Jamque
fugam Rutuli_, et _Atque_ pro _Jamque_ refinxit: quæ inepti
versificatoris laciniæ se probabant Dausq. nisi quod τὸ _terra_
respuerit, quia _tellus_ sequitur.
Huc tamen usque vigil processerat arte regendi
Dictator, Trebiam et Tusci post stagna profundi,
Esset ut Hannibali Fabium Romanaque tela
Evasisse satis: quin et vestigia pulsi 380
Et gressus premeret castris, nisi sacra vocarent
Ad patrios veneranda Deos: tum, versus ad Urbem,
Adloquitur juvenem, cui mos tramittere signa
Et belli summam primasque jubebat habenas,
Atque his præformat dictis, fingitque monendo: 385
378 sq. Ut post victorias ad Trebiam et Trasymenum satis esset H.
h.e. is contentus esset, etc. Cf. X, 591. [recte 589 sq.]
381. Conf. Liv. XXII, 18, et Polyb. III, 94.
--_gressus premeret_, pressisset; quod fecit, donec in Larinate agro
castra communiret.
--_sacra_ gentis Fabiæ, in colle Quirinali obeunda, quæ ne in bello
quidem intermitti fas erat. Vid. Val. Max. I, i, 11, et Liv. V, 46
et 52. An publica sacra sunt intelligenda, quum Fabius b. Punico II,
non modo quinquies consul, sed etiam pontifex, et XLII, vel LXII
annos augur fuerit? vid. Liv. XXX, 26; Val. Max. VIII, xiii, 3;
Plin. VII, 48.
383, 384. Intell. magistrum equitum, _cui tramittere signa_ h.e.
summum imperium tradere, absente dictatore, _mos jubebat_; quod
Barthium et Cell. non vidisse mireris. Ille monet, _jubere rem
alicui_ dici pro, imperare ei, ut ap. Claud. laud. Stilic. III, 85:
hic jungit _jubebat habenas_, scilicet capere, ut _regem jussit_,
scilicet creari apud Liv. I, 22.
385. _præformat_, h.e. antea format, et _fingit monendo_. Conf. ad
I, 441.
382. _celebranda_ et _versus adultum_ maluerit N. Heins.
383. _tramittere_, non _transmittere_, scripti; conf. ad IV, 487.
«Si factis nondum, Minuci, te cauta probare
Erudiit Fortuna meis; nec ducere verba
Ad verum decus, ac pravis arcere valebunt.
Vidisti clausum Hannibalem: nil miles et alæ
Juvere, aut densis legio conferta maniplis. 390
Testor te, solus clausi; nec deinde morabor.
386. _cauta_, consilia, _probare_, et _pravis_, temerariis
audacibusque præferre.
387. _verba_, monita mea.
386. _Minuci_, non _Minuti_, in scriptis omnibusque illius gentis
numis; etsi in priscis marmor. utrumque reperitur: Μινούκιος
dicitur Polyb. III, 87, Appian. Hannib. c. 12 seqq. Plut. vit.
Fabii et aliis.
391. Versus hic spurius putidusque videbatur N. Heins. et, qui
uncinis eum inclusit, Drakenborchio; quod contra putat Lefeb. qui
cum verbis _nec deinde morabor_ comparat Liviana XXII, 25,
_propediem effecturum_, _ut sciant homines_, etc. Minus forte
displicebit omniaque melius procedent, si v. 393, _Tunc_ (quod
tacite a Lefeb. quem Ernesti secutus est, nunc editum video),
scil. quum rediero, ut v. 391, _deinde_ refinxeris. Pro vulg.
_Nunc_ ex Col. _Hunc_ (ut v. 401) recepi: sed illud præstat. Tum
sententia v. 395 hæc est: _Interea_, quamdiu absens fuero, saluti
erit ægræ reip. cum hoste non conflixisse. Sed vide notas.
Dis sine me libare dapem et solennia ferre:
Hunc iterum atque iterum vinctum vel montibus altis,
Amnibus aut rapidis (modo pugna absistite) tradam.
Interea (crede experto, non fallimus) ægris 395
Nil movisse salus rebus: sit gloria multis,
Et placeat, quippe egregium, prosternere ferro
Hostem; sed Fabio sit vos servasse triumphus.
392. _solennia_ sacra, _solenne ac statum sacrificium_, ap. Cic.
Tusc. I, 41.
393 sq. _vinctum tradum_, includam.
395. Summa δεινότης in his vss.
--_Interea_, ut alibi _interim_, pro _interdum_, h.l. (et ap. Sen.
Cons. ad Marc. c. 2; Quinctil. Inst. Or. II, 3, aliisque locis, a
Gron. ad Sen. de Ben. V, 42, et Pric. ad Appul. Met. IX, p. 532,
excitatis) positum non male putabat Drak. quia Silius expresserit
Liv. XXII, 18, extr. «Medicos quoque plus interdum quiete, quam
movendo atque agendo proficere.» Cf. V.L.
--_crede experto_, ut ap. Virg. Æn. XI, 283, et Ov. A. Amat. III,
511; Drak.
396. Comparant Fabii verba ap. Liv. XXII, 25.
397. _quippe_, v. ad V, 117.
395. Parenthesin addidit N. Heins. _fallimus_, non _fallimur_
Colon.
396. Vulgo comma post _rebus_, et punctum post _placeat_ ponitur,
quod mutavit Burmann.
398. _sic vos servasse_ Colon. et Oxon. quod recepit Drak. Vulgo
_sit vos servar_. Τὸ _sit_ cum Lef. retinui, suadente Burm. _Sat
Fabio cives servasse triumphi est_, vel _Stet F. cives s.
triumphus_ suspic. N. Heins. coll. v. 224: _sic_, h.e. nil
movendo, cunctando, restituit Lenz, pro _sit_.
Plena tibi castra atque intactus vulnere miles
Creditur: hos nobis (erit hæc tibi gloria) redde. 400
Jam cernes Libycum hunc vallo adsultare leonem,
Jam prædas obferre tibi, jam vertere terga,
Respectantem adeo, atque iras cum fraude coquentem.
Claude, oro, castra, et cunctas spes eripe pugnæ.
401. _leonem_, ut ap. Hor. Od. III, ii, 11; cf. Hom. Iliad. ο, 592,
630; ω, 41, et sup. I, 569.
403. _iras coquentem_, vid. ad II, 327; unde _recocti_ adpellantur
homines subdoli, quinque premere, quod sentiunt, ad maturam
occasionem possunt. _Ed._
400. _has nobis erit hæc tibi gloria reddi_ conj. N. Heins., et
aliud præterea mendum latere putabat, quum τὸ _gloria_ jam
præcesserit: _vobis_ Colon. et _se_ pro _tibi_, ut _sed_ in R. 2,
unde _sat_ refinxit Lefeb. Mihi in mentem venit legere _hos nobis,
erit hæc si gloria redde_, etsi vulgata quoque ferri potest.
401. _hunc_, non _huic_, scripti.
Hæc monuisse satis: sed si compescere corda 405
Non datur oranti, magno te jure pioque
Dictator capere arma veto.» Sic castra relinquens
Vallarat monitis, ac se referebat ad Urbem.
406. _jure pio_, quo in salutem patriæ utor, vel potius jure æquo,
potestate justa, ut _pium bellum_ XV, 162; _justum piumque bellum_,
Liv. XXXIX, 36; XLII, 23; _jusque piumque_, Ovid. Art. I, 200, et
Her. VIII, 4.
--_jure pio_, sancto summi magistratus; Lenz.
408. _Vallarat_, tuta fecerat.