515. _litora_, non _sidera_, scripti.

«Tum fluvio raptim ad pelagi devolvimur oras,

Ac legimus pontum, pinuque inmane cavata

Æquor, et inmensas curva trabe findimus undas.

Ludibrium necis horrescens, vis aspera ponti

Obrueret, scopulisque ratem furor inprobus Euri 525

Frangeret, optabam: letum id commune fuisset.

Sed nos ad pœnam moderato flamine lenes

Vexerunt Zephyri, Tyrioque dedere furori.

521. Iterum poeta more suo luxuriatur.

522. _legimus pontum_, ut Æn. II, 208.

524. _Ludibrium_, turpe genus, _necis_, Regulo instantis.

525. _furor inprobus Euri_, vid. ad I, 58, 71 et 101.

521. _raptim_, non _raptum_, scripti et priscæ edd. Idem, vel

_rapti_ conj. Dausq.

522. _immane Æquor_ Col. ut _immensum_, _ingens_, _magnum_,

_vastum mare_ ap. poetas, a Drakenb. laudatos: ἅλς δία, πόντος

ἀπείρων, εὐρὺς et ἀπείριτος ap. Homer. Iliad. α, 141; Odyss. α,

197; δ, 510; κ, 195. _Pinuque minante_ Oxon. Vulgo _juvente_. Sed

_innante_ conj. Dausq. non improb. N. Heins. qui etiam _pinuque in

transtra cavata_ tentabat, quia _immensæ undæ_ et _inmane æquor_,

quod tantundem sit, male jungantur: quæ tamen in Silio non est

justa emendandi ratio. _Pinuque infame cavata_ malebat Withof.

526. Verba _letum... pœnam_ in vulgg. edd. omittuntur, prob.

Dausq. Sed exstant in quatuor scriptis et in R. 2, ac Med. nisi

quod in poster. ed. est _in pœnam_.

«Infelix vidi, patriamque remissus in urbem

Narrator pœnæ dura mercede reverti. 530

Nec tibi nunc ritus imitantem irasque ferarum,

Pygmalioneam tentarem expromere gentem,

Si majus quidquam toto vidisset in orbe

Gens hominum, quam quod vestri veneranda parentis

Edidit exemplum virtus: pudet addere questus 535

Suppliciis, quæ spectavi placido ore ferentem.

Tu quoque, care puer, dignum te sanguine tanto

Fingere ne cessa; atque orientes comprime fletus.

530. _dura mercede_; libertate mihi concessa hanc tristem ob causam,

ut Romam reversus narrarem, quæ pœna a Regulo repetita esset.

532. _Pygmalioneam gentem_, vid. ad I, 21.

--_expromere_, crudelitatem ejus exponere.

534 sq. _virtus parentis_, ut _virtus Catonis_ apud Horatium, Odar.

lib. III, xxi, 11. Conf. ad IV, 599.

535 seq. _pudet addere questus Suppliciis_, quæ propter summam

Reguli constantiam, animique magnitudinem, magis admiratione, quam

querelis, digna sunt.

537 sq. _dignum te Fingere_, etc. ut ap. Virg. Æn. VIII, 364, 365.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 106 / 438 题