449. _fas est_ Ox. Put. R. 3.

«Hos inter fletus, junctus vestigia Pœnis 450

Limine se clusit Tyrio, questusque reliquit.

Vixdum clara dies summa lustrabat in Œta

Herculei monimenta rogi, quum consul adire

Adcirique jubet Libyas: tum limina templi

Vidimus intrantem: quæ consultata Senatus, 455

Quasve viri voces extremum Curia mærens

Audierit, placido nobis ipse edidit ore.

450. Cum Pœnis eorum ingressus est hospitium.

451. _questus_ querentem Marciam.

452. De ortu solis ex Œta, vid. Intpp. ad Senec. Herc. fur. 133;

Heyne ad Virg. Ecl. VIII, 30, et Cirin. 350. Poeta ubivis ornatus

studio ardet, etiam ubi parum id desideres atque exspectes.

--_lustrabat_, illustrabat, vel obibat. Cf. VV. DD. ad Virg. Æn. IV,

vi, 607, et VII, 148.

453. _Herculei monimenta rogi_, vid. ad III, 43.

454. _Adciri Libyas_. Pœnos in curiam vocari.

--_limina templi_, vid. ad I, 617, et Dausq. ad hunc locum qui tamen

ex v. 432, 433, et 451 perperam colligit, extra urbem et senatum

fuisse, Regulum cum legatis pernoctasse.

457. _edidit nobis_; nam Marus extra curiam fuit.

--_edidit ore_, ut ap. Virg. Æn. VII, 194.

451. _clusit_ Col. (teste Lefeb. duo scripti) ne improb. quidem

Dausq. _clusit_ ἀρχαϊκῶς pro _clausit_, ut in quibusdam codd.

Stat. Th. XI, 58; Val. Fl. I, 34; Virg. Æn. I, 233; VI, 734, et

al. Vulgo _duxit_; conf. ad II, 52.

453. _adiri_ conj. N. Heins. vid. ad v. 413. Mox _Lybias_, non

_Lybicos_, Col. vid. ad I, 189.

455. _quænam consulta_ (h.e. consilia) _Senatus_ emend. N. Heins.

prob. Drak. _quæ consultata Senatu_ (h.e. Senatui idque pro

deliberata a Senatu) reposuit Lefeb. Sed nil forte mutandum,

quoniam poetæ adjectivis, vel particip. neutrius generis pro

substantt. uti amant.

456. _Quasque_ rectius videtur.

«Intulit ut gressus, certatim voce manuque

Ad solitam sedem et vestigia nota vocabant:

Abnuit, antiquumque loci adspernatus honorem est. 460

459. _solitam sedem_, quam inter consulares tenere consueverat.

--_vestigia_, locum, ut I, 505; conf. Cic. Or. III, 2.

460. Cf. Eutrop. II, 14, et Cic. Off. III, 27, quo teste «in senatum

venit, mandata exposuit, sententiam ne diceret, recusavit: quamdiu

jurejurando hostium teneretur, non esse se senatorem.»

461. _non secius_, non minus. Vid. Heins. ad Ovid. Met. II, 809, et

ad Virg. Æn. V, 862; IX, 441. Romani _prensabant_ et premebant

_dextram_ ejus, a quo quid petebant.

459. _vocabant_ (Senatus, scilicet universus) non _vocabat_,

Colon.

460. _est_ a Colon. Oxon. et R. 2, abest. Hinc _adspernatur_ conj.

N. Heins. In vulgata longe graviorem inesse sententiam putat Lef.

quod equidem non adsequor.

At circumfusi non secius undique dextram

Prensare, ac, patriæ ductorem nomine tanto

Redderet, orabant: captiva posse redemtum

Pensari turba, ac Tyrias tum justius arces

Arsuras dextra, fuerit quæ vincta catenis. 465

462. _tanto nomime_, tam clarum.

463 sq. _captiva turba_ Pœnorum.

--_redemtum Pensari_, pro simpl. pensari, vel, ut v. 349, _rependi_.

464. _hac_ pro _ac_ malebat N. Heins. et v. 467 _sator_. Ipse

aliquando conjiciebam _pater_, vel _potens_, vel denique _stator_,

h.e. tutor, conservator, defensor, quo sensu idem Jupiter _stator

urbis_, _imperii_ et _Rom. nominis_ dicitur Cic. Catil. I, 13, et

Vellei. II, 131. Vulgatam certe non satis mihi persuasit Drak.

eo, quod Dii δωτῆρες ἑάων Hom. Odyss. θ, 325, 335, et Bacchus

_lætitiæ dator_ vocatur Virg. Æn. I, 784; conf. tamen Spanh. et

Græv. ad Callim H. in Jov. v. 96: δίδου δ᾽ ὐρετήν τε καὶ ὄλβον.

Tum palmas simul adtollens ac lumina cælo:

«Justitiæ rectique dator, qui cuncta gubernas,

Nec levior mihi Diva Fides, Sarranaque Juno,

Quos reditus testes jurata mente vocavi,

Si mihi fas me digna loqui, Latiosque tueri 470

Voce focos; ibo ad Tyrios non segnior, inquit,

Stante fide reditus, et salvo fœdere pœnæ.

467 sq. Conf. oratio Reguli ap. Hor. Od. III, 5, 18 sq. in qua

summus potius indignationis adfectus, quo captivorum militum

ignaviam increpat, et magis Romanus feroxque spiritus vivit et

regnat. In his vss. sola jurisjurandi religione reditum excusat: sed

exitus orationis v. 482... 489, ubi pacis conditiones, detrimenti et

dedecoris causa, dissuadet, non minus magnum illum invictumque tanti

viri animum spirat. Regulus, quod Drak. monet, non per suos solum,

sc. Romanos Deos, Jovem ὅρκιον et Fidem, sed, ut summa hostibus

religione obstrictus teneretur, per patria quoque Pœnorum numina

juravit, inpr. per _Junonem Sarranam_, h.e. Tyriam et hinc Punicam

(vid. ad I, 26, 72), ut Syphax per Jovem Hammonem et Tarpeium inf.

XVI, 263.

469. _jurata mente_, interposito jurejurando, Dausq. et Drak. non

lingua solum, sed ex animi quoque sententia; quibus verbis poetam

loca Cicer. Off. III, 29, et Eurip. Hippol. v. 612, respexisse,

argute magis, quam vere judicant.

470 sq. _Latios focos_, religionem patriam et sanctitatem Deorum,

quos colimus.

472. _Stante fide_ conf. ad III, 173.

--_fœdere pœnæ_, quam pactus sum, si re infecta rediissem.

468. _Serranaque_ Col. et Mars. non improb. N. Heins. ut Juno

numen tutelare gentis Atiliæ fuerit. Sed vid. not.

470. _Si_, non _Sit_, Col.

Sic nobis rerum exitio desistite honorem

Tendere: tot bellis, totque annis fregimus ævum:

Nunc etiam vinclis et longo carcere torpent 475

Captivo in senio vires: fuit ille, nec unquam,

Dum fuit, a duro cessavit munere Martis

Regulus: exsangui spectatis corpore nomen.

473. _exitio rerum_, cum reipubl. detrimento, Mars. et Cellar.

474. _Tendere_, protendere, obferre, ut ap. Virg. Ge. IV, 535, Æn.

II, 674; Cic. Orat. I, 40. Pro _obtendere_ dictum censet Schmid.

--_fregimus ævum_ propr. bella et senectus me viresque mentis ac

corporis mei fregerunt.

475 sqq. _fuit ille Regulus_, ut _non sum, qualis eram_ dixit Hor.

Od. IV, i, 3, _et fuimus Troes, fuit Ilium_, etc. Virg. Æn. II, 325.

478. Simillima sunt, quæ Drak. excitavit, verba Licinii ap. Liv. V,

18 «me jam non eundem, sed umbram nomenque P. Licinii relictum

videtis» etc.

--_nomen_ contemtim rei obponitur, ut X, 583. Cf. ad I, 293.

473. _Sit_ scripti.

474. _Pendere_ (h.e. solvere, seu pensare, ut v. 486) conj.

N. Heins. qui tamen maluerit _Vendebat_, quod verosimillimum

videbatur Drak. ut contra dicitur _emere_; conf. not. ad IV, 754.

Sed vid. Obss. Wilhof. opinabatur _In nobis r. e. d. h. Perdere_.

At non Carthago, fraudum domus, inscia quantum

E nobis restet, juvenes parat, aspera ferro 480

Pectora, captivos nostra pensare senecta.

Ite dolos contra; gensque astu fallere læta

Discat, me capto, quantum tibi, Roma, supersit.

479 sq. Sed fraudulenta Carthago, _non inscia quantum_, quam parum,

_e nobis restet_, quantopere corporis animique viribus defecerim,

intendit, captivos Pœnos, qui etiamnum juvenes et bello apti sunt,

mecum, qui senex sum, commutare. Modeste de se ipso sentit, et

merita sua famamque sibi partam, qua freti Pœni votorum compotes

fieri speraverant, consulto extenuat, ut dolus hostium eo magis

pateat.

--_fraudum domus_. Cf. III, 233, 234.

480. _En_ ex Colon. recepit Lefeb. qui et _vobis_ reposuit ex

duobus antiquis, nescio quibus. _Et_ Put. _parat_, non _paret_.

Put. et Parm. _aspera bello pectora_ maluerit N. Heins. frustra:

vid. not. ad v. 19.

Nec vero placeat, nisi quæ de more parentum

Pax erit: exposcunt Libyes, nobisque dedere 485

Hæc referenda, pari libeat si pendere bellum

Fœdere, et ex æquo geminas conscribere leges.

Sed mihi sit Stygios ante intravisse penates,

Talia quam videam ferientes pacta Latinos.»

484. _de more parentum_, honestis scil. et Romano nomine dignis

conditionibus.

486. _pendere_, æqua quasi lance ponderare, h.e. pares pacis

conditiones ferre. Cf. ad I, 534.

488. Color orationis ut ap. Hom. Iliad. ζ, 464, et Virg. Æn. IV,

24 sq.

--_mihi sit_, ἔστω, γένοιτο, ἐνδέχοιτο, liceat, detur, ut contra

_non est, ne sit, non sit_, οὐκ ἔστι, μὴ δ᾽ ἔστω, μὴ γένοιτο. Vid.

ad I, 163.

--_Stygios penates_, ut _Stygios domos, Ditis domos_, δῶμ᾽ Ἀΐδαο,

seu Ἀΐδεω δόμοι, ap. Val. Fl. I, 781; Virg. Æn. VI, 269; Hom. Iliad.

ο, 251. Od. κ, 512.

489. _ferire_, ut _icere_, _percutere_ fœdus, ὅρκια τέμνειν,

vel כרת ברית.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 104 / 438 题