298. _nomina_ cf. ad IV, 729.

Tum senior, «Magnas, inquit, de sanguine pœnas

Percepit Tyrio, et præsumta piacula mortis. 300

299 sq. De rebus, prospere a Regulo in Africa gestis, ubi Pœnos

ubivis premebat, et dura iis imperabat, vid. Polyb. I, 26... 31; et

Flor. II, 2; vid. infra v. 672 sq.

300. _Percepit_, cepit, petiit, sumsit, vel habuit _pœnas magnas_ a

Pœnis.

--_præsumta piacula mortis_ ultus est mortem suam, edita prius magna

hostium strage. Cfr. V, 213.

299. _Tum_, non _Tunc_, Tell. et Benes. quod recepi cum Lefeb.

etsi _tunc_ idem valere putant ap. Liv. XXII, 29, pr. Stat. Th. I,

497; Claud. Cons. Hon. III, 33, et aliis locis, ubi tamen libri

variant, vel errori tam proclivi eadem forte medicina adhibenda

est; conf. ad v. 600 et al.

300. _Percepit_, non _Præcepit_, quatuor scripti cum R. 3, et Med.

prob. N. Heins. quia _præsumta p._ sequitur, ne poeta bis idem

dicat: quæ tamen ratio in Silio minus me movet, quam librorum

auctoritas.

Nam defecta viris et opes adtrita, supinas

Africa tendebat palmas, quum sidere diro

Misit Agenoreis ductorem animosa Therapne.

301. _defecta viris et opes adtrita_, inops copiarum et pecuniæ.

--_supinas tendebat palmas_, supplex pacem petebat.

302. De Xanthippo ejusque cum Regulo pugna cf. Polyb. I, 32... 34;

Flor. II, 2; Eutrop. II, 11... 14; Appian. Punic. c. 3, 4; Frontin.

Stratag. II, ii, 2, et iii, 10; Cic. Off. III, 26 sq.

--_diro sidere_, fato, ut apud Prop. I, 6, extr. et Ovid. Trist. V,

x, 45. Nota est veterum superstitio de vi siderum, et res futuras ex

iis computandi consuetudo. Vid. Jani ad Hor. Od. I, 11.

303. _ductorem_, Xanthippum. Cf. II, 305, 433.

--_Agenoreis_, vid. ad I, 15.

--_Therapne_ urbs Laconicæ prope Spartam, in sinistra Eurotæ ripa,

Xanthippi patria; h.l. pro ipsa Laconica.

303. _Theramne_ priscæ edd. ut apud Plin. IV, 5: Θεράμναι ap.

Steph. Byz. p. 303. Sed Θεράπνη dicitur et Θεράπναι Suidæ, Pausan.

Lacon. 14 et 20; Pind. Isthm. I, 43; Melæ II, 3; Statio et aliis;

conf. Meurs. Miscell. Lacon. IV, 12, et Cl. Scheller in Lex. lat.

cui _Theramne_ vitiosa videtur pronuntiatio, ut ὄμμα ab ὄπτομαι,

τέτυμμαι a τέτυφα, etc. Secunda corripitur quidem VIII, 412, et

XIII, 43; sed passim quoque producitur; vid. ad IV, 776; Heins. ad

Ovid. Met. XIII, 430; Salmas. Exerc. Plin. p. 33, et Voss. art.

gram. II, 12.

Nulla viro species, decorisque et frontis egenum

Corpus; in exiguis vigor (admirabile) membris 305

Vividus, et nisu magnos qui vinceret artus.

304. Cf. III, 232 sq.

--_decus_ et _frons_, dignitas corporis et oris.

305. _in_, non _at_, scripti et R. 2. Vulgo male post _membris_

punctum, et post _artus_ comma ponitur.

Jam Martem regere, atque astus adjungere ferro,

Et duris facilem per inhospita ducere vitam,

Haud isti, quem nunc penes est sollertia belli,

Cederet Hannibali. Vellem hunc, o tristia nobis 310

Taygeta, hunc unum non durassetis opacis

Eurotæ ripis! Vidissem mœnia flammis

Phœnissa eruere; aut certe non horrida fata

Flevissem ducis, et nulla quos morte nec igni

Exutos servans portabo in Tartara luctus. 315

307... 310. Præterea ne Hannibali quidem _cederet regere Martem_,

h.e. in Marte, bello regendo, administrando, in arte ducis (ut fere

ap. Virg. Ge. II, 99, et sup. V, 352 sq., 552 seq. ubi vid.

not.)--_atque astus adjungere ferro_, in locandis insidiis, et _per

inhospita_ loca (ut IV, 753) _vitam ducere facilem duris_, h.e.

induratis ad bellum et laborem. Vid. ad I, 558. Nam Spartani frigida

Eurotæ aqua et exercitationibus, in ripa ejus institutis, in

pueritia _durari_ solebant. Vid. mox v. 311, et sup. IV, 362 sq.

quibus locis conf. omnino similia Virg. Æn. IX, 603 sq., et Val. Fl.

VI, 336, ubi vid. Intpp. Hinc _duri Spartiatæ_ dicuntur Cic. Tusc.

I, 43.

--In Annal. litter. Gœtting. ann. 1790, p. 797, v. 308 ita

explicatur: vitam facilem, hoc est, sine molestiarum sensu, ducere

in rebus duris.

311. _Taygeta_, vid. ad IV, 361. Si hic unus Spartanus haud fuisset,

_non flevissem ducis fata et luctus_, (vid. ad v. 179 in V.L.) _quos

servans portabo in Tartara, exutos_, depulsos, _nulla_ etc. _igni_,

rogo: nisi ad Carthaginis excidium referre malis, coll. v. 85, 86.

Tum _nulla morte_ exponerem, nullius, nec Hannibalis quidem, morte.

[“IV, 361” recte IV, 363]

307. _Martem regere_ Col. cum ed. Basil. Wolfii et aliis recentt.,

h.e. ducem esse, bello præesse, ut, quod Drak. monet, _bella

regere_ VII, 47, et _disciplinam r._ ap. Suet. Cæs. c. 48, et Aug.

c. 24. Add. Cæs. B. G. VI, 16; ubi _Mars bella regit. Martem

ciere_ Oxon. et Put. cum priscis edd. quod defendit Gronov. Obss.

IV, 6; nec inprobat N. Heins. si _cire_ scribatur, verbo antiquo,

unde _concire_, _excire_, etc. ne versus laboret. Idem tamen conj.

Martem _tegere_, vel _occulere_, quod langet, quoniam de insidiis

in altero hemistichio agitur.

308. _durus ducere vitam_ ex edit. Parm. et Med. recepere Draken.

et Lefeb. suadente N. Heins. cf. Horat. Sat. I, iv, 8. Ipse

suspicabar aliquando legendum esse, _Et doctus_, vel _docilis_, ut

III, 233; IV, 8; XIII, 120. Sed nunc re adcuratius perpensa vix

dubito, quin vera lectio sit _duris_, quam ex scriptis et

plerisque edd. revocavi, sublata interpunctione majori post

_vitam_, quæ displicuit etiam Lefeb. qui tamen τό _durus_

præferendum putat.

309. _ipsi_ malebat N. Heins. inmemor eorum, quæ ad Virg. Æn. VII,

110, notaverat.

313. Quotquot libri sunt noti, habent _mœnia f. Phœnissæ ruere_

scil. urbis, vel Didonis, quæ utraque ratio dura est. Hinc sine

ulla literarum mutatione scripsi _mœnia f. Phœnissa eruere_,

scilicet ducem, vel Regulum _vidissem_. Audacior est emendatio

N. Heins. _Phœnissæ aut ruere_, nec quidquam proficit.

314. _at nulla nunc morte_ conj. Burm. prob. Draken. et Ill.

Ernesti, qui tamen, etsi in sensu non valde hæret, verba seq. non

valde probat, quibus in omni Silio nulla alia duriora et magis

absona exstent; _ducis: at, nulla quos m. n. i. Exutus, servans_,

etc. refinxit Lefeb. ut _exutus_ sit pro exuar. Ita solus hunc

locum intellexisse videtur sibi, non mihi, nec facile aliis. Sed

τό _Exutus_ arridere potest, et mihi quoque in mentem venit: _non

flevissem fata d. et luctus, quos servans portabo in Tartara,

exutus_, liberatus ab iis, (conf. I, 86) _nulla m. n. i._ vid.

not.

«Consertæ campis acies, multusque per arva

Fervebat Mavors, nec mens erat ulla sine ira.

Hic inter medios memorandis Regulus ausis

Laxabat ferro campum, inque pericla ruebat,

Nec repetenda dabat letali vulnera dextra. 320

317. _ira_, virtus et audacia pugnantium.

320. _Non repetenda_; nam mortifera erant, quæ primo ictu

infligebantur.

318. _Hinc_ dedit Nicander, quem secuti sunt alii; _Hic iter in

medios_ Marsus prob. Dausq. _Hic Nomadum in medios memorandi R.

ausi_ tentabat N. Heins.

319. Vulgo _Laxabat ferro, campoque pericla ruebat_, quod Cell. et

alii activo sensu accipiunt, prosternebat, dimovebat pericula;

conf. not. ad V, 392; _Laxabat f. campumque pericla ruebat_ Colon.

_campum ac pericla_ Oxon. _campo ac pericla_ Put. Hinc _laxabat f.

campum_ (ut sup. V, 174 et 269, ubi vid. not.) _ac per tela

ruebat_ corrig. N. Heins. et _campum ac per iniqua r._ Gronov.

Obss. IV. Hoc recepit et exemplis illustravit Drak.; illud vero,

quod ad ductum literarum propius adcedit, Lefeb. Ego levissima

mutatione lectionem cod. antiquiss. restitui, quoniam omnes libri,

tam scripti quam inpressi, in _pericla_ conspirant, et _campu

inque_ facillimo lapsu in _campumque_ mutari potuit.

Sic ubi nigrantem torquens stridentibus austris

Portat turbo globum, piceaque e nube ruinam

Pendentem terris pariter pontoque minatur,

Omnis et agricola, et nemoroso vertice pastor,

Et pelago trepidat subductis navita velis. 325

321. Egregia et ornatissima comparatio acerrimi ac furentis impetus,

quo Regulus hostes prosternit, cum turbine ac tempestate, quæ terris

ruinam minatur. Quæ de terrore, hominibus incusso, v. 324, 325,

adjiciuntur, ad ornatum imaginis, et simul ad formidinem hostium

spectant. Similis fere est locus Virg. Æ. X, 803 sq.

321, 322. _globum nigrantem_, nubes glomeratas et nigrantes, vel

globum flammarum.

--_ruinam_, vid. ad I, 251.

323. _Pendentem_, inpendentem, ingruentem, ut V, 191, vel, ut

_nubila pendent_ dixit Virg. Ge. I, 214.

325. _subductis_, contractis.

«At fraudem nectens, socios ubi concava saxa

Claudebant, vertit subito certamine Graius,

Et dat terga celer ficta formidine ductor.

326. _fraudem_ insidiarum _nectens_. Cf. ad III, 234.

[“III, 234” recte III, 232]

--_concava saxa_, ut v. 337, _saxosæ latebræ_, rupes, insidiarum

locus.

327. _subito certamine_, ὁρμῇ, _Graius_, Xanthippus, _vertit se_ eo;

non _socios_, vel _terga_, quod Drak. putabat. Vid. ad I, 539.

326. _innectens_ putabat N. Heins. Nescio cui bono? conf. not. ad

III, 233.

327, 328. Ita locum fœde corruptum ex c. Col. restituit N. Heins.

et jam ante eum Modius, nisi quod hic _gyros_ et _facta_ pro

_Graius_ et _ficta_ ibi scriptum testatur et _gyros_ probat;

_vetice_ pro _vertit_ Put. _utre subito certamina gratos_ Oxon.

_vertit s. certamine gyros_ Parm. _Vertice claudebant s. certamine

gratos_ Med. Ita quoque Marsus et Mart. Herbip., nisi quod _gyros_

pro _grates_ habent. Nicander, novo versu interjecto, hæc Silio

obtrudit: _Claudebant linquens, subito in c. gyris Vertit equum

simulatque fugam graviora ruina, Et d. t. c. ficta f. d._ Omnia

hæc fideliter expressere Ald. Gryph. Nut. Wolf. (qui v. 328

perperam omisit) Colin. Dausq. et alii, præterquam quod omnes,

excepto Aldo, _graviore_ pro _graviora_, et Colin. Dausq. aliique

_victa_ pro _ficta_ substituerunt. Ceterum _vertit s. certamina

Graius_ emend. Barth. Adv. I, 13, et _Condebant_ pro _Claudebant_

Burm. _At f. n. socios, ubi c. s. Claudebant, vertit_, etc. melius

forte distingui posse putabat Drak. h.e. vertit socios, ubi saxa

_claudebant_, h.e. desinebant, ut ap. Gell. I, 7, ubi vid. Intpp.

_Claudere_, _includere_ et _excludere_ pro finire passim

occurrunt, v.c. XIII, 686, ubi Drak. laudat XV, 655; Ovid. Fast.

III, 384; Prop. II, 12, extr. (ubi vid. Passerat.) Stat. Silv. II,

Præf. et Gronov. ad Senec. Epist. XII. Sed confer not.

Haud secus ac stabulis procurans otia, pastor

In foveam parco tectam velamine frondis 330

Ducit nocte lupos positæ balatibus agnæ.

329 sqq. Præclara comparatio, in qua poeta, quantum memini, nihil

debet Maroni. De prisco luporum, fovea virgultis tecta, et balatibus

agnæ in ea _positæ_ et adligatæ, capiendorum modo, vid. Dausq. et

Drak. ad hunc locum et Steph. ad Saxon. Gramm. Hist. Dan. II, p. 21.

Loca class. sunt Polluc. V, 81; Oppian. Cyneg. IV, 210 sq., et

Claud. laud. Stil. III, 340 sq. ubi vid. Barth.

329. _et stabulis_ Oxon. Put. R. 3, _a stabulis_ Parm. _stabilis_

quædam edd. recentt.

«Abripuit traxitque virum fax mentis honestæ

Gloria, et incerti fallax fiducia Martis.

Non socios comitumve manus, non arma sequentum

Respicere; insano pugnæ tendebat amore 335

Jam solus, nubes subito quum densa Laconum

Saxosis latebris intento ad prælia circum

Funditur, et Pœna insurgit vis sæva virorum.

332. _Abripuit_, ut V, 229, _Abreptus... cædum... amore_.

--_fax_, incitamentum, _mentis honestæ Gloria_, quæ _urere_ etiam

poetis dicitur. Vid. Burm. ad Val. Fl. I, 76.

335. _tendebat_, sc. cursum, seu gressus, ut VIII, 37, 242, nisi

malis contendebat, pugnabat, vel repugnabat, de quo vid. Davis. ad

Cic. Fin. II, 5, et Gron. ad Liv. XXIII.

336. _nubes_, vid. ad I, 311, et II, 433.

338. _vis sæva virorum_, cf. ad I, 2, et IV, 599.

335. Majorem interpunct. post _amore_ in edd. vulgg. excepta

Parm., positam sustulit N. Heins.

336. _solis_ Oxon. _soli_ corrig. Barth. Adv. I, 13; _condensa_

Put.

337. _intento_ Col. et Parm. conf. Heins. ad Claud. laud. Stil. I,

256; intentæ Oxon. R. 3, Med. _intende_ Put. _intendens prælia_

primus interpolavit Marsus, quem secuti sunt alii; _intenta_ ex

emend. Barth. recepit Cell.

338. _Pœna_, h.e. Pœnica, seu Punica, Colon. quod probaverat

N. Heins. ad Claud. l.c. qui tamen in not. ad h.l. prætulit

conject. Barthii _Pœnûm virorum_, adsentiente Drak. _pene_ Parm.

_pœnæ i. jus et pena v._ Oxon. Vulgo _pœnæ_; _spreta_ pro _sæva_

volebat Barth. et _cæca_ N. Heins. de quo voc. vid. sup. ad v. 7;

_atque uni_ pro _et Pœna_ legendum putabat Withof.

O diram Latio lucem, fastisque notandam!

Dedecus o, Gradive, tuum! tibi dextera et urbi 340

Nata tuæ, tristi damnatur sorte catenæ.

Haud unquam absistam gemitu: te, Regule, vidit

Sidonius carcer! tuque huic sat magna triumpho

Visa es, Carthago, Superis! quæ pœna sequetur

Digna satis tali pollutos Marte Laconas? 345

339. _fastis notandam_, tanquum infelicem et atram, ut Alliensis

dies erat.

340. _Dedecus_, vid. ad v. 84 et 402.

--_dextra Nata tibi_, Marti, et _urbi tuæ_, Romæ ejusque defensioni.

Cf. ad III, 335, in V.L.

343. _magna_, digna.

345. _tali Marte_, pugna tam turpi, propter insidias et captivitatem

tanti viri, unde et _dedecus_, etc. v. 340.

339. _notandum Dedecus_ Ox. et R. 3.

342. _ten’_ et mox _tune huic_ conj. N. Heins. Eodem suadente

Drak. interrogandi, sed Lefeb. non male exclamandi notam post

_carcer_ et _Superis_ posuit.

«At nova Elissæi jurato fœdera Patres

Consultant mandare duci, pacisque sequestrem

Mittere, poscentes vinctam inter prælia pubem,

Captivamque manum ductore rependere nostro.

346. Nota sed splendide ornata narratio de Regulo, qui a Pœnis et

Xanthippo ex insidiis captus, Romamque aliquot annis post de pace,

et, si ea rejiceretur, de captivis commutandis missus, utriusque

abnuendi auctor senatui fuit, et ad gravissimum supplicium redire

maluit, quam fidem hostibus jurejurando factam fallere. Cf. Hor. Od.

III, v, 12... 56 (ubi vid. Jani.); Cic. Offic. I, 13; III, 27 extr.

(quem locum poeta manifeste secutus est, judice Ernesti), 28 seq.;

Dionys. Fragm. Urs. 149 (ubi v. Fabric.) quosque laudavi ad v. 301,

et in Commentat. Argumento subjuncta, ubi de Polybii silentio

disserui.

--_Elissæi Patres_, vid. ad I, 81.

--_fœdera_, pacis conditiones.

347. _pacis sequester_, arbiter et medius, quem nunc barbare

_mediatorem_ vocant, per quem conciliatur pax; Drak. Conf. Pric. ad

Appul. Met. IX, p. 187; Ernesti clav. Cic. Heyne ad Virg. Æneid. XI,

133, et inpr. Heins. ad Ovid. Fast. I, 287.

349. _rependere_, commutare Pœnos captivos cum Regulo, ut ap. Ovid.

Met. V, 15, et Val. Fl. VI, 560.

--_Auro rependere_, h.e. auro penso redimere, _magis_ proprie dixit

Hor. l.c. v. 25.

346. Vulgg. _Elisæi_ et pessime _Elisei_; vid. ad I, 81.

348. _vinctam_ Col. quod ex v. 343 firmant N. Heins. et Drak.

Vulgatum _victam_ servavit Lefeb. quia _captivam_ sequitur. Parum

interest. Vulgarem lect. _victam_ Withof. quoque retinendam

censebat, ne bis idem dicatur, (sequitur enim _vinctam_) et

quoniam _inter prælia_ non _vinciantur_ homines, sed _vincantur_.

At dura oratio est, _inter prælia vinci_, nec tautologiæ a Silii

ingenio alienæ.

349. Forte leg. _rectore_, quoniam _duci_ modo præcessit; conf.

v. 368 et 370.

«Nec mora; jam stabat primis in litoris undis 350

Navali propulsa ratis; jam nautica pubes

Aut silvis stringunt remos, aut abiete secta

Transtra novant: his intortos aptare rudentes;

His studium erecto componere carbasa malo.

350. Locus class. de navi paranda, et singula ornate expressa. Sed

his aliisque ejusmodi minutiis Marus, loquax senex, et poeta nimis,

nec satis opportuno tempore ac loco, inmorantur.

352. _stringunt remos, aut Transtra novant_, ut ap. Virg. Æn. I,

552, et V, 752 sq.

353. _intortos_ Æn. IV, 575.

354. _componere carbasa_, vela suspendere et aptare, _erecto malo_;

nam is deponebatur olim, navibus et ad litus adpulsis, et finito

cursu subductis. Cf. Virg. Æn. V, 487, 829; Hom. Iliad. α, 480,

quosque Drak. citavit, Hom. Odyss. δ, 577, 780; θ, 52, et

Scheffersus de Militia navali II, 5.

Unca locant prora curvati pondera ferri. 355

Ante omnes doctus pelagi, rectorque carinæ

Puppim aptat clavumque Cothon: micat æreus alta

Fulgor aqua trifidi splendentis in æquore rostri.

355. Ancoram collocant in prora. Conf. Virg. Æneid. I, 169. Sed

juncta epitheta _unca_ et _curvati_ sunt luxuriantis ingenii.

357. _Cothon_, gubernatoris nomen, quod jam Mars. vidit, a parva

ins. et portu Carthaginis ductum. Vid. Strab. XVII, p. 1189; Serv.

et Heyne ad Virg. Æn. I, 427.

358. _trifidi nostri_, ut _ære tridenti_ ap. Val. Fl. I, 688, (ubi

vid. Burm.) et _rostris tridentibus_ ap. Virg. Æn. V, 143, ubi vid.

Intpp. Cf. Scheffer. l.l.

358. _trifido in æquore_, h.e. trifidi rostri reddente imaginem,

malebat N. Heins. coll. I, 86. Idem v. 360, conj. _Durum ad

tempus. Serum ad tempus_ suspic. Ill. Ernesti. Sed vulgata doctior

est et aptior.

Tela simul variamque ferunt contra aspera ponti

Rerum ad tempus opem: mediæ stat margine puppis, 360

Qui voce alternos nautarum temperet ictus,

Et remis dictet sonitum, pariterque relatis

Ad numerum plaudat resonantia cærula tonsis.

359. _Tela_, vid. ad II, 576.

--_variamque Rerum opem_, h.e. varias res, alimenta cum funibus

aliisque rebus et instrumentis navalibus adferunt, quæ ad vim

tempestatis sustinendam ad tempus sufficere possint.

360. Locus class. et ornatissimus de hortatore remigum, qui in media

navi stat, et Græcis κελευστὴς dicitur, quoniam celeusma canit, quo

efficit, ut nautæ remis æqualiter, et nunc fortius, nunc remissius,

mare plaudant, ut Orpheus, monente Drak. ap. Val. Fl. I, 471, et

Apollon. I, 540. Commentarii instar sint excitata jam ab aliis verba

Polyb. I, 21: καθίσαντες ἐπὶ τῶν εἰρεσιῶν τοὺς ἄνδρας. ΜΕΣΟΝ δ᾽ ἐν

αὐτοῖς στήσαντες τὸν κελευστήν, ἅμα πάντας ἀναπίπτειν, ἐφ᾽ αὑτοὺς

ἄγοντας τὰς χεῖρας, καὶ πάλιν, προνεύειν ἐξωθοῦντας ταύτας

συνείθιζον, ἄρχεσθαι τε καὶ λήγειν τῶν κινήσεων πρὸς τὰ τοῦ

κελευστοῦ παραγγέλματα. Cf. XI, 490 sq.; Cerda ad Virg. Æn. III,

128; VIII, 90; Voss. et Burm. ad Valer. Fl. I, 186, et Scheffer.

Milit. nav. III, 1, et IV, 7, ubi putat. h.l. non de hortatore, sed

de symphoniaco agi, illumque ore ac simpl. voce, hunc cantu et

musicis plerumque instrumentis remigum ictus temperasse, quod

discrimen in dubium vocat Drak. qui præterea portisculum, h.e.

malleum, vel perticam, ab hortatore adhibitum fuisse, cum Gronov.

Obss. IV, 26, docet contra D. Heins. qui ipsum pausarium, vel

celeusten, _portisculum_ vocari contendebat cum Nonio II, 637, vet.

Onomast. Scalig. Casaub. et aliis.

362. _relatis_, reductis.

363. _Ad numerum_, vid. ad III, 348.

--_plaudat_, ut pulsare, ferire, verberare; ὑπ᾽ Ὀρφῆος κιθάρῃ

πέπληγον ἐρετμοῖς Πόντου λάβρον ὕδωρ, Apollon. I. πολιὴν ἅλα τύπτον

ἐρετμοῖς, Hom. Odyss. I, 180. Sed vid. V.L.

363. Suspicor, _Ad numerum ut plaudant_ (scilicet remi) legendum

esse, vel aliud mendum irrepsisse in contextum. Nam κελευστὴς ipse

non remigat.

«Postquam confectum nautis opus, horaque cursus,

Atque armata ratis, ventoque dedere profundum, 365

Omnis turba ruit, matres, puerique, senesque.

365. _armata_, armis, vel instrumentis nauticis instructa; Drak. qui

laudat Casaub. ad Athen, Deipnos. V, 9; conf. Virg. Æn. IV, 299,

Cæs. B. G. V, 1.

365. _ventoque_ scripti cum Med. et, teste Lefeb., R. 1 ac 2,

prob. N. Heins. ut _dedere_ ad nautas spectet. Sed nautæ vela et

navem, non mare dant ventis. Hinc loco non movenda videtur vulgata

lectio _ventique dedere p._ scilicet placatum, vel iter per mare;

conf. Virg. Æn. III, 69, 70. Vulgata servanda etiam videbatur

Withofio, qui tamen, coll. v. 528. et Pac. Paneg. c. 33, malebat

_ventique dedere profundo_, scilicet nos, vel ratem.

Per medios cœtus trahit atque inimica per ora

Spectandum Fortuna ducem: fert lumina contra

Pacatus frontem; qualis quum litora primum

Adtigit adpulsa rector Sidonia classe. 370

Adcessi comes haud ipso renuente, ratique

Inpositus mæstis socium me casibus addo.

367. Poetica ratio pro vulgari: Regulus tristi sorte ac fato, vel

simpl. infelix Regulus per medios hostes habitu captivi ductus est.

Nam Fortunæ tribuitur quidquid vel prosperi, vel adversi hominibus

contingit. Cf. V.L.

368. En invictam animi constantiam indolemque generosam Reguli, quæ

animum subita admiratione ferit. Non minus tranquilla ac serena

fronte captivus hostes contra adspicit oculosque circumfert, quam

quum primam Romanorum classem in Africam adpelleret. Cf. v. 429 sq.

372. _socium me addo_, ut apud Virg. Ecl. VI, 20, et Æn. II, 339.

368. Pro _Fortuna_, cujus voc. nec causam nec ornatum

intelligebat, _importuna_ scilicet turba conj. Ill. Ernesti, cui

tamen succurrebant verba Livii in simili re Epit. XVIII: _Quærente

Fortuna, ut magnum utriusque casus exemplum in Regulo proderetur_,

etc. Conf. not.

Inluviem, atque inopes mensas, durumque cubile,

Et certare malis urgentibus, hoste putabat

Devicto majus; nec tam fugisse cavendo 375

Adversa egregium, quam perdomuisse ferendo.

Spes tamen una mihi, (quanquam bene cognita et olim

Atrox illa fides) urbem, murosque, domumque

Tangere si miseris licuisset, corda moveri

Posse viri, et vestro certe mitescere fletu. 380

373... 376. Quam præclare! Comparant Lucan. IX, 390 sq., et Sen.

Theb. 190 sq. Plura aptioraque loca quilibet facile in poetarum

lectione sibi notabit.

--_Inluviem_, sordes captivi, vel navis et nautarum.

374, 375. _hoste... majus_, gloriosius, quam hostes vincere.

378. _Atrox_, inmutabilis, inflexibilis, constans, ut _a. virtus_

XII, 369, et _a. animus Catonis_ ap. Hor. Od. II, i, 24, ubi vid.

Jani. Cf. sup. ad I, 58.

380. _fletu vestro_, conjugis et duorum filiorum.

374. _putabat_, scilicet Regulus, non _putabam_, Col. et Oxon.

380. _viri_, non _viro_, iidem codd. quod suadente N. Heins

recepi, quia _viro_ subsequitur, etsi _duci_, vel _patri_ legendum

crediderim.

Claudebam sub corde metus, lacrimasque putabam

Esse viro, et nostræ similem inter tristia mentem,

Quum tandem patriæ Tiberino adlabimur amni.

Servabam vultus ducis ac prodentia sensum

Lumina, et obtutu perstabam intentus eodem. 385

384. _Servabam_ et _perstabam_, ut III, 380.

--_prodentia sensum Lumina_, nam _oculi nimis arguti, quemadmodum

animo adfecti simus, loquuntur, et vultus indicat mores_, ut cum

Drak. utar verbis Cic. Leg. I, 9.

383. _patrio_ Put. _patrio Tiberini a. a._ conj. N. Heins.

384. _ac_, non _et_, scripti.

Si qua fides, unum, puer, inter mille labores,

Unum etiam in patria, sævaque in Agenoris urbe,

Atque unum vidi pœnæ quoque tempore vultum.

Obvia captivo cunctis simul urbibus ibat

Ausonia, et, campum turba vincente, propinqui 390

Inplentur colles; strepit altis Albula ripis.

386. _Si qua fides_ mihi est.

--_unum_, eundem.

--_puer_, Serrane. Cf. ad III, 608, et IV, 454.

--_labores_, ærumnas, ut πόνος, μόχθος, κόπος.

387. _Agenoris urbe_, vid. ad I, 15.

388. _pœnæ_, de qua vid. v. 539 sq.

390. _campum turba vincente_, quum turba major esset, quam ut campi

eam capere possent.

391. _Albula_, priscum Tiberis nomen, de quo vid. Virg. Æn. VIII,

330 seq.; Liv. I, 3; Ovid. Fast. II, 389; V, 646.

--_strepit Albula_ h.e. turba hominum in ejus ripis. Cf. Virg. Æn.

VI, 709.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 102 / 438 题