Ecce e vestibulo, primisque e faucibus antri
Tartareus turbo, atque insano sævior Euro 175
Spiritus erumpit, vastoque e gutture fusa
Tempestas oritur, mixtam stridore procellam
Cerbereo intorquens. Pavefacti clade vicissim
Adspicimus: resonare solum, tellusque moveri,
Atque antrum ruere, et visi procedere Manes. 180
175. Ventus exitialis, et pestifer halitus erumpit.
--_insano_; vid. ad I, 101.
177, 178. _stridore Cerbereo_, qualem Cerberus edit, in cujus capite
serpentes strident; cf. ad II, 537.
179. Omnia in majus aucta, ut timor fingere solet. Locum autem hunc
ex Virg. Æn. VI, 255 seqq. desumtum jam monuit Drak.
179. _Adspicimus_ scilicet ludibrio phantasiæ pavore concitatæ, ut
mox, _visi_ nobis sunt _manes procedere_, videbamur nobis in medio
Tartaro versari. Ita recte jam sensum h.l. declaravit Ill. Ernesti.
180. _visi procedere Manes_ conf. ad VIII, 642.
176. _gutture_, non _gurgite_, Oxon. et Put.
179. Post _Adspicimus_ punctum ponit N. Heins. prob. Lefeb. qui
infinitivos histor. sequi putat. Possunt et omnia a voc. _visi_
pendere, et hoc pro _auditi_ simul positum videri, quoniam non
solum cum uno verbo, unde generalis notio petenda est, plura ab
illo per se aliena jungi solent, ut _flere fata et luctus_ inf.
v. 314, et similia, vel in prosa oratione centies obvia; (vid.
Jani ad Hor. Od. III, x, 7 et 8, et inpr. Stroth. ad Liv. III, 68)
sed etiam verba sensuum, ut εἰδεῖν, ὁρᾷν, _videre_, et alia,
sæpius permutantur, de quo vid. VV. DD. ad Prop. II, 13, al. xvi,
49. (_Vidistin’ toto sonitus procurrere cœlo?_) Wesseling. ad
Herodot. p. 155, n. 96; Klotz. lectt. Venus. p. 308. Krebs. Obs.
in N. T. p. 412, et inpr. Schrader. ad Musæi v. 5, p. 5 sqq.
Posteriorem ob causam Drak. non displicet major distinctio, quam
post voc. _solum_ ponendam putabat Burm. quum nihil alioquin sit,
quod adspexerint. Certe verba _resonare solum_ cum _Adspicimus_
jungere, minus durum est, quam supplere _nos_, (etsi h.l. egregie
id timori conveniat) vel τό _vicissim_, h.e. per vices, cum Lefeb.
interpretari, alter alterum; vid. not.
Quantis armati cælum petiere Gigantes
Anguibus, aut quantus Lernæ lassavit in undis
Amphitryoniaden serpens, qualisque comantes
Auro servavit ramos Junonius anguis;
Tantus disjecta tellure sub astra coruscum 185
Extulit adsurgens caput, atque in nubila primam
Dispersit saniem, et cælum fœdavit hiatu.
181 seq. Conf. III, 192, et Stat. Th. V, 529 seq. Triplex autem h.l.
serpentis comparatio, cum anguibus, Gigantum pedibus, (vid. Apollod.
I, vi, 1; Ovid. Fast. V, 37; Claud. Gigant, 8, 81; Val. Fl. II, 28;
ubi vid. Inttp.) cum hydra Lernæa (vid. ad III, 32.) et cum dracone,
horti Hesperidum custode, qui Ladon dicebatur, et de quo vid.
Hesiod. Theog. v. 333 sq. Apollon. IV, 1396; Apollod. II, v, 11;
(ubi vid. Heyne p. 412 sq.) Virg. Æn. IV, 484 seq. Lucan IX, 357 sq.
184. Vid. ad III, 283.
--_Auro_, aureis foliis et malis, _comantes_, κομῶντας, comatos, ut
_comantes flamma_ h.e. ardentes X, 550; XIV, 420; ἡ γῆ φυτοῖς κομῶσα
ap. Aristot. Nota est _coma_ arborum et flammæ: vid. ad I, 461, et
IV, 682.
--_Junonius anguis_ qui custodiebat poma aurea, Junoni a Terra pro
nuptiali munere data: vid. Heyne l.c. pag. 410 seq.
187. _sanies_, sanguis, ut v. 237, vel humor lentus et glutinosus,
(_Gauche_) quæ propria et vulgaris verbi vis est: nisi venenum
potius significat h.l. et v. 276, 677; XII, 10, ubi Draken. laudat
XIII, 571; Virg. Æn. II, 221; Heins. ad Vellei. II, 87, Broukh. ad
Prop. III, iv, 27, al.
--_cælum_, aerem.
184. _Junonis et anguis_ Col. Male: cf. Heins. ad Ovid. Fast. I,
55.
185. _despecta tellure_ opinabatur N. Heins. quod multis exemplis
citra necessitatem illustravit Drak. Vulgatam lect. tuetur Schmid.
et explicat, prodiens, erumpens e terra; quum non adpareat,
quomodo dici possit _extulit caput_, si præcesserit _despecta
tellure_, et ratio poscat, ut dictum sit, extulit caput, et
despexit terram, scilicet jam elatus, seu erectus; _disjuncta_
Tell. unde recte forsan _disjuncta_ reposuit Lefeb.
Diffugimus, tenuemque metu conamur anheli
Tollere clamorem; frustra: nam sibila totum
Inplebant nemus. At subita formidine cæcus, 190
Et facti damnandus Avens (sed fata trahebant)
Antiquæ quercus ingenti robore sese
Occulit, infandum si possit fallere monstrum.
188. _tenuemque_ Col. Oxon. R. 2, quod ut legamus, rem ipsam
suadere monet Modius, quum ea sit natura metus inopinati et magni,
ut clamandi facultatem adimat. Conf. Intpp. ad Phædr. I, ii, 26,
et Virg. Æn. III, 48. Vulgatam lect. _Diffugimus tamen, atque_,
quam ex comp. script. _tn_ ortam putat Lefeb., defendit Dausq. qui
non male notat, clamorem propter sibila serpentis, non ob metum,
_frustra_ sublatum esse. Idem sensisse videtur N. Heins. qui _jam
sibila_ scribendum suadet, etsi Dausq. graviter taxat. Sed τό
_nam_ etiam ad _Diffugimus_ referri potest.
190. _At_, non _ac_, scripti et Med.
193. _possit_, non _posset_, R. 3; Parm. et Med.
Vix egomet credo: spiris ingentibus arte
Arboris abstraxit molem, penitusque revulsam 195
Evertit fundo, et radicibus eruit imis.
Tum trepidum, ac socios extrema voce cientem
Conripit, atque haustu sorbens et faucibus atris
(Vidi respiciens), obscœna condidit alvo.
194. Verba _Vix egomet credo_ et v. 199, _Vidi respiciens_, ut
omnino tota orationis forma, egregie conveniunt rem miram narranti.
Cf. Virg. Æn. III, 623 sq.
196. Vid. Heyne ad Virg. Æn. V, 449, in V.L. Vol. III, p. 47; et VI,
p. 313; Edit. nostræ.
194. _spiris stringentibus_, vel quod Lefeb. recepit _cingentibus
arcte_, ingeniose conj. N. Heins. quia _ingenti_ modo præcessit.
_arctæ_ Gryph. _artæ_, typorum forsan errore, in ed. Drak. qui et
_altæ_ legi posse monet. Sed τό _artæ_ etiam nunc repositum video
ab Ill. Ernesti, qui jungit _spiris ing. artæ_, h.e. arcte
circumvolutæ voluminibus caudæ, quibus eam _abstraxit_, h.e.
inflexit. Cf. ad V, 477.
195. _adstrinxit_ forte præstiterit, ne poeta ter idem dicat.
Infelix fluvio sese, et torrentibus undis 200
Crediderat, celerique fuga jam nabat Aquinus.
Hunc medio invasit fluctu, ripæque relatos
(Heu genus infandum leti!) depascitur artus.
203. Plures ita periisse memorant Val. Max. et alii, vid. ad v. 144.
--_depascitur artus_, confer Cerda et Heyne ad Virgil. Ge. III, 458,
et Æn. II, 215.
202. _ripaque_ Colon. _relatos_, non _relatus_, scripti et ed.
Parm.
«Sic dirum nobis et lamentabile monstrum
Effugisse datur. Quantum mens ægra sinebat, 205
Adpropero gressum, et ductori singula pando.
Ingemuit, casus juvenum miseratus acerbos.