Vix puerile mihi tempus confecerat ætas,
Quum primo malas signabat Regulus ævo.
Adcessi comes, atque omnes sociavimus annos,
Donec Dîs Italæ visum est exstinguere lumen 130
Gentis, in egregio cujus sibi pectore sedem
Ceperat alma Fides, mentemque amplexa tenebat.
128. Cf. Ovid. Met. XIII, 754.
--_primo ævo_, lanugine.
130. _lumen_, ornamentum et præsidium, ut IX, 532. Cf. Ernesti clav.
Cic.
132. _alma Fides_ vid. ad III, 203. Quam præclare hoc ad exprimendum
Reguli animum, qiii ad exquisita supplicia redire malebat, quam
fidem hosti datam fallere!--136. _Marus est_ pro, ego sum, ut
v. 261.
Ille ensem nobis magnorum hunc instar honorum
Virtutisque ergo dedit, et, sordentia fumo
Quæ cernis nunc, frena, sed est argenteus ollis 135
Fulgor; nec cuiquam Marus est post talia dona
Non prælatus eques. Verum superavit honores
Omnes hasta meos; cui me libare Lyæi
Quod cernis latices, dignum est cognoscere causam.»
138. _libare Lyæi latices_, vinum, h.e. divino honore colere hastam,
de quo vid. Intpp. ad Justin. XLIII, 3; Burm. ad Val. Fl. III, 707,
et Cerda ad Virg. Æ. X, 773, et XII, 95 sq.
133. _hunc_ Col. _nunc_ Ox. et R. 2. Vulgo _en_, et quidam _ni:
instat_ Ox.
«Turbidus arentes lento pede sulcat arenas 140
Bagrada, non ullo Libycis in finibus amne
Victus limosas extendere latius undas,
Et stagnante vado patulos involvere campos.
140 seq. _Bagrada_, Βαγράδας, fl. Africæ propriæ in Zeugitana
regione, qui ex Manepsaro monte ortus, prope Uticam et Carthaginem
in mare mediterr. fluit, et nunc _Beierda_, vel _Megierda_ et
_Megarada_ vocatur, etsi eum etiamnum nomen retinere contendit
Olivar. ad Mel. I, 7. Nec tamen tantus est, quantum Silius eum h.l.
et Ptolem. faciunt, unde Claud. Bruns (_Handbuch der alten
Erdbeschr._ T. II, P. II, p. 160.) suspicatur, eos vel errasse, vel
in inter. Africa alium ejusdem nominis fluvium esse, qui in Usargala
monte oriatur; vid. _d’Anville, géogr. ancienne_ III, 74, et in
_Mém. de l’Acad. des Inscr._ T. XXVI.
--_lento pede sulcat_. Conf. v. 677, et inpr. Lucan. IV, 588.
--_pede_, aqua fluente, quæ poetis _ire_ et _currere_ dicitur. Drak.
laudat Lucret. VI, 638; Hor. Epod. XVI, 48; Virg. Col. 17, et
Broukh. ad Tibull. I, x, 36.
142. _Victus extendere_ cf. ad V, 552.
141. _Bagrada_ scripti tres, R. 2 et 3, ut I, 407, et in optimis
codd. Ptolem., Liv. XXX, 25; Cæs. B. C. II, 24; Plin. VIII, 14;
Gell. VI, 3, et al. conf. Cl. Schweighaus. ad Appian. b. civ. II,
45. Vulgo _Bragada_, quod etymo Punico proprius esse monet Lefeb.
Βαγάδρας dicitur Strab. XVII, p. 572; _non ulli amni victus_, ut
V, 552; malebat N. Heins. et v. 145, _riguis arvis_, et v. 149,
_furvoque_ coll. v. 161. De hac voce docte egit ad Ovid. Met. III,
273. Vulgatum _curvoque_ firmat Drak. ex Val. Fl. III, 636, et
Claud. Cons. Olybr. et Prob. v. 209, quibus locis Virg. Ge. II,
216, addit Lefeb.
Hic studio laticum, quorum est haud prodiga tellus,
Per ripas læti sævis consedimus arvis. 145
Lucus iners juxta Stygium pallentibus umbris
Servabat sine sole nemus, crassusque per auras
Halitus erumpens tetrum exspirabat odorem.
144. Eandem historiam memorant Gell. VI, 3; Val. Max. I, 8, extr.
Plin. VIII, 14; Flor. II, 2; Liv. Epit. XVIII, et Sen. Epist. 82.
Sed narrationis ornamenta et colores, in quibus tamen poetæ ingenium
nimis luxuriatur, Silius æque ac alii poetæ in similibus locis
(inpr. Ovid. Met. III, 28... 100, et Stat. Th. V, 505 sqq.) petiit
ex Virg. Æn. II, 209 sq. et VIII, 193 seq. ad quæ loca vid. Cerda et
Heyne.
145. _sævis arvis_, ubi sævus serpens erat, ut mox v. 153, _letalis
ripa_, vel _sæva aula_ III, 423, et similia passim obvia, vid. Drak.
ad h.l. Bentl. et Jani ad Hor. Od. III, iv, 6.
146. _Lucus iners_, ut ap. Stat. Th. X, 86, quietus, vel inutilis,
inadcessus, quo nemo facile venit. Cellar. nulli usui patens,
propter pestiferum halitum, et dirum monstrosi serpentis
habitaculum. Conf. ad V, 5, in V.L.
Intus dira domus, curvoque inmanis in antro
Sub terras specus, et tristes sine luce tenebræ. 150
Horror mente redit: monstrum exitiabile et ira
Telluris genitum, cui par vix viderit ætas
Ulla virum, serpens centum porrectus in ulnas
Letalem ripam, et lucos habitabat Avernos.
151, 152. _ira Telluris genitum_ vid. ad V, 111.
[“V, 111” recte V, 110]
153. _centum_, numero rotundo. Longitudinem CXX pedum ei tribuunt
auctores sup. laudati.
154. _lucos Avernos_ h.e. exitiosos, (ut _Stygius_ v. 146 et 219,
vel _Tartareus_ mox v. 175) ob pestiferam exhalationem; vel similis
lucis Avernis prope lacum, qui _Avernus_ h.e. ἄορνος dicitur, quia
aves supervolitantes fœtore suffocantur, et decidunt. Conf. mox
v. 158, 159; XII, 120 sq. Lucret. VI, 738, 839; Virg. Ge. IV, 493;
(ubi vid. Cl. Voss.) Virg. Æn. VI, 118, 139, 237 sqq. et Heyne ibid.
Exc. II.
150. _Sub terra_ corrig. N. Heins. in quod facile quis incidat; et
proclivis error, quoniam litera _s_ sequitur. Sed præpos. _sub_
non semper sexto casui jungitur, si de quiete in loco, et quarto,
si de motu ad locum agitur. Sic Livius, ut alios omittam, dixit
_sub jugum_ et _sub jugo mittere, sub terram necari, sub terra
demitti, sub terra edere pugnam_, et alia lib. I, 26, III, 28;
XXII, 17, 57; XXXVIII, 7; cf. Burm. et Heyne ad Virg. Ge. IV, 43,
et Aen. II, 472, in V.L.
152. _viderit_, non _viderat_, Col. et Put. quod suadente
N. Heins. cum Lef. recepi.
Ingluviem inmensi ventris, gravidamque venenis 155
Alvum deprensi satiabant fonte leones,
Aut acta ad fluvium torrenti lampade solis
Armenta, et tractæ fœda gravitate per auras,
Ac tabe adflatus volucres. Semesa jacebant
Ossa solo informi, lateque repletus et asper 160
Vastatis gregibus nigro ructabat in antro.
155. Conf. Virg. Ge. III, 431, et Æn. II, 471 seq. et ad utrumque
loc. Heyne.
158. _fœda gravitas_, ὀσμὴ βαρεῖα, Drak. qui laudat Virg. Æn. VI,
201, et Ge. IV, 270; Liv. XXV, 26, (_locis gravibus_ et _gravitate
loci_) Dioscor. III, 97. Cf. sup. ad I, 412.
159. _tabe_, halitu venenato. Cf. v. 240.
160. sq. Cf. Virg. Æn. III, 630, «Nam simul expletus dapibus,
vinoque sepultus... saniem cructans, etc.»
162. _incendia_, fervorem stomachi, vel sitim aqua restinguebat.
Cellar. interpretatur: ubi aqua sedabat sitim, conceptam ex cibo,
qui, dum conficitur, in stomacho fervet. Lefeb. hæc adnotavit:
«_ferventi pastu_ a fermentantibus cibis in ventriculo pro veterum
opinione, quæ nostris hodie se probat chymicis; sed _fermentatio_ et
_effervescentia_ inter se differunt.» _Ferventi pastu_, cibo et
carne vivorum animalium.
155. _veneni_ R. 3; Parm. Med. ut II, 220; quod cur N. Heins., qui
Silianos Græcosque loquendi modos captare solet, minus h.l.
quadrare censeat mireris.
156. _defusi_ R. 3. Error ortus ex compendio scripturæ _depusi_,
quod in R. 2, deprehendit Lef. qui v. 158, _tactæ_ refinxit. Sed
_tractæ_ sunt detractæ, adtractæ, delapsæ propter fœtorem, qui eos
adflabat enecabatque.
160. _informidate_ Put. Tell. R. 2; _eandemque repletus_ R. 3;
_eademque r._ Med. _tandem_ Benes. Hinc _saniemque_... (h.e.
sanguinem, vel venenum) _eructabat_ ingeniose conj. N. Heins. cui
locum Virg. Æn. III, 632, a Silio expressum, favere jam monuit
Draken. Vulgatam lectionem, quæ utique ferri potest, nollem Lefeb.
his verbis defendisset: «Ineptit H. qui vult _saniem_: prope
assentit incautus Drak. in notis»; _sanieque_, vel _tandemque_
conj. Withof.
Isque ubi ferventi concepta incendia pastu
Gurgite mulcebat rapido, et spumantibus undis,
Nondum etiam toto demersus corpore in amnem
Jam caput adversæ ponebat margine ripæ. 165
Inprudens tantæ pestis gradiebar, Aquino
Apenninicola atque Umbro comitatus Avente:
Scire nemus, pacemque loci explorare libebat.
164, 165. Comparant Stat. Th. V, 516.
166. _Inprudens_ h.l. ignarus, qui ignorat, quod scire nequit.
168. _pacem_, quietem, ut VII, 258: vid. Burm. ad Val. Fl. IV, 20,
et Barth. ad Stat. Th. VII, 87.
162. _ab æstu_ pro _pastu_ suspic. N. Heins.
165. _aversæ_ ed. Drak. errore typogr.
167. _Avente_, non _Havente_, Col.
168. _faciemque locis_ conj. Burm. Male!--169. _tacitos in artus_
maluerit N. Heins. vid. similia in Ind. sed conf. Heyne ad Virg.
Æn. VII, 446, et respice verba seq. _occulto frigore_. _Tacitus
Horror_, et _occultum frigus_ est ille terror, quem animus veluti
præsagiens periculum concipit, cujus tamen rationem certam reddere
sibi non potest, _eine bange schauderhafte Ahndung_. Ita bene jam
a Cl. Ernesti expositum video. Conf. VIII, 485.
Jamque propinquantum tacitus penetravit in artus
Horror, et occulto riguerunt frigore membra. 170
Intramus tamen, et Nymphas numenque precamur
Gurgitis ignoti, trepidosque et multa paventes
Arcano gressus audemus credere luco.
171 sq. Cf. Virg. Æn. VII, 133, 140, (ubi v. Cerda et Heyne) et,
quos Drak. laudat, Ovid. Met. III, 24 seq. et Val. Fl. V, 195.
173. _credere_ ut v. 201.
--_Arcano luco_, quem nemo ingrediebatur.