Obvius huic Atlas, Atlas a litore Ibero,
Nequidquam extremæ longinquus cultor arenæ
Inpetit os hasta; leviterque e corpore summo
Degustat cuspis generosum extrema cruorem.
273. _leviterque e corpore summo_ (capite, ob v. 277.)
274. _Degustat_, ἀκρότατον δ᾽ ἄρ᾽ ὀϊστὸς ἐπέγραψε χρόα φωτὸς Hom.
Iliad. δ, 139; η, 187; λ, 388; ν, 553: _umbonem detersit ictu_ inf.
v. 297; _parce perstrinxit corpus_ XV, 760; _parco summum violasset
vulnere corpus_ XVI, 111; cf. IV, 119; 350 (ubi vid. not.); IX, 523;
Virg. Æneid. X, 344, 478, et inprimis XII, 376, ubi videndus omnino
Heyne. Similiter γεύεσθαι, apud Homerum, Iliad. υ, 258; _bibere_
inf. VI, 293; (ubi Drak. laudat XV, 632; Virg. Æn. XI, 804, et
Anthol. I, 22; Epigr. I, et 4: ἀσπὶς et βέλος αἷμ᾽ ἔπιεν) _libare_
et _delibare_ h.e. leviter perstringere inf. IX, 523, ubi Drak.
citat Stat. Th. V, 587; VIII, 527; Iscan. b. Troj. V, 322; VI, 311,
337, et al. Hinc _exsatiare enses cruore_ VII, 535; _satiata
sanguinis hasta_ IV, 435; _sitit hasta cruorem_ XII, 264; βέλη
λιλαιόμενα χροὸς ἆσαι Homer. Iliad. ο, 317; ἐγχείη ἱεμένη χροὸς
ἄμμεναι ἀνδρομέοιο Iliad. φ, 70.
271. _Atlas a. l. I._ quatuor scripti (nisi quod _Athlans_ in
Oxon. est), et R. 2; vid. quos Drak. laudat, Prop. IV, vi, 37;
Val. Fl. I, 365; Liv. XXXI, 23; Intpp. ad Petron. c. 38; conf.
sup. ad I, 431; _Atlas a sanguine I._ R. 3, Parm. Med. Vulgo _a
sanguine clarus I._
274. Vox _extrema_, h.e. extrema parte, aptissima quidem et
genuina videtur, sed, quia modo præcessit, minus placet. An leg.
_externa_, ut ap. Val. Fl. VII, 422?
Intonuere minæ, violentaque lumina flammis 275
Exarsere novis: furit et diffulminat omnem
Obstantum turbam; at clausum sub casside vulnus
Martia commendat mananti sanguine membra.
275. _lumina flammis exarsere_, conf. ad I, 126, et Heyne ad Virg.
Æn. VI, 300 (in V.L.), et XII, 101, 102.
276. _diffulminat_, dissipat et contundit, instar fulminis; vocab. a
poeta effictum.
278. _commendat_, ornat sanguis membra, pulchriora facit, Mars. 279
sq. Similis locus Hom. Iliad. γ, 30... 37, ubi Paris, conspecto
Menelao, _in sociis se condit_, ἀψ ἑτάρων εἰς ἔθνος ἐχάζετο, et
αὖθις καθ᾽ ὅμιλον ἔδυ Τρώων. Cf. et. Iliad. π, 813, et ε, 596 sq.,
ubi Diomedes Hectorem ἰδών ῥίγησε καὶ ἀνεχάζετο. Comparationes,
quibus poeta utitur, passim reperias.
277. _turbam_ scripti et priscæ edd. ante Marsum, qui primus
_turmam_ habet, quod ne Dausq. quidem placuit; _at_ Col. _ac_
reliqui scripti et edd. antt. Vulgo _et_, quod prorsus omisit
Cell. sed servavit Lefeb.
Tum vero adspiceres pavitantem, et condere semet
Nitentem sociis juvenem; ceu tigride cerva 280
Hyrcana quum pressa tremit; vel territa pennas
Conligit accipitrem cernens in nube columba;
Aut dumis subit, albenti si sensit in æthra
Librantem nisus aquilam, lepus ore citato.
Ense ferit tum colla viri, dextramque micantem 285
Demetit, ac mutat successu sævior hostem.
281, 282. _Hyrcana_ ornat, ut ap. Virg. Æn. IV, 367.
--Conf. Hom. Iliad. φ, 493 sq.
--_pressa_, vid. varias lectiones.
--_pennas colligit_, forte alas, ad volatum jam expansas, contrahit,
in columbarium recedit et volatum cohibet, ut fere _colligere
gradum_ VI, 399; VII, 695, nisi potius poeta expressit Maroniana,
_Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas_, Æn. lib. V, 217,
ubi videndi sunt interpretes.
--_territa pennas Colligit_, ut πτώσσειν, vel πτήσσειν et
ὑποπτήσσειν de avibus animalibusque, quæ frigoris, vel metus causa
pennas et membra contrahunt. Conf. Kœppen ad Hom. Iliad. β, 312; δ,
476; ε, 634, et _Ephemerid. Goetting. a._ 1795, p. 84.
285. _micantem_, jactantem, quatientem, Schmid. Sed vid. ad IV, 211.
286. _mutat hostem_, uno dimisso alium adoritur, ut VI, 238; Conf.
Burm. ad Val. Fl. VI, 614; Heins. ad eund. VII, 587, et ad Ovid.
Met. XIII, 937.
279. _adspiceres_ Col. et R. 2; conf. loca, a Drak. citata, VI,
684; XVI, 501; Virg. Æn. VIII, 650; Ovid. Met. VI, 23; Stat. Th.
V, 596; Claud. in Rufin. II, 176; Petron. c. 7; ubi vid. Intpp.
Vulgg. _adspiciens_; Male! _credere_ emend. N. Heins. vel mox _in
sociis_, quod Drak. recepit. Sed τὸ _in_ centies omittitur a
poetis in formis loquendi _condere se silvis_, _aquis_, _umbris_,
_terra_, etc.
281. _prensa_ R. 3, Parm. Mediol. Sed notionem _premendi_, hoc est
urgendi, instandi, persequendi, aptiorem hoc loco esse, quam
_prehendendi_, vel capiendi, docet Drak. Mox _pennis Remigat_
quondam in mentem mihi veniebat.
283. _dumis_ scripti et (si Mediol. exceperis, in qua vitiose
_divini_ scriptum) omnes edd. antt. ante Basil. in qua primum
_dumos_ exstat. Utrumque recte dici exemplis evincunt Drak. ad
h.l. et Heins. ad Ovid. Met. XIII, 611. Sed _dumis_ per se doctius
est; vid. Heyne ad Virg. Æn. VII, 161.
284. _nisus_ scripti, prob. Draken. quum _librare visus_ sit
undique circumspicere, at _librare nisus_ intentius et omni nisu
volare. Nam _librari_ propr. dicitur hasta, quæ impetus augendi
causa libratur et vibratur: unde ad volatum avium traducitur; vid.
not. ad I, 317. Sed vulgata lect. _visus_ non prorsus contemnenda
propter locum Homeri, qui Silio ante oculos fuisse videtur, Iliad.
ρ, 674 seqq. Πάντοσε παπταίνων, ὥστ’ αἰετὸς, ὅν ῥά τε φασὶν
Ὀξύτατον δέρκεσθαι ὑπουρανίων πετεηνῶν, etc. _orbe citato_ corrig.
Barth. Adv. V, 15; quod non displicet N. Heins. et Drak. ita
tamen, ut non ad aquilam referatur, sed ad leporem, per multos
gyros orbesque refugientem. Ego potius olim suspicabar, poetam
scripsisse _ore levato_, quo sensu _sublimi fugere anhelitu_ dixit
Hor. Od. I, xv, 31. Nunc video, eundem sensum vulgatæ tribui a
Lefeb. quod tamen ab usu loquendi abhorret.
Stabat fulgentem portans in bella bipennem
Cinyphius; socerique miser Magonis inire
Optabat pugnam ante oculos, spe laudis, Isalces,
Sidonia tumidus sponsa, vanoque superbus 290
Fœdere promissæ post Dardana prælia tædæ.
Huic inmittit atrox violentas Appius iras,
Conantique gravem fronti librare securim,
Altior insurgens, galeam super exigit ictum:
At fragilis valido conamine solvitur ensis 295
Ære in Cinyphio; nec dispar sortis Isalces
Umbonem incerto detersit futilis ictu.
288. _Cinyphius_, vid. ad II, 60, nisi h.l. et v. 296, simpl. est
Libycus.
290. _vano_, ob inminentem sponsi mortem.
294. _insurgens_, vid. ad I, 400.
295. _solvitur_, confringitur, dissultat, _in ære_ galeæ.
296. _dispar sortis_, vid. Heins. ad Sabini Epist. I, 35.
292. _Atrox_ Col. Parm. Benes. _atras_ Put. Vulgo _ovans_. Non
male!
295. _At_, non _Et_, Col. adsent. Dausq.
297. _detersit_ scripti et antt. edd. probb. N. Heins. et Drak.
qui coll. XIV, 383, interpretatur: perstrinxit vano ictu, quem
Appius super scutum excepit. Recte: nam Isalces _non dispar
sortis_ fuit, h.e. eodem irrito conatu, quo Appius, ictum dedit.
Conf. not. sup. ad v. 273; _detorsit_ Med. Marsi Veneta et
recentt. edd., h.e. repellere conatus, ut gladio nudum latus
hauriret.
Tum quod humo haud umquam valuisset tollere saxum,
Ni vires trux ira daret, contorquet anhelans
Appius, et lapsu resupino in terga cadentem 300
Mole premit scopuli, perfractisque ossibus urguet.
Vidit conjuncto miscens certamina campo
Labentem socer; et lacrimæ sub casside fusæ
Cum gemitu; rapidusque ruit: data fœdera nuper
Adcendunt animos exspectatique nepotes. 305
298 sq. Comparant Virg. Æn. XII, 896 sq., ubi vid. Cerda ct Heyne.
302. _conjuncto_, propinquo, vicino; vid. Gronov. ad Liv. XXII, 20,
in gustu ad Stat. Th. VI, 250, et Diatr. ad Stat. c. 43.
303. Femina ita generi jacturam excusatius queritur; Ernesti V.C.
Sed non graviores ob causas heroes passim ap. Hom. lacrimant, et
ipse Hercules apud Virgilium, Æn. X, 465, «... magnumque sub imo
Corde premit gemitum, lacrymasque effudit inanes.»
--_socer_, Mago.
304. _data fœdera_, sponsalia facta.
298. _tollere_, non _vellere_, Col.
299. _contorquet_ et _resupino_ Col. et R. 2. Vulgo _torquebat_,
ut ap. Virg. Aen. XII, 901, et _resupina_.
304. _rata_ conj. N. Heins. h.l. et ad Ovid. Met. II, 757. Sed
recte vulgatam ex VI, 517, firmari posse arbitratur; conf. Heyne
ad Tibull. I, ix, 2.
Jamque aderat, clipeumque viri atque inmania membra
Lustrabat visu; propiorque a fronte coruscæ
Lux galeæ sævas paulum tardaverat iras.
Haud secus, e specula præceps delatus opaca,
Subsidens campo submissos contrahit artus, 310
Quum vicina trucis conspexit cornua tauri,
Quamvis longa fames stimulet, leo; nunc ferus alta
Surgentes cervice toros, nunc torva sub hirta
Lumina miratur fronte; ac jam signa moventem,
Et sparsa pugnas meditantem spectat arena. 315
306... 308. Non male: si coll. v. 268 sq. et 329 sq., reputaveris,
quantus vir Appius fuisse fingatur.
309... 313. Cf. Virg. Æn. X, 454 sq., ubi vid. Heyne.
314, 315. _signa moventem. Et sparsa_, etc. Maroniana Ge. III, 234,
236, et Æn. XII, 106, ubi vid. Heyne.
310. _Subsidet_ Puteol. _Subsidit_ Colon. et Oxon. quod recepit
Lefeb. nec refragatur N. Heins. modo _et_ post _campo_
interponatur, quod probabilius est.
313. _sub irca_ Oxon. unde _hirqua_ suspic. Barth. Adv. V, 15;
quam nugacem correctionem ei in mentem venire potuisse mirabatur
N. Heins.
315. _Et sparsa in pugnas m._, ut inf. XVII, 439, et ap. Virg. Æn.
X, 455, aliquando conjiciebam, et nunc idem N. Heinsio, qui
præterea _exspectat_ scribendum putat, in mentem venisse video.
Exquisitior certe loquendi forma est, quam illustravit Heyne ad
Virg. l.c. et non intellexit Lefeb. qui hunc versum sic male
lacessi existimat.
Hic prior intorquens telum sic Appius infit:
«Si qua tibi pietas, ictum ne desere fœdus;
Et generum comitare, socer.» Per tegmina velox
Tunc ærisque moras lævo stetit hasta lacerto.
316. _infit_, paucis et amaris verbis, ut irati solent et heroes.
318. _generum_ in spe, cum irrisione.
--_tegmina_, ut al. terga boum, corium taurinum, clipeo inductum,
quod multiplex esse solebat, unde βοείας θαμειὰς dixit Hom. Iliad.
μ, 296; σάκος ἑπταβόειον Ajacis, Iliad. η, 220; σάκος τετραθέλυμνον
Teucri Iliad. ο, 479; πέντε σάκεος πτύχες Achillis Iliad. ς, 481.
Cf. Heyne ad Virg. Æn. X, 783 sq.; Drak. ad h.l. Ernesti ad Callim.
H. in Dian. 53, et inpr. Obss. Miscell. T. I, p. 32.
319. _æris moras_, æs clipei, quod hastam morari poterat, ut IX,
218; Virg. Æn. XII, 541,
--«nec clypei mora profuit ærei.» Val. Fl. VI, 97 (ubi vid. Burm.),
al. Drak. qui et recte monet, a Marso perperam _æris moras_ ad
loricam et galeam referri, quum hasta _in lævo lacerto stet_; vid.
ad IV, 387, et I, 479.
316. _Huic_, ut v. 292, conj. N. Heins.
317. _dictum fœdus_, ut _dicere legem_ et similia, emend. Burm.
dubitans. num _ici fœdus_ de sponsalibus recte dicatur. Sed vid.
Heyne ad Tibull. I, v, 7; ut taceam, in filiabus olim consensu et
pacto signato despondendis non minus, quam in nuptiis coemtione,
ἕδνοις vel usu et confarreatione contrahendis, fœdus quoddam
initum fuisse, vel conseq. pro anteced. poni posse, unde Isalces
quoque jam gener vocatur.
319. _Cunta ærisque_ vetus ed. teste N. Heins. unde _Cuncta_, in
quod facile quis incidet, emend. Drakenb. quod recepit Lefeb. ut
telum omnia tegmina, clipeo Magonis inducta, æreamque laminam
tegminibus subtextam perforaverit. A vulgata lect. nimis abeunt
conjecturæ N. Heins. _Suta ærisque moras_, (vid. eum ad Virg. Æn.
X, 313) vel _Per tunicæque moras_, vel denique _Thoracisque m._
Præterea h.l. de clipeo agi, recte monet Drak. cui _Per cratisque
moras_ in mentem venit; _ferrique_ pro _ærisque_ c. Tell. a m.
sec. quod et in textum R. 2, in qua _Tunc æris ferrique moras_
exstat, inrepsit, etsi inepta merito glossa videtur Lefeb. qui
copiose docet, quod vel tironibus notum est, veteribus æs pro
ferro in usu fuisse, ut et hodie Siberiæ et Americæ populis.
At contra non dicta Libys, sed fervidus hastam 320
Perlibrat, magni donum memorabile fratris,
Cæso quam victor sub mœnibus ille Sagunti
Abstulerat Durio, ac spectatæ nobile pugnæ
Germano dederat portare in prælia pignus.
321 sq. Hastam donum Hannibalis (is enim _frater_ est et _victor_)
facit, more poetarum, qui ita heroum arma ornant et commendant. Cf.
XII, 224 sq.; XV, 260, XVI, 459 sq. inpr. Virg. Æn. V, 260 sq.; IX,
359; X, 700, ad quæ loca vid. Heyne.
323. _Durio_, vid. I, 438.
324. _dederat portare_, ut _donat habere_, δῶκε φέρειν, seu φορῆναι,
δωκεν ἄγειν, seu ἔχειν et ἀρέσθαι, ὄπασσε κομίζειν et ὀπάσαιμι
φερέσθαι, ap. Hom. Iliad. ο, 532; φ, 297; ψ, 151, 612; ω, 581, et
al. Virg. Æn. V, 262; IX, 362; X, 701.
Telum ingens, perque arma viri, perque ora, doloris 325
Adjutum nisu, letalem pertulit ictum;
Exsanguesque viri conantis vellere ferrum
In vulnus cecidere manus: jacet æquore nomen
Clarum Mæonio, atque Italæ pars magna ruinæ
Appius: intremuere lacus, corpusque refugit 330
Contractis Trasymenus aquis; telum ore cruento
Exspirans premit, atque admorsæ inmurmurat hastæ.
325, 326. _doloris Adjutum nisu_, conf. ad II, 123.
328, 329. _æquore Mæonio_, campo Etrusco. cf. ad IV, 721.
--_Clarum nomen_, etc. cujusmodi nominibus clarissimorum suæ
superiorisque ætatis virorum carmen suum poeta exornare solet, inpr.
lib. VIII.
--_Italæ pars magna ruinæ_, ut ap. Virg. Æn. X, 737, et inf. VIII,
426; X, 223; Dausq. conf. Virg. Æn. II, 6; VII, 707; X, 427.
330. _Appius_ autem prænomen fuit antiquissimæ et nobilissimæ gentis
Claudiæ, quæ et patricia fuit et plebeia, acerrimaque majestatis
Patrum propugnatrix, quod vel tironibus ex Livio et Sueton. Tib. 1,
2, notum est. Cf. VIII, 412 sq.
--Cf. ad I, 49, et III, 463. Ipsa oratio nimis fere turgida; sed
v. 332, præclare summa adumbratur indignatio et rabies. Similiter
Meges ψυχρὸν ἕλε χαλκὸν οδοῦσιν, ap. Hom. Iliad. ε, 75.
332. _inmurmurat hastæ_, ut _terræ_, ap. Stat. Th. XI, 63; _iræ_
inf. VII, 156; _insibilat ori_ et _membris_ IX, 517; XII, 616.
326. _Admissum_ Put. _Adjunctum_ Med. _pertulit_, non _protulit_,
scripti præter Tell. Cf. cum Drak. Virg. Æn. X, 786; XII, 907.
327. _viro conanti_ malebat N. Heins.
330. _tortusque_ ex c. Tell. recepit Lefeb. coll. v. 625. Non
male!
334. _hastæ_ etiam legi posse notat N. Heins.
336. _cæsi_ Col. cum R. 2, et recentt. edd. _teli_ Oxon. et Put.
cum priscis edd. quod præferunt Dausq. et Scalig. si signiferi
nomen sit, unde _Teli_ dedit Cell.
Nec fati melior Mamercus corpore toto
Exsolvit pœnas, nulli non saucius hosti.
Namque per adversos, qua Lusitana ciebat 335
Pugnas dira manus, raptum cum sanguine cæsi
Signiferi magna vexillum mole ferebat,
Et trepida infelix revocabat signa suorum.
Sed furiata cohors, ausisque adcensa superbis,
Quodcumque ipsa manu gestabat missile, quidquid 340
Præbebat tellus, sparsis vix pervia telis,
Injecit pariter; pluresque in corpore nullo
Invenere locum perfossis ossibus hastæ.
333. _corpore toto_, nullo non corporis membro saucius; Drak. coll.
X, 513.
334. _pœnas_, quarum causa v. 336 sqq. adfertur.
341. _sparsis vix pervia telis_, tantum telorum in terra sparsum
erat, ut vix iri posset; Barth. Adv. V, 15.
341. _pervid_ Ox. quare _pervida_, quæ per tela vix cerni potest,
suspic. Barth. Adv. V, 15, merito propterea vapulans censura
N. Heins. qui conj. _quidquid... sparsi teli_, et mox, _Ingessit
pariter_.
342. _nullum_ omnes libri scripti, teste et prob. Drak. ut non ea
poetæ mens sit, neminem pluribus telis vulneratum esse, quam
Mamercum; sed tot tela in corpore ejus stetisse, ut pluribus locus
non fuerit. Non male! Sed τὸ _nullo_ etiam ferri potest, quod in
c. Col. et Tell. reperiri contendit Lefeb.
343. Modius ex Col. restituit hunc versum, qui reliquis MSS.
priscisque edd. deest, et in cujus vicem in edd. Basil., Colin. et
Dausq. successit alius: _Unius hæserunt Romani militis hastæ_, qui
acumen interpolatoris, lacunam utcumque explere conantis, redolet.
Advolat interea fraterni vulneris ira
Turbatus Libyæ ductor, visoque cruore, 345
Num lateri cuspis, num toto pondere telum
Sedisset, fratremque amens sociosque rogabat.
344. Manifesta imitatio Virgilii, Æneid. lib. X, v. 383... 424, ubi
videndus est Heyne et Excursus IV. Sed non minus Silio ante oculos
fuisse videtur Homer. Iliad. δ, 148... 219, ubi Agamemnon similiter
ad fratris vulnus expavescit, et Menelaus, data fide, illud non
letale esse, metum ejus levat.
347. _fratremque_ scripti et R. 2. Pro vulgata _fremuitque_
perperam stat Dausq.
Utque metum leti procul, et leviora pavore
Cognovit, proprio tectum gestamine præceps
Ex acie rapit, et tutis a turbine pugnæ 350
Constituit castris. Medicas hinc ocius artes,
Et senioris opem Synhali vocat: unguere vulnus
Herbarum hic succis, ferrumque e corpore cantu
Exigere, et somnum tacto misisse chelydro,
Anteibat cunctos: nomenque erat inde per urbes 355
Perque Parætoniæ celebratum litora Syrtis.
348. _leviora pavore_, vulnus levius esse, quam metuebat.
349. _gestamine_, clipeo.
353. Veteres ἰατροὶ, quod notum, sola fere vulnera sanabant, et
quidem _herbarum succis_, φαρμάκοις (Hom. Iliad. δ, 191, 218; ε,
900; λ, 829), et _cantu_, h.e. incantatione (ut sup. III, 301),
ἐπαοιδῇ Hom. Odyss. τ, 457; Pind. Pyth. III, 91.
354. _Exigere_, extrahere et innoxium facere carmine magico; Schmid.
--_somnum tacto misisse chelydro_, cf. ad I, 412.
355. _Anteibat ungere_, ut _Martem regere haud cederet Hannibali_
VI, 307 sq., διαφέρει τὸ φρονεῖν, et alia.
356. _Parætoniæ Syrtis_, vid. ad III, 225.
352. _Synhali_, non _Synali_, Col. ubique.
354. _tacto_ scripti; vid. ad I, 412, et III, 302. Vulgatum _toto_
contradicendi studio tuetur Dausq. _torto_, scilicet in gyros, vel
orbes, corrig. Marsus et D. Heins. _tacito_ Parm. _immisisse_
conj. N. Heins. Sed. vulgata doctior.
Ipse olim antiquo primum Garamanticus Hammon
Scire pater dederat Synhalo, morsusque ferarum,
Telorumque graves ictus sedare medendo.
Atque is deinde suo moriens cælestia dona 360
Monstravit nato, natusque heredis honori
Tramisit patrias artes; quem deinde secutus
Haud levior fama Synhalus, Garamantica sollers
Monstrata augebat studio, multaque vetustum
Hammonis comitem numerabat imagine patrem. 365
357. _Garamanticus Hammon_, confer ad lib. I, vers. 414. Is
Synhalum, hujus Synhali proavum, quoniam in arte medica excelluerat,
ipse eam docuisse fingitur, ut Chiron Machaonem Iliad. δ, vers. 219,
et Apollo lapidem Virgilii, Æneid. lib. XII, 391.
358. _Scire dederat_, vid. ad v. 324.
361. _heredis honori_; claro heredi, ut _virtus Catonis_, _sapientia
Lælii_, etc. (vid. ad IV, 599), vel heredi, in ejus honorem, seu
tanquam munus.
363, 364. _Garamantica Monstrata_, ut supra, _cælestia dona_ et mox
_proavita medicamina_, quorum usum _monstraverant_, vel docuerant
Hammon et proavus.
361. _Monstravit_ scripti, quod testatur N. Heins. sed negat
Lefeb. qui propterea vulgatam _Monstrarat_ revocavit.
363. _Haud melior_ Put. R. 3, Med. _lenior famæ_ suspic. N. Heins.
qui ejusmodi elegantias ubivis sectatur; vid. ad IV, 542; _forma_
Ox. et Put. cum R. 3; et Med.
365. _patrum_ emend. N. Heins vel v. 358, _patri_. Sed auctor
etiam generis, et proprie forsan, _pater_ dicitur.
Tum proavita ferens leni medicamina dextra
Ocius, intortos de more adstrictus amictus,
Mulcebat lympha purgatum sanguine vulnus.
At Mago, exuvias secum, cæsique volutans
Hostis mente necem, fraternas pectore curas 370
Pellebat dictis, et casum laude levabat:
«Parce metu, germane; meis medicamina nulla
Adversis majora feres: jacet Appius hasta
Ad manes pulsus nostra: si vita relinquat,
Sat nobis actum est; sequar hostem lætus ad umbras.» 375
366. ἤπια, vel ὀδυνήφατα φάρμακα πάσσων Iliad. δ, 218; η, 900; λ,
829.
367. _de more_ medicorum, quo expeditiores essent vulneribus
sanandis; Draken. qui laudat Gevart. Lection. Papin. c. 34, et
Gonsal. ad Petron. c. 19. Cf. inpr. Virg. Æn. XII, 400 sq., et ibi
Heyne Exc. IV.
368. Cf. Hom. Iliad. λ, 828, 844, et inf. ad VI, 91.
371. _laude_, vid. ad v. 114.
372. _Parce metu_, ut ap. Virg. Æn. I, 257.
373. _Adversis meis_, mihi in calamitate mea non melius remedium et
solatium adferes morte Appii. Cf. X, 44, 45.
Quæ dum turbatos avertunt æquore campi
Ductores, valloque tenent; ex agmine Pœnum
Cedentem consul tumulo speculatus ab alto,
Atque atram belli castris se condere nubem,
Turbidus extemplo trepidantes milite mæsto 380
Invadit cuneos, subitoque pavore relaxat
Jam rarescentes acies: tum voce feroci
Poscit equum, ac mediæ ruit in certamina vallis.
376 sqq. Similiter Turnus, Ænea saucio ex pugna subducto, plenus
spei in hostes inruit, Æn. XII, 324 sq.
--_æquore campi_, ut Æn. VII, 781.
379. _Atra belli nubes_, Hannibal cum fratre et comitibus, qui nubem
telorum sparserant, vel potius Hannibal solus, ut Μάντιν Οἰκλείδαν
πολέμοιο νέφος dixit Pind. Nem. X, 16, et _fulmina belli_ Virg. Æn.
VI, 843; cf. sup. ad I, 311.
380. _milite mæsto_, vel ad Pœnos (quæ ratio præstat), ob discessum
Hannibalis vulnusque Magonis tristes, vel ad Romanos, propter Appii
mortem mæstos, referri posse, monet Drak. De ira adcipit Lefeb.
coll. Val. Fl. V, 568.
381 sq. _relaxat Jam rarescentes acies_, dissolvit jam minus densos
militum ordines, ut XVII, 427; Cf. Heyne ad Virg. Æn. III, 411.
377. Hunc et seqq. versus Marsus in ed. Veneta a. 1492, inf.
libro VI, intexuit, et lib. VI, vss. 96, 141, huc retraxit, quem
errorem, quales in ed. Dausq. passim deprehendas, primum a se
notatum miratur Lefeb. Ceterum vulgo male post _Pœnum_, non post
_tenent_ distingui monuit N. Heins. qui v. 380, _milite lecto_
conj. ut _multo_ Burm. non improb. Drak.
Sic ubi torrentem crepitanti grandine nimbum
Inlidit terris, molitur Juppiter altas 385
Fulmine nunc Alpes, nunc mixta Ceraunia cælo,
Intremuere simul tellus, et pontus, et æther,
Ipsaque commoto quatiuntur Tartara mundo.
384. Poeta egregie in rem suam convertit, et magis exornavit locum
Virg. Ge. I, 328 sq., ubi vid. Heyne.
--_crepitanti_ in tectis, ut ap. Virg. Ge. I, 449.
385. _moliri_ h.l. est vel simpl. movere, quo sensu centies obvium
est, (vid. ad I, 645) vel jacere, (v.c. monente Drak. _molitus
sagittas_ et _robora_ dixere Ovid. Met. V, 367, et Stat. Th. VI,
539) et hoc exquisite pro ferire, percutere, _nach etwas werfen_, ut
passim βάλλειν, ἀκοντίζειν, et _jaculari_, ut _rubente dextera
sacras jaculatus arces_, ap. Hor. Od. I, ii, 3, quæ verba nostris
ita prorsus responderent.
386. _Ceraunia_, τὰ Κεραύνια (vid. ad IV, 363), vel _Ceraunii
montes_ (hod. _il monte della Chimera_) a κεραυνῷ, fulmine, quo
propter altitudinem sæpius percutiuntur, sic dicti, qui in Epiri
litore in mare procurrunt, et prominente jugo, seu promont. Ionium
mare ab Hadriatico dirimunt. Cf. ad VIII, 630, et Jani ad Horat. Od.
I, iii, 20, ubi _alta Ceraunia_, ut h.l.
--_mixta cælo_, et ὄρη ἠλίβατα, ap. Dionys. Per. 389. Alii _montes
Ceraunii_ sunt in Asia inter Euxinum et Caspium mare.
385. Formam loquendi _Alpes fulmine moliri_, quæ proprie a
fundamentis et radicibus cruere ac transponere significet, non
concoquebat Burm. et ad exemplum Virg. Ge. I, 329, emendabat,
_molitus J. alto_ (ex cælo) _Fulmina_; _nunc Alpes, nunc m. C. c.
Intremuere_; _simul_, etc. quod probare videtur Drak. et recepit
Lefeb. _Fulmina_ Put. et R. 3; vid. not. _Jaculatus_ conj. Withof.
391. _conspecti_, non, ut vulgo, _conspectus_, scripti cum R. 3,
Parm. Med. Veneta Marsi et Martini Herbip. _conspectu_ volebat
Davis. ad Cic. Tusc. Qu. III, 22. Sed τὸ _conspecti_ doctius.
Incidit adtonitis inopino turbine Pœnis
Haud secus inprovisa lues, gelidusque sub ossa 390
Pervasit miseris conspecti consulis horror.
It medius, ferroque ruens densissima, latum
Pandit iter: clamor vario discrimine vocum
Fert belli rabiem ad Superos, et sidera pulsat.
389. _turbine_ gravius quam impetu.
390. _lues_, ut _pestis_ et λοιμὸς, calamitas, pernicies, vel ipse
consul, vir pestifer.
392. _ruere_ transitive est facere ut aliquid ruat, agere, movere,
eruere, prosternere, inpellere, perrumpere. Conf. Lucr. I, 173;
Virg. Æn. I, 35; XI, 211; Ge. I, 105; II, 308, et Intpp. ad Val. Fl.
III, 102.
--_densissima_, hostium globos ordinesque densissimos.
393. _Clamor_ et Pœnorum, et victorum, qui παιαν᾽ ἐφύμνουν, ut ap.
Æschyl. Pers. 393.
394. _sidera pulsat clamor_, ut _lacessit_ XVII, 387, et _ferit
sidera_, Virg. Æn. II, 488; V, 140.
Ceu pater Oceanus quum sæva Tethye Calpen 395
Herculeam ferit, atque exesa in viscera montis
Contortum pelagus latrantibus ingerit undis.
395 seq. Clamorem pugnantium fragori ventorum et undarum, scopulis
litorique inlisarum, comparat Silius, exemplo Homer. Iliad. ξ, 394
sq.
--_pater Oceanus_, cf. ad I, 606, et Virg. Ge. IV, 382.
--_Tethys_, Oceani soror et conjux.
--_sæva_, maris epith. ut alibi _alta_, _cana_, _vaga Tethys_.
--_Calpen ferit_, cf. Lucan. I, 554.
396. _Herculeam_, quia una ex columnis Herculis. Cf. I, 141.
397. _pelagus_, fretum Gaditanum, ut v. 400 _gurges_.
--_latrantibus undis_, vid. ad III, 471.
395. _sævior æthere C._ libri editi; _sævo sub æthere_ Put. _scene
cetre_ Oxon. si fides habenda Barth. Adv. V, 15. Sed _sævæ cetre_,
teste N. Heins. _sæva cethye_ Col. unde _sæva Tethye_ ingeniose
corrig. idem Heins. quod cum Draken. et Lefeb. recipere non
dubitavi; conf. Heins. ad Ovid. Met. VII, 297, et ad Claud. R. P.
II, Præf. v. 45.
396. _atque_ scripti et R. 2. Vulgo _et_, quo in metrum non
peccari putabat Dausq. coll. IX, 335; Claud. Gigant. v. 60, et
Ovid. Epist. XVI, 141, quæ loca ulceribus, librariorum manu
inflictis, fraudi ei fuisse, ad illa et ad h.l. docuit N. Heins.
qui tamen _exesi_ malebat, cui conject. non tam exempla, a Drak.
congesta, favent, quam mos librarr., adjectiva et partic. ad
propius vocab. flectendi. Sed nec vulgata male se habet.
Dant gemitum scopuli; fractasque in rupibus undas
Audit Tartessos latis distermina terris,
Audit non parvo divisus gurgite Lixus. 400
398. _Dant gemitum scopuli_, στόνῳ βρέμουσι δ᾽ ἀμφιπλῆγες ἀκταὶ
Sophocl. Antig. v. 603; Ὄχθαι δ᾽ ἀμφὶ περὶ μεγάλ᾽ ἴαχον, Hom. Il. φ,
10.
399. Hyperbole, qualis IX, 468, 469, et XVII, 596; vid. Burm. ad
Val. Fl. II, 620.
--_Tartessos_, cf. ad III, 399.
400. _non parvo gurgite_, Herculeo freto.
--_divisus_ a Colpe.
--_Lixus_, fl. et urbs; vid. ad III, 258.
398. Forte leg. _fractosque in r. æstus_, et vox _undas_, quæ modo
præcessit, ex interpretam. et marg. in textum irrepsit.
Ante omnes jaculo tacitas fallente per auras
Obcumbit Bogus, infaustum qui primus ad amnem
Ticini rapidam in Rutulos contorserat hastam.
Ille sibi longam Clotho; turbamque nepotum
Crediderat, vanis deceptus in alite signis. 405
Sed non augurio Parcarum inpellere metas
Concessum cuiquam: ruit inter tela cruentis
Suspiciens oculis cælum, Superosque reposcit
Tempora promissæ media jam morte senectæ.
401 sqq. Cf. IV, 131 seq.
--_jaculo fallente_, ut ap. Virg. Æn. X, 754, ubi vid. Heyne. Sic
_tacita penna_ v. 446.
404. Imitat. Virg. Æn. X, 548 sq.
--_Clotho_, vitæ filum, quod Clotho κλώθειν, nere credebatur.
405. _vanis in alite signis_, vano augurio. Cf. XIII, 820.
406. Orationis color qualis ap. Hom. Iliad. β, 858 sq.; Virg. Æn.
VII, 756; IX, 327, 328; ad quæ loca vid. Heyne et Cerda.
--_metas Parcarum_, terminum vitæ fatalem, ut _metas mortis_, _ævi_,
etc.; cf. V.L.
--_inpellere_, propellere, procul amovere, prorogare.
--_augurio_ et ejus interpretatione.
407. _cruentis_, iratis, vel pro _cruentus_, cruoris cupidus.
405. _navis_ Ox.
406. _Parcarum telas_ conj. N. Heins. Non male! Insolentior certe
duplex metaphora, a Parcis et meta circi petita, nec uspiam
_Parcarum metas_ reperire memini.
Nec Pagaso exsultare datur, ne inpune relictum 410
Consulis ante oculos vita spoliasse Libonem.
410. Cf. Virg. Æn. X, 550.
--_ne_ possit esse pro _ne quidem_, vid. Davis. ad Cic. Fin. I, 16,
et Burm. ad Sueton. Aug. 35. Sed præstat adcipere pro _nedum_, μήτι,
μὴ γὰρ, μὴ δῆτα, μὴ οἷον, μὴ ὅτι, et jungere cum verbis.
411. _Consulis ante oculos_, quæ summa Pagasi audacia erat, et digna
quæ puniretur. Sic τὸ _ne_ occurrit ap. Cic. ad Div. IX, extr. et
Verr. IV, 23; conf. Gron. ad Liv. III, 52, extr. et Cort. ad
Sallust. b. Cat. 11, fin.
--_Libo_ cognomen Scriboniæ gentis, de qua vid. Ern. clav. Cic.,
Indices Tac. et Livii, et, quos Dausq. laudat Prop. IV, ii, 31; Sen.
Ep. 70; Plin. XXXVI, 15; Eutrop. II, 9, extr. Dion. et Cassiod.
410. _Pagaso_ Col. quo nomine a Virg. Æ. XI, 670, adpellatur comes
Æneæ, qui eum forte ex Africa secutus est, et ad quem Silius
respicere potuit, judice Drak. _Bigaso_ Ox. Put. R. 3 Parm. Med.
Vulgo _Basago_, vel _Bagaso_. Vocem _ne_, quæ c. Oxon. deest,
prorsus explodendam censebat Barth. Adv. V, 15, ut _Pagasus_
exsultare voluerit, cædem Libonis impune sibi relictam. _Nec P.
e., datur ne i. r._ Col. quod et conjecerat Dausq. _Nec P. e.
datum, atque i. r._ audacter emend. N. Heins. quod tamen recepit
Draken. Vulgatam lect. recte, puto, servavit Lefeb. nisi forte
_datum_ præstiterit; vid. Obs.
411. _vita_, non _victum_, scripti.
Laurigeris decus illud avis navaque juventa
Florebat: sed Massylus subciderat ensis
Pubescente caput mala, properoque virentes
Delerat leto bellator barbarus annos. 415
Flaminium inplorasse tamen jam morte suprema
Haud frustra fuit: avulsa est nam protinus hosti
Ore simul cervix; juvit punire feroci
Victorem exemplo, et monstratum reddere letum.
412. _Laurigeris avis_, majoribus triumphalibus.
--_decus_ Italiæ, ut ap. Virg. Æn. XI, 508. Juventutis notio variis
modis declaratur.
418 sq. _Ore simul_, vid. ad III, 268.
--_juvit punire Victorem_ audaci, quod ille præbuerat, exemplo, et
eodem leti genere, quod ipse monstraverat, quo Libonem adfecerat.
--_feroci exemplo_, crudeli morte, avulsa nimirum cervice: nisi
mavis jungi _victorem feroci exemplo_ h.e. simpl. ferocem, sævum,
quasi dicas exemplar victoris ferocis; Ern. Sed hæc ratio durior
est, et h.l. _monstratum letum_ respondet _feroci exemplo_.
412. _navaque_ Col. vid. ad I, 549. Vulgo _vanaque_, quia juvenis
interiit, Dausq. et Cell. Male!
416. _voce suprema_ conj. N. Heins. Sed conf. quos Drak. laudat.
Virg. Æn. II, 447; Stat. Th. III, 69; Gonsal. ad Petron. c. 89, et
inpr. Bentl. ad Horat. Epist. II, ii, 173.
417. _jam_ Col. Locus de mendo suspectus videbatur N. Heins.
419. _Auctorem_, qui auctor ejus exempli fuerat, suspic. N. Heins.
quo auctore etiam τὸ _et_, quod omnibus libris deest, invexi cum
Drak.
Quis Deus, o Musæ, paribus tot funera verbis 420
Evolvat, tantisque umbris in carmine digna
Quis lamenta ferat? certantes laude cadendi
Primævos juvenes, mortisque in limine cruda
Facta virum, et fixis rabiem sub pectore telis?
Sternitur alternus vastis concursibus hostis: 425
Nec spoliare vacat, prædæque advertere mentem.
420. Imitat. Virg. Æn. II, 6...8, et 361 seq.
--Cf. sup. II, 650 seq.
421. _tantis umbris_, tantorum virorum morti, cf. ad VIII, 146.
[“VIII, 146” recte VIII, 145]
423, 424. _cruda facta_, vid. ad I, 405, et observa h.l. copiam
verborum.
421. _Evolvat_ Col. Vulgo _Evolvet_, et quidam _Evolvens_.
423. _limina_ Ox. _cruda_, non _crudæ_, Col. et Ox.
424. _sub pectore_ Col. Vulgo _s. pectora_, prob. Lefeb. Conf.
Virg. Æn. VI, 101; VII, 457; IX, 718; ubi vid. Heins. et Heyne.
Urget amor cædum, clausis dum detinet hostem
Fraternum castris vulnus, funditque ruitque
Nunc jaculis, nunc ense, modo inter millia consul
Bellantum conspectus equo, modo Marte feroci 430
Ante aquilas et signa pedes. Fluit inpia rivis
Sanguineis vallis, tumulique et concava saxa
Armorum sonitus, flatusque imitantur equorum.
427. _hostem_, Hannibalem.
431, 432. _inpia vallis_, Lefeb. dicta videtur, ut lib. VII, v. 48;
_porta scelerata_ (propter cædem Fabiorum, qui ea exierant) et ap.
Stat. Th. VIII, 141, _currus humus inpia sorbet_. Drak. quoniam
gentilem Romanorum sanguinem tam avide bibit, quod Africa non nisi
_invita_ fecisse dicitur XVII, 417. Omnino tenendum est, _inpia_
poetis etiam dici tristia, noxia, abominanda, v.c. Ovid. Am. I,
viii, 104; Plaut. Most. II, ii, 73; Horat. Od. II, xvii, 22, ubi
vid. Jani et Lambin. Similiter _inprobus_, ap. Virg. Ge. I, 119,
388, 431; Æn. II, 80; IV, 412, al.
433. _imitantur_, ut ap. Virg. Ge. IV, 72, unde Echo ibid. v. 50, et
Horat. Od. I, xii, 4; xx, 8; _vocis imago_ dicitur.
--_flatus_, ut ap. Virg. Æn. XI, 911, «flatusque audivit equorum.»
429. Major distinctio post _ense_ tollenda videtur, ut verba
_funditque ruitque consul_ jungantur.
431. _intima_ malebat N. Heins. vel _invia_, ut sup. v. 341; quod
non improbat Draken. Sed. vid. not.
Miscebat campum, membrorum in prælia portans
Celsius humano robur, visaque paventes 435
Mole gigantei vertebat corporis alas
Othrys Marmarides: lati super agmen utrumque
Ingens tollebant humeri caput: hirtaque torvæ
Frontis cæsaries, et crinibus æmula barba
Umbrabat rictus; squalore huic hispida diro, 440
Et villosa feris horrebant pectora sætis.
434 sq. _Miscebat campum_, h.e. prælia, vel agmina in campo, vid.
ad I, 69, et Heyne ad Virg. Æn. X, 721.
437. _Othrys_, mons, et h.l. magnæ molis homo, cujus species,
luxurioso ornatu depicta, non minus terribilis, quam Cryxi sup. IV,
250 sq., 277 sq.
440. _hispida_ et _villosa pectora sætis_, ut Caci, ap. Virg. Æn.
VIII, 266; λάσιον κῆρ, στήθεα λασία et λαχνήεντα, ap. Hom. Iliad.
α, 189; β, 743 et 851, ad quæ loca vid. Kœppen.