134. _crine severo_ Col. et Put. _Sueno_ Ox.

Scylla super, fracti contorquens pondera remi, 135

Instabat, sævosque canum pandebat hiatus:

Nobile Gargeni spolium, quod rege superbus

Boiorum cæso capiti inlacerabile victor

Aptarat, pugnasque decus portabat in omnes.

135. _Scylla_, ut Chimæra in Turni galea ap. Virg. Æn. VII, 785;

conf. ad II, 306.

137. _Gargeni spolium_ Drak. comparat inf. v. 323, et Virg. Æn. XII,

94; conf. Heyne ad Æn. V, 260 sq.

137. _Gargævi_ Col. quod in contextum recepit Lefeb., quia urbs

Galliæ _Gergeau_, vel _Jargeau_ ad Ligerim, ubi antiquæ Boiorum

sedes; _Gargæni_ R. 2; _Gargheni_ Put. _Gergani_ Ox. _Gergeni_

R. 3, et Parm. _Gargani_ Dausq. et al. quod fuit montis nomen sup.

IV, 561; _Gargeni_ plerique, Aldum et Marsum secuti. Non absurde

forsan corrigas _Gergovi_ a Gergovia, Boiorum urbe ap. Cæs. B. G.

VII, 10.

138. _impenetrabile_, ut II, 402, et IV, 16, vel _interebrabile_

conj. N. Heins. Vulgatam lect. Draken. bene firmat ex Virg. Æn.

XII, 98, et Sophocl. Ajac. flagell. v. 578, ubi ἄῤῥηκτον σάκος.

139. _portarat_ R. 2.

Loricam induitur; tortos huic nexilis hamos 140

Ferro squama rudi, permixtoque asperat auro.

Tum clipeum capit, adspersum quem cædibus olim

Celticus ornarat cruor, humentique sub antro,

Ceu fetum, lupa permulcens puerilia membra,

Ingentem Assaraci cælo nutribat alumnum. 145

140. Cf. ad II, 401, et Virg. Æn. IX, 707; et XI, 487 sq.

--_nexilis_, propter _hamos tortos_, h.e. annulos, catenulas.

141. _squama_, laminæ.

--_rudi permixtoque auro_, intell. loricam auro bilicem, seu

trilicem.

--_asperat_, cf. ad II, 431. [“II, 431” recte II, 430]

142 sq. Clipeum ornabat Celticus, seu Boiorum cruor, et lupa

(proprie cælata ejus imago), quæ nutriebat Romulum _cælo_, h.e. ut

in cælum aliquando reciperetur.

--_cædibus_, ut I, 525.

145. _Assaraci alumnum_, vid. ad III, 566 et 702. [recte 701]

142. _capit_ quatuor scripti et R. 2. Vulgatum _quatit_ propugnat

Lefeb. coll. II, 454, et arridere potest.

145. _nutrivit_ Tell. et R. 2; _nutriebat_ et _Assarici_ in

aliquot edd.

Hinc ensem lateri, dextræque adcommodat hastam.

Stat sonipes, vexatque ferox humentia frena,

Caucasiam instratus virgato corpore tigrim.

Inde exceptus equo, qua dant angusta viarum,

Nunc hos, nunc illos adit, atque hortatibus inplet: 150

146. Drak. comparat Virg. Æn. II, 393, et gladium, belli certe

Punici temporibus, ad dextrum latus ab humeris pependisse, probat ex

Polyb. VI, 21, cui alii auctores et numi quoque adversantur. Conf.

quos laudat, Salmas. ad Spart. Sever. c. 6; Barth. ad Stat. Silv. I,

i, 43; Fabrett. ad Column. Trajan. c. 2, et, qui Romanos mutasse et

aliter atque aliter gladios gestasse putat, Lips. Milit. Rom. III,

3.

147. Verba Virg. Æn. IV, 135.

148. _virgato corpore_, pelle longis macularum ductibus lineata,

Drak. coll. Sen. Hippol. 344. et Herc. Œt. 146; Claud. Laud. Stil.

I, 66, et Salmas. Exerc. Plin. p. 148.

--_tigrim_ sub Augusto demum in Italia visam tradit Plinius VIII,

18. Sed poetæ in ornatu orationis ad talia non respiciunt, neque ad

eam subtilitatem sunt exigendi. Conf. Heyne ad Virg. Æn. V, 37.

Præterea pellem ignotæ feræ advehi potuisse monet Lips. Mil. Rom.

III, 7.

149. _exceptus equo_, ut ap. Virg. Æn. X, 867. Drak.

--_dant_, διδοῦσι, permittunt.

150. _hortatibus inplet_, cf. ad I, 105.

--_subfixa_, adfixa hastis.

147. _spumantia_, vel _undantia_ malebat N. Heins. prob. Drak.

coll. X, 320; XII, 254; et Virg. Æn. IV, 135. Sed cur poetæ

variare non liceat.

«Vestrum opus est vestrumque decus, subfixa per Urbem

Pœni ferre ducis spectanda parentibus ora.

Unum hoc pro cunctis sat erit caput: aspera quisque

Hortamenta sibi referat: meus, heu! meus atris

Ticini frater ripis jacet: at meus alta 155

Metitur stagna Eridani sine funere natus.

153 sq. Quisque graves iræ causas, quibus sponte ad pugnam et

virtutem excitetur, a morte cognatorum repetat: 157, sed cui vestrum

non privata doloris causa est, _ingentia_ sc. hortamenta _e medio_

certe, h.e., e publico et communi, e rebus, quæ ad totam remp.

spectant, sumat, perfractas sc. Alpes, eversionem Sagunti etc. An _e

medio_ est, ex rebus vulgaribus, satis notis? Sic _verba e medio

tollere_ h.e. verbis vulgaribus uti, dixit Cic. Or. III, 45, et _non

quæsita ex occulto, sed sumta de medio_: id. pro Domo 54, pr.

154. _atris_, vel funestis, vel sanguineis; Drak.

156. _Metitur_ corpore, ut ap. Virg. Æn. XII, 360.

--_sine funere_, exsequiis, quo rei acerbitas augetur. Conf. ad I,

154, et IV, 669.

154. _atris_, non _acris_, scripti, Med. et Benes.

155. Iidem _at meus_, non _ac m._ Sed _et_, _meus_, etc. (ut duo

hortamenta distinguantur) conj. Cel. Ern., qui etiam v. 161,

_limen Iberi_ tentat.

156. _sine vulnere_ etiam legi posse notat N. Heins. ut undis eum

occubuisse innuat. Sed vulgata haud dubie præstat; vid. not.

Hæc sibi quisque: sed est vestrum cui nulla doloris

Privati rabies, is vero ingentia sumat

E medio, fodiant quæ magnas pectus in iras;

Perfractas Alpes, passamque infanda Saguntum, 160

Quosque nefas vetiti transcendere nomen Iberi,

Tangere jam Thybrim: nam dum vos augur, et extis

Quæsitæ fibræ, vanusque moratur haruspex,

Solum jam superest, Tarpeio inponere castra.»

[159.] Formam dicendi _fodere pectus in iras_ Dausq. repetit a

leone, qui, pugna adpetente, osseo stimulo, qui in cauda est, latera

fodicat, μαστίεται, irasque suscitat, ut ap. Hom. Il. υ, 170, et

Hesiod. Scut. H. 430. Sed vid. sup. ad I, 113.

161. Conf. ad I, 294.

--_nomen Iberi_ græce pro, Iberum. Cf. ad IV, 729; Drak. ad h.l. et

ad XIV, 70; Burm. ad Petron. c. 80 et 123. Sed vid. V.L.

157. _sed et_ emend. N. Heins. prob. Drak. Sed nulla mutatione

opus, modo minor distinctio post _est_, et major post _iras_

v. 159, deleatur; vid. not.

161. Pro _nomen_ forte leg. _flumen_, seu _flumina_, h.e. aquas,

vel _limitem_. Cf. ad v. 155, _limen Iberi_ conj. Ern.

Turbidus hæc, visoque artis in millibus atras 165

Bellatore jubas aptante: «Est, Orphite, munus,

Est, ait, hoc certare tuum; quis opima volenti

Dona Jovi portet feretro suspensa cruento?

Nam cur hæc alia pariatur gloria dextra?»

165. _Turbidus_, vid. ad I, 477.

--_atras jubas_, forte rubras, judice quoque Drak., ut _rubra

crista_ ap. Virg. Æn. IX, 50, 270; XII, 88, _sanguineæ jubæ_, ibid.

IX, 731, et inf. XII, 171, _puniceæ_ ap. Stat. Th. IV, 218. Sic et

_atrum vinum_, _ater_, vel _niger cruor_, seu _sanguis_, (vid. Drak.

ad IX, 365) αἷμα κελαινόν et μέλαν, ap. Hom. Iliad. γ, 828, 844; υ,

470. Forte ita quoque _atrum fulmen_ sup. IV, 431, et _ater ignis_

XVII, 181, et IX, 441, ubi Drak. comparat πυρὸς μέλαιναν αἴγλαν

Eurip. Troad. v. 547, et _atros ignes_ Virg. Æn. XI, 186. Sed vid.

ibi Heyne, et Burm. ad Val. Fl. II, 236; cf. sup. ad IV, 431, et

III, 211.

--Hoc etiam probat Ernesti, apud quem «Flaminius facta ad milites

adhortatione pugnam inchoaturus, tribus militibus, suis cuique

meritis insignibus, mandata dictat, _Orphito_ (_aptanti jubas_,

cristas galeæ, _atras_ sive ob colorem, sive terribiles, sævas, quia

maxime serviebant terrori augendo), ut ducem Pœnorum maxime petat,

_Murrano_, ut angustas vias patefaciat, _Æquano_, ut in copias

hostiles inruat.»

[166.] _jubas_, cristas, λόφον ἵππειον, seu ἱππιοχαίτην, unde κόρυς

ἱπποδάσεια et ἵππουρις. Male Cell. _jubas_ proprie capit, quibus

erectis equus bellator signum alacritatis dederit. Dausq. exponit:

viso hoste, leni manu jubam equi componente. Sed judice Drak. poeta

_jubas aptare_ dixit, ut XII, 170; et Virg. Æn. XII, 88.

--_Orphitus_ nomen equi _bellatoris_, quem Flaminius adloquitur,

judicio Modii, Buschii, Dausq. Cell. et Lefeb. Cf. ad IV, 265. Sed

nomen viri _bellatoris_ esse putant N. Heins. et Drak. qui spolia

opima non a duce solum, sed a quovis etiam milite referri potuisse,

modo duci hostium detracta essent, a Perizon. hist. anim. c. 7,

probatum docet. Sed vid. Liv. IV, 20, etsi probabilis hæc sententia

videri potest, quia consul mox Murranum Æquanumque similiter ad

virtutem incitat.

167, 168. Cf. ad I, 133.

--_Jovi volenti_, propitio, ut VII, 174, et _serenato_ mox v. 181.

Nota est solennis precum formula, _volens propitius_, vel ex Liv. I,

16; VII, 26; XXIV, 21, 38; Cf. Burm. ad Val. Fl. II, 324, et Heyne

ad Virg. Ge. II, 41. Stolida autem Flaminii ferocia, qui, omnibus ad

perniciem jam profligatis et perditis, ne spoliorum quidem opimorum

spem abjicit.

169. _alia dextra_, sc. quam tua. Qui Orphitum de equi nomine

adcipiunt, supplent, quam mea.

165. _hirtas jubas_ volebat N. Heins. qui _atris jubis_ militem

Romanum fuisse usum non putabat, quod ater color esset ominosus.

Possis et _albas_, _altas_, vel _rubras_ tentare. _Afro

Bellatore_, h.e. Hannibale, ex c. Tell. recepit Lefeb. cui lect.

versus 167, 169, magnam probabilitatis speciem conciliant; vid.

not.

166. _tubas_ Basil., Nutii Antuerp. et al. operarum errore, ut VI,

8, et IX, 505; _En_ pro _Est_ tacite dedit Lefeb.

167. _Est, ait, o certare tuum_ corrig. N. Heins.

Hinc prævectus equo, postquam inter prælia notam 170

Adcepit vocem; «Procul hinc te Martius, inquit,

Murrane, ostendit clamor, videoque furentem

Jam Tyria te cæde: venit laus quanta! sed, oro,

Hæc angusta loci ferro patefacta relaxa.»

171. _Martius clamor_, quo milites ad virtutem incendis.

174. Angustias et fauces, cæsis hostibus, _relaxa_, aperias; cf.

v. 269, et VI, 319.

170. _prævectus_, ante suos vectus, in scriptis, ut VII, 117; IX,

572; conf. Heins. ad Claud. R. P. II, 122, et ad Virg. Æn. VII,

166; _profectus_ Med. Vulgo _provectus_.

171. _vocem procul, Hic_ malebat N. Heins. ne τὸ _hinc_ inconcinne

repetatur.

Tum Soracte satum, præstantem corpore et armis, 175

Æquanum noscens, patrio cui ritus in arvo,

Quum pius Arcitenens adcensis gaudet acervis,

Exta ter innocuos lætum portare per ignes:

175 sq. Totum hunc locum poeta concinnavit ex Virg. Æ. XI, 785 sq.

ubi vid. Heyne. Conf. ad II, 150. Hæc sacra non Apollini, sed Deæ

Feroniæ fieri docet Strabo V, pag. 226 (al. 156). Sacerdotes autem

sæpius pugnantibus interesse, monui ad II, 149.

[“II, 149” recte 150]

--_Soracte_, seu _Sorax_ (_Monte di S. Silvestro_, seu _Tresto_),

mons Etruriæ in Faliscis, Apollini sacer. Conf. Ind. et Hor. Od. I,

ix, 2.

177. _pius Arcitenens_, τοξοφόρος, ut ap. Virg. Æn. III, 75, ubi

tamen _pius_ alio verborum contextu dicitur, quem Silius forte non

respexit. Cellar. explicat _pium_ in matrem Latonam, quod Pythonem,

ad eam persequendam a Junone immissum, occiderit.

178. «Sacrificio annuo, quod fit ad montem Soractem Apollini, super

ambustam ligni struem ambulantes non aduruntur,» Plin. VII, 2; qui

locus class. est. Conf. Eckhard de ritu antiq. per ignes et carbones

candentes incedendi, in _Magazin für Philologen_, T. II, p. 36...

48; _Brem._ 1797.

«Sic in Apollinea semper vestigia pruna

Inviolata teras, victorque vaporis ad aras 180

Dona serenato referas solennia Phœbo;

Concipe, ait, dignum factis, Æquane, furorem

Vulneribusque tuis: socio te cædis et iræ

Non ego Marmaridum mediam penetrare phalangem

Cinyphiæque globos dubitarim inrumpere turmæ.» 185

179. _Sic_, ut οὕτως, solennis obtestandi formula, de qua vid. ad

II, 301, in V.L. et Jani ad Hor. Od. I, iii, pr. ubi æque ac h.l.

preces votis postponuntur. Nam vulgaris ratio fuisset: _Æquanum

noscens--ait, Concipe furorem--sic_ h.e. ea conditione vicissim

opto, ut _teras_, etc.

--_teras vestigia_, ut _premere vestigia_, ap. Virg. Æn. XI, 788, de

lento incessu, ubi ex Silio et MSS. _victores_ pro _cultores_ reponi

jubet Lefeb. frustra.

180. _victor vaporis_, ne quidem prunarum adflatum sentias; Dausq.

Sed _vapor_, ut apud Virgilii Æneid. lib. V, 683, 698. Mens autem

Silii et Maronis, D. Heins. monente, est, sic sacer semper et

inviolatus sacerdos maneas: experimentum enim, quo sacerdotes a

profanis, pios ab impiis distinguebant, erat ignis, cui salvi si

insistebant, puri erant et a noxa alieni. Ita Heins. coll. Sophocl.

Antig. 269, et aliis. Sed vid. Intpp. ad Virg. l.l.

181. _serenato_, placato, benevolo, ut γαληνιόων, ap. Orph.

D. Heins.

185. _Cinyphiæ_, vid. ad II, 60; III, 275. Dausq. conf. Hom. Iliad.

κ, 246.

181. Vulgo post _Phœbo_ punctum ponitur, quod male retinuit Lefeb.

cujus tamen parenthesin expressi, ut sententia loci magis in

oculos incurrat.

182. _fatis, A., f. Numinibusque tuis_ ingeniose conj. N. Heins.

et _fatis... Muneribusque_ Burm. quem secutus est Lefeb. ut ad

vatum furorem adludatur, et _fatis_ sit pro _effatis_, quod tamen

exemplis adductis nemini facile persuadebit. Equidem vulgatam

scripturam non omnino spreverim: nam, ut alia taceam, Æquanus vir

fortis esse, et forte, in bellis adversus Boios, vel alios hostes

gestis, specimina virtutis dare potuit, etsi Silius rerum ab eo

gestarum haud meminit. Videtur autem omnino ficta esse persona, ut

Murranus et tot alii, qui non minus fortes finguntur more poetæ,

qui hominem, nominum rerumque varietate lectores delectare studet.

Ceterum vulgatæ non obstat, quod sacerdos fuit; vid. not.

185. _pugnæ_ R. 3.

Nec jam ultra monitus et verba morantia Martem

Ferre valet, longo Æneadis quod flebitur ævo.

Increpuere simul feralia classica signum,

Ac tuba terrificis fregit stridoribus auras.

188 sq. Cf. Liv. XXII, 4, et Polyb. III, 84.

--_Increpuere_, etc., ut ap. Virg. Æn. IX, 503.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 84 / 438 题