An, Corvine, sedet, clausum se consul inerti
Ut teneat vallo? Pœnus nunc occupet altos
Arreti muros, Corythi nunc diruat arcem?
Hinc Clusina petat? postremo ad mœnia Romæ
Inlæsus contendat iter? deforme sub armis 125
Vana superstitio est: Dea sola in pectore Virtus
Bellantum viget. Umbrarum me noctibus atris
Agmina circumstant, Trebiæ qui gurgite, quique
Eridani volvuntur aquis, inhumata juventus.»
121. Cf. Liv. XXII, 3.
--_sedet_, vid. ad II, 385.
123. _Arretium_, _Cortona_ et _Clusium_ (hod. _Arezzo_, _Cortona et
Chiusi_) in numero XII antiquorum Etruriæ oppidorum erant.
--_altos muros_, quoniam pars Arretii in colle, pars vero in
planitie sita.
--_Corythi arcem_, vid. ad I, 7, et IV, 719. Cf. Liv. XXII, 2... 4.
124. _Clusium_, olim Camers dictum, Porsenæ regia.
129. _Eridani_, quia Ticinus et Trebia eo miscentur.
--_inhumata juventus_, vid. ad IV, 669.
126. _Una superstitio_ Col. prob. N. Heins. ut mens poetæ sit:
deforme armato est, soli se superstitioni dare. Sed non minus viro
forti turpe est, vana et anili superstitione nimis imbutum esse et
terreri, quo majorem potius prodigiorum contemtum innui monet
Drak. Quis vero sibi persuadeat, Silium cogitasse Maronianum illud
Æn. XII, 817? Ibi eadem quidem verba (ut nostra Æn. VIII, 187) sed
longe alio sensu adhibentur; _est_ ex scriptis addidit Drak.
Nec mora: jam medio cœtu signisque sub ipsis 130
Postrema aptabat nulli exorabilis arma.
Ære atque æquorei tergo flavente juvenci
Cassis erat munita viro; cui vertice surgens
Triplex crista jubas effundit crine Suevo:
132. Conf. Virg. Æn. XI, 486 sq., ubi vid. Heyne.
--Non minus galeam Ulyssis ornat Hom. Iliad. κ, 261 sq.
--Cassis ærea erat tecta pelle vituli marini, seu phocæ. Morem
ferinas pelles in galeas formandi, Dausq. et Draken. illustrarunt
multis vett. scriptt. locis, v.c. Virg. Æn. VII, 688 (ubi vid.
Cerda); X, 680; Strab. I, et VII, de Albanis, Amazonibus et
Roxolanis, Ovid, Met. XII, 380, et al.; cf. ad II, 156. Κυνέη
ταυρείη, κτιδέη, etc., ex Homero nota.
134. _Triplex crista_, τριλοφία, τρυφάλεια. Cf. Heyne ad Virg. Æn.
VII, 785; Barth. ad Stat. Th. IV, 130; Val. Fl. III, 62, et inpr.
Kœppen ad Hom. Iliad. γ, 371, ubi τριφάλεια scribendum putat.
Ferrem, nisi toties libri ad lectionem τρυφάλεια conspirarent, unde
probabilius videtur, galeam innui, cujus conus sit perforatus, seu
politus, a τρύειν.
--Dausq. docet, innui vel veras jubas, sed crine Suevo concolores,
h.e. flavas (vid. Lucan. II, 51), vel cristas ex _crine Suevo_,
præduro et prælongo, quod præferendum videbatur Drak. Conf. Tac.
Germ. 38; Claud. Cons. Hon. IV, 655, et Diodor. V, de Gallis,
παχύνονται γὰρ αἱ τρίχες ἀπὸ τῆς κατεργασίας, ὥστε μηδὲν τῆς τῶν
ἵππων χαίτης διαφέρειν. Flaminium autem bello Gallico hanc cassidem
reportasse, et in eo Boios ac fortasse Suevos fuisse suspicatur
Dausq. Lipsius de Mil. Rom. III, 5, putat Flaminio _Suevum_, sc.
Germanicum crinem adfingi, quia triumphaverit de Gallis, qui a
poetis hujus ævi confundantur cum Germanis.