At cura umbroso servabat vertice montis 45
Hostilem ingressum, refugos habitura sub ictu.
45. _cura_, Pœnus curiosus et ad omnia intentus; vel, notante
N. Heinsio, excubitorum et speculatorum custodia ac statio.
46. _sub ictu_, vid. ad IV, 42.
45. _At cura_ Col. probb. Lef. et N. Heins. qui tamen _Par cura_
malebat, quod placet Drak. _At castra u. servabant_ vetus ed. Non
male. _At circa_ Ox., ut inf. v. 94, non improbb. Barth. et
N. Heins. _servabat_, h.e. observabat, (vid. not. ad III, 380)
scripti. Vulgo _At contra u. servabant_. Hunc versum sequenti
postponendum putabat Dausq. ut minus durum esset, τὸ _habitura_ ad
_claustra_ referre, quo non opus est, si _cura_ legas; _turma_,
h.e. equites, ingeniose pro _cura_ conj. Schrader in Obss. libro
(Franeq. 1761, 4.) coll. Liv. XXII, 4, 3; (_Equites ad ipsas
fauces saltus, tumulis apte tegentibus, locat. ut, ubi intrassent
Romani_, objecto equitatu, _clausa omnia lacu ac montibus essent_)
et ipsius Silii loc. sim. VII, 273, 278, ubi etiam _turma palus_,
seu _undæ_, et _rupes_ junguntur.
46. _refugos habet ira_, virtus, _sub ictu_, acie gladii, quum
hostem circumire posset Pœnus, corrig. Barth. Adv. V, 15; Male.
Haud secus ac vitreas sollers piscator ad undas,
Ore levem patulo texens de vimine nassam,
Cautius interiora ligat, mediamque per alvum,
Sensim fastigans, compressa cacumina nectit, 50
Ac fraude artati remeare foraminis arcet
Introitu facilem, quem traxit ab æquore, piscem.
47 sq. Egregia comparatio, cui similem vid. inf. VII, 500 sq. «Non
aliter, quam qui sparsa, etc.»
[48.] _nassa_, calathus vimineus angusti colli, ἐκ σχοίνων
λαβύρινθοι Theocr. XXI, 11, κύρτος, de quo v. Oppian. Ἁλιευτ. III,
85 et 341 sq. Draken. adposuit verba Sapph. in Anthol. Gr. III,
iv, 1, et Festi, «piscatorii vasis genus, quo quum intravit piscis,
exire non potest.» Hæc _nassa_ γραφικῶς h.l. definitur.
50. _fastigans_, acuens, in artum contrahens. Hoc verbum ubivis fere
in optimis codicibus, quibus lex metri h.l. faveat, _fastigare_, non
_fastigiare_, scribi, et vel a _fastu_, vel a _fastigio_ formari,
copiosius docuit Drakenb.
--_cacumina_, τὰ ἄκρα, vimina summa.
52. _Introitu facilem_, active, qui facile intrat. Cf. ad I, 615.
50. _vestigans_ priscæ edd. _castigans_, h.e. angustiora reddens,
premens, emend. Withof. coll. XII, 355; Stat. Silv. II, i, 43, et
Theb. IX, 687; Brit. Philipp. VII, 80.
Ocius interea propelli signa jubebat
Excussus consul fatorum turbine mentem,
Donec flammiferum tollentes æquore currum 55
Solis equi sparsere diem: jamque, orbe renato,
Diluerat nebulas Titan, sensimque fluebat
Caligo in terras nitido resoluta sereno.
53. Consul signa, quæ convelli non possunt (v. 66 sq.), jam
præcesserat v. 29 sq., adeoque nunc iterum, ut moverentur, edixisse
videtur. Teste Liv. XXII, 3, signa effodi jusserat, antequam agmen
incedere et in angustias intrare cœpisset. Ibid, tamen c. 4, quum
pridie solis occasu ad lacum pervenisset, inexplorato, postero die,
vix dum satis certa luce, angustiis superatis, in patentiorem campum
agmen pandit.
54. _Excussus mentem_, vid. ad II, 592, in V.L.
--_fatorum turbine_, cursu, vid. ad IV, 731.
55. Teste Liv. XXII, 4 et 6, non nisi inclinata re, adeoque prælio
finito, nebula incalescente sole dispulsa diem aperuit.
56. _orbe renato_, ut _luce renata_, ap. Sen. Herc. Fur. 127. Cf.
Virg. Æn. IV, 119.
58. _sereno_, αἰθρίᾳ, serenitate, ut XII, 4, ubi Virg. Ge. I, 393;
Lucan. I, 530; VI, 55, Stat. Th. IX, 135, et alia loca conferunt
Dausq. et Drak.
58. Semper hæsi in verbis: _fluebat C. in terras_, h.e. defluebat,
decidebat, quoniam udæ sunt nebulæ, ut ap. Virg. Æn. XI, 828 et
al. Nam caligo et nebulæ h.l. non demum in terram demissæ, sed
solis radiis resolutæ dicuntur. Hinc legendum videtur, _fluebat C.
in terris_, h.e. diffluebat, vel discedebat, fugiebat, ut ap.
Virg. Æn. II, 169; Cic. Marc. 8; Or. 3 al. conf. Gronov. ad Liv.
XXVII, 17; Burm. ad Virg. Ge. III, 67.
Tunc ales, priscum populis de more Latinis
Auspicium, quum bella parant, mentesque Deorum 60
Explorant super eventu, ceu præscia luctus,
Damnavit vesci, planctuque alimenta refugit.
Nec rauco taurus cessavit flebile ad aras
Inmugire sono, pressamque ad colla bipennem
Incerta cervice ferens, altaria liquit. 65
59. Hæc pugnæ præsagia et historici memorant. Cf. ad VIII, 624 sq.
et de ostentis, prodigiis ac monstris omnino Heyn. Opuscul. Acad.
Vol. III, p. 198... 215, pag. 255... 275, et ad Virg. Ge. I, 466
sq., ad Tibull. II, v, 71.
--Hujus prodigii Cic. de Div. I, 35, mentionem facit; eodemque
contemto, P. Claudium b. Punico I male pugnasse, notum ex Liv. Epit.
XIX, et Flor. II, 2, quod jam alii notarunt. Loco ejus aliud memorat
Liv. XXII, 3.
62. _Damnavit_, vid. ad II, 595, et III, 331.
63 sq. Idem omen evenisse Syphaci inf. XVI, 264 sq., et Pompeio ap.
Lucan. VII, 165; sed Flaminio ante hanc pugnam, quum magistratum
iniret, teste Liv. XXI, 63, jam monuit Drak. Poeta autem ante oculos
habuit Virg. Æn. II, 223 sq., ubi vid. Heyne.
65. _Incerta cervice ferens_, vulnere non certo et letali adcepto.