Hannibal solis occasu loca insidiis nata, ubi maxime montes Cortonenses
Trasymenus subit, militibus obsederat; 1-23.
Flaminius autem postero die, vix dum satis certa luce, agmine
incomposito, et majore lixarum fere quam militum numero, angustias
superat; 24-52.
Quo facto, confestim pugnæ signum proponit, et, neque variis prodigiis
territus, neque Corvini aliorumque, qui salutaria magis, quam speciosa
suadebant, monitis precibusque motus a proposito deflectit; 53-104.
Quin potius inanem hostis et periculi metum graviter increpat,
omnibusque jam ad prælium rite præparatis animum suorum, magna ex
parte fractum, verbis confirmat; 105-185.
Hannibal ubi, id quod petierat, hostem lacu montibusque clausum habet,
suis quoque copiis tuba signum dat simul invadendi: quo audito, omnes
ex pluribus vallibus pariter decurrunt, et Romanis, quorum sortem Dii
quoque, excepta Junone, lugent, undique circumfunduntur; 186-207.
Tum Picentes pugnam capessunt, et Pœnis secunda fortuna, Romanis ira ac
desperatione adcensis, diu dubia utrimque victoria dimicatur; 208-228.
Ex Romanis Lateranus et Lentulus in medios hostes ruunt; 229-257.
Nerius et Volunx pereunt; 258-267.
Inter reliquos vero eminet Appius juvenis, qui in fortissimum quemque
impetum facit; sed postremo a Magone, qui ad mortem Isalcis, generi
sui, vindicandam adproperat, hasta trajicitur; 268-332.
Nec minus tristem vitæ exitum habet Mamercus, qui, dum cæso signifero
Lusitano vexilloque ei erepto fœdam suorum fugam sistit, permultis
vulneribus confossus cadit; 333-343.
Magonem ab Appio vulneratum ex pugna subducit Hannibal, ut a Synhalo in
castris sanetur; 344-375.
Quos ubi ex acie excedere videt consul, optatam sibi rei bene gerendæ
occasionem oblatam ratus, animum recipit, et Bogum, Pagasum, Othryn,
giganti similem, ingentemque aliorum Pœnorum numerum prosternit;
376-456.
Dum hæc in campo geruntur, multi Romanorum et Siculi, auxilio ipsis ab
Hierone missi, in colles et silvas confugiunt, ubi Sychæus Tauranum
aliosque trepidos cædit, et arbores, in quas conscenderant, vel
bipenni succidit, vel igne circumdat, donec eum successu elatum
consul, gladio per latus adacto, jugulat; 457-529.
Interim, Hannibal cum fratre sanato in prælium redit, et præter alios
Fontanum, Butam, Lævinum, Viridasium, Fadum, Labicum et Herminium
obtruncat; 530-583.
Qua hostium strage edita, ex mæsto vultu et clamore Pœnorum, qui
exanimum Sychæi corpus in castra deferunt, jacturam tanti viri animo
præsagit, cujus ulciscendi causa Flaminium ad singulare certamen
provocat, quod et temerarius hic vir non detrectat; 584-610.
Sed repente ingens terræ motus oritur, qui duces, ad impetum faciendum
jam paratos, dirimit, Romanosque metu perculsos in fugam convertit;
611-631.
Quos dum revocat consul, Ducarius, Insuber eques, facie eum noscitans,
populares suos ad vindicandam cladem, olim ab eo acceptam, incitat:
quo facto Flaminius magno telorum numero, et fortissimorum juvenum,
qui omni spe abjecta voluntariam sibi mortem consciscunt, acervo
obruitur; 632-666.
Prælio ita confecto, Hannibal cum fratre campum perlustrans, signa
virtutis Romanæ, in mortuorum quoque vultu corporibusque conspicuæ,
admiratione spectaculi obstupefactus suis commendat, et inminente jam
nocte in castra redit; 667-678.
Ceperat Etruscos occulto milite colles
Sidonius ductor, perque alta silentia noctis
Silvarum anfractus cæcis insiderat armis.
1 sq. Cf. Liv. XXII, 4, et Polyb. III, 83.
3. _cæcis armis_, insidiis. _Cæca_ passive dici occultata, ἀόρατα,
obscura, quæ non videntur, seu latent, et hinc quoque ignota,
obscura, ignobilia, multis exemplis probarunt Heinsii et Drak. ad
h.l. et ad VI, 7. Plura desideranti suppeditabunt Burm. ad Val. Fl.
VI, 422; Heins. ad Ovid. Fast. II, 214, et Met. I, 307; III, 490;
XI, 517, ad Val. Fl. VIII, 329, et Gifan. Ind. Lucret. Cf. inf. ad
VI, 75, et Ind.
1. _occulto limite_ malebat N. Heins. ut conveniat cum _latebrosis
collibus_ v. 192, et _opacis_ IV, 825. Sed Draken. jam recte
monuit, quosdam milites non occulta tantum via missos fuisse, sed
occultatos quoque et in insidiis latentes consedisse.
3. _insiderat_, non _insederat_, Col. el Put. quod recepere Drak.
et Lefeb. Omnino quidem diversa sunt verba _insideo_, h.e. sedeo,
seu sum alicubi, locum teneo obsessum, et _insido_, sessum eo,
demitto me ad sedendum, seu quiescendum, sedem capio, occupo. Sed
præteritum utriusque verbi est _insedi_, si fides habenda
lexicographis, nec potius vulgaris est error, a stupore
librariorum profectus, qui ubivis hæc verba confundunt; vid. Burm.
ad Petron. c. 96, p. 458, ad Ovid. Metam. I, 367, ad Lucan. III,
407; Heins. et Burm. ad Virg. Æn. I, 719; III, 565; et, quos Drak.
laudat, Gronov. Obss. IV, 16, 17, et ad Liv. XXII, 30; XXVI, 45;
Broukh. ad Prop. III, vii, 37; Heins. ad Ovid. Met. I, 307; XI,
517; ad Val. Fl. VIII, 329; conf. inf. ad VII, 132.
At parte e læva, restagnans gurgite vasto,
Effigiem in pelagi lacus humectabat inertis, 5
Et late multo fœdabat proxima limo:
Quæ vada, Faunigenæ regnata antiquitus Arno,
Nunc volvente die Trasymeni nomina servant.
5. _in Effigiem_, in modum, instar.
8. _volvente die_, ut ap. Virg. Æn. I, 269, et Ge. II, 402, ad quæ
loca vid. Heyne. Cf. sup. ad III, 579.
4. _parte e dextra_, quod Lefeb. edidit, legendum, vel poetam
humani quid h.l. passum esse, ut IX, 268, bene suspic. Drak. Nam
_colles lævi_ dicuntur IV, 824; quare non litus quoque Trasymeni
Pœnis ad lævam esse potuit; et præterea idem lacus Romanis quoque,
qui Pœnis obversi erant, ad lævam est inf. v. 95; ubi propterea
_dextra_ corrig. Cluver. Ital. ant. II, 3, p. 585; qua tamen
ratione difficultas ex lib. IV, 824, mota, non tollitur; _vasti...
pelagi_ Ox. Non male.
5. _humectabat_ Col. (in quo propr. _umectabat_, de quo vid. ad
II, 125) Parm. Benes. Junt. Ald. Gryph. Nut. ut ὑγραίνειν et
ὑδραίνειν, quod multis locis, Virg. Ge. IV, 126; Æn. XI, 90;
Claud. R. P. II, 121; et aliis illustrant N. Heins. et Drak. conf.
Ind. _invetabat_, vel _innetebat_ Ox. unde _incedebat_ parum
feliciter corrig. Barth. Adv. V, 15; ut tarditas sensim
progredientis exprimeretur; _invitabat_ Put. R. 3; Med.
_inundabat_ Veneta Marsi et Martini Herbip. claudicante metro,
unde _exundabat_ edit. Basil. Wolfii et quæ inde fluxerunt;
_pelagi inertis_ ex emendat. Barth. et N. Heins. recepi cum Drak.
et Lefeb. Sic _iners aqua_ ap. Ovid. Epist. XVIII, 121; _iners
Styx_ ap. eund. Met. IV, 434; _iners humor_ et _tarda palus unda_
ap. Virg. Ge. IV, 25, 479, et, quæ Drak. comparavit, _lenta
stagna_, _iners Bosporus_, _tarda palus_, _piger Avernus_,
_ignavum flumen_, _lentum marmor_, inf. VIII, 605; Lucan. V, 436;
Varr. Atac. ap. Serv. ad Virg. Ge. I, 375; Stat. Th. XI, 588;
Appul. Met. IV, p. 145; Virg. Æn. VII, 27. Sed vulgatum _inerti_
etiam servari potest, si _multum_ relingas, ut verba _inerti limo_
jungantur. _Iners_, gravis, immobilis, vel inutilis, ut _i.
terra_, _gleba_, etc. ap. Hor. Od. III, iv, 45; Virg. Ge. I, 94 et
al. Conf. ad VI, 146. [“ad VI, 146”: in Not.]
7. _Arno_ Col. et R. 2, h.l. et VI, 109; quod cum Lefeb. recipere
non dubitavi, ut _Arnus_ sit heros ἐγχώριος Etruriæ, quam secat
_Arnus_ fl. (hod. _Arno_) ex Apennino ortus, de quo ex instituto
egit Ferd. Marozzi in _Raggionamento istorico dello stato antico e
moderno del fiume Arno_, etc. Conf. Heyne ad Virg. Æn. XI, 700; in
Varr. L. _Auno_ Tell. et editi tantum non omnes, quod defendunt ex
Virg. l.c. ubi tamen de Liguria agitur; _auro_ Ox. et Put. in
cujus marg. _auno_ legitur; _Anno_ corrig. Rupert. ad Sallust.
p. 144; sed Merula ad Ennii Ann. I, p. 95, _Amno_, qui, teste
Manethone, Aboriginum rex fuit, Fauni prisci filius, Martis Itali
pater.
Lydius huic genitor, Tmoli decus, æquore longo
Mæoniam quondam in Latias advexerat oras 10
Tyrrhenus pubem, dederatque vocabula terris;
Isque insueta tubæ monstravit murmura primus
Gentibus, et bellis ignava silentia rupit.
Nec modicus voti natum ad majora fovebat.
9 seqq. Cf. ad IV, 719.
9. _Tmolus_, Lydiæ urbs (ap. Herodot. I, 84, et Tac. Ann. II, 47,
ubi vid. Ern.) et mons, vino generoso, sed et croco abundans, de quo
dubitat quidem Heynius ad Virg. Ge. I, 56. Sed vid. Columel. III,
viii, 4, ibique Gesn.
12. Hanc inventionem Tyrrheno Pisæo tribuit Plin. VII, 56; Tyrrheno
Herculis f. Hygin. fab. 274, ubi vid. Muncker. incolis Vetuloniæ
Sil. VIII, 488; alii aliis populis, sed plerique omnino Tyrrhenis;
vid. ad II, 19.
13. _bellis ignava silentia rupit_, sustulit, morem belli segnius
gerendi sine tubarum cantu, qui milites ad pugnas adcendit, Drak.
Cf. IV, 169 sq.
--_ignava silentia_, ignavos milites reddentia: nam tubis alacres ad
pugnam animi fiunt. Ern.
9. _æquore longo_, h.e. longinquo, ut I, 584, emend. N. Heins.
quod recepere Drak. et Lef. Non male, vid. not. ad III, 422. Sed
vulgata non minus ferri et eodem sensu accipi potest; _longas_
Oxon.
12. _tubæ_, non _tuba_, Col. _primis_ Oxon. quod doctius videri
potest.
Verum ardens puero, castumque exuta pudorem, 15
(Nam forma certare Deis, Trasymene, valeres)
Litore conreptum stagnis demisit Agylle,
Flore capi juvenum primævo lubrica mentem
Nympha, nec Idalia lenta incaluisse sagitta.
15. _puero_, Trasymeno juvene, Tyrrheni f.
--_ardere aliquo_, ut _tepere_, _calere_, _perire_ et mox v. 19,
_incalescere_. Veteres _ardere in aliquo_, _aliquem_ (propter a.),
_in aliquem_, sed plerumque _aliquo_ dixisse, monet Drak. Conf.
Broukh. ad Prop. I, iv, 12.
17. _stagnis demisit_, more Naiadum.
--_Agylle_, Nympha Trasymeni lacus, unde dicta putatur _Agylla_,
Tuscia urbs, quæ etiam _Cære_, et nunc _Cervetere_ vocatur; vid.
Plin. III, 5, et Heyne Exc. III, ad Virg. Æn. VIII, 478 sqq.
--Formosos juvenes a Nymphis aliisque Diis rapi, satis nota res est.
De origine et sensu hujus mythi vide Heyne in _Antiq. Aufsätzen_
Fasc. I; et commentat. meam in S. V. Henkii _Magazin für Religions
philosophie_, vol. VI, Fasc. I, p. 194... 210.
18. _lubrica capi_, quæ facile raptimque capiebatur.
19. _sagitta Idalia_, hoc est Veneris, cui sacrum erat Idalium,
Cypri opp. et mons. vid. Intpp. ad Virg. Æn. I, 681.
--_sagitta incaluisse_, ἀοριστως et venuste: nam amor, igni et
flammæ similis, urit ac torret, (Anacr. X, 15; XXI, 7; Theocr. II,
40; III, 17, al.) unde etiam poetæ Cupidini ἰοὺς πυρφόρους tribuunt,
_ardentes sagittas_ Hor. Od. II, viii, 15 (ubi vid. Jani), ὀϊστοὺς
πυριπνεύστους Musæus v. 88; πυρόεντα βέλη Anthol. IV, 470, et
πυριβλήτους (forte, πυριφλέκτους) ἀκίδας auctor carm. Meleagri. Cf.
inf. XI, 391 et 398, ubi Drak. laudat Mosch. I, 23.
[“XI, 391 et 398” recte XI, 389 et 396]
17. _demersit_ malebat N. Heins. prob. Drak. Sed vulgata
exquisitior; vid. not. ad I, 439.
18. _juvenem mentem_ Col. et Tell. quod probavit Modius Epist. 59,
et recepit Cell.
Solatæ viridi penitus fovere sub antro 20
Naides, amplexus undosaque regna trementem.
Hinc dotale lacus nomen, lateque hymenæo
Conscia lascivo Trasymenus dicitur unda.
20 seq. Naiades consolabantur Trasymenum, qui undas extimescebat et
amplexus Nymphæ, quæ mox ei lacus imperium in dotem dabat.
--_fovere_, metum et dolorem levarunt, ut vulnus, cui fomenta
adhibentur.
--Respexit Silius ad hæc Theocriti, Ειδ. ΙΓ, 53 sq.
Νύμφαι μὲν σφετέροις ἐπὶ γούνασι κοῦρον ἔχοισαι
Δακρυόεντ᾽, ἀγανοῖσι παρεψύχοντ᾽ ἐπέεσσιν.
Quod apud nos carmine suaviori imitatus est egregius ille veterum
æmulator, morte infelicissima Musis et Patriæ ereptus juvenis,
Andreas _Chénier_:
_Sur leur sein, dans leurs bras, assis au milieu d’elles,
Leur bouche en mots mielleux, où l’amour est vanté,
Le rassure, et le loue, et flatte sa beauté.
Leurs mains vont caressant sur sa joue enfantine
De la jeunesse en fleur la première étamine,
Ou sèchent en riant quelques pleurs gracieux,
Dont la frayeur subite avait rempli ses yeux._
Idyll. Hylas. --Ed.
22. _dotalis_ propr. ipse lacus, qui _nomen_ inde adcepit.
23. _Conscia_, vid. ad III, 395.
--_lascivo hymenæo_, ut _lasciva licentia_ et _lascivi amores_, ap.
Hor. Od. I, xix, 3, et II, xi, 7.
20. _Solatæ_, non _Sollicitæ_, scripti et Parm.
21. _Naïdes_, Ναΐδες, non Naiades, Ναϊάδες, quod quadrisyllabum
est, Put. quod recte in textum recepit Drak. qui laudat Pier. ad
Virg. Eclog. X, 10; Gronov. ad Senec. Hippol. v. 778, et Heins. ad
Claud. R. P. II, 55; Add. Burm. ad Grat. Cyneg. v. 17.
23. _Trasymenia_, vel _Trasymenis unda_ volebat N. Heins. quod
magis poeticum est, ut _Thybris unda_ et alia, quæ notavit ad
Ovid. Epist. VII, 145; conf. sup. ad I, 14. Posterius probavit
Drak. et recepit Lefeb. _Thrasymentis_ c. Tell. _diditur_, coll.
I, 186, conj. idem Heins. ne poeta bis idem dicat.
Et jam curriculo nigram nox roscida metam
Stringebat, nec se thalamis Tithonia conjux 25
Protulerat, stabatque nitens in limine primo,
Quum minus abnuerit noctem desîsse viator,
Quam cœpisse diem: consul carpebat iniquas,
Prægrediens signa ipsa, vias, omnisque ruebat
Mixtus eques; nec discretis levia arma maniplis, 30
Insertique globo pedites, et inutile Marti
Lixarum vulgus, præsago cuncta tumultu
Inplere, ac pugnam fugientum more petebant.
24. Vario ornatu expressa crepusculi matutini descriptio. Dausq.
comparat Ovid. Her. XIV, 21, 22, et Met. IV, 399 sq. et Amor. I, v,
5; Apollon. II, et alios, quibus Drak. addit Ovid. Met. VII, 706, et
Sen. Herc. Fur. 671. Flaminium _vix dum certa luce_ et εὐθέως ὑπὸ
τὴν ἑωθινὴν angustias superasse, memorant Liv. XXII, 4, et Polyb.
III, 83, extr.
--_metam_, ut ap. Virg. Æn. V, 835, ubi vid. Heyne et Exc. II, ad
Æn. II, de noctis curru et equis. Forma loquendi _stringere metam_
petita a circo, ubi currus proxime metam ita flectendus erat, ut
tamen eam non tangeret; περὶ νύσσαν Ἀσφαλέως κάμπτοντα τροχῷ σύριγγα
φυλάξαι Theocrit. XXIV, 118; conf. VIII, 48; XIII, 299, et inpr.
XVI, 361, 362, ubi Drak. laudat Nonn. Dionys. XXXVII, 195, et
Sophocl. Electr. 746. Eodem sensu _meta teri_, vel _radi_ dicitur
poetis et εὖ περὶ τέρμαθ᾽ ἑλίσσειν, στρέφειν ἐγγύθεν et μάλ᾽
ἐγχρίμψαι νύσσῃ Hom. Iliad. ψ, 306... 348. Cf. ad IV, 350; Heins. ad
Ovid. Am. III, xv, 2, et Jani ad Hor. Od. I, i, 4.
26. _nitens_ ore, nitida, pulchra, nisi malis pedem figens, ut ap.
Virg. Æn. II, 380.
--_in limine primo_, ut ibid. v. 269, et inf. XVI, 230.
30. _levia arma_, ut ap. Virg. Æn. XI, 512.
32. Τηλικοῦτον γὰρ προενεβεβλήκει κατελπισμὸν τοῖς ὄχλοις, ὥστε
πλείους εἶναι τῶν τὰ ὅπλα φερόντων τοὺς ἐκτὸς παρεπομένους, τῆς
ὠφελείας χάριν, κομίζοντας ἁλύσεις καὶ πέδας, καὶ πᾶσαν τὴν τοιαύτην
παρασκευήν Polyb. III, 82.
33. _fugientum more_, sine ordine.
24. _En_ tacite, ut passim, dedit Lefeb. etsi non male.
27. _abnuerit_, non _adnuerit_, vel _annuerit_, Col. et Ox.
Tum super ipse lacus, densam caligine cæca
Exhalans nebulam, late conruperat omnem 35
Prospectum miseris, atque atræ noctis amictu
Squalebat pressum picea inter nubila cælum.
34 sq. _Orta ex lacu nebula, campo quam montibus densior sederat_,
Liv. XXII, 4. Cf. Polyb. III, 84.
--_super_, insuper.
37. _cælum pressum_, circumdatum, ut XII, 131, vel tectum, opertum,
_amictu_, nigro quasi peplo noctis.
--_picea nubila_, νέφος μελάντερον ἠΰτε πίσσα Il. δ, 277. Cf. V.L.
--_Squalebat_, vid. ad I, 211.
37. _spissum_ malebat N. Heins. _Spissæ_ quidem et _piceæ nubes_,
_tenebræ_, _caligo_, etc. passim occurrunt, nec opus erat tot
exemplis quot congessit Drak. Sed _spissum amictu_ legere haud
memini.
Nec Pœnum liquere doli: sedet ense reposto
Abditus, et nullis properantem obcursibus arcet.
Ire datur; longeque patet, ceu pace quieta, 40
Incustoditum, mox inremeabile, litus.
Namque sub angustas artato limite fauces
In fraudem ducebat iter, geminumque receptis
Exitium, hinc rupes, hinc undæ claustra premebant.
38. Cf. Liv. XXII, 4, et Polyb. III, 83.
--_Nec Pœnum liquere doli_, Hannibal, fecundum in fraudes ingenium,
sua arte fallendi usus est. Male Marsus exponit: doli Pœnorum non
patuere.
--_sedet Abditus_, ἐνεδρεύων, vel potius quietus in castris, quæ in
aperto ac patentiori campo locaverat, nec prohibet Romanos, in
angustias, inter lacum et montes, quos leviter armatis obsederat,
ingredi, et propius ad castra sua, quæ spernebant, adcedere; ut ita
vario discrimine, quod angustiæ, montes, lacus et insidiæ
minabantur, undique urgerentur Cf. v. 93 sq., 198 sq.
44. _undæ claustra_, lacus obstans.