Non, mihi Mæoniæ redeat si gloria linguæ, 525
Centenasque pater det Phœbus fundere voces,
Tot cædes proferre queam, quot dextera magni
Consulis, aut contra Tyriæ furor edidit iræ.
525 sqq. Poetæ, rem memorabilem relaturi, plura sibi ora pluresque
linguas optare solent. Conf. IX, 340 sq. Silio præivit Virg. Ge. II,
43, et Æn. VI, 625 sq. XII, 500 sq. ut huic Hom. Iliad. β, 488 sq.
quibus locis Drak. addit Ovid. Trist. I, iv, 53 sq. Val. Fl. V, 218
sq. VI, 36 sq. Claud. de laud. Stil. 185, et Cons. Hon. VI, 436, et
Cons. Olybr. et Prob. v. 55 sq. ubi vid. Barth. De ipsa pugna cf.
Liv. XXI, 55, 56, et Polyb. III, 71, 74; vide etiam _Guischard Mém.
mil._ tom. I, ch. 6.
--_Mæonius_, seu _Mæonides_ dicitur Homerus a Mæone patre, vel
potius a patria Colophone, seu Smyrna, oppidis Mæoniæ h.e. Lydiæ,
quæ olim Ioniam quoque, vel certe partem ejus complectebatur.
528. _Tyriæ furor iræ_, h.e. iratus Hannibal. Cf. ad v. 601, et
I, 71.
526. _fundere_ scripti, probb. N. Heins. et Drak. Vulgatum
_rumpere_, quod c. Tell. et antt. edd. habent, retinuit Lef. Cf.
ad I, 95. [“ad I, 95”: in Not.]
Murranum ductor Libyæ, ductorque Phalantum
Ausonius, gnaros belli, veteresque laborum, 530
Alter in alterius fuderunt comminus ore.
Monte procelloso Murranum miserat Anxur,
Tritonis niveo te sacra, Phalante, profundo.
530. _laborum veteres_, peritos, diu in iis versatos, qui longa
experientia usuque labores belli et perficere et tolerare
didicerant. Sic _vetus operis ac laboris, v. scientiæ
cærimoniarumque, vetus regnandi_ ap. Tac. Ann. I, 20, extr. (ubi
vid. Lips. et Ern.); VI, 12, et 44. Cf. inf. VI, 616; XI, 26; XVII,
297, et ad VI, 254, in V.L. [“XVII, 297” recte 292]
531. _fuderunt_ vid. ad II, 113.
--_in ore_, conspectu, ἐν ὄψει.
532. _Anxur_ Volscum nomen urbis Latii ad mare, quæ postea Græcis ac
Romanis _Tarracinæ_, seu _Tarracina_ et, ut nunc, _Terracina_
dicebatur; (Plin. III, 5; Liv. IV, 59) quæque hodie quidem ad
radices montis, sed olim in ipso ejus vertice sita erat, in quo
etiamnum reliquiæ ædium et murorum reperiuntur. Hinc _monte
procelloso_ dixit poeta. Cf. VIII, 390; Hor. Sat. I, v, 26; Lucan.
III, 81; Stat. Silv. I, iii, 86; Cluver. Ital. ant. pag. 1009; Heyne
ad Virg. Æ. VII, 799.
533. _Tritonis_, palus Libyæ, _sacra_ Palladi, (vid. ad III, 322.)
vel ut κρήνης ἱερὸν ῥόον ap. Apollon. I, 1208; Theocr. VIII, 33, et
alia passim obvia. Vid. ad III, 501.
532. _Monte salebroso_, vel _e præcelso_, conj. N. Heins. Sed
_procellosus_ est epith. alti montis, ut _nubifer nivalis_, etc.
_Axur_ emend. Lef. quia _atzur_ in lingua Punica _rupes_ dicatur;
cf. ad VIII, 390.
533. _Libyco_ pro _niveo_ malebat N. Heins. prob. Drak. coll. IX,
297. Sed hoc nimis a literarum ductu recedit, et _nivea aqua_ est,
quæ alias _nitida_, _lucida_, _argentea_ vocatur v.c. Martial.
VII, xxxi, 11; Sen. Hippol. 504, et Œdip. 427; _Sarra_ pro
_sacra_ R. 3; quod recepit Lefeb. quoniam _Pallas Libycis
Tritonidos edita lymphis_ IX, 297, dicitur; _Sarrani_ autem sint
_Libyes_. Sed _Sarra_ est priscum Tyri nomen (vid. ad I, 72),
_Triton_ vero fluvius et _Tritonis_ palus Africæ, non Asiæ; cf.
not. [“ad I, 72”: in Not.]
Ut primum insigni fulsit velamine consul,
Quanquam orbus partem visus, unoque Cupencus 535
Lumine subficiens bellis, citat inprobus hastam,
Et summæ figit tremebundam margine parmæ.
Cui consul, namque ira coquit: «Pone, inprobe, quidquid
Restat in ore fero, et truncata fronte relucet.»
Sic ait, intorquens directo turbine robur, 540
Et dirum tota tramittit cuspide lumen.
534. _insigni velamine_ cf. ad v. 517.
535. _orbus partem visus_, μονόφθαλμος.
536. _citat_, vibrat, movet, concitat, ut _gladium_ IX, 592; _arma_
ap. Stat. Th. VIII, 144.
538. _ira coquit_ vid. ad II, 327.
--_inprobus_, audax, ut ap. Virg. Æn. XI, 512.
539. Observa variationem ejusdem sententiæ.
--_quidquid Restat_, etc. h.e. alterum oculum.
--_truncata_, vel _trunca frons_ IX, 400, in qua aliquid deest.
540. _intorquens turbine_ ut ap. Virg. Æn. XI, 284. Cf. ad II, 135.
535. _Cupencus_, non _Cupentus_, Col. vid. Intpp. ad Virg. Æn.
XII, 539.
536. _improbus_ mox repetitur. Vellem _impiger_, vel simile quid
scripsisset poeta.
537. _agit_ Put. unde _affigit_ conj. N. Heins.
539. _feri_ malebat Livin. vel Corte: _reducet_ Ox. _reluce_ Parm.
_relucta_ R. 3, unde _relictum est_ suspic. N. Heins. quod admodum
languet.
540. _derecto_ Col. ut et VI, 228, et IX, 583, quod prob. Drak. et
recepit Lefeb. Conf. ad II, 92.
Nec levior dextra generatus Hamilcare sævit:
Huic cadit infelix niveis Varenus in armis;
Mevanas Varenus, arat cui divitis uber
Campi Fulginia, et patulis Clitumnus in arvis 545
Candentes gelido perfundit flumine tauros.
543. _niveis_, splendidis.
544. _Mevania_, hodie _Bevagna_, Umbriæ Cisapenninæ urbs, prope quam
_Tiniæ_ fl. qui nunc _Topino_ dicitur, miscetur _Clitumnus_,
(_Timia_) cujus aqua pota olim putabatur _candidos boves_ facere,
quorum in his locis magna copia erat, quique in _victimarum_
inprimis usum alebantur. Conf. VIII, 450, 452; VV. DD. ad Virg. Ge.
II, 146 sq. quem locum Silius ante oculos habuit, Claud. Cons. Hon.
VI, 506 seq. Prop. II, xix, 25, 26, inpr. Plin. Ep. VIII, 8; Cluver.
Ital. ant. II, 10, p. 701; Oberlin. V.C. ad Vib. Sequestr. p. 101
sq. 211 sq. Keyssleri Itin. p. 887, ed. pr. et de Mevania inf. VI,
645 sq. Cluv. l.c. p. 628.
544. _divitis uber Campi_ ut tota Umbria, teste ejus alumno Prop. I,
22, extr.
545. _patulis_ ut _latis arvis campis_ VI, 645.
--_Fulginia_, seu Fulginium, urbs vicina, ad Tiniam sita, hod.
_Foligno_, seu _Fuligno_. Conf. VIII, 460, et Cluver. l.c. p. 628.
546. _perfundit flumine_ ut VIII, 450, ex Virg. Ge. II, 147
--_gelido_, nam _rigor aquæ certaverit nivibus_; _nec color cedit_,
teste Plin. l.c.
542. _levior dextræ_, ut _opum levior_ II, 102, volebat N. Heins.
qui hanc loquendi formam pluribus exemplis illustravit ad V, 363;
VIII, 515; et XII, 563. Sed ubivis vulgatam tuetur Drak. Junge
h.l. _levior sævit_.
543. _Hinc_ Rom. 3; _Huc_ Put. Male: ἀυτῷ πίπτει pro ἐπ᾽ αὐτοῦ, ut
sup. v. 391 et al. passim. _Varenus_, non _Varrenus_, Col. et Ox.
Nomen notum vel ex Cic. Or. pro Vareno.
544. _Mevanas_ Col. ut _Hispellas_, _Privernas_, _Arpinas_,
_Larinas_, _Aquinas_ et alia, quæ vid. in Ind. et ap. Heins. ad
Claud. Eutrop. II, 248, et Salmas. ad Pollionis Gallien. c. 2,
quos laud. Drak. Cf. Jani ad Hor. Od. I, xvi, 14; _Mevano_ Ox.
Put. R. 3; Parm. Vulgo _Mevanus_.
546. _perfundit_ scripti et priscæ edd. vid. not. Vulgata
_profundit_ ex Juntina in alias edd. venit et metro contraria est.
Sed tristes Superi, atque ingrata maxima cura
Victima Tarpeio frustra nutrita Tonanti.
Instat Iber levis, et levior discurrere Maurus.
Hinc pila, hinc Libycæ certant subtexere cornus 550
Densa nube polum; quantumque interjacet æqui
Ad ripas campi, tantum vibrantia condunt
Tela, nec artatis locus est in morte cadendi.
547. _tristes_, adversi, vel duri; vid. ad I, 147.
--_maxima Victima_, taurus, ut ap. Virg. Ge. II, 146; ubi _gregibus_
obponitur.
550. _pila_ propria Romanorum tela, quæ vel majora, vel minora,
(utrumque autem legionarius ferebat) et vel rotunda, ut plane manum
inplerent, vel quadrata, ambitu quatuor digitorum, erant. Majoris
pili lignum æque ac ferrum, quod hamatum et crassitie digiti unius
ac dimidii esse solebat, tricubitale erat, ita tamen, ut dimidia
ferri pars hastæ infixa esset; vid. Heyne ad Virg. Æn. VII, 664;
XII, 121; ad Tibull. IV, i, 90; Veget. II, 15; Plut. vit. Marii pag.
419, D; de forma Lips. Mil. Rom. III, 4, et, qui eam ex numo
exhibuit, Guther. de vet. jure Pontif. III, 16, p. 329. Cf. inf.
v. 631 sq. (ubi locus class. Dionys. lib. V, a Dausq. laudatur) V,
216; IX, 336.
--_cornus_, vid. ad II, 124. Ipsam vocem, si arborem significet, et
secundæ et quartæ declinationis esse, monet Drak. ad X, 132; coll.
Stat. Th. VII, 647, et Ovid. Her. X, 107.
--_subtexere nube polum_ ut ap. Virg. Æn. III, 582; ubi vid. Heyne.
Cf. ad I, 311.
552. _vibrantia_ v. ad I, 539.
553. Comparant Lucan. II, 201 sq. et Stat. Th. VIII, 422.
547. _ingratæ_ (quia inutilis est et nil proficit) _maxima curæ_
corrig. N. Heins. Non male!
Allius, Argyripa Daunique profectus ab arvis
Venator, rudibus jaculis et Iapyge campum 555
Persultabat equo, mediosque invectus in hostes
Appula non vana torquebat spicula dextra.
Huic horret thorax Samnitis pellibus ursæ,
Et galea annosi vallatur dentibus apri.
554. _Argyripa_, Ἀργύριππα, seu Ἄργος ἵππιον, alias _Arpi_, urbs
Apuliæ, a Diomede condita. Cf. XIII, 30; XVII, 326, et Heyne in not.
et Exc. I ad Virg. Æn. XI, 246.
--_Dauni_ vid. ad I, 291.
555. _Iapyge_ conf. ad I, 51.
556. _Persultabat_ ut ap. Virg. Ge. III, 117, et Æn. XI, 600.
557. _non vana dextra_, certo ictu.
558. Ad Allium bene transtulit habitum venatorium Ornyti ap. Virg.
Æn. XI, 677 sq. ubi vid. Heyne. Cf. et Æn. V, 37; VII, 666 sq. Hom.
Iliad. κ, 263 sq. et sup. ad II, 156.
--_horret_ exquisite pro, est. Conf. ad I, 423.
--_Samnitis ursæ_, ut _Sabellicus sus_ ap. Virg. Ge. III, 255.
559. _vallatur_ ut ap. Sen. Herc. Œt. IV, 1935; Ovid. Her. IV, 159,
et Fast. III, 449.
Verum ubi turbantem, solo ceu lustra pererret 560
In nemore, aut agitet Gargano terga ferarum,
Hinc Mago, hinc sævus pariter videre Maharbal,
Ut, subigente fame, diversis rupibus ursi
Invadunt trepidum gemina inter prælia taurum,
Nec partem prædæ patitur furor: haud secus acer 565
Hinc atque hinc jaculo devolvitur Allius acto.
561. _Garganus_, Apuliæ mons, silvis abundans, nunc _Monte di S.
Angelo_. Conf. Virg. Æn. XI, 247; Hor. Od. II, ix, 7.
--_terga_, corpora, ut ap. Virg. Æn. VII, 20, «in vultus ac terga
ferarum».
562. _Mago_ in insidiis collocatus ap. Liv. XXI, 54, 55; Polyb. III,
71.
563 seq. Egregia comparatio, sed translata ex Hom. Iliad. π, 756 sq.
nam in Marone eam legere non memini.
565. _partem prædæ_ h.e. eam partiri, dividere.
566. _devolvitur_ sc. ex equo.
It stridens per utrumque latus Maurusia taxus:
Obvia tum medio sonuerunt spicula corde,
Incertumque fuit, letum cui cederet hastæ.
Et jam, dispersis Romana per agmina signis, 570
Palantes agit, ad ripas, miserabile! Pœnus
Inpellens trepidos, fluvioque inmergere certat.
567. _taxus_ v. ad v. 255.
--_Maurusia_, Afra. Cf. tamen ad III, 339.
--_stridens_ ut ap. Virg. Æ. IX, 419, 632 (ubi vid. Heyne); XI, 863.
568. Comparant Lucan. III, 585, 589, qui nimis in hac re lusit.
569. _letum cui_, etc. cuinam hastæ esset _letum_ h.e. honos quasi
et gloria mortis inlatæ. Schmid. τὸ _cederet_ explicat traderet,
permitteret.
569. _crederet_ malebat idem, non improbante Drakenb. Sed vellem
sensum quoque, qui tum verbis inest, simul nos docuissent, qui ex
tot, quot adferunt, exemplis non satis perspicitur; vid. not.
570. _En_ tacite dedit Lefeb. ut passim.
Tum Trebia infausto nova prælia gurgite fessis
Inchoat, ac precibus Junonis suscitat undas.
Haurit subsidens fugientum corpora tellus, 575
Infidaque soli frustrata voragine sorbet;
Nec niti, lentoque datur convellere limo
Mersa pedum penitus vestigia: labe tenaci
Hærent devincti gressus, resolutaque ripa
Inplicat, aut cæca prosternit fraude paludis. 580
573 seq. Hic, non sine aliqua jucunditate, exornavit verba Liv. XXI,
54, et 56, qui memorat, aquam Trebiæ nocturno imbri pectoribus tenus
auctam fuisse, et, qui flumen petierint, aut inter cunctationem
ingrediendi ab hostibus obpressos, aut gurgitibus haustos periisse,
quum orti solis calore, liquescente nive, increvisset amnis, ut nec
stare propter aquæ altitudinem, nec nare ob arma possent: præterea
imbrem nive mixtum et intolerandam vim frigoris homines multos et
jumenta absumsisse. Cf. Polyb. III, 72, et Appian. b. Hannib. c.
6, 7.
[574.] In verbis _precibus Junonis_ poetam agnosce.
575. _tellus subsidens_, vestigiis cedens, mollis, propter _limum_
et liquefactam nivem: hinc et frustrabatur _infida voragine soli_.
Sic ap. Curt. VIII, 14, pr. «imber violentius quam alias fusus
campos lubricos fecerat, gravesque currus inluvie et voraginibus
hærebant... aliorum turbati equi in voragines lacunasque
præcipitavere curricula, etc.» Schmid. jungit verba, _tellus soli
frustrata_, quæ frustra credita est solum.
577. _convellere_, evellere, extrahere.
--_lento limo_ id. qd. mox _tenaci labe; lento_ Lefeb. explicat
γλίσχρῳ, viscoso, unde _lentor_ de humoribus viscosis apud medicos,
et eodem forte sensu _tabo lento acrique_ II, 463.
578. _labe_, limo, vel quod facile laberentur, vel potius, quod
esset causa perniciei; Schmid.
579. _resoluta_ imbri _ripa_, propr. nix in ripa. Sic mox _putri
cespite_.
578. _Labes_, ut _pestis_, quævis res noxia et mala. Sed
præstiterit, puto, _tabe tenaci_, hoc est humore fœdo et lutulento
e nive liquefacta. Sic _fluentem tabem liquescentis nivis
ingrediebantur... et in levi glacie tabidaque nive volutabantur_
dixit Liv. XXI, 36; ubi vid. Gronov. _tabes nivis_ Lucan. lib. X,
v. 225; _humor calore tabescit_, h.e. liquefit, Cic. Nat. D. II,
10.
Jamque alius super atque alius per lubrica surgens,
Dum sibi quisque viam per inextricabile litus
Præripit, et putri luctatur cespite, lapsi
Obcumbunt, seseque sua pressere ruina.
Ille, celer nandi, jam jamque adprendere tuta 585
Dum parat, et celso connisus corpore prensat
Gramina summa manu, liquidisque emergit ab undis,
Contorta ripæ pendens adfigitur hasta.
Hic hostem, orbatus telo, complectitur ulnis,
Luctantemque vado permixta morte coercet. 590
581. _super atque_, ἐπὶ καὶ, et insuper.
583. _Præripit_, præoccupat.
585. Conf. Virg. Æn. VI, 358.
590. _Luctantem_, qui emergere conabatur.
--_permixta morte_, promiscua; simul cum eo moriens.
582. _inextricabile_ scripti et R. 3. Vulgatum _inexplicabile_
metro adversatur.
586. _connisus_, non _connixus_, Col. vid. ad II, 123. Forte leg.
_pressat_, quoniam _adprendere_ modo præcessit.
590. _Luctantemque_ duo scripti. Vulgo _Undantemque_ prob. Dausq.
ut ἀντίθεσις sit, et alter _adfixus ripæ_ moriatur, alter _undans
vado_, fluitans, jactatus, huc illuc pulsus.
Mille simul leti facies. Ligus occidit arvis;
Sed projecta viri lymphis fluvialibus ora
Sanguineum hauserunt longis singultibus amnem.
Enabat tandem medio vix gurgite pulcher
Irpinus, sociumque manus clamore vocabat; 595
Quum rapidis inlatus aquis, et vulnere multo
Inpulit asper equus, fessumque sub æquora mersit.
591. _facies_, spectacula, vel genera, ut ap. Virg. Ge. I, 506, et
_formæ_ Æn. VI, 626; conf. Ind. et Drak. ad h.l. Burm. ad Val. Fl.
VI, 279.
593. _longis singultibus_ ut ap. Virg. Ge. III, 506, et Æn. IX, 505.
--_Sanguineum amnem_, aquam sanguine mixtam.
595. _socium_, sociorum, _manus vocabat_, non, quod Cell. putabat,
_clamore manus_, gestu et indicio manu facto, Drak.
597. _Inpulit_, ut mox v. 650, et ap. Virg. Æn. XII, 380.
--_asper_, exasperatus, incensus.
595. _Irpinus_, non _Hirpinus_, Col. _Pulcher_ (nom. propr.)
_Hirpinus_ (a patria) conj. N. Heins.
596. _Quem_ emend. Burm. ut v. 649, non improb. Drak. quos mireris
omissione pronom. _eum_ offensos fuisse.
597. _fessusque_ priscæ edd.
Adcumulat clades subito conspecta per undas
Vis elephantorum turrito concita dorso.
Namque vadis præceps rapitur, ceu proruta cautes 600
Avulsi montis, Trebiamque insueta timentem
Præ se pectore agit, spumantique incubat alveo.
598. Conf. Appian. b. Hannib. c. 7, et Liv. XXI, 55, 56, ubi tamen
elephanti non in fluvio pereunt, et aversi inprimis sub caudis
fodiuntur.
599. _turrito dorso_, cf. IX, 239 sq.
--_Vis elephantorum_, h.e. multitudo eorum, vel, ut abstractum pro
concr. positum sit, multi, sive robusti elephanti, ut _vis canum_
ap. Virg. Æn. IV, 132 (ubi vid. Heyne), βίη Ἑλένοιο, et doctius βίη
Ἡρακληείη, ἱερὸν μένος Ἀτρείδαο, Ἄρηος, μένος ὀξὺ θυμοῦ, πυρὸς
δεινὸν, et ἀνέμων, ἱερὴ ἴς Τηλεμάχοιο, ἴς ἀνέμοις, σθένος Ὠρίωνος
ap. Hom. Iliad. β, 658 (ubi vid. Kœppen et ad v. 851); γ, 105; ξ,
182; λ, 268; ν, 758; ς, 264, 485; Odyss. β, 409; ε, 478; ν, 276, al.
Conf. App. et ad I, 71; VI, 338; VII, 523; Jani ad Hor. Od. I, iii,
36; III, v, 13; xxi, 11, et id. in Arte poet. lat. p. 475; Weitz. ad
Val. Fl. I, 561. Vulgo putant, substantiva _vim_, βίην, μένος et
alia ejusmodi redundare, vel periphrasi cuidam servire. Sed vid. Cl.
Schelleri præcept. stili bene lat. T. I, p. 304.
600. Cf. Virg. Æn. XII, 684 sq. _insueta_, ut ap. Virg. Æn. VIII,
248 (vid. ad v. 378), vel pro insuetos, nunquam antea visos
elephantos.
601. _timentem_, cf. ad I, 48.
601. _timentem_ scripti. Vulgo _trementem_, vulgari, sed non
infelici variatione.
Explorant adversa viros, perque aspera duro
Nititur ad laudem virtus interrita clivo.
Namque inhonoratam Fibrenus perdere mortem 605
Et famæ nudam inpatiens, «Spectabimur, inquit,
Nec, Fortuna, meum condes sub gurgite letum.
603. _Explorant adversa viros_, ut _secunda felices, adversa magnos
probant_ dixit Plin. Paneg. c. 31, ubi vid. Intpp. et ad Plin. Ep.
IX, xxvi, 4; Lucret. III, 55; Sen. de Prov. 4, et. al. Cf. sup. ad
III, 574.
--_per aspera duro_, etc. Cf. II, 578; VI, 120, et ipsa Virtutis
verba XV, 101 sqq., quæ ex pulcherrimo loco Hes. Ἔργ. 289 sq.,
petita sunt. Add. Sen. de const. Sapientis c. 1; Xenoph. Memorab.
Socr. II, §. 20 sq.; Stat. Achill. II, 376, ubi vid. Barth.
604. _Nititur_, enititur, ut ap. Virg. Ge. II, 428, et Æn. II, 443.
605. _perdere mortem_, vid. ad v. 137.
--_inhonoratam mortem_, vid. ad III, 123.
606. _Spectabimur_, spectata erit virtus nostra, vid. ad I, 77, et
III, 574.
607. _meum condes sub gurgite letum_, non perficies, ut obscuram et
_inhonoratam mortem_ in undis inveniam, vid. ad III, 123, et inf. ad
v. 671 sq.
605. _perdere mortem_ scripti, (nisi quod in Puteol. _pendere_
legitur) et editt. antt. ante Juntinam, in qua Nicander primus
_cernere m._ dedit, quod putant dictum pro oppetere, vel propr.
decernere mortem, seu moriendi certum esse.
606. _famæ undam_ Col. et Ox. unde _nudam_ recte emend. Modius.
Vulgg. _famæ mundam_, quod nemo facile cum Dausq. defendere ausit,
quamvis formarum loquendi καθαρὸς ἀδικίας, καθαραὶ ψόφων ὁδοὶ,
ἁγνὸς φόνου, γάμων, ἀφροδισίων, Δήμητρος _sceleris purus_, etc.
memor sit. _Spectabitur_ Col. et R. 3; _Spectabimus_ in aliis.
Experiar, sitne in terris, domitare quod ensis
Non queat Ausonius, Tyrrhenave permeet hasta.»
Tum jacit adsurgens, dextroque in lumine sistit 610
Spicula sæva feræ, telumque in vulnere linquit.
Stridore horrisono penetrantem cuspidis ictum
Bellua prosequitur, laceramque cruore profuso
Adtollit frontem, ac lapso dat terga magistro.
610. _adsurgens_ in hastam, ut in ensem et ictum, ap. Virg. Æn. V,
443; X, 797; XI, 284, ubi vid. Heyne. Sic ἐρείδειν, ἐπερείδειν τὸ
ἔγχος ap Hom. Iliad. γ, 358; ε, 856, al. cf. v. 208; I, 400.
Similiter quoque _insurgere_ et _incumbere remis_ dixit Virg. Æn.
III, 207, 560; V, 15, 189: ἐπεῤῥώοντ’ ἐλάτῃσι Apollon. II, 663;
ἐμβαλεῖν κώπαισι Pind. Pyth. IV, 356.
612. Junge _prosequitur ictum stridore_, percussa horrendum clamorem
edidit: quem elephanti clamorem Florus quoque I, xviii, 12,
_stridorem_ dixit.
609. _Tyrrhenave permeet_ Col. _Tyrrhenave pervidet_ Put. Vulgo
_Tyrrhenaque pernecet_. Citra necessitatem _perneget_, vel
_Tyrrhena nec enecet_ conj. N. Heins.
611. _in lumine_ Ox. et Put. cum plerisque edd. antt. quod non
displicuit Drak. Equidem in Ovidio, qui in ejusmodi repetitt.
ludere solet, ferrem, non in poeta epico; _linquit_, non _liquit_,
Col. et Ox.
Tum vero invadunt jaculis crebraque sagitta, 615
Ausi jam sperare necem, inmensosque per armos
Et laterum extentus venit atra cuspide vulnus.
Stat multa in tergo et nigranti lancea dorso,
Ac silvam ingentem concusso corpore vibrat,
Donec, consumtis longo certamine telis, 620
Concidit, et clausit magna vada pressa ruina.
617. _laterum extentus_, ut _laterum passus_ (qs. pansus,
expansiones), et _tractus_ ap. Stat. Silv. I, i, 29, et Theb. IV,
173.
--poeta in mente habuit loca Virg. Æn. X, 892; XI, 638 sq., et
_laterum extentus_ sunt latera vasta, extenta, ut _obtentus frondis_
apud Virg. Æn. XI, 66, pro frondibus obtentis. Ern.
618. _nigranti dorso_, vid. ad III, 463, in V.L.
619. Drak. comparat Stat. Th. V, 533. Sed huic et nostro poetæ
præivit Virg. Æn. X, 887.
621. _vada_, Trebiam fl. vel ejus aquas (vid. ad I, 52) et quidem
h.l. earum cursum mole sua _clausit_, præclusit, obstruxit, ut VI,
708; XI, 138, et ap. Virg. Æn. XI, 298.
--_pressa_, ut _corporibus premitur Peuce_ dixit Claud. Cons. Hon.
IV, 630.
617. _extentus_, non _extensus_, scripti et Parm.
621. Ita Col. Vulgo _magna depressa ruina_ prob. Dausq. qui
_clausit_ positum putat pro defecit, vel potius _clausa_, occœcata
est bestia, coll. v. 612. Vide ad quam duras rationes more suo
confugiat, ne Modio et veritati victas manus dare cogatur. Ceterum
ὁμοιοτέλευτα auribus parum grata.
Ecce per adversum, quanquam tardata morantur
Vulnere membra virum, subit inplacabilis amnem
Scipio, et innumeris infestat cædibus hostem.
Corporibus, clipeisque simul, galeisque cadentum 625
Contegitur Trebia, et vix cernere linquitur undas.
Mazæus jaculo, Gestar prosternitur ense;
Tum Pelopeus avis Cyrenes incola Telgon.
Huic torquet rapido conreptum e gurgite pilum,
Et, quantum longo ferri tenuata rigore 630
Procedit cuspis, per hiantia transigit ora.
622. Scipionem huic prælio interfuisse negat Liv. XXI, 52, 53 et 57;
sed adfirmat Nepos Hannib. c. 4. quod jam alii monuere.
623. _Vulnere_, ad Ticinum accepto.
628. _Pelopeus avis_, h.e. propter majores, Cyrenarum conditores,
vid. ad III, 252.
629 seq. Cf. ad v. 550.
630. _ferri rigore_, pro ferro rigido, et hoc simpl. pro ferro, ut
ap. Virg. Ge. I, 143.
631. _Procedit_, prominet.
627. _Mazæus_, non _Mezeus_, scripti et priscæ edd. Μαζαῖοι, ἔθνος
τῶν Παννονίων, ap. Strab. VII, p. 217.
Versus 628, 669, in comment. quidem illustravit, sed in contextu
prorsus omisit Dausq.
629. _Huic_, non _Hinc_, scripti et R. 2. Idem conjecerat Dausq.
_Intorquet_ olim in mentem veniebat N. Heins.
Pulsati ligno sonuere in vulnere dentes.
Nec leto quæsita quies: turgentia membra
Eridano Trebia, Eridanus dedit æquoris undis.
Tu quoque, Thapse, cadis, tumulo post fata negato. 635
Quid domus Hesperidum, aut luci juvere Dearum,
Fulvos aurifera servantes arbore ramos?
633. Cf. V.L.
--_turgentia_, aqua absorpta.
[634.] _æquoris_ Hadriatici.
636, 637. Cf. III, 283 sq. et de tota orationis forma Virg. Æn. X,
319 sq., ubi vid. Heyne.
633. _leto_ ex Col. bene restituit Modius, ut ne in morte quidem
invenerit quietem, sed fluctibus jactatus sit; _jacta_ Ox. Vulgg.
_jacto_, quod tuetur Dausq. ut sit projecto, vel jactato.
635. _Thapse_ Col. vid. ad III, 261; _Tapse_ Ox. R. 3; Parm. Med.
_Taxe_ Put. _Lanse_ ed. Martini Herbipol. _Lapse_ Mars. et post
eum alii.
637. _Sacros_ præstiterit, ut ap. Virg. Æn. IV, 485; _Fulvos_
certe languet, quia cum _aurifera_ jungitur.
Intumuit Trebia, et stagnis se sustulit imis;
Jamque ferox totum propellit gurgite fontem,
Atque omnes torquet vires: furit unda sonoris 640
Vorticibus, sequiturque novus cum murmure torrens.
638. Manifeste h.l., quod jam alii viderunt, imitatur Hom. Il. φ,
136... 384, inpr. v. 234 seq., ubi Xanthus in Achillem insurgit.
Silii figmentum inde ortum notat Drak. quod fluvius imbri
increverit, de quo vid. ad v. 573. Similem locum Stat. Th. IX, 404
sq., comparari jubet Lefeb.
--_stagna_, maris, seu fluvii profunda, vid. Heyne ad Virg. Æn. I,
126.
640. _omnes torquet vires_, ut VII, 529, h.e. movet, vel effundit,
ut _torquere bella_, _hastam_, _murmura_, _sibila_, quæ vid. in Ind.
nisi malis cum Schmidio interpretari: intendit, quoniam contorta
sunt validiora.
641. _novus torrens_, quatenus ad fluctus inusitatos excreverat et
ante non visos. Ern.
638. _Intonuit_ Ox. et Put. quod, judice Drak., ex Hom. Iliad. φ,
237, defendi quodammodo potest; conf. Burm. ad Ovid. ex. P. II,
iii, 27, et Heins. ad Ovid. Met. I, 187.
Sensit, et adcensa ductor violentius ira,
«Magnas, o Trebia, et meritas mihi, perfide, pœnas
Exsolves, inquit: lacerum per Gallica rivis
Dispergam rura, atque amnis tibi nomina demam, 645
Quoque aperis te fonte, premam; nec tangere ripas,
Inlabique Pado dabitur: quænam ista repente
Sidonium, infelix, rabies te reddidit amnem?»
642 seqq. Non tam animosus fingitur Achilles ab Hom. l.c.
[“Hom. l.c.” = Iliad. φ 136-384]
644 sq. Similiter, quod Drakenb. monet, Sicorim fl. punit Cæsar ap.
Lucan. IV, 141 sq., et Gyndem Cyrus ap. Sen. de ira III, 21.
--_lacerum_, etc., in rivos diducam.
646. _premam_, obturabo, fontes tuos obstruam; quod tamen ab his quæ
Scipio vss. 644, 645, minatur, abhorrere putat Lenz. Equidem non
video, cur utrumque locum habere non possit; alioquin _quove_ pro
_quoque_ substituerem.
--_nec tangere ripas_, retinere ripas suas. Lenz ad ripas Padi
refert.
648. _Sidonium_, Sidoniis h.e. Pœnis faventem, ut _undis socialibus_
v. 701. Cf. ad I, 118. Schmidius expressa putat Gr. μηδίζειν,
φιλιππίζειν.
--_infelix_, vid. ad II, 667.
642. _violentius_ Ox. et Put. cum priscis edd. _violentior_ R. 2,
Basil., Colinæi et aliæ edd. quas secuti sunt D. Heins. Cell. et
Lefeb. Nostra lectio, fateor, glossa videri potest, sed ad aures
gratior est, et auctoritate MSS. nititur: nam de c. Col. nihil
h.l. dixere Modius et N. Heins.
643. _mi_ ex emendat. Scalig., et Voss. recepit Cell. ut suavius
inter tot dactylos. Drak. adposuit simil. loc. Propert. II, iv
(al. 5), 3; _meritas in perfide_ Med. _meritas_, _imperfide_
quidam alii.
647. Forte leg. _quianam_; vid. ad I, 443.
Talia jactantem consurgens agger aquarum
Inpulit, atque humeros curvato gurgite pressit. 650
Arduus adversa mole incurrentibus undis
Stat ductor, clipeoque ruentem sustinet amnem.
Nec non a tergo fluctus stridente procella
Spumeus inrorat summas adspergine cristas.
649. _jactantem_, ut ap. Virg. Æ. I, 102.
650. _Inpulit_, ὦσε ap. Hom. l.c. v. 235; conf. ad v. 597.
--_curvato gurgite_, vid. ad I, 472.
651. _Arduus adversa mole stat_, elegantius quam στῆναι ἐναντίβιον
ap. Hom. l.c. v. 266; cf. Virg. Æn. X, 771.
--_adversa undis_, quam undis obponit.
653. _stridente procella_, ut ap. Virg. Æn I, 102.
654. _inrorat_, adspergit, aqua roris instar guttatim destillante.
649. _agger_, non _aggere_, scripti.
651. _incurrentibus_, non _irrumpentibus_, Col. _adverso cumulo_
aliquando tentabat N. Heins. ut ad Trebiam referri possit; quod
vel sinc lect. mutatione licet. Sed vid. not.
652. _sustulit_ scripti et R. 3. Sed recte præferunt vulg. lect.
_sustinet_; ut _retinere amnem manibus et clipeis_ dixit Flor.
III, 3.
Ire vadis, stabilemque vetat defigere gressum 655
Subducta tellure Deus; percussaque longe
Raucum saxa sonant; undæque ad bella parentis
Excitæ pugnant, et ripas perdidit amnis.
655. _stabilemque vetat defigere gressum_, ὀυδε πόδεσσιν εἶχε
στηρίξασθαι ap. Hom. v. 241, et _Suducta tellure_, κονίην δ᾽
ὑπέρεπτε ποδοῖϊν, v. 271.
656. _Deus_, Trebia, ut Xanthus μέγας θεὸς ap. Hom. v. 248.
657, 658. _ad bella parentis Excitæ_, a parente ad auxilium sibi
præstandum advocatæ.
--_ripas perdidit amnis_, exspatiatus est supra ripas; Lenz.
--_parentis_, Trebiæ, non Eridani, quod Dausq. putabat; vid. ad
I, 606.
655. _Nare vadis_ corrig. N. Heins. Sed nare quidem poterat,
subducta tellure, non vero ire et stabilem gressum defigere: quod
jam monuit Draken.
657. _parentis_, non _patentes_, Col. Oxon. R. 3, Parm. cf. Gron.
Obss. IV, 17.
Tum madidos crines, et glauca fronde revinctum
Adtollit cum voce caput: «Pœnasne superbas 660
Insuper, et nomen Trebiæ delere minaris,
O regnis inimice meis? quot corpora porto
Dextra fusa tua! clipeis galeisque virorum,
Quos mactas, artatus iter cursumque reliqui.
Cæde, vides, stagna alta rubent, retroque feruntur. 665
Adde modum dextræ, aut campis incumbe propinquis.»
659. Cf. Virg. Æn. VIII, 31 sq.; X, 205, et inf. v. 726.
660. _cum voce_, ut X, 432, et ap. Virg. Æn. X, 667, «cum voce manus
ad sidera tendit.»
662. _regnis_, v. Burm. ad Val. Fl. II, 621.
663. _fusa_, vid. ad II, 113.
--Cf. Hom. l.c. 217 sq. Virg. Æn. V, 806 sq.
664. _Adde modum_, fac finem, _dextræ_, cædibus.
666. _incumbe_, ut ap. Virg. Georg. II, 311, et Æn. I, 84, ubi
videndus Heyne.
760. _Pœnosne superbos_ conj. D. Heins. Sed cf. sup. v. 645:
_superbus_ emend. N. Heins. quod merito placet Draken.
662. _quot_, non _tot_, Col. et Ox.
666. _aut_, non _et_. Put. et prisci libri ante Marsum editi.
Sensus verborum est: fac modum, seu finem cædibus, aut, si pugnare
cupis, non in alveo meo pugna, sed in campis.
Hæc, Venere adjuncta, tumulo spectabat ab alto
Mulciber, obscuræ tectus caligine nubis.
Ingravat ad cælum sublatis Scipio palmis:
«Di patrii, quorum auspiciis stat Dardana Roma, 670
Talin’ me leto tanta inter prælia nuper
Servastis? fortine animam hanc exscindere dextra
Indignum est visum? redde o me, nate, periclis;
667, 668. Conf. Hom. Iliad. φ, 328 sq. Junonis partes Silius detulit
Veneri, Romanis faventi.
669. Similes preces ac vota Achillis ap. Hom. l.c. v. 272 sq., et
Ulyssis Odyss. ε, 298 sq., ex quo loco desumta est oratio Æneæ ap.
Virg. Æn. I, 93 sq., ut ex hac Hannibalis verba inf. XVII, 260 seq.,
ubi Drak. monet, veteres vehementer mortem in undis exhorruisse, tum
quod animam igne constare (vid. Virg. Æn. VI, 130 sq.), adeoque aqua
exstingui putarent; tum quod naufragio absumtis raro sepultura
obtingere posset. Cf. ad I, 154; Jani ad Hor. Od. I, xxviii, 23;
viros doctos ad Valerium Flaccum, I, 633; Burm. ad Petron. c. 103 et
114; Cuper. Obss. I, 8; Guther. de jure man. I, 10.
--_Ingravat_, ut ap. Virg. Æn. XI, 220, eodemque sensu _asperare_
inf. v. 774, et _acerbare_ VI, 116; Drak.
670. _Dardana_, vid. ad lib. I, 14.
671. _Taline leto_, tam fœdæ morti in undis; λευγαλέῳ θανάτῳ dixit
Homerus Iliad. φ, 281; Odyss. ε, 312.
672. _fortine_, etc., cf. ad II, 705.
673. _redde_, etc., ut apud Virg. Æn. II, 669; X, 61.
--_nate_, qui me ad Ticinum servasti.