Nec Latius vallo miles debere salutem
Fas putat, aut clausas pulsari cuspide portas.
Erumpunt, cunctisque prior volat aggere aperto
Degener haud Gracchis consul: quatit aura comantes 515
Cassidis Auruncæ cristas, humeroque refulget
Sanguinei patrium saguli decus: agmina magno
Respectans clamore vocat, quaque obvia densos
Artat turba globos, rumpens iter æquore fertur.
512 sqq. Cf. omnino Liv. XXI, 53 et 55.
515. _comantes cristæ_, ut XVI, 167.
--_galea comans_, κόρυς, seu κυνέη ἵππουρις, ἱπποκόμος, ἱπποχαίτης,
ἱπποδάσεια.
517. _sagulum Sanguineum_, paludamentum purpureum, vestis
imperatoria, _insigne velamen_ v. 536; _fulgens_ XVII, 529; _rubens_
IX, 420; ubi tamen sagum, vestem militarem, intelligit Drak. et cum
Gronov. ad Liv. XLI, 10; contra Lips. Mil. Rom. II, 12; et Abraham.
ad Cic. Or. in Pis. p. 780; contendit, lictores, magistratuum ad
bella proficiscentium comites, non in paludamentis, sed in sagis
fuisse. Enim vero _paludatos lictores_ Liv. XLV, 39, et _milites_
Sidon. Ep. V, 7, dixit: Αὐτοῦ δ᾽ ἠγοῦνται τοῦ στρατηγοῦ ῥαβδοῦχοι
φοινικοῦς χιτῶνας ἐνδεδυκότες, Appian. de reb. Pun. c. 66; Conf.
Liv. I, 26 (ubi paludamenti Curiatiorum mentio fit); Plin. IX, 36;
Varr. L. L. VI, 3
519. _rumpens iter_ vid. ad I, 54.
514. _cuneisque prior_ conj. N. Heins.
515. _Gracchis_, h.e. a G., non _Gracchus_, scripti.
516. Vulgo _Cassidis auricomæ_, ingrata verborum repetitione;
_aurivomæ_ corrig. D. Heins. sup. ad v. 156. Sed rectius _Auruncæ_
Col. Put. R. 2, h.e. _Ausoniæ_, nisi forte ipsa hæc vox reponenda.
Sic _cassis Sidonia_ XVI, 452; _c. Ætola_ ap. Stat. Th. VIII, 704;
cf. ad VII, 295; XIV, 536; Heins. ad Virg. Æn. XII, 94.
Ut torrens celsi præceps e vertice Pindi 520
Cum sonitu ruit in campos, magnoque fragore
Avulsum montis volvit latus; obvia passim
Armenta, inmanesque feræ, silvæque trahuntur;
Spumea saxosis clamat convallibus unda.
520. Comparatio passim obvia, Conf. XII, 184 sq. XVII, 122 seq. Hom.
Iliad. ε, 87 seq. λ, 491 seq. Virg. Æn. X, 603; XII, 523 sq. et
quoad ornatum Æ. II, 305 sq. Ovid. 496 sq. Fast. II, 219 sq. Alia
exempla, a Dausq. et Drak. prolata, v.c. Virg. Æn. XII, 684; Hom.
Iliad. ν, 137, al. cum h.l. minus congruunt.
--_torrens_, χείμαῤῥος, χαράδρα.
524. _unda clamat_, βοᾷ, v. ad III, 471.