474. _longe_ Put. quod non spernendum putat Lefeb.

Condebat noctem devexo Cynthia curru, 480

Fraternis adflata rotis, et ab æquore Eoo

Surgebant roseæ media inter cærula flammæ.

At consul tristis, campos Pœnisque secundam

Planitiem metuens, Trebiam collesque petebat.

480. _Condebat noctem_, finiebat, _Cynthia_ h.e. Luna, _curru

devexo_, cursu declivi, nocte jam exacta.

481. _adflata rotis_, equis, et _roseæ flammæ_ vid. ad I, 578.

--_Fraternis_ conf. VIII, 175; Virg. Ge. I, 396.

483. _campos... metuens_, quia Pœnus equitatu melior erat, Drak.

Conf. Liv. XXI, 47, pr. et 48; Polyb. III, 66, pr. et 67, extr.

480. _cornu_ Parm. non improb. N. Heins.

484. _evadens_, vel _vitans_, vel _evitans_, vel denique _campo P.

secunda Planitie cedens_ frustra tentabat N. Heins.

Jamque dies rapti cursu navoque labore, 485

Et medio abruptus fluitabat in amne solutis

Pons vinclis, qui Dardanium transvexerat agmen,

Eridani rapidas aderat quum Pœnus ad undas.

485. A Scipione «castra ab Ticino mota, festinatumque ad Padum est,

ut ratibus, quibus junxerat flumen, nondum resolutis, copias

trajiceret... Hannibal transire non potuit pontem, ut extrema

resoluta erant, tota rate in secundam aquam labente», Liv. et Polyb.

ll. cc.

--_dies rapti_, quibus raptim iter fecerant. Conf. ad I, 569.

488. _Eridani rapidas undas_ Conf. Virg. Ge. I, 481 sq.

485. _raptus_, ut intercursantes acies diem sibi non senserint

eripi, vel _actus_ conj. Dausq. Utrumque ab h.l. alienum;

_vanoque_ Col. Put. R. 3; Parm. Med. unde _navo_ emend. N. Heins.

quod cum Drak. et Lefeb. recipere non dubitavi; vid. ad I, 549.

Vulgo _varioque_.

487. _prævexerat_ Put. unde _travexerat_ suspic. N. Heins. prob.

Drak. qui laudat Gronov. ad Liv. XXXII, 6. Sic mox v. 492;

_travehat_ in scriptis, _tramitto_ sup. v. 347; inf. VII, 383;

VIII, 552; XII, 460.

Dumque vada et molles aditus, per devia flexo

Circuitu petit, et stagni languentia quærit, 490

Interdum rapta vicinis saltibus alno

Flumineam texit, qua transvehat agmina, classem.

489. _aditus molles_, vada, transitus faciles, ut _clemens clivus_

I, 274; Drak. qui laudat Ovid. Fast. III, 13; Claud. in Rufin. II,

102, et in Apono v. 12. Conf. Burm. ad. Val. Fl. VI, 239.

490. _Circuitu_ vid. Liv. l.c.

491. _Interdum_, interim, interea, ut contra hæc pro _interdum_

ponuntur; Drak. ad VI, 30, et VII, 395.

Ecce aderat, Trebiæque simul vicina tenebat

Trinacrio adcitus per cærula longa Peloro,

Gracchorum proles, consul: gens inclita magno 495

Atque animosa viro, multusque in imagine claris

Præfulgebat avus titulis bellique domique.

493 seq. Cf. Liv. XXI, 51, et Polyb. III, 68.

494. _Peloro_ pro tota Sicilia, cujus res composuerat: nam proprie a

Lilybæo promontorio Ariminum venerat, si Livio et Polyb. fides

habenda.

495. _Gracchus_ cognomen Semproniorum, _inclitæ gentis_, ex qua orti

quatuor Consules, b. Punico II clari, Ti. Sempronii Longi, pater,

A.U. 536 (de quo h.l. agitur), et filius, A.U. 559; P. Sempr.

Tuditanus A.U., 549, et Ti. Sempr. Gracchus A.U. 538; cujus

pronepotes fuere fratres nobilissimi, Caius et Tiberius Gracchi, qui

propter leges nimium populares perierunt.

496. _multus avus_, multi majores.

497. _titulis_ magistratuum, triumphorum, rerumque gestarum, quibus

imagines ornabantur.

495. _Graccorum_ scribendum videbatur N. Heins. quia numi jubent.

Sed adspiratio usu recepta; vid. quos Drak. citavit, Cic. Orat. c.

48; Quintil. Instit. Orat. I, 5, et Charis. Instit. Gramm. I, p.m.

78.

Nec Pœni, positis trans amnem in gramine castris,

Deerant: namque animos stimulabant prospera rerum,

Increpitansque super ductor: «Quis tertius Urbi 500

Jam superest consul? quænam altera restat in armis

Sicania? en omnes Latiæ, Daunique nepotum

Convenere manus: feriant nunc fœdera mecum

Ductores Italum, ac leges et pacta reposcant,

At tu, donata tela inter Martia luce, 505

Infelix animæ, sic, sic vivasque, tuoque

Des iterum hanc laudem nato: nec fine sub ævi

Obpetere in bello detur, quum fata vocabunt.

499. _prospera rerum_, ut _subita_, vel _fortuita belli_ et similia.

Conf. Heins. ad Claud. b. Gild. v. 103.

500. _Quis tertius Urbi_, etc. bene comparant Liv. XXI, 53, et 57,

etsi neutro loco Hannibal loquitur.

501. _quænam altera Sicania_, unde Consul cum exercitu revocari

possit?

502. _Dauni nepotum_, Romanorum; vid. ad I, 291.

505. Acerba orationis conversio ad Scipionem.

506. _Infelix animæ_, qui vitam tuam filii, non tuæ virtuti debes.

--_sic, sic_ δεινῶς, ut IX, 25; et XVI, 125.

508. _Obpetere_ ut ap. Virg. Æ. I, 96; ubi v. Heyne.

--_in bello_, quod virum fortem decet. Conf. ad II, 705.

--_fata vocabunt_ te, h.e. tibi moriendum est, ut _vocat lux ultima

victos_ ap. Virg. Æn. II, 668. Cf. inf. X, 523. Sic _bella_, _ira_,

_præda vocant_, monente Drak. ad X, 112; in quibus tamen loquendi

modis verbo _vocare_ invitandi potius notio inest, ut in his,

_venti_ et _fluctus vocant vela_, καιρὸς καλεῖ πλοῦν, Sophocl.

Philoct. 472.

Pugnantem cecidisse meum est.» Hæc personat ardens:

Inde levi jaculo, Massylumque inpiger alis 510

Castra sub ipsa datis irritat, et elicit hostem.

510. Conf. Liv. XXI, 54, et Polyb. III, 71, extr. Poeta omittit

pugnam equestrem, in qua Sempronius superior fuerat, et hinc

ferocior factus. Liv. XXI, 52, 53; Polyb. III, 69, 70.

--_Massylum_; vid. ad I, 101.

511. _Castra_ Romana.

--_datis_, missis.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 67 / 438 题