Laudabat leti juvenem, egregiosque parabat
Ulcisci consul manes, quum dira per auras 260
Vox venit, et Cryxum ferri clamoribus audit,
Haud notum vultu: surgit violentior ira
Comminus, atque oculos optato in corpore figit.
259. _Laudabat leti_, ἐμακάρισε τοῦ θανάτου, D. Heins.
261. _Vox dira_, magna, ingens. Cf. VIII, 384, et Heyne ad Virg. Æn.
VIII, 350; IX, 185.
--_ferri_, φέρεσθαι, se ferre, incedere, inruere, ut I, 65, 497,
521; II, 527; inf. v. 519; V, 492; VIII, 72; XIV, 317. (cf. Burm. ad
Virg. Æn. V, 373), vel ferri in cælum, tolli ad cælum, efferri,
celebrari, _clamore_, adclamatione et plausu laudantium, vid. ad
v. 215.
--_dira vox_ clamantium, Cryxum adesse, et consul _clamore_ suorum
_audit_, cognoscit, Cryxum _ferri_, inruere. Lenz.
262. _surgit_ ei _violentior ira_, ut _sævæ jamque altius iræ
Dardanio surgunt ductori_ ap. Virg. Æn. X, 813.
260. _auris_ Ox. et R. 2, _aures_ Put. quod placet Lefeb. non
mihi. Conf. X, 366, ubi Drak. conf. XIII, 283; XVII, 42; Virg. Æn.
IX, 112.
262. _iræ_ malebat N. Heins. quia Silius secundos casus amat. Sed
vid. not.
Tum, stimulans grato plausæ cervicis honore,
Cornipedem adloquitur: «vulgum Martemque minorem 265
Mox, Gargane: vocant Superi ad majora: videsne
Quantus eat Cryxus? jam nunc tibi præmia pono
Illum, Sidonio fulgentem ardore, tapeta,
Barbaricum decus; et fulvis donabere frenis.»
264. Drak. comparat XVI, 357; Virg. Ge. III, 185 sq., et Æn. XII,
85, 86 (quibus locis vid. Cerda); Nemesian. Cyneg. v. 296, et Auson.
Lud. VII; Sapient. pr. Add. Ovid. Met. II, 867, ubi vid. Heins.
265. Adloquitur _Garganum_, equum suum (cujus nomen a monte Apuliæ
ductum), ut Iberus Panchaten XVI, 390; Hopleus Tydei equum ap. Stat.
Th. IX, 211, et Mezentius Rhœbum suum ap. Virg. Æn. X, 860 seq., ubi
vid. Heyne. Cf. ad V, 166.
--_vulgum_, vid. ad I, 399. Lenz. vocem _vulgum_ e glossa inrepsisse
suspicatur, et h.l. ita emend. _Cornipedem adloquitur: tu Martem
linque minorem:_ (vel _tu mortes linque minores_, id est, desine
stragem edere ignobilium). _Nos, Gargane, vocant Superi_ ad majora,
h.e. ad Cryxum adgrediendum. Meo qualicumque judicio non
sollicitanda est lectio, quæ auctoritate omnium librorum tam
scriptorum quam editorum ante Nicandrum firmatur, et adfectui
loquentis convenientior est.
267. _eat_ pro sit, ut _incedo_ ap. Virg. Æn. I, 46, vel potius
_quantus eat_ pro, quam superbe incedat.
--_præmia pono_, propono, _tapeta_, ut XVI, 459, et apud Virgilium
Georg. 268. Cf. Virg. Æn. VII, 277 sq.
[268.] _ardore Sidonio_, purpura Tyria, II, 382, 530; Æneid. V, 292.
--propr. ejus splendore. Nam _ardere_, φλέγειν, αἴθειν, αἴθεσθαι, de
fulgore coloris et splendore purpurae, auri, armorum, etc.,
usurpantur, vid. XI, 679; XVII, 396; Virg. Ge. IV, 99, et Æn. IV,
262; XI, 602; Val. Fl. III, 340; VI, 526, ubi vid. Heins. Similiter
_purpura mixto incenditur auro_ dixit Stat. Th. X, 60; _purpura
flammatur_ id. Achill. I, 297; _igneus vibrat_, vel _micat auro et
ostro, ignea purpura_ et _chlamys_, etc., id. Th. IV, 265; Val. Fl.
I, 427; II, 342; VI, 708; _vestis candet cocco rubro tincta_ Hor.
Serm. II, vi, 102; conf. sup. ad I, 126.
[“XI, 679”: locus incertus; “XVII, 396” recte XVII, 395]
269. _Barbaricum decus_, vid. VV. DD. ad Virg. Æ. II, 504, et
XI, 777.
--_fulvis_, aureis.
265. Post hunc versum Nicander alium primus exhibuit in Juntina,
_Hactenus, et leto dedimus sine nomine gentem_. Conf. ad VIII,
508. Eum omnino barbarum et ταυτόλογον esse, sed, quum sensus eo
omisso non constet, alium ejus loco excidisse putabant N. Heins.
et Drak. dissent. Lefeb., qui male reposuit _vulgum, Martique
minore Hactenus, et... gentem, Mox_, etc. coll. XVII, 511. Quis
enim umquam _Marti_ pro _Marte_ dixit? Nos totum versum delevimus,
quia omnibus scriptis et editis ante Nicandrum abest, nec abrupta
ejusmodi oratio ab ardore impetuque animi abhorret. _Mox_, scil.
adoriemur, vel occidemus, vel simile quid. Sed _Martem minorem_
quomodo explicabimus? Forte viros minus fortes, ut sit id. qd.
_vulgus. Minor_ quidem _Mavors_ dicitur, V, 457; ubi tamen _minor_
est pro minus. Aliquando conjiciebam _partemque_, quod nunc minus
mihi placet. Præstiterit _sordemque_, vel _fæcemque virorum_, ut
_sordem urbis et fæcem_ dixit Cic. ad Att. I, 16, et similia alii.
Sed vereor, ne sic poetam, non librarios, correxisse videar. _Nos_
pro _Mox_ idem Nicander scripsit. _Nunc_ suspic. N. Heins. Sic
_hactenus... nunc_ ap. Virg. Ge. II, i, 2; Ovid. A. A. I, 263;
Plin. XXVIII, 8; XXXI, 6; quod moneo, quoniam _hactenus_ pro
adhuc, ad hoc usque tempus, latine dici posse Drak. et alii
dubitant: quod tamen ex his locis et inpr. ex Liv. VII, 26, et
Tac. Agric. 10, intelligitur. [“ad VIII, 508”: in Not.]
Sic fatus, magno Cryxum clamore ciebat 270
In pugnam, ac vacuo poscebat prælia campo.
Nec detrectantem par ira adcenderat hostem.
Ut jussæ cessere retro, spatiumque dederunt
Hinc atque hinc alæ, et medio stetit æquore pugna:
Quantus Phlegræis telluris alumnus in arvis 275
Movit signa Mimas, et cælum exterruit armis;
Tantus semifero Cryxus sub pectore murmur
Torquet, et horrisonis ululatibus erigit iras.
270. _ciebat_, vocabat, provocabat.
271 et 273. Cf. Virg. Æ. X, 444; XII, 696.
275. Similis locus de Mezentio Virg. Æ. X, 762 sq.
276. _Mimas_ sup. III, 494, montis nomen, h.l. _telluris alumnus_,
γηγενὴς (ut ap. Virg. Æn. VI, 595), unus gigantum, cui _Prochyte_
insula (de qua vid. ad VIII, 542) inposita dicitur XII, 147. Conf.
Sen. Herc. Fur. v. 981; Claud. R. P. III, 347, et Gigant. 85 sq.;
Hor. Od. III, iv, 53. [“ad VIII, 542” recte VIII, 540]
--Campi _Phlegræi_, τὸ φλέγραιον, seu φλεγραῖον πεδίον, vel
_Phlegra_, ἡ φλέγρα, contr. pro φλεγυρὰ, sc. γῆ (unde _Phlegræus_,
φλεγραῖος, et φλέγυρος, igneus, VIII, 655), ubi sedes et pugna
Gigantum cum Diis fuit. Hoc nomen a poetis ad varia loca, terræ
motibus ignibusque cæcis obnoxia, in Thessalia, Thracia, Macedonia
et Italia prope Cumas, traducitur; vid. Heyne ad Apollod. p. 69 sq.,
et Gesner. ad Orph. v. 1123; cf. VIII, 540; IX, 305; XVII, 650.
--_Movit signa_, ut ap. Virg. Ge. III, 236, et Æn. XII, 6.
277. _Torquet murmur_, ut III, 465; X, 246, et _t. sibila_ VII, 424,
ubi v. not., 279, 280. Cf. sup. v. 150, 151.
274. _et_ Col. In vulgatis libris omittitur.
276. _signa minax_ Ox. Put. Parm. Med. et al. Cf. ad III, 494.
278. _exigit_ R. 3; _egerit_ conj. N. Heins. coll. Stat. Silv. IV,
iv, 79; Ovid. Trist. IV, iii, 38; et Lucan. II, 64. Sed _erigit_
est auget, excitat, liberius exerit, ὤρσεν, ὤτρυνεν: unde _ira
surgere_ dicitur. Conf. Virg. Æn. II, 381 (ubi vid. Heyne), et
quos Drak. laudat, Virg, Æ. XI, 452; Lucan. VII, 384, et Gronov.
Obss. II, 21; Val. Fl. II, 165, et inf. V, 105.
«Nemone incensæ captæque superfuit urbi,
Ut tibi, quas Brenni populus ferremus in arma, 280
Narraret, dextras? disce en nunc, inquit;» et una
Contorquet nodis et obusto robore diram
Vel portas quassare trabem: sonat illa tremendum,
Ac nimio jactu servasse inprovida campi
Distantis spatium, propiorem transvolat hostem. 285
Cui consul: «ferre hæc umbris proavoque memento,
Quam procul occumbas Tarpeia sede, tibique
Haud licitum sacri Capitolia cernere montis.»
282. _nodis et obusto robore_, ut ap. Virg. Æn. XI, 553.
--_diram quassare_, satis magnam (vid. ad v. 260), vel idoneam et
satis validam ad quassandum. Græcis τὸ δεινὸν est ἱκανὸν καὶ
δυνατὸν, D. Heins.
283. _trabem_, ut _telum trabale_ ap. Virg. Æn. XII, 294.
284, 285. Hasta ab inprovido Cryxo, qui non satis spatii modum
observabat, nimia vi conjecta, Scipionem, propius adstantem,
transvolabat, seu supervolabat, ὑπέρπτατο, ut apud Virg. Æn. X, 522,
et Hom. Iliad. Ν, 408; Χ, 275.
286 sq. Sarcasmus qualis I, 398 sqq.
--_ferre umbris_, ad umbras, vel simpl. referre, dicere iis.
--_ferre memento_, ut III, 118.
--_proavo_ Brenno. Cf. v. 150.
283. _quassare_ scripti. Vulgo _quassasse_; ἀοριστῶς. Non male!
286. _hæc_, non _hoc_, libri vett., ut et mox _Tarpeia sede_, non
_T. a sede_.
Tum nodo cursuque levi simul adjuvat hastam,
Dignum mole viri nisus: fugit illa per oras 290
Multiplicis lini, subtextaque tegmina nervis,
Atque altum tota metitur cuspide pectus.
289. _nodo adjuvat hastam_, vid. ad I, 318.
--_adjuvat_, Cf. V, 325, et, si tanti est, N. Heins. et Drak. ad
VII, 354; XIV, 422, et Burm. ad Val. Flacc. II, 528.
290. _Dignum mole viri nisus_, tantum adnisus, ut conatus ille
dignus esset mole viri, quem hasta trajicere volebat, Drak. Idem
comparat V, 521; Virgil. Æn. X, 588; XII, 924; Add. Æn. X, 476 sq.
et 783.
291. _Multiplicis lini_, vid. ad III, 272.
--_subtextaquue tegmina nervis_, h.e. clipeum multiplici corio
taurino compactum. Cf. V.L. et ad V, 318.
292. _altum_, intimum _pectus_, vel alte, profunde, ut ap. Virg. Æn.
IX, 699, al.
--_metitur_, trajicit. vid. ad III, 339.
290. _Dignum_ Col. Vulgo _Dignam_ prob. Dausq., qui exponit ἀξίαν,
parem, quæ satis virium habet sternendæ tantæ moli; _nisus_, non
_nixus_ Col. vid. ad II, 123; _oras_, non _ora_, scripti cum antt.
edd.
291. _subtextaque_ Col. _subjectaque_ Tell. Vulgo _subtectaque_.
Pro _nervis_, vel _tergis_, vel _tauris_, h.e. _pelle taurina_,
(quin etiam _aheno_, vel _ferro_), legendum putabat N. Heins. ut
clipeus innuatur, ut ap. Virg. Æn. X, 784, 785; Stat. Th. III,
592; VII, 310; Lucan. IV, 132, et aliis locis a Draken. laudatis,
qui tamen _nervos_ a Tac. Ann. II, 14, eodem sensu adhiberi monet.
Procumbit lata porrectus in arva ruina,
Et percussa gemit tellus ingentibus armis.
Haud aliter, structo Tyrrhena ad litora saxo, 295
Pugnatura fretis subter cæcisque procellis,
Pila, inmane sonans, inpingitur ardua ponto.
293. _lata ruina_, ob magnam Cryxi molem.
--_porrectus_, mortuus, τανυσθεὶς ap. Hom. Iliad. π, 485, al. Cf.
Burm. et Voss. ad Val. Fl. VI, 553.
294. Totus hic locus concinnatus ex Virg. Æn. IX, 708... 716, ubi
vid. Heyne. Cf. etiam Jani ad Hor. Od. II, xviii, 20 sq. et III, i,
33 sq.
295. _Tyrrhena_, maris Tyrrheni, seu Inferi, cui Campania et
Baianum, amœnissima ejus regio, adjacent.
297. _inpingitur_, inmergitur, in altum demittitur.