182. _tepido_ Col. et Ox. Vulgo _trepido_, vulgari variatione.

Tum Remulum, atque olim celeberrima nomina bello

Tiburtes Magios, Hispellatemque Metaurum,

Et Clanium, dubia meditatus cuspide vulnus.

187. Cf. V.L.

--_Hispellum_, urbs Umbriæ, in qua etiam _Metaurus_ fl. unde

_Metauri_ nomen ductum, cf. ad VII, 486, et VIII, 457.

188. _cuspis dubia_, quod Drak. recte contra Barth. Adv. VI, 3,

monet, non est utrimque acuta, ut _anceps ferrum_ et _securis_, quæ

ἀμφίτυπος Q. Calabr. I, 158, dicitur, sed, quam manu tenet homo

dubitans et secum deliberans, quem primum inpetat, ut _dubia cœna,

fames, ala, arcus_ ap. Terent. Phorm. II, ii, 28; Hor. Serm. II, ii,

77; Sen. Thyest. v. 715; Val. Fl. I, 401; IV, 527, ubi vid. Burm.

Ernesti emend. _haud dubia meditatus c. v._ Nec tamen damnat

vulgatam lectionem, quam ita interpretatur: Cryxus collimans, et

cuspidem studiose dirigens; nam qui collimat, is meditatur veluti

vulnus, et adhuc dubius est, feriat scopum, nec ne. Rationem Drak.

quam nos sequuti sumus, improbat V. Cl. quod hic sensus in Cryxum

non cadat, qui non unum præcipue, sed omnes trucidasse dicatur. Enim

vero verba nostra commode referri possunt ad magnam hostium

multitudinem; quam qui adgreditur, ambigere solet, quem primum armis

petat. Malim tamen _meditatum_ legere, de quo vid. Varias lectiones.

182. _tepido_ Col. et Ox. Vulgo _trepido_, vulgari variatione.

186. _Remulum_ Parm. Junt. Ald. Gryph. Nut., ut apud Virg. Æn.

lib. IX, v. 360, 593, 633; XI, 636. Vulgo _Romulum_.

187. _Tyburtes_ Dausq. Lefeb. et alii. _Magios_ e scriptis, R. 3,

et Parm. revocavit N. Heins. Vulgo _Tiburtes magnos_. Poeta autem,

ut v. 184, gentem Tulliam. ita h.l. fratres Tiburtes respexit,

Tiburnum, seu Tiburtum, Coram et Catillum, seu Catilum, Amphiarai

filios, olim _bello_ Æneæ _claros_, et _Tiburis_ (_Tivoli_) prope

Anienem conditores, de quo conf. v. 224, 225; VIII, 364; Heyne

Exc. VIII, ad Virg. Æn. VII, 670 sqq. Cluver. Ital. ant. p. 958;

Solin. c. 2; Jani ad Horat. Od. I, vii, 13; xviii, 2; II, vi, 5;

_Hispellatesque M. Et Clanium_ conj. N. Heins. et recepit Lefeb.

_Metaurum_ Colon. _Mataurumque_ Put. vid. ad VII, 486. Vulgo

_Metaurumque_. Tum versus est hypermetros, ut XVII, 400, et passim

ap. Virg. Ovid. aliosque.

188. _Clanium_ Col. vid. not. ad VIII, 535. _Davium_ R. 3; Parm.

Med. Vulgata lectio _Damum_ debetur Marso; _meditatum_ emend.

Barth. Adv. VI, 3, et recepit Lefeb. ut non ad Cryxum, sed ad

Clanium referatur, qui, dum ferire dubitat, ipse ictum recipit.

Non male, judice etiam Drak.

Nec locus est Tyriis belli, pugnæve, sed omnem

Celticus inplevit campum furor: inrita nulli 190

Spicula torquentur, statque omne in corpore ferrum.

Hic inter trepidos inmane Quirinius audens,

Cui fugere ignotum, atque invicta mente placebat

Rebus in adversis exceptum pectore letum,

Cuspide flammat equum, ac dispergit gæsa lacerto; 195

Si reserare viam, atque ad regem rumpere ferro

Detur iter; certusque necis petit omnibus ausis,

Quod nequeat sentire, decus: cadit inguine fosso

Teutalus, et vasto quatitur sub pondere tellus.

190, 191. Drak. bene comparat Stat. Th. VIII, 419.

194. Conf. ad V, 594.

195. _Cuspide flammat_, calcaribus incitat; _gæsa_, ut I, 629.

196. _rumpere iter_, cf. ad I, 54.

--_regem_, Cryxum, ducem Boiorum, ut _tyranno_, v. 709, et βασιλῆα

Iliad. π, 660. _Reges_, βασιλεῖς, ἄνακτες, dicuntur omnino potentes

et divites, deinde duces et heroes, regio inprimis sanguine orti, ut

rex _Æneas_, etc., etiam Dii, ut ἄναξ Ἀπόλλων.

198. _decus_ occisi Cryxi, _quod_, cujus fructus, _nequeat sentire_,

percipere, quia _certus necis_ erat.

191. _omni_ volebat Modius.

198. _sancire_ conj. N. Heins.

Obcumbit Sarmens, flavam qui ponere victor 200

Cæsariem crinemque tibi, Gradive, vovebat

Auro certantem, et rutilum sub vertice nodum.

Sed Parcæ intonsa non exaudita voventem

Ad Manes traxere coma: per candida membra

It fumans cruor, et tellus perfusa rubescit. 205

200 sq. Sarmenti Gallo apte adfingitur votum Germanis usitatum, de

quo vid. Cluver. ant. Germ. et Lips. ad Tac. Hist. IV, 61, et Germ.

c. 31, _victor_ si foret.

--_ponere_, ἀνατιθέναι, consecrare. D. Heins. et Lefeb. male

exponunt, suspendere in arbore, quæ inde _capillata_, vel

_capillaris_ dicta, teste Festo. Ad eam non nisi Vestalium virginum

capillus deferebatur, vid. Plin. XVI, 44, seu 85.

202. _Nodus_ κορώνη γένος ἐμπλοκῆς. D. Heins.

--_nodum rutilum_, rutili crinis, (qualis Gallis est, de quo vid.

Liv. XXXVIII, 17, et sup. ad III, 608) nisi malis de _aureo nodo et

circulo_ adcipere, de quo vid. Heyne ad Virg. Æn. X, 138, et IV,

138; conf. ad II, 78, in V.L.

--_sub vertice_, posteriore, circa occiput. Commentarii loco sint

verba Tac. Germ. c. 38. «Insigne gentis, obliquare crinem, nodoque

substringere... horrentem capillum retro sequuntur, ac sæpe in ipso

solo vertice religant,» vid. ibi Intpp.

203. _non exaudita_ a Marte _voventem_, vanum irritumque votum

nuncupantem.

205. _It cruor per membra_, ut VIII, 186; XII, 243, et ap. Virg. Æn.

IX, 434. Confer Draken. ad XI, 396; Heins. et Burmann. ad Valer.

Flacc. II, iii, 233; IV, 217; VI, 724.

At, non tardatus jaculo obcurrente, Ligaunus

Inruit, adversumque viro rotat obvius ensem,

Et ferit insurgens, humero qua brachia lenti

Adnectunt nervi, decisaque vulnere læva

Laxatis paulum moribunda pependit habenis; 210

206. Ligaunus Quirinii manum, Vosegus collum amputat.

207. _adversum ensem_, ut IX, 626, vid. Burmann. ad Valer. Flacc.

lib. VI, v. 256.

208. _insurgens_, vid. ad v. 610.

209. _vulnere_, ictu.

210. Conf. Virg. Æn. X, 341.

206. _Ligaunus_ scripti. _Licaunus_ et _Lycaunus_ in editis.

_Lygaunus_ ed. Lefeb. qui Celticam putat esse vocem, quæ _nigrum_

et _corvum_ significet.

209. _dextra_ scripti, R. 3; Parm. Med. Sed _læva_ frenum regi

monet Drak. coll. v. 416; Sen. Hippol. 1259, et Barth. ad Stat.

Silv. I, i, 37. Has autem voces sæpius a librariis permutari docet

Gron. ad Sen. l.c. et ad Liv. XXXIII, 9. At manus quoque

simpliciter _dextra_ dicitur.

Dumque micans tremulo conatu lora retentat,

Flectentem adsuetos imitatur nescia frenos.

Demetit aversi Vosegus tum colla, jubaque

Suspensam portans galeam, atque inclusa peremti

Ora viri, patrio Divos clamore salutat. 215

211. Ludit exemplo Virg. Æn. X, 396 (ubi vid. Intpp.), ut alii, v.c.

Ovid. Met. V, 117; VI, 558 seq. quem contulit Drak.

--_micans_, ut V, 285, et Virg. Æn. X, 398, tremens, palpitans.

--_retentat_, retinet, vel potius iterum tentat, ut in simili loco

Ovid. Met. V, 117; cf. Burm. ad Val. Fl. III, 97.

213. _Demetit_, ut ἔκειρε dixit Sophocl. Ajac. 55, et Apollon. III,

415; ἤμησε Hesiod. Theog. 181; ἐθέρισε et ἀπέθρισε Anthol. L. III,

et alibi. Cf. Drak. ad X, 147; (ubi ex Hom. Iliad. λ, 67, hujus

locutionis colorem ductum putat) Cerda ad Virg. Æn. X, 513; Heins.

ad Ovid. Met. V, 104; Burm. ad Val. Fl. III, 670.

[“X, 147” recte X, 146]

215. Victor exsultabundus exclamat in ipso prælio et ἐπινίκιον, vel

pæana et hymnum canit, more heroum. Cf. v. 262; X, 231, XV, 691;

Virg. Æn. X, 738, ubi vid. Heyne. [“XV, 691” recte 688]

213. _Vesegus_ Ox. et Put. _Vesogus_ Parm. Vulgo _Vesagus_, et

_Vosegus_ Colon., quem secutus sum, etsi admodum probabilis est

emend. N. Heins. _Vogesus_, quam Drakenb. et Lefeb. recepere.

Corruptela forte inde orta, quod Vogesus Galliæ mons, unde nomen

ductum videtur, scriptoribus medii ævi, v.c. Venant. Fort. VII, 4,

et Gregor. Turon. _Vosagus_ et _Vosacus_ dicebatur. Apud Cæs.

B. G. IV, 10, _Vosego_ exstat in ed. Junt. et Oudend.

Dumque ea Gallorum populi dant funera campo,

Adcitas propere castris in prælia consul

Raptabat turmas, primusque ruebat in hostem,

Candenti sublimis equo: trahit undique lectum

Divitis Ausoniæ juvenem, Marsosque, Coramque, 220

Laurentumque decus, jaculatoremque Sabellum,

Et Gradivicolam celso de colle Tudertem,

Indutosque simul gentilia lina Faliscos;

218. _Raptabat_, ut _rapere_ passim, vid. Ind. et Virg. Æn. VII,

725; X, 178.

220. _Divitis Ausoniæ_, vid. Virg. Georg. II, 136... 166.

--_Cora_, hod. _Core_, Latii opp. in Volscis, vid. Heyne ad Virg.

Æn. VI, 776, et Cluver. Ital. ant. pag. 1017.

221. _Laurentum_, vid. ad I, 110.

--_decus_, electos juvenes.

--_jaculatorem Sabellum_, vid. Heyne ad Virg. Æn. VII, 665.

222. _Tuder_, seu _Tudertum_ (nunc _Todi_) opp. Umbriæ, in colle

situm, cf. VI, 645; Plin. III, 14.

--_Gradivicolam_, cf. VIII, 462, et, quem Drak. laudat, Gruter.

p. 423, n. 1.

223. _Faliscos_ in Etruria, qui _Æqui_ dicuntur VIII, 488, exemplo

Virg. Æn. VII, 695, ubi vid. Heyne, et in Exc. VIII, ad Æn. VII, 722

sq. _Faliscos_ populum, et _Falerios_ oppidum adpellant Livius et

alii, sed urbem memorat Eutrop. I, 18, quæ hodie _Falari_ dicitur,

vel potius _Civita Castellana_, vid. Fontanin. Antiq. Hortæ colon.

Etrusc. pag. 80 (in Graev. Thes. Ant. Ital. T. VIII). De _linis

Faliscis_ auctore Drak. consule Ulit. ad Grat. Cyneg. v. 40.

220. _Coræque... decus_ malebat N. Heins.; et v. 223, _Indutosque

humeris_; audacter et frustra; nam _simul_ pendet a verbo

_trahis_.

Quosque sub Herculeis taciturno flumine muris

Pomifera arva creant Anienicolæ Catilli; 225

Quosque in prægelidis duratos Hernica rivis

Mittebant saxa, et nebulosi rura Casini.

224. Intell. Tibur, de quo vit. ad v. 187, in V.L.

--_taciturno flumine_, Aniene, ut ap. Horat. Od. I, xxxi, 8. Cf.

V.L.

--_Herculeis muris_, ob cultum templumque Herculis, τὸ Ἡράκλειον,

unde _Hercules Tiburtinus_ in marmorr. priscis memoratur; vid. quos

Drak. laudat, Gruter. p. 49, n. 6; p. 1013, n. 3, et Rader. ad

Martial. I, 13. Cf. etiam Strab. V, p. 164; Prop. II, xxxii, 5; IV,

vii, 82.

225. De _pomiferis arvis_ Tiburis, vid. Bentl. et Jani ad Horat. Od.

I, vii, 14, et Sat. II, iv, 70, quosque Drak. jam citavit, Heins. ad

Ovid. Amor. III, 6, 46, et Broukh. ad Prop. IV, vii, 81.

226. _Hernica saxa_, cf. VIII, 391; Cluver. Ital. ant. p. 979, et

Heyne ad Virg. Æn. VII, 684.

--_duratos in rivis_, cf. Virg. Æ. IX, 603 sq.

227. _Casinum_, seu _Cassinum_, Latii municipium (vid. Gruter. Insc.

p. 351 et 431) in Volscis, trans Lirim.

--_nebulosi_, in alto monte siti; Mars. ob viciniam Simbruinorum

stagnorum; Dausq. Sed ea nimis distant. _Sub Casinum stativa

habita_, Liv. XXVI, 9, non longe ab hodierno _Monte Cassino_.

224. _taciturno murmure_ Oxon. Put. R. 3; Parm. Med. prob. Barth.

Adv. VI, 3. Id quominus in contextum reciperem, vix mihi temperare

potui. Vulgatam quidem lect. firmat Draken. auctoritate c. Colon.

et ipsius Silii, qui inf. XII, 539, _leniter sine murmure labi_

Anienem memorat. Sed is locus, nisi argutari velis, cum nostro

facile conciliari potest. Præterea idem fluvius variis sæpe locis

sine et cum murmure labitur, et ipse _Anio_, seu Anien

(_Teverone_), leniter alias fluens, prope _Tibur_ de scopulo cum

murmure ruit, unde _præceps_ dicitur Hor. Od. I, vii, 13 (ubi vid.

Jani), et _murmur tumidamque rabiem_ ipsi tribuunt Prop. IV, vii,

4; et Stat. Silv. I, iii, 21, ut taceam, de fluminibus poetas sæpe

diversa prodere. Conf. Burm. ad Val. Fl. V, 180; Heyne Obss. ad

Tibull. I, vii, 14; et ad Virg. Æn. I, 317. _Taciturno_ autem

_murmure_ dici potest, ut _tacito rumore Mosellæ_ ap. Auson.

Mosell. v. 22, laudatum a Drak. qui ad XI, 421, in his verbis

acumen quoddam captatum putat, ut in _concordia discors_ ap.

Lucan. I, 98; _discordia concors_ ap. Manil. I, 42, et in aliis,

quæ notaverint Ciofan. ad Ovid. Met. I, p. 19; Victor. Var. Lectt.

X, 12; Lambin. ad Hor. Od. I, xxxiv, 2; Intpp. ad Cic. Phil. I, 2;

et Martin. var. lect. III, c. 9, 11. Sed simpl. lene murmur innui

crediderim.

225. _Anienicolæ_, non _Antenicolæque_, scripti, prob. N. Heins.

ad h.l. et ad Ovid. Epist. IX, 141; quia et Maro Æn. VII, 672, et

Noster VIII, 366, primam in _Catillo_ syllabam produxere, etsi

corripuit Stat. Silv. I, iii, 100.

Ibant in Martem terræ dominantis alumni,

Damnati Superis, nec jam reditura juventus.

Scipio, qua medius pugnæ vorat agmina vertex, 230

Infert cornipedem, atque instinctus strage suorum

Inferias cæsis mactat Labarumque Padumque,

Et Caunum, et multo vix fusum vulnere Breucum,

Gorgoneoque Larum torquentem lumina vultu.

228. _terræ dominantis_, Italiæ, etsi tum hoste tenebatur, unde

immerito lectio videbatur suspecta Barth. Adv. VI, 3. Nec est, quod

poetam ad sua tempora respexisse cum Drak. censeas.

230. _medius vertex pugnæ_, media acies, similis fluctuum rapido

vertici, naves voranti. Conf. Virg. Æneid. lib. I, v. 117, et ad

II, 555.

232. Confer v. 261; XV, 823; Virg. Æneid. lib. X, v. 519 seq., ubi

vid. Heyne.

233. _fusum_, vid. ad II, 113.

234. _Gorgoneo_ exquisite pro torvo, seu obliquo, ob iram et

furorem. Cf. Virg. Æn. VIII, 438, ubi vid. Intpp.

228. _mortem_ conj. Burm. quod arridet Drak., qui argutam tum et

elegantem in hoc versu obpositionem inesse putabat.

230. _notat_ Put. R. 3; Parm. Med. unde _rotat_ conj. N. Heins.

Vulgatum confirmat Drak. locis Virg. Æn. I, 117. et Val. Fl. VIII,

332; _vertex_, non _vortex_, scripti et priscæ edd. cf. ad III,

475. [“ad III, 475”: in Not.]

233. _Caunum_, non _Camum_, Col. Caunus Hispaniæ mons ap. Liv. XI,

50; _vix visum_ in mentem veniebat Burm. _Breucum_ Col. Vulgo

_Brennum_, unde _Breunum_ conj. Lefeb., quia _Breuci_ in Pannonia

fuere, _Breuni_ vero inter Alpinas gentes. Sed hi Alpium

Rhæticarum incolæ varie scribuntur, _Brenni_, _Breuni_, _Brenci_,

_Breuci_, _Breones_, _Briones_: vid. Casaub. ad Strab. IV, p. 142,

et Intpp. ad Hor. Od. IV, xiv, 11; Plin. III, 25; Suet. Tib. 9;

Flor. IV, 12, pr.

Occidis et tristi, pugnax Lepontice, fato: 235

Nam dum frena ferox objecto corpore prensat,

Atque æquat celsus residentis consulis ora

Ipse pedes, frontem in mediam gravis incidit ensis,

Et divisum humeris jacuit caput: at Batus, amens

Qui luctatur equo, parmaque incursibus obstat, 240

Ictu quadrupedis fulva porrectus arena

Elisa incussis amisit calcibus ora.

239. _caput jacuit_ in _humeris_, ut ap. Virg. Æn. IX, 754, 755.

242. _amisit ora calcibus_, h.e. calcibus equi Scipionis conculcatus

adeo est, ut confusis lineamentis nosci non potuerit, quis foret,

Drak. coll. IX, 397 sq., et Luc. II, 167.

235. _Occidit, tristi pugnas L. f._ quidam Marsum secuti; _pugnax_

scripti cum Parm. et Med. Vulgatum _pugnans_ debetur Martino

Herbip. _Leopontice_ Nut. Sed Lepontii populus Alpinus in Rhætia;

vid. Plin. III, 20.

236. _prensat et æquat_ scripti cum R. 3, Parm. Med. Vulgo

_prensas_ et _æquas_; non male.

238. _occidit_ Put. Tell. R. 3; Parm. Hinc _accidit_ scribendum

videbatur N. Heins. ad h.l. et ad Ovid. Fast. V, 360.

239. _at Batus_ Col. _ad Batus_ R. 2; _Achbatus_ Put. _Achutus_

Ox. _Acatus_ R. 3; _Arcatus_ Parm. Vulgo _Abbatus_. 240. _Ut

luctatur_ malebat N. Heins.

Perfurit Ausonius turbata per æquora ductor,

Ceu Geticus Boreas, totum quum sustulit imo

Icarium fundo victor mare; navita vasto 245

Jactatur sparsus lacerata classe profundo,

Cunctaque canenti perfunditur æquore Cyclas.

243 sqq. cf. ad I, 468 sq., ubi _Ægæum mare_ pro quovis mari

procelloso; sed cum dilectu positum, ut h.l. _Icarium_, pars Ægæi,

inter Samum et Myconum, ab Icaria ins. quam adluit, sic adpellata,

ut _Myrthoum_, _Carpathium_, etc.

247. _Cuncta Cyclas_, omnes Cyclades insulæ; cf. ad I, 472, et Hor.

Od. I, i, 15; _Luctantem Icariis fluctibus Africum_, etc.

244. Vulgg. _gelidus Boreas_, ut passim ap. poetas. Sed _Geticus

Boreas_ Oxon. et Put. quod exquisitius est, ut _Sarmaticus_,

_Edonus_, _Scythicus_, _Arctous_, _Hæmonius_, _Odrysius Boreas_.

Cf. Gron. Obss. IV, 17.

245. _Icaru_ Tell. _Irarum_ Ox. R. 3; Parm. Med. unde _Iratum

mare_, h.e. turbatum conj. N. Heins. non improb. Drak. quia

Africo, non Boreæ imperium in mare Icarium tribuunt Hor. Od. I, i,

15, et alii. Sed vid. not. Si quid mutandam, legerem _rector_ pro

_victor_; ut _arbiter_ et _dux Hadriæ_ ap. Horat. Od. I, iii, 15;

III, iii, 5.

Cryxus, ut in tenui spes, exiguumque salutis,

Armat contemtu mentem necis: horrida barba

Sanguinea rutilat spuma, rictusque furentis 250

Albet, et adfuso squalent a pulvere crines.

Invadit Tarium, vicino consule pugnas

Miscentem, sævisque virum circumtonat armis.

250, 251. Horrida facies hominis desperatis rebus sævientis. Cf.

v. 277 seq., et V, 434 seq.

--_Sanguinea spuma... Albet_, ut _canens cruor_ I, 424. Spumat

furore, sed _spuma rutilat_ sanguine cæsorum, qui de sua quoque

barba destillat. Lenz.

248. Huic versui vulgo subjungitur alius, _Jam videt esse suæ

mortemque adstare propinquam_, quem tamen non agnoscunt scripti et

edd. ante Juntinam, quare tanquam a Nicandro procusum omisi cum

Lefeb. Saltem _esse super_ Burm. et _instare_ N. Heins. scribendum

videbatur.

251. _adfuso_, non _effuso_, scripti, de quo verbo plura

disputavit N. Heins. ad V, 66; VI, 572, 686; et ad Val. Fl. I,

762.

252. _Darium_, vel _Clarium_ Colon. _Tarrum_ quædam edd. _Marium_

conj. N. Heins. ut sit Rom. nomen. _Dasium_ (vid. ad XIII, 32),

vel _Clanium_ (quo tamen nomine Silius jam sup. v. 188, usus est)

tentabat Drak. Sed idem _Tarium_ quoque notum in Italia nomen

fuisse, ex Plin. XVIII, 6, et Sen. de Clem. I, 13, probat.

Volvitur ille solo: nam pronum effundit in armos

Fata extrema ferens abies, rapiturque pavore 255

Tractus equi, vinctis connexa ad cingula membris.

Longa cruor sparso linquit vestigia campo,

Et tremulos cuspis ductus in pulvere signat.

255... 257. Tarius, Cryxi hasta equo dejectus, cingulo illius

impeditur, et sic, membris ad connexa cingula vinctis, ab equo per

terram trahitur, Drak. Male Barth. Adv. VI, 3, ex h.l. colligit,

veteres, ut eo firmius equis hærerent, cingulis sese eorum

adligasse.

--_abies_, ut ἐλάτη ap. Hesiod. Scut. Herc. 188, 190. Sic et μελία,

_fraxinus_ et _taxus_; vid. Ind.

--_Fata ext. ferens_, ut _fatifera_, _letifera tela_.

--_pavore equi_, ab equo consternato.

258. _ductus signat_, sulcos facit; conf. Virg. Ge. III, 171, et Æn.

I, 478.

--_Tremula_ proprie est hasta. Lenz. comparat Stat. Theb. VII, 595,

596; XI, 514.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 62 / 438 题