His Venus; et contra genitor sic deinde profatur: 570
«Pelle metus, neu te Tyriæ conamina gentis
Turbarint, Cytherea: tenet, longumque tenebit
Tarpeias arces sanguis tuus: hac ego Martis
Mole viros spectare paro, atque expendere bello.
570. Manifesta imitatio Maronis Æn. I, 254 sqq., ubi vid. Heyne, et
Exc. XIV, ad Virg. Æn. VI, p. 669. Silium tamen cum eo et novis
sententiis imaginibusque, et verborum ornatu contendisse videbis.
Forte et respexit Æ. VI, 766... 888. Conf. ad I, 125.
573, 574. Hoc tam gravi bello Romanorum virtutem exercere et
explorare, vel ex ejus eventu æstimare constitui. Causam vid. inf.
IV, 603, 604, et cf. sup. v. 163 sq., et Flor. I, 13.
570. _Sic Venus_ malebat Withof. _at contra_ ex emend. N. Heins.
reposuit Lefeb. coll. Virg. Æn. I, 325; X, 16.
571. _ne_ refinxit Lefeb. pro _neu_, quod non nisi pro _neve_ et
post _ne_ poni putat. Sed _neu_, seu _neve_, μήτε, vel _ne_ et
_aut ne_, præmisso _ne_, sive _ut_; vel, quod non minus usitatum
est, _nec_, _neque_, _et non_ significare, quodvis lexicon eum
docere poterat.
Gens ferri patiens, ac læta domare labores, 575
Paulatim antiquo patrum desuescit honori;
Atque ille, haud unquam parcus pro laude cruoris,
Et semper famæ sitiens, obscura sedendo
Tempora agit, mutum volvens inglorius ævum,
Sanguine de nostro populus, blandoque veneno 580
Desidiæ virtus paulatim evicta senescit.
575 seqq. Romani ab antiqua virtute et severiore majorum
disciplina paulatim desciscunt. Conf. præclara loca Hor. Od. II, 15,
tota, et Juven. XIV, 160 seq.
--_ferri_, belli ejusque ærumnarum.
--_læta domare labores_, φιλόπονος, φιλοκίνδυνος, φιλοπόλεμος.
578. _sedendo_, vid. ad v. 142.
579. Verba Maroniana, ex h.l. explicanda, Æn. XII, 397, ubi vid.
Heyne in Exc. IV. Conf. sup. ad v. 123 et 145.
--_mutum_, ut _surdum_ et _cæcum_. Cf. ad VI, 75, et Ernesti clav.
Cic.
--_volvens_, doctius quam agens, ut apud Virgil. Georgic. lib. II,
vers. 295. Proprie anni se volvere, seu volvi dicuntur v.c. Æneid.
lib. I, v. 234, 269; et lib. IX, v. 7; περιτελλομένων ἐνιαυτῶν, Hom.
Iliad. β, 551; θ, 404.
580. _Blandum venenum_ præclare tribuitur _desidiæ_, quæ in mentes
hominum, illecebris ipsius inretitas delinitasque, sensim, instar
veneni, se insinuat. Cf. VII, 260; XI, 550; XIII, 536.
581. _senescit_, conf. ad II, 457.
581. _effeta_ in mentem veniebat N. Heins. Nihil mutat Drak., qui
monet, _evicta_ esse penitus victa. Conf. Broukh. ad Prop. IV,
vii, 2; Intpp. ad Hor. Od. I, v, 8 al. Nec tamen hæc emphasis, ut
vulgo fit, nimis sectanda est.
Magnæ molis opus, multoque labore parandum,
Tot populos inter, soli sibi poscere regna.
Jamque tibi veniet tempus, quo maxima rerum
Nobilior sit Roma malis. Hinc nomina nostro 585
Non indigna polo referet labor: hinc tibi Paulus,
Hinc Fabius, gratusque mihi Marcellus opimis.
584. Ad consilium Silii sufficiebat, non nisi viros bell. Pun. II
claros, gentemque Flaviam, poetæ temporibus regnantem, laudasse.
--_maxima rerum_, ut ap. Virg. Ge. II, 534, ubi vid. Burm. et Heyne.
585. _Nobilior sit Roma malis_, ipsis malis cladibusque animosior,
major et illustrior. Drak. laudat Sidon. Apoll. V, 65; VII, 6 (ubi
vid. Savar.), et verba Liv. XXVI, 41: «Ea fato quodam data nobis
sors est, ut magnis omnibus bellis victi vicerimus.» Add. Liv. XXII,
37, pr. XXVII, 14, et inpr. splendid. loc. Hor. Od. IV, 53... 68,
ubi vid. Jani.
586. _Paulus_, L. Æmilius Paulus, Macedonici pater, _animæ magnæ
prodigus, superante Pœno_, Hor. Od. I, xii, 37.
587. _gratusque mihi Marcellus opimis_, vid. ad I, 133.
585. _huic_ R. 3.
587. _gratisque_ malebat N. Heins.
Hi tantum parient Latio per vulnera regnum,
Quod luxu, et multum mutata mente nepotes
Non tamen evertisse queant. Jamque ipse creatus, 590
Qui Pœnum revocet patriæ, Latioque repulsum
Ante suæ muros Carthaginis exuat armis.
Hinc, Cytherea, tuis longo regnabitur ævo.
590 sq. Jam natus est P. Scipio Africanus; cf. var. lect. et VII,
487 sq.
593. Postea Imperatores, seu Augusti diu summæ rerum præerunt.
591. _revulsum_ conj. Drak. et recepit Lefeb. coll. VII, 489, et
XVI, 636; quum Scipio, bellum in Africam transferendo, Hannibalem
ab Italia invitum abstraxerit (_extorserit_ Flor. II, 6, extr.),
non vero repulerit, numquam in Italia cum eo congressus. Sed
quoties _repellere_ δεινῶς pro arcere, avertere, dicitur?
Exin se Curibus virtus cælestis ad astra
Efferet, et sacris augebit nomen Iulis 595
Bellatrix gens baccifero nutrita Sabino.
594. Sequitur nunc Flaviæ gentis elogium, splendidissimo verborum
ornatu expressum, et v. 607 sqq. ubi de Domitiano agitur, quo
regnante poeta carmen hoc composuit, in summam turpemque adulationem
compositum, quæ eo magis displicet, quod Jupiter loquitur.
Quodammodo tamen, si non defendi, certe excusari potest, si miseram
illorum temporum hominumque doctorum conditionem reputaveris. Hinc
similia poetarum loca v.c. Val. Fl. I, 7 sq., et inpr. Statii passim
obvia. Huc adcedit, quod Silius h.l. res Romanas vaticinio exponit,
unde facile ad graviorem spiritum adsurgere, resque amplificare et
ad miraculum evehere poterat.
--Tum regnabit «gens Flavia, obscura illa quidem, ac sine ullis
majorum imaginibus, sed tamen reipubl. nequaquam pœnitenda,» ex
Sabinis orta, quorum princeps urbs Cures, vid. Sueton. Vesp. c. 1, 2
et 12.
595. Augebit numerum _sacrorum_ h.e. Divorum, consecratorum Cæsarum;
nisi malis _sacris_ pro substant. et _Iulis_ pro Iuliis, seu Iuleis
adcipere, ut sensus sit: augebit numerum sacrorum imperialium (ut
_Iuleæ olivæ_ et _habenæ_, ap. Martial. IX, xxxvi, 9, et civ, 15),
vel flaminum, quales primum D. Julius Cæsar, et deinde Cæsares Juliæ
gentis habuerunt, addito Flavialium collegio, quod una cum templo
splendidissimo patri fratrique sacravit Domitianus. De utroque vid.
Suet. Domit. 4, 15 et 17. VV. DD. ad Val. Fl. I, 15; Panuin. Civ.
Rom. c. 27; Reines. Inscr. 49; et Spanh. de V. et P. N. p. 611 (T.
II, p. 276).
596. _Sabino_ agro _baccifero_, olivis abundante; cf. Martial. IV,
iv, 10; Virg. Æn. VII, 711; Juven. III, 85.
--_Sabinum_ de Vespasiano, et mox _patrem_ de Marte, vel Romulo
adcipit Lefeb. Male!
595. Versus hic in edd. Marsi operarum errore, (nam in Comment.
eum illustravit) et hinc temere in aliis prorsus omittitur, in
Parm. autem et Med. sequenti postponitur. _Exseret_ Col. et R. 3;
quod respuit N. Heins. sed restituit Lefeb. et placere potest,
quia ignobilitatem gentis Flaviæ, nunc primum in lucem quasi
protractæ, vividius exprimit; vid. not. et ad I, 30. Forma tamen
orationis paullo insolentior est et durior; _sacris Iülis_ Parm.
vid. Heins. ad Val. Flacc. I, 9; _Iulus_ scripti, R. 3. Med. Vulgo
_Iuli_. [“ad I, 30”: in Not.]
596. _bacifero_ quidam, prob. N. Heins. ad VIII, 134, et XV, 535;
quibus locis Drak. monet, utroque modo scribi posse, etsi non
desint, qui ita distinguant, ut _bacca_ sit fructus arboris,
_baca_ vero gemma, unio. Utrumque tamen in optimis MSS. plerumque
_baca_ dicitur; _pacifero_ edidit D. Heins. et conj. Voss. ad
marg. ed. Junt. Male! [“XV, 535” recte XV, 532]
Hinc pater ignotam donabit vincere Thulen,
Inque Caledonios primus trahet agmina lucos:
Compescet ripis Rhenum, reget inpiger Afros,
Palmiferamque senex bello domitabit Idumen. 600
597. _pater_, Vespasianus, vincet _Caledonios_ (in Britannia
barbara, nunc Scotia), h.e. Britannos. Vid. Sueton. Vespasian. cap.
4; Tacit. vit. Agricol. cap. 13 et 17; Valer. Flacc. lib. I, 7 seq.
--_donabit vincere_, al. _dabit_, δώσει, Hom. Conf. supra vers. 136.
--_Thule_ extremi septemtrionis insula, veteribus _ignota_, quorum
alii Schetlandiam, alii Islandiam, alii denique Scandinaviæ penins.
(Sueciam et Norwegiam) intellexisse putantur. Cf. Ill. Voss. ad
Virg. Ge. I, 30; Dietz. ad Mel. III, 6, p. 57, _Schwedische
Bibliotek_, P. I, §. 12, p. 22 seq.; Cel. Schlözer. _Allgem. Nord.
Gesch._ (_Allgem. Welthistorie_, T. XXXI), p. 14... 20, 62, 70, 160
seq., 201 sq. «Insulam Vecten, Britanniæ proximam, in ditionem
redegit,» teste Suet. c. 4. Pro ea _Thulen_ posuit poeta.
598. _lucos_, silvam Caledoniam, notam ex Ptol. Flor. I, 17; Plin.
IV, 16; Cæs. b. Gall. III, 10.
599. «Legatus legionis in Germaniam missus est, et sortitus Africam
integerrime, nec sine magna dignatione, administravit,» Sueton.
c. 4.
--_Rhenum_, ejus adcolas.
600. Senex Judæam in provinciæ formam rediget. Vid. Suet. c. 4; Tac.
Hist. I, 10; III, 4; V, 10.
--_Palmiferam Idumen_, cf. VII, 456; et Virg. Ge. III, 12, ubi vid.
Heyne.