Scilicet, id satis est decoris, memorandaque virtus,
Quod tanto cecidit molimine Graia Saguntos?
En age, si quid inest animo par fortibus ausis,
Fer gressus agiles mecum, et comitare vocantem: 180
Respexisse veto; monet hoc pater ille Deorum:
Victorem ante altæ statuam te mœnia Romæ.»
178. _Saguntos_, una urbs.
--_Graia_ epithet. ornans, vid. ad I, 332. Drak. contra notat,
_Græca_ et _Græcula_ Romanis plerumque per contemtum dici, ut XII,
41; et Petron. Sat. c. 46; (ubi vid. Burm.) unde sensus h.l. fit,
nullum adhuc decus partum expugnatione Sagunti, urbis Græcæ et
inbellis, sed id omne in obsidione Romæ positum esse.
181. Hæc de non respiciendo superstitio in sacris mortuorum
inferorumque non ignota est, ut ἀμεταστρεπτεὶ aliquid fieri jubeant,
et ad eam adludunt Hom. Od. κ, 527, 528; Virg. Ecl. VIII, 102 (ubi
vid. Cerda); Theocr. XXIV, 91 sq. (unde Maronis locus originem
cepit) Æschyl. Χοηφόροις v. 97; aptissime autem a Mercurio, qui
νεκροπομπὸς est, hæc præsertim in somnis dicuntur; D. Heins. qui
plura docte, sed intempestive, ut solebat, et parum apte disputavit.
Ceterum idem memorant historici ad v. 163, laudati. _ille_ cum
emphasi hic et alibi poni monent Drak. ad. h.l. et ad Liv. I, 24;
Heins. ad Virg. Æ. VII, 110; et ad Claud. Cons. Hon. IV, 284;
Broukh. ad Tibull. I, 4, 23; ubi tamen vid. Heyne in Obss.
--_pater ipse Deorum_ non male conji. Livin. ad verba _respexisse
veto_ cf. etiam Ovid. Met. X, 51; et quæ de Loti uxore tradunt libri
sacri; Ern.
[182.] _altæ mœnia Romæ_ ut ap. Virg. Æn. I, 7.
179. _En age, si quid inest animi, par fortibus ausis Fer gressus_
corrig. Burm. Non male.
Jamque videbatur dextram injectare, graduque
Lætantem trahere in Saturnia regna citato;
Quum subitus circa fragor, et vibrata per auras 185
Exterrent sævis a tergo sibila linguis;
Ingentique metu Divum præcepta paventi
Effluxere viro, et turbatus lumina flectit.
Ecce jugis rapiens silvas, ac robora vasto
Contorta amplexu, tractasque per invia rupes, 190
Ater letifero stridebat turbine serpens.
183. _dextram injectare, et trahere_ modo accusatoris, qui reum in
jus rapit; quo Silius respexisse videtur.
184. _Saturnia regna_ ut I, 70; _fragor_ cæli. Conf. v. 196, 197; et
Liv. XXI, 22.
188. _Effluxere_, vid. II, 628.
189. _rapiens_ sc. evellens, evertens arbores.
191. Pulcher versus dilectu verborum. _Alter_ cf. Bentl. ad Hor.
Serm. II, 8; extr. _stridere_ vid. ad II, 53; _turbine_, gyro, vel
sonitu.
Quantus non æquas perlustrat flexibus Arctos,
Et geminum lapsu sidus circumligat anguis:
Inmani tantus fauces diducit hiatu,
Adtollensque caput nimbosis montibus æquat. 195
192 sqq. Eadem comparatione ingentis serpentis cum cœlesti angue sc.
dracone utuntur etiam, ab aliis jam laudati, Stat. Th. V., 529
seqq.; et Ovid. Met. III, 46 sq.
--_Arcti non æquæ_, h. inæquales magnitudine, ut _Arcti diversæ_ I,
198. Ursa major et minor, inter quas Serpens volvitur; cf. Virg. Ge.
I, 244 sq.
--_perlustrat_, vid. ad II, 266.
193. _circumligat_, alteram Arcton capite, alteram cauda
amplectitur: quem poetarum errorem notat Drak. nam propr. non nisi
Helices caput cauda tangit, et circa Cynosuram vertitur.
--Rationem illam multi poetæ sequuti, v.c. Virg. Ge. I, 124; Ovid.
Met. III, 45; et Manil. I, 305; qui adcommodate ad veritatem
astronomicam utrasque Arctos a Dracone potius divisas et sejunctas
retulerunt; Ern. coll. Ernesti ad Hom. Il. ς, 488.
194, 195. Quam ornate pro, tantus erat hic serpens!
192. _non æquis_ malebat N. Heins. vel _non siccas_, ut hic
serpens cælestem illum magnitudine etiam superare dicatur. Sed
vid. not.
Congeminat sonitus rupti violentia cæli,
Imbriferamque hiemem permixta grandine torquet.
Hoc trepidus monstro, (neque enim sopor ille, nec altæ
Vis aderat noctis, virgaque fugante tenebras
Miscuerat lucem somno Deus) ardua quæ sit, 200
Scitatur, pestis; terrasque urgentia membra
Quo ferat, et quosnam populos deposcat hiatu.
196. _sonitus_, tonitru, (sonitus ex adtritu orbium cælestium ortus)
Drak. coll. Prop. II, xiii (al. xvi), 49; ubi vid. Broukh. Sed malim
fere interpretari: auget sonitum, a serpente excitatum.
--_rupti_ vid. ad I, 135.
197. _hiems_, ut χειμὼν, tempestas. Cf. Noris. Cenot. Pis. Diss. II,
p. 136.
--_torquet hiemem_, ut ap. Virg. Æn. IX, 671; ubi vid. Heyne.
199. Virga, ῥάβδος, Mercurii satis nota vel ex Virg. Æn. IV, 242 sq.
Cf. Cl. Hermann. Mythol. Hom. et Hes., p. 128; et Lyricorum, pag.
180.
200. _somno_, nocte, ut _nox_ pro _somno_ v. 216, et II, 563; ita D.
Heins. et Drak. qui præterea monent, hæc verba ad fidem visis et
prædictioni adstruendam pertinere, quum somnia matutina vulgo
veriora crederentur vespertinis, quorum suspecta fides esset. Vid.
quos Drak. laudat, Cic. de Div. I, 28; Horat. Sat. I, x, 33; Ovid.
Epist. XIX, 196; Stat. Th. II, 120; et Quint. Cal. I, 133 sq. Adde
Broukh. ad Tibull. III, iv, 1... 7; et Eustath. ad Homer. Od. δ,
841. Sed Mercurius _soporem_ potius discussit et _lucem somno
miscuit_, ita ut H. somniantium more cuncta cernere sibi videretur:
nam _alta nocte_, h.e. alto somno obpressi nil vident.
--Marsus bene: «quoniam videbat, quamvis esset nox.» Ernesti: «non
crepusculum matutinum describitur, verum mihi parenthesis omnis huc
redit, non verum et profundum soporem fuisse, in quo omnia obscura
sint, sed Deum _miscuisse lucem somno_, h.e. effecisse, ut, quamvis
oculis clausis, lucida omnia adparerent Hannibali, ut fit in
somniis.»
201. _urgentia_, vexantia, infestantia.
196. _rupti_ Col. Vulgo perperam _rapti_ legitur et comma ponitur
post _æquat_.
197. _permixtam_ Col. et Tell. non improb. Drak. Sed _permixta_
Ox. et Put. cum R. 3; Parm. Med. quod exquisitius est, et firmatur
locis Virg. Æ. IV, 120, 161; cf. Bentl. ad Hor. Od. IV, i, 24, et
Epod. IX, 5.
202. _depascat_ conj. N. Heins. quem vid. ad Claud. Laud. Stil.
II, 115. Vulgatum defendit Draken. coll. I, 677; II, 30, 44;
confer ad XVI, 681. [“XVI, 681” recte 680]
Cui gelidis almæ Cyllenes editus antris:
«Bella vides optata tibi: te maxima bella,
Te strages nemorum, te moto turbida cælo 205
Tempestas, cædesque virum, magnæque ruinæ
Idæi generis, lacrimosaque fata sequuntur.
Quantus per campos populatis montibus actas
Contorquet silvas squalenti tergore serpens,
Et late humectat terras spumante veneno: 210
Tantus, perdomitis decurrens Alpibus, atro
Involves bello Italiam, tantoque fragore
Eruta convulsis prosternes oppida muris.»
203. Cf Virg. Æn. VIII, 138, 139.
--_Almum_ dicitur, quidquid vel _alit_, vel recreat, adeoque gratum,
beneficum, bonum, sanctum et venerabile est. Conf. Heyne ad Virg.
Æn. I, 306; et Tibull. I, x, 67.
207. _Idæi generis_, cf. ad I, 126.
211. _Bellum atrum_ est horridum (vid. ad IV, 431), vel triste
potius et infaustum, ut _ater dies_, _atra cura_, _formido_ etc.
_niger metus_ Val. Fl. III, 404; ubi vid. Weitz. Cf. Burm. ad
Petron. c. 82 et 89. Cerda ad Virg. Æn. IX, 719.
--_perdomitis_, superatis.
205. _moto_, non _toto_, scripti et R. 2, ut XV, 145; conf. Heins.
ad Ovid. Fast. III, 347.
211. _decurrens... Involves_, non _decurres Involvens_, Col.
et Ox.
His ægrum stimulis liquere Deusque soporque:
It membris gelidus sudor; lætoque pavore 215
Promissa evolvit somni, noctemque retractat.
Jamque Deum regi Martique sub omine fausto
Instauratus honos; niveoque ante omnia tauro
Placatus meritis monitor Cyllenius aris.
Extemplo edicit convellere signa, repensque 220
Castra quatit clamor permixtis dissona linguis.
214. _ægrum_ animo, anxium et sollicitum.
--_stimulis_, visis nocturnis, quibus ad bellum stimulabatur.
215. _It membris_, per membra, ut _per artus_ ap. Virg. Æ. II, 173.
--_pavore_, δεισιδαιμονίᾳ D. Heins. Sed. conf. Ovid. Metam. X, 287;
inf. VI, 572; inpr. XVI, 432; ubi N. Heins. hæc notat: «Videtur
_pavor_ esse aliquid medium inter spem metumque: _lætum horrorem_
dixit Stat. Th. I, 493; et _lætum pudorem_ id. Silv. V, iii, 218;
qui locus huic illustrando egregie facit: elegans autem descriptio
læti hujus pavoris ap. Stat. Th. VI, 392 sq., 802 sq.» _Pavebat_
adhuc propter horrendum visum (v. 198), et _lætus erat_, quoniam
læta omnia eo portendi Deus dixerat.
217. _omine_, ostento, prodigio.
218. _Instaurare honorem_ ut ap. Virg. Æ. V, 94, cf. Æ. III, 62; IV,
63; VII, 146.
--_honos_, ut τιμὴ dicitur omne id, quo Dii placantur et quod in
eorum honorem fit, sacrificium, libatio, etc. conf. Drak. ad VII,
90. Burm. ad Grat. v. 458; ad Petron. Fragm., p. 636; et ad Anthol.
vet. lat. T. I, lib. I, Ep. lxiii, 8; Cuper. Obss. II, 3; Broukh. ad
Tibull. IV, vi, 1.
221. _permixtis dissona linguis_ propter variarum gentium copias,
non quia Pœni _bilingues_ et _Migdilibyes_, quod Dausq. in mentem
venit.
218. _Instauratus_, non _Instauratur_, Ox. R. 2, 3; Parm. Med.
Ald.
219. _Placatus_, non _Placatur_, scripti cum R. 3; Parm. Med.
Prodite, Calliope, famæ, quos horrida cœpta
Excierint populos, tulerintque in regna Latini;
Et quas indomitis urbes armarit Iberis,
Quasque Parætonio glomerarit litore turmas 225
Ausa sibi Libye rerum deposcere frenos,
Et terris mutare jugum: non ulla, nec unquam
Sævior it trucibus tempestas acta procellis;
Nec bellum raptis tam dirum mille carinis
Acrius infremuit, trepidumque exterruit orbem. 230
222. Catalogus copiarum Hannibalis manifestam prodit imitationem
Virg. Æn. VII, 641 sqq.; ubi vid. not. ill. Heynii, quæ paucis
mutatis ad h.l. transferri potest. Conf. Liv. XXI, 21 et 22.
--_Calliope_ princeps Musarum.
223. _Prodere famæ_, ut _prodere memoriæ_.
224. _Iberis_ pro Iberorum, ut mox _terris_ pro terrarum.
225. _Parætonius_, Παραιτόνιος ap. Strab. lib. ult. sed Παραιτόνιον
apud Ptol. IV, 5; Plin. V, 6; al. Libyci Nomi urbs, Hammonia, inter
Cyrenaicam et Ægyptum, cum magno portu: unde _Parætonius_ est vel
Ægyptius, ut ap. Lucan. X, 9; vel Lybicus, ut h.l. XVII, 450; et V,
356; ubi Syrtis major ita dicitur, etsi inter eam et Parætonium tota
Cyrenaica jacet.
226. _rerum freni_ vid. ad I, 144.
227. Conf. Virg. Æn. VII, 222 sqq., et inf. VIII, 618 sqq.
--_terris mutare jugum_, imperium populorum, vel orbis terrarum;
Romanis eripere et ad se transferre.
229. _raptis_ in hostem, sc. Trojam, vel raptim collectis, vel
denique raptim remorum ventorumque vi actis.
--_mille carinis_ ut VIII, 628; XV, 277; et ap. Virg. Æn. II, 198;
(ubi vid. Cerda et Heyne), Ovid. Epist. VIII, 26; XIII, 97; et
Metam. XII, 6; XIII, 93; Sen. Troad. 27; et Agam. 40; Petron. c.,
89; Liv. XLV, 27; Drak. [“VIII, 628” recte VIII, 621]
222. Vulgg. _Prodito_, quod præter Dausq. tuetur Cell., qui forte
non ita sensisset, nisi a Modio _prodita_ præferri falso putasset.
_Prodite_ Col. et Ox. cum Med. et Junt., ad exemplum Virg. Æ.
IX, 525. Nam poetæ aliique scriptores, quum verba ad collegium,
aut plures conjunctos faciunt, unum adloqui, et addito plur.
numero reliquos simul innuere et respicere solent: quæ vulgo
enallage, vel syllepsis et synthesis numeri dicitur. Vid. Cerda ad
Virg. l.c. Burm. ad Val. Fl. VIII, 178; Heins. ad Ovid. Rem. Am.
v. 164, et ad h.l. ubi conf. inf. v. 288, 369; XII, 390 (_Sed vos,
Calliope_, etc.); XVI, 212; quibus locis add. VI, 292, 562.
224. _Hiberas_ Col. non improb. N. Heins. qui tamen malebat _in
domitis Hiberis_, quod R. 2, exhibet. Idem tamen fatetur, pro
vulgata facere v. 327; conf. etiam Horat. Od. IV, v, 27; 14, 50.
226. _Libyæ_ Dausq. et alii.
228. _Sævior hac_ volebat N. Heins. Sed vulgata doctior, et Silius
tam imaginem, quam ipsa verba debet Maroni Æn. VII, 222 seqq.
229. _ruptis_ Col. et Oxon. _rapidis_ conj. D. Heins. _raptis in
Trojam mille e._ Salmas. Epist. 85; _raptis in Pergama mille c._
N. Heins. ad marg. Silii. Mitior forte medicina: _raptis Graiorum
mille c._ nisi malis _Argivum_, vel _Actiacum_ refingere pro
_Acrius_, ut verba _tam dirum infremuit_ jungantur. Vulgatam
defendit Drak. putans, non necessariam esse h.l. _Trojæ_
mentionem, quum _mille carinæ_ Trojanum bellum intelligi satis
declarent; _tam dirum_ autem _bellum_ esse maximopere dirum,
dirissimum: quod tamen loca Terent. Andr. III, v, 2; et Adelph.
II, iv, 10; mihi certe non persuasere.
Princeps signa tulit Tyria Carthagine pubes,
Membra levis, celsique decus fraudata superbum
Corporis; at docilis fallendi, et nectere tectos
Nunquam tarda dolos: rudis his tunc parma; brevique
Bellabant ense; at vestigia nuda, sinusque 235
Cingere inadsuetum; et rubræ velamine vestis
Ars erat in pugna fusum occuluisse cruorem.
Vss. 231 sqq. recensentur Libyæ, et 325... 405 Hispaniæ populi et
civitates, ex quibus Hannibal exercitum conscripserat: sed de
ordine, quo geographi progrediuntur, parum sollicitus est poeta.
232. Conf. VI, 304 sq. _Numquam tarda nectere dolos_, πλέκειν
μηχανὰς, παλάμας, λόγους, προφάσεις, etc. h. δολοπλόκος.
234. _Rudis parma_ vid. ad I, 629.
235. _vestigia nuda_, pedes non ocreati, ut ap. Virg. Æn. VII, 689.
236. _sinus cingere inadsuetum_ vid. ad II, 56.
--_rubræ... cruorem_, ob quam causam et terribilem præterea
adspectam, puniceis quoque vestibus utebantur Iberes, teste Polyb.
III, et Spartani, de quibus vid. Ælian. V. H. VI, 6; et Val. Max.
ii, 2, ubi Vorstius idem de Persis notat. Conf. a Drak. laudati
Cragius de republ. Laced. L. III, tab. 6, c. 6; et Meurs. Misc.
Lacon. II, 19.
233. _at_, non _ac_, Col. et ed. Rapheleng.
234. _his tum_ Put. vid. ad VI, 299; _radiis tum_ R. 3; _rude
sutum parma_, h.e. rudi opere suta, conj. N. Heins. quem vid. ad
Virg. Æn. X, 313.
235. _at_, non _ac_, Col.
His rector fulgens ostro super altior omnes
Germanus nitet Hannibalis, gratoque tumultu
Mago quatit currus, et fratrem spirat in armis. 240
239. _Grato_ Magoni _tumultu_, ut ἵππων καὶ σακέων ἁδομένα πατάγῳ
ap. Callim. H. in Lav. Pall. v. 44, de Pallade; Drak.
240. _fratrem spirat_, ejus virtutem adfectat et præ se fert. Sic
πνείειν μένεα dixit Hom. Il. β, 536; γ, 8; πνέειν Ἄρη Æschyl. Agam.
387; ἐμπνέειν ἀπειλῆς καὶ φόνου Act. XI, 1; φυσᾷν πόλεμον, πνεῖν
δόρυ καὶ λόγχας (Aristoph. in Ran.), πνεῖν θυμὸν, seu φόνον,
(Theocr. Id. XXII, 82.) πνεῖν et φυσᾷν μέγα, vel μεγάλα pro μέγα
φρονεῖν etc., conf. Heins. ad Ovid. Met. V, 348; et Vulp. ad Prop.
II, xv, 53.
238. _Hos_ malebat N. Heins. et mox _patrioque tumultu_. Neutrum
vulgatæ lect. præferendum: nam _his nitet_ exquisite pro, his est,
dicitur, et _gratus tumultus_, quod jam Drak. monuisse video, est
strepitus Magoni gratus, quo delectabatur; quod viri fortis et
bellicosi indicium est.
Proxima Sidoniis Utica est effusa maniplis,
Prisca situ, veterisque ante arces condita Byrsæ.
Tum, quæ Sicanio præcinxit litora muro,
In clipei speciem curvatis turribus, Aspis.
Sed dux in sese converterat ora Sychæus, 245
Hasdrubalis proles, cui vano corda tumore
Maternum inplebat genus, et resonare superbo
Hannibal haud unquam cessabat avunculus ore.
241. _Utica est effusa maniplis_ h. copiæ ejus effunduntur,
effundunt se, vid. II, 151.
--_Sidonios manipulos_ Dausq. ad Uticenses refert, propter originem:
nam Utica fuit colonia Tyria. Sed Drak. rectius connectit verba
_proxima Sidoniis maniplis_ h.e. Carthaginiensibus, ut voc.
_proxima_ (quod absolute etiam pro _proxime_ positum videri potest)
more Silii tertio casui jungatur. Secundæ post Carthaginem partes
merito Uticæ tribuuntur, quia hæc urbs et dignitate et magnitudine
secunda a Carthagine, et hac diruta caput totius Africæ,
Romanorumque receptaculum et statio ad res Libyæ componendas fuit.
242. _situ_, vetustate, ut ap. Ovid. Met. VII, 303.
--_Byrsæ_ vid. ad I, 24. Utica a Tyriis (Plin. V, 9, Mel. I, 7.
Justin. XVIII, 4); paucis post Gades annis, Codri, adeoque Saulli
temporibus; teste Velleio I, ii, 9; et, si Aristot. de Mirabil.
fides habenda, 287 annis ante Carthaginem condita est.
243. _Sicanio muro_, structo ab Agathocle, Siciliæ rege καθ᾽ ὃν
καιρὸν ἐπέπλευσε τοῖς Καρχηδονίοις, Strab. XVII, p. 1191; Diodor. et
Oros. monente Dausq.
244. _Clupea_, seu _Clypea_, Κλυπέα, Græcis Ἀσπὶς dicta, urbs
maritima Africæ, in promont. Mercurii (nunc _Cabo di Bona_ in regno
Tunitano) sita, quæ a clipei forma numen adcepisse dicitur, et prima
fuit ex urbibus Libyæ, quam romani b. Punico I, expugnarunt. Polyb.
I, 29; Fl. II, 2. Κλυπέαν et Ἀσπίδα distinguit Ptol. IV, 3, quem
errorem jam notavit a Drak. laudatus Salmas. Exerc. Plin., p. 227.
--_Turres_ pro ædificiis, et urbe in universum: collem etiam nomine
Aspis ibidem situm Strabo XVII, p. 1191, docet; Ern.
246. Similis orationis color XIV, 94 sq.; et XV, 291 sq.
--_tumore_ vid. ad II, 288.
247. _Maternum genus_: nam ejus mater Hannibalis soror fuit.
243. _Tunc_ Cell. Lefeb. et alii.
248. _usquam_ alii.
Adfuit undosa cretus Berenicide miles,
Nec tereti dextras in pugnam armata dolone 250
Destituit Barce sitientibus arida venis.
Nec non Cyrene Pelopei stirpe nepotis
Battiadas pravos fidei stimulavit in arma.
Quos trahit antiquo laudatus Hamilcare quondam,
Consilio viridis, sed belli serus, Ilertes. 255
249. _Berenice_, urbs Pentapoleos, seu Cyrenaicæ, unde _Berenicis_
scil. regio, ut ap. Lucan. IX, 524; tractus Cyrenaicæ prope et circa
eam, juxta mare mediterr., et Syrtim majorem; hinc _Undosa_, de quo
voc. vid. Heyne ad Virg. Æ. III, 693.
250. _dolon_ Dausq. Cell. et aliis est pugio, quibus favent Plut. in
Graccho (ξιφίδιον λῃστρικὸν, ὁ δόλωνα καλοῦσιν), Hesychius (δόλωνες
ξιφίδια ἐν ξύλοις ἀποκεκρυμμένα) et Serv. ad Virg. Æn. VII, 664, ubi
vid. tamen Heyne.
[251.] _Barce arida_ vid. ad II, 62.
252. _Cyrene_, seu _Cyrenæ_, caput Cyrenaicæ et urbs quondam
Carthaginis æmula, cujus conditor Aristoteles, seu _Battus_ Theræus
III, ortus ex posteris Theræ, quo duce colonia Spartanorum ex
Peloponneso (unde h.l. _Pelopei stirpe nepotis_), deducta in Theram,
Ægæi maris insulam, a Cadmo primum et Phœnicibus inhabitatam. vid.
Herodot. IV, 150, 170; Pindar. Pyth. IV et V; Apollon. IV, 1750 seq.
inpr. Spanh. ad Callim. Cyrenæi vatis H. in Apoll. v. 65... 75, 83
sq., et quos Cl. Schlichthorst, Collega conjunctiss., Geogr. Africæ
Herodot., p. 139 seq. laudavit, _Hardion_, _Mém. de l’Acad. des
Inscrip._, T. IV; et _Bouhier_, _Recherches et Diss. sur Hérodote_,
c. 12 pag. 134 sq. Conf. inf. IV, 628; et VIII, 57 sq.
253. _Battiadus_ vid. ad II, 61.
--_pravos fidei_, perfidos vid. V.L.
--De _Cyrenes_ origine, de Theræis et Batto vid. Strab. XVII, p.
1194; valde durum et fere absurdum foret, si poeta perfidiæ notam,
quæ ex Drakenb. rationibus ad solum Battum pertinebat, ad Cyrenaicos
ideo transferre voluerit, quod ab illo Battiadæ dicti fuerint; Ern.
254. _trahit_, ducit.
255. _consilio viridis_, cui _serus_ obponitur, est promtus ad
consilia capienda, conf. ad I, 187.
--_serus belli_, quia senex erat.
--_seri studiorum_ apud Hor. Sat. I, x, 20. _Ed._
252. Vocis _Cyrene_ prima syllaba producitur, ut IV, 628, et
VIII, 57, alias corripitur. Vid. Spanhem. ad Callim. H. in
Apoll. 73.
253. _parvas fidei_ Put. _parvos f._ Parm. et Med. _Battiadæ
proavos_ conj. D. Heins. _gnavos fidei_ Barth. Adv. VI, 15; coll.
VIII, 57 seqq. Drak. nihil mutandum censebat et suspicabatur,
Silium his verbis vel ad perfidiam Batti, qui Annam, Didonis
sororem, cui dextram, fidei signum, tetenderit, audito fratris
ejus, Pygmalionis, adventu ejecerit (v. VIII, 62 seq.),
respexisse; vel ad historiam, nunc nobis ignotam, adlusisse; vel
denique duos Battos, alterum Laconem, Cyrenarum conditorem,
alterum pastorem, quem ob perfidiam a Mercurio in lapidem indicem
mutatum esse copiose memoret Ovid. Metam. II, 676 seq. confudisse,
quales poetarum errores notaverint Heins. ad Sabin. Epist. I, 33;
Broukh. ad Prop. III, xviii, 25; Gronov. Diatr. Stat. c. 55. Per
eundem lapsus videtur poeta inf. VIII, 57; ubi multo juniorem
Cyrenarum conditorem confundit cum Batto, Melites rege, cujus in
eadem historia mentionem facit Ovid. Fastor. III, 567 sq. ubi vid.
Burm. et Neapol. Conf. ad v. 423. Sed in illis Drak. conjecturis
non facile adquiescas. [“ad v. 423”: in Not.]
255. _belli_ non _bello_, scripti, prob. N. Heins. cui non
_Consilii_ quoque in mentem venisse mireris. _Ilerces_ Col.
Sabratha tum Tyrium vulgus, Sarranaque Leptis,
Œaque Trinacrios Afris permixta colonos,
Et Tingin rapido mittebat ab æquore Lixus.
256. _Sabratha_, _Œa_ et _Leptis_ magna, urbes Africæ propr. sic
dictæ, ex quibus conflata Tripolis illa Africana, vel vetus, hod.
_Tripoli vecchio_; vid. Solin. c. 27 et 40. Posterior propius Syrtim
majorem, priores ad Syrtim minorem sitæ.
--_Sabratha_ (nunc _Sabart_) dicitur _Sabrata_ Plin. IV, 3, Antonin.
Itiner., p. 227, et aliis; sed Σαβάθρα Ptol. IV, 3; qui ab ea urbem
mediterran. Σαβράταν distinguit.
--_Tyrium vulgus Sarranaque Leptis_, nam Sabratha et Leptis Tyriorum
coloniæ; vid. Sallust. b. Jug. c. 19 et 77. Cf. ad I, 72. _Leptis_
magna, Phœnicibus _Leptis_ h.e. statio dicta, (Lucan. IX, 948)
Romanis vero _Neapolis_ (Ptolem. IV, 3; Strab. XVII, p. 835); et
hod. _Lebeda_. A Neapoli diversam putant Plin. V, 4; et Mela I, 7.
Cave tamen eam confundas cum altera Neapoli in Zeugitana (Plin.
V, 3), vel cum Lepti parva juxta Adrumetum et Syrtim minorem, nunc
_Lemta_, vel, ut alii putant, _Susa_ in regno Tunitano, de qua vid.
Ptol. IV, 3; Plin. V, 4.
257. _Œa_, Ωἴα, aliis _Œea_ Ωἴεα, hod. _Tripoli_; vide Wesseling. ad
Antonin. Itin., p. 63; et VV. DD. ad Tac. Hist. IV, 50.
--_Œa_ colonia jam a veteribus dicta; unde _Trinacrios colonos_, ex
Sicilia eo delatos; Ern.
258. _Tingis_ et _Lixus_, nunc _Tinja_ et _l’Arais_, vulgo _Tanger_
et _Larache_, urbes Mauretaniæ, non Cæsariensis, sed Tingitanæ
(_Fez_ et _Marocco_), et coloniæ Romanorum, a Claudio Cæsare
deductæ, quarum prior Traducta Julia est dicta, et parti Mauretaniæ
cognomen dedit. Vid. Plin. V, 1, et ibi Harduin.
--_Lixus_, aliis _Lixum_, _Tinga_, _Linga_, _Linx_, Λὶγξ, Strab. II,
p. 68; XVII, p. 825; et Λίξα, Ptolem. IV, 1, dicitur.
--_rapido ab æquore_ quia oram Oceani adjacet.
--_mittebat Tingin_, ejus forte imperio olim subjectam. Non
defuerunt certe inter Romanarum rerum scriptores, qui Lixum
prævalidam urbem ipsaque Carthagine majorem fuisse traderent, quos
merito vituperat Plin. V, 1.
256. _Sabratha_ scripti, probb. N. Heins. et Drak. quum vicina
oppida sint Œa et Leptis magna. Rectius forte _Sabrata_ Marsi
Ven., Junt. et al. Vid. not. _Sabraca_ Med. In ed. Basil. primum
Drak. invenit vulgatam _Tabraca_, quæ est urbs maritima Numidiæ,
et Ptol. IV, 3: Θάβρακα, Plin. V, 3, _Tabracha_ dicitur.
257. _Œaque_ Col. _Oraque_, _Æaque_, _Eaque_ aberratt.
Tum Vaga, et antiquis dilectus regibus Hippo,
Quæque procul cavit non æquos Ruspina fluctus, 260
Et Zama, et uberior Rutulo nunc sanguine Thapsus.
Ducit tot populos ingens et corpore et armis,
Herculeam factis servans ac nomine famam,
Antæus, celsumque caput super agmina tollit.
259. _Vaga_, Οὐάγα, Ptol. IV, 3; aliis _Vacca_, hod. _Vegja_, opp.
Numidiæ prope Cirtam, notissimum ex Sallust. bell. Jug. c. 29, 47,
66 sq., ubi vid. Cort. et Cell. Aliam hujus nominis urbem in Byzacio
memorat Plin. V, 4.
--_antiquis dilectus regibus Hippo_, h.e. Hippo regius, nunc _Bona_,
urbs Numidiæ, sedes olim regni (Strab. XVII, p. 832), et postea D.
Augustini episcopi; a qua differt Hippo Zarytos, vel propr.
διάῤῥυτος, h.e. irriguus, hod. _Ben Zert_, in Zeugitana, prope
Uticam.
260. _Ruspina_, urbs Byzacii, inter Adrumetum et Leptin parvam, nunc
forte _Susa_ in regno Tunitano.
--_non æquos_, exundatione noxios, ut ap. Virg. Ge. II, 225; III,
546; et inf. V, 477. Conf. ad I, 101; et II, 364.
--_procul_, nam a portu II M.P. abest, Cell. coll. Hirt. bell.
Afric. c. 10.
261. _Zama_, hod. _Zamora_, urbs Numidiæ mediterr., Jubæ regia,
satis nota ex Liv. XXX, 29; Sallust. b. Jug. 57; Flor. III, 1; et
Strab. XVII, p. 831.
--_Thapsus_, nunc _Demsas_, oppid. marit. Byzacii, non procul a
Syrti minore et Lepti parva. Dion. I, 43; Liv. XXIX, 30 al.
--_Rutulo_, Romano, _nunc sanguine uberior_, h. pinguior et
fecundior. Cf. XIV, 130; et Virg. Ge. I, 491. Non multo post pugnam
Pharsalicam, Cæsar ibi copias Scipionis, Afranii et Jubæ, qui
Pompeii partibus studebant, ingenti clade prostravit. Vid. Flor. IV,
2; et Hirt. b. Afric. c. 28, 44, et 79.
262, 264. _Antæum_ ex posteris gigantis illius, de quo vid. ad v.
40, fuisse fingit.
259. _Tam vaga_ Col. _Tinuaga_ Put. et Med.
260. _cavit_, non _cernit_, Col. et Ox. _spernit_ conj. N. Heins.
261. _Rama_ R. 3; _Rutulo nunc s._ Col. _Rutulamine s._ Ox. et
Put. _Rutulonun_ Put. in marg. _Rutulo de s._ priscæ edd., Vulgg.
_Rutulorum s._, quod per πρόληψιν intell. _Dapsus_ Col. Vulgo
_Tapsus_. Sed _Thapsus_ recte emend. N. Heins. Θάψος dicitur
Ptol. IV, 3; Strab. XVII, p. 572; al. 834; Plin. V, 4, et Liv.
XXIX, 30; ubi vid. Sigon.
263. _ac_, non _a_, scripti.
Venere Æthiopes, gens haud incognita Nilo, 265
Qui magneta secant: solis honor ille metalli,
Intactum chalybem vicino ducere saxo.
265. _Æthiopes_ sunt vel occidentales et Hesperii, in Africa
interiore et ad mare Atlanticum, vel orientales, supra Ægyptum,
usque ad sinum Arabicum, habitantes: sed Æthiopia veteribus passim
tota interior Libya dicitur.
--_Nilo_, cujus fontes Mela, III, 9, in Æthiopia occident., Ptol.
IV, 9, et alii in Æthiopia orient. et quidem in Lunæ montibus, alii
vero alibi quæ rendos putarunt, quosque nuper Cl. _Bruce_ invenisse
creditur.
266. Vid. V.L.
--_metalli_, lapidis.
267. _chalybem ducere saxo_, ex montium visceribus proferre, Schmid.
Sed _ducere_ est adtrahere, ut _ducere ferrum_ apud Lucret. VI, 907,
ubi plura de magnete disputat, ut de ejus vi v. 1098 sq. Cf. Plin.
XXXIV, 14; XXXVI, 16; Claud. Epigr. XIV, de magnete, ubi vid. Barth.
p. 998 sq.
266. In hoc versu, de quo Intpp. tacent, semper hæreo. Putaveritne
poeta, _solis_ Æthiopibus magneta esse? An potius legendum, _soli
est honor_ (vis) _ille metallo_ (magneti), vel _solis metallis_
scil. his, pro huic metallo soli? Hunc certe lapidem etiam in
Magnesia, Thessaliæ parte, (quæ Plinio, Lucretio et aliis magnetis
patria dicitur, unde nomen quoque adceperit) in Cantabria, India
(vid. Ptol. VII, 2) alibique reperiri, docent Barth. et vett.
auctt. quos in not. laudavi.
His simul, inmitem testantes corpore solem,
Exusti venere Nubæ: non ærea cassis,
Nec lorica riget ferro, non tenditur arcus; 270
Tempora multiplici mos est defendere lino,
Et lino munire latus, scelerataque succis
Spicula dirigere, et ferrum infamare veneno.
268. _simul_ pro cum, ut _una_, _pariter_, ὁμῶς, ὁμοῦ, et ἅμα, ap.
Hom. Iliad. α, 226; Odyss. α, 331 al. Cf. Drak. ad VIII, 395; Burm.
et Heins. ad Ovid. Fast. I, 567; et ad Val. Fl. IV, 88.
269. _Nubæ_ populus Libyæ interioris, vel, teste Strab. XVII, p.
786. Æthiopiæ ad sinistrum, seu occident. flexum Nili. Contra Nubæ
Plinii VI, 30, Agathem. et Ptol. IV, 8, non longe absunt ab Arabiæ
latere, Nili ripa orient. et mari Rubro.
270. Galeæ et loricæ Nubarum non aheneæ, sed linteæ. Milites
λινοθώρακες noti vel ex Corn. Nep. Iphicr. 1; Hom. Iliad. β, 529,
830; Plin. XXIX, 1; Xenoph. Cyrop. VI, iv, 2; Liv. IV, 20 et al.,
quos laudavit Dausq. Cf. IV, 291; et IX, 587, quibus tamen locis
_multiplex linum_ non galeam, ut h.l. sed, quod Drak. jam notavit,
thoracem, ex variis linis invicem inpositis compactum, significat.
Cf. Cuper. Obss. II, 12; Casaub. ad Sueton. Galb. c. 19; Lips. Mil.
Rom. III, 6; Ferrar. rei vestiar. II, iv, 11; et inpr. Nicet.
Choniat. hist. p. 247; in Script. Byzant. ed. Paris. 1647.
--_riget_ exquisite pro, est illis.
272, 273. _Spicula scelerata_, noxia, _succis_ herbarum
venenatarum, h.e. veneno imbuta. Cf. 219, 324. Sic _sceleratum
frigus_, Virg. Ge. II, 256; _sinapis_, Plaut. Pseud. III, ii, 28;
_herba_, Apul. de herbis, c. 8.
269. _Exusti v. Nubæ_ Col. et Put. quod etiam conj. Ortel. et
Dausq. _Nube_ Oxon. _Mibe_ plures antt. Vulgg. _Exusto Mibæ_.
Pessime _Mybæ_ R. 2.
270. _non tenditur_ Col. unde recepi. Vulgo _nec t._
273. _inflammare_ ingeniose corrig. N. Heins. ad h.l. et ad Val.
Fl. I, 108; idque recepit Lefeb.
Tum primum castris Phœnicum tendere ritu
Cinyphii didicere Macæ: squalentia barba 275
Ora viris, humerosque tegunt velamine capri
Sætigero; panda manus est armata cateia.
274. Imitat. Virg. Ge. III, 311 sq., ubi vid. Heyne.
--_tendere_, scil. tentoria, ut ap. Virg. Æ. II, 29 al.
275. _Cinyphii Macæ_, vid. ad II, 60.
276. Pro _velamine capri_ pellem struthionum Macis tribuit Herodot.
IV, 157, Drak.
277. _cateia_, ut ap. Virg. Æn. VII, 741, ubi vid. Heyne, et Lips.
Poliorc. IV, 4.
--_panda_, incurva, inflexa, ob longitudinem; vel cujus lignum est
lentum.
276. _velamine Sætigero_ scripti et priscæ edd. Vulgatum _velamina
Sætigeri_ in ed. Marsi, qui in Comment. _velamine_ agnoscit, culpa
typogr. irrepsisse, et hinc ad reliquas promanasse monet Drak.
Versicolor contra cætra, et falcatus ab arte
Ensis Adyrmachidis, ac lævo tegmina crure.
Sed mensis asper populus, victuque maligno: 280
Nam calida tristes epulæ torrentur arena.
278. Etiam hæc petita ex Virg. Æn. VII, 732, ubi Servius monet,
_cætram_ esse scutum loreum, quo utantur Afri et Hispani.
279. Ἀδυρμαχίδαι, Ægyptiis confines, oram totius Nomi Libyci in
Marmarica obtinebant. De eorum sedibus moribusque conf. IX, 223 sq.;
Herod. IV, 168 seq., et Schlichth. Geogr. Afric. Herod. p. 119 sq.
--_tegmina_, ocreæ, in sinistro pede. Conf. VIII, 419; et Heyne Exc.
VIII ad Virg. Æn. VII, 689, p. 135, ed. pr.
280. _asper mensis_, ut _asper victu_, ap. Virg. Æn. VIII, 318; et
contra _facilis victu_, Æn. I, 442, ubi vid. Heyne in V.L. et Exc.
XIV.
--_victum_ proprie dici parva aridaque que alimenta, observat Burm.
ad Val. Fl. IV, 459.
--_maligno_, cui _benignus_ obponitur, exili, parco, tenui, ut
_malignus aditus, ignis, lux_, etc., apud Virg. Æ. VI, 270; XI, 525;
Martial. X, 96.
278. _cætra_ Col. h.l. et v. 548. Conf. Intpp. ad Virg. Æn.
VII, 732, et Drak. ad Liv. XXI, 21; XXVIII, 5. Vulgo _cetra_, quod
defendit Pier. ad Virg. l.c. et h.l. Lefeb., cui voc. Punicum, et,
si ad originem spectes, _cethra_ potius scribendum videtur.
_falcatus in harpen_ emend. N. Heins. quod prob. Drak. et recepit
Lefeb. qui verbis _ab arte_ vix sensum inesse putat. Sed hæc
lectio a vulgata nimis recedit et mihi potius languere videtur:
nam inter ἅρπην et falcatum ensem nihil differt. _Ab arte_ autem
est artificiose, vel pro simpl. arte, ut ap. Tibull. I, v, 4 et
ix, 66; ubi vid. Heyne.
279. _Adyrmachidis_ Col. et Ox. quod et conj. Dausq.
_Achimaridis_, vel _Achimaradis_ in reliquis membrr. et priscis
edd. Vulgo _Adyrmachidæ_.
Quin et Massyli fulgentia signa tulere,
Hesperidum veniens lucis domus ultima terræ.
Præfuit intortos demissus vertice crines
Bocchus atrox, qui sacratas in litore silvas, 285
Atque inter frondes revirescere viderat aurum.
282. _Massyli_, vid. ad I, 101.
283. De _Hesperidibus_ earumque hortis ac pomis cf. IV, 636 sq.; VI,
184; Spanh. ad Callim. H. in Cer. v. 11; Hermann, Mythol. Hom. p.
402; Heyne ad Virg. Æ. IV, 480 sq.; ad Apollod. p. 406 sq.; et Comm.
de Theog. Hes. pag. 141.
--_domus_, alias stirps, familia, h.l. totus populus; quo sensu vix
alibi reperitur.
--_ultima terræ_, in extremo occidentali Africæ litore.
--Bocchus Hesperidum hortos viderat, h. ex Mauretania advenerat.
Conf. IV, 636 sq.
284. _intortos_, crispatos, ut apud Martial. VIII, xxxiii, 9.
--_demissus crines_, comis promissis.
285. _atrox_, fortis (vid. ad I, 2); nisi forte poeta respexit ad
Bocchum, Mauretaniæ regem, et vel generum, vel socerum Jugurthæ,
quem L. Sullæ vivum tradidit.
--_sacratas_, vid. Heyne ad Virg. Æ. IV, 485.
283. _Vicini Hesperidum lucis_, vel _Hesperidum venam_ (argenti et
auri) e _lucis_ conj. N. Heins. forsan quia Hesperidum horti h.l.
in Mauretania collocantur. Sed vid. Heyne ad Virg. Æ. IV, 484, et
ad Apollod. p. 408 sq. Ego potius _gens ultima terræ_ legendum
crediderim.
Vos quoque desertis in castra mapalibus itis,
Misceri gregibus Gætulia sueta ferarum,
Indomitisque loqui, et sedare leonibus iras.
Nulla domus; plaustris habitant: migrare per arva 290
Mos, atque errantes circumvectare penates.
Hinc mille alipedes turmæ, velocior Euris
Et doctus virgæ sonipes, in castra ruebant.
287 sq. Vid. ad II, 85, et 441 sq.; Sallust. b. Jug. c. 18 et inpr.
Jani ad Horat. Od. III, xxiv, 9 sq.
289. Vid. ad I, 406.
293. _doctus virgæ sonipes_, conf. ad I, 215.
288. _Gætulia sueta_ Col. Conf. V, 217; sup. ad v. 222, Heins. ad
Ovid. Rem. Am. 164, et Fast. I, 393; _Gætule adsuete f._ emend.
Gronov. de pecun. vet. II, 4, quod recepit Cell. Sic sup. v. 222,
_Gætuli adsueti gregibus miscere ferarum_ conj. Dausq. _Gætula
sueta_ Ox. et Put. cum R. 3; quod proxime ad veram lectionem
accedit; _Gætula adsueta_ Med. In vulgata _gregibus, Gætuli,
adsueta f._ adquiescit Barth. Adv. VI, 15; ubi _adsueta_ ad
_castra_ refert, quo non omnis difficultas removetur.
292. _Hinc_ Col. et Ox. Vulgo _His_.
293. _ruebant_, non _ruebat_, scripti.
Ceu pernix quum densa vagis latratibus inplet
Venator dumeta Lacon, aut exigit Umber 295
Nare sagax e calle feras, perterrita late
Agmina præcipitant volucres formidine cervi.
Hos agit haud læto vultu, nec fronte serena,
Asbytes nuper cæsæ germanus, Acherras.
294. _vagi_ proprie sunt ipsi canes.
295. _Lacon_ et _Umber_, vid. ad I, 421; et II, 689.
[296.] Spartanæ canes non minus erant _nare sagaces_, εὔρινες (vid.
Sophocl. Ajac. v. 8; Grat. Cyneg. v. 171 sq.; et Voss. ad Val. Fl.
VI, 420), quam _pernices_, θάσσονες αὐράων, Callim. H. in Dian. v.
94, ubi vid. Spanh.
297. _formidine_, ut ap. Virg. Ge. III, 372; et Æ. XII, 750, ad quæ
II. vid. Cerda et Heyne.
298. _haud læto_, etc., ob mortem Asbytes, de qua vid. II, 56 sq.,
et 197, ut de morte Acherræ, X, 76, et Iarbæ, qui utriusque pater
fuit, I, 414, Drak.
299. _Acherras_ Colon. ut VII, 338, in omnibus libris. Vulgg.
_Acheras_, ut in Col. inf. X, 76; ubi _Acerram_ vulgo legitur et
_Acherram_ scribendum suspic. Drak. quia _Acherres_ notus Ægypti
rex.
Marmaridæ, medicum vulgus, strepuere catervis; 300
Ad quorum cantus serpens oblita veneni,
Ad quorum tactum mites jacuere cerastæ.
Tum, chalybis pauper, Banjuræ cruda juventus,
Contenti parca durasse hastilia flamma,
Miscebant avidi trucibus fera murmura linguis. 305
300... 302. _Marmaridæ_, vid. ad II, 57.
--_medicum vulgus_, qui ὀφιοδήκτοις medentur. Vid. de toto h.l. ad
I, 412.
303. _Banjuræ_, Βανίουραι, populus Mauretaniæ Cæsar., ap. Ptol. IV,
1, et Plin. V, 2, ubi vid. Hard.
--_Bajuræ_ dicuntur Ammian. Marcell. XXIX, 5, aliis Βανιουροι et
Βανιουρβαι.
--_cruda_, vid. ad I, 405.
302. _tactum_ revocavit N. Heins. e cod. Col., in quo tamen
_tactus_ invenere Modius Novant. Lect. Ep. 98, et Gronov. Obss.
II, 1; _tactū_ R. 2; _tactus_ Put. Vulgatum _cantus_ defendit
Dausq. qui vel silices, opinor, concoquere maluisset, quam Modio
suffragari. Cf. ad I, 412. [“ad I, 412”: in Not.]
303. _Banjuræ_ Colon. _Bamuræ_, _Bamure_, _Bamurre_ aberratt.
_Banjuræ et cruda j._ corrig. N. Heins.
Nec non Autololes, levibus gens ignea plantis,
Cui sonipes cursu, cui cesserit incitus amnis;
Tanta fuga est! certant pennæ, campumque volatu
Quum rapuere, pedum frustra vestigia quæras.
Spectati castris, quos succo nobilis arbor 310
Et dulci pascit lotos nimis hospita bacca.
306. _Autololes_, vid. ad II, 63; _vagi_, dicuntur Lucan. IV, 677.
--_ignea_, ut VI, 209; et ap. Virg. Æn. XI, 718, ubi vid. Heyne.
308. _certant pennæ_, vid. ad I, 234.
--_pennæ_, cum avibus, ut v. 344.
--_campum rapuere_, vid. ad I, 569.
--_volatu_, cursu.
309. _pedum_, etc., ut ap. Virg. Æ. VII, 808 sq. Plura exempla
desideranti suppeditabit Drak. ad IV, 147.
310. Intell. _Lotophagi_, non longe a Syrti minore et Meninge ins.
quæ inde Λωτοφαγῖτις dicitur Ptol. IV, 3; Strab. I, p. 25, al. 44;
III, p. 157, al. 233; XVII, p. 834, al. 1191; Plin. V, 7; et ἡ τῶν
Λωτοφάγων νῆσος, Polyb. I, 39.
311. _lotos nimis hospita_, tam dulcis, ut vescentes non nisi inviti
discedant et patriæ obliviscantur. Cf. Virg. Culic. v. 123 sq.
(_Impia lotos... quæ hospita nimis tenuit dulcedine captos_); et
Plin. XIII, 17. Loca class. Hom. Odyss. ι, 84 seq.; et Herodot. IV,
177, 178. Conf. et Athenæus XIV, 18; et de loto, quæ Arab. _Seedra_
vocatur et in Barbaria abundat, vid. Salmas. Exerc. Plin. p. 728
sq.; Riccii Diss. Hom. T. III, p. 74. sq.; Spanh. de U. et P. N. VI,
p. 301 sq.; Wesseling ad Diodor. T. I, p. 40; et _Shaw Voyages_, T.
I, p. 292 seq., et n. 270 coll. _Travels of M. Bruce_ in Præf.
310. _quos_ scripti et antt. edd. _quo_ ed. Junt. et quæ inde
fluxerunt.
Quique atro rabidas effervescente veneno
Dipsadas inmensis horrent Garamantes arenis.
Fama docet, cæsæ rapuit quum Gorgonis ora
Perseus, in Libyam dirum fluxisse cruorem; 315
Inde Medusæis terram exundasse chelydris.
Millibus his ductor spectatus Marte Choaspes,
Neritia Meninge satus, cui tragula semper
Fulmineam armabat, celebratum missile, dextram.
313. _Dipsas_, serpens, διψὰς, vel πρηστὴρ et καῦσος dicta, quoniam
ejus morsu oritur tumor quidam solutus sitisque inexplebilis, unde
indesinenter bibentes mox dissiliunt. Vid. Dioscor. VIII, 119; Cæl.
XXV, c. ult. Ælian. H. A. VI, 51; Lucan. IX, 610, 718, 738 seq.;
Plin. XXIII, 8; XXXV, 5.
314 sq. Fabula satis nota vel ex Ovid. Met. IV, 616 sq., et, quos
alii laudant, Lucan. IX, 619 sq.; et Apollon. IV, 1513 sq.
318. _Meninx_, ins. maris mediterr. postea _Girba_, nunc _Zerbi_
dicta. Cf. ad v. 310.
--_Neritia_, Ulyssis ara et adventu inclita. Vid. Strabo XVII,
p. 834; Eustath. ad Hom. Iliad. β, 632; et Odyss. ρ, 217; cf. ad
II, 317.
312. _rabidas_, non _rapidas_, scripti et R. 2, quod et conj.
Dausq.
315. _Libyam_, non _Libya_, Col.
317. _Coaspes_ alii. Sed a Persiæ vel Indiæ fl. nomen ductum
videtur.
319. _libratum_ emend. N. Heins. _liberandum_ c. Tell., unde
_librandum_ reposuit Lefeb. Vulgatum tuetur Drak. ut sit telum
celebre, satis notum, propter ingentia, quæ inferebat, vulnera.
Vid. Lips. Poliorc. IV, 4.
Hinc coit æquoreus Nasamon, invadere fluctu 320
Audax naufragia, et prædas avellere ponto:
Hinc, qui stagna colunt Tritonidos alta paludis,
Qua virgo, ut fama est, bellatrix edita lympha
Invento primam Libyen perfudit olivo.
320. Cf. I, 408 seq.
321. _naufragia_, naufragas naves.
323. Vid. Heyne ad Virg. Æn. II, 171; et ad Apollod. p. 40 et 747.
Cf. inf. IX, 297; et ad II, 65.
324. De _olivo_ a Minerva _invento_, vid. Bentl. et Jani ad Hor. Od.
I, vii, 7; et Spanh. ad Callim. H. in Pall. v. 26. Confusæ h.l.
vulgari poetarum errore Pallas Libyca et Ἀθήνη Atheniensium.
320. _Huic_ Col. in quo v. 322; _Huc_, quod bis scribendum putabat
N. Heins. et recepit Lefeb. _æquoreo fluctu_ malebat N. Heins. et
N. Heins. et recepit Lefeb.
--_æquoreo fluctu_ malebat N. Heins. et vs. sq. _averrere_, coll.
Horat. Sat. II, iv, 37; (ubi vid. Bend.), vel etiam _avertere_,
coll. Virg. Æn. X, 78. Illud significat ita auferre, ut nihil
relinquatur; hoc abigere, per fraudem inpr. auferre et in rem
suam convertere, νοσφίζεσθαι. Posteris recte, puto, præferendum
videtur Drak., qui laudat Gronov. Obss. IV, 5; Lindenbr. ad
Ammian. Marcell. XIV, 2, et Muret. ad Catull. nupt. Pel. et Thet.
v. 5. Add. Burm. ad Virg. Æn. I, 472.
Nec non totus adest vesper, populique reposti. 325
Cantaber ante omnes, hiemisque æstusque famisque
Invictus, palmamque ex omni ferre labore.
Mirus amor populo, quum pigra incanuit ætas,
Inbelles jam dudum annos prævertere saxo,
Nec vitam sine Marte pati: quippe omnis in armis 330
Lucis causa sita, et damnatum vivere paci.
325. Recensentur populi Hispaniæ, et quidem 325... 377, Hisp.
Tarrac., seu citerioris (mentione simul insularum v. 362... 365
inserta); 378... 383, Lusitaniæ; et 384... 405, Hisp. Bæticæ, vel
hodiernæ Andalusiæ et Granadæ.
--_vesper_ populus Hesperiæ, h.e. Hispaniæ.
326. _Cantaber invictus_, cf. V, 195 sq.; et Jani ad Hor. Od. II,
vi, 2; III, viii, 22.
328 seq. Cf. I, 225 sq.; et Lucan. II, 105.
329. _prævertere_, vid. ad IV, 804, in V.L. [recte 802]
331. _damnatum vivere paci_, dedecori est et contemtui, in pace
vivere, ut VI, 448; vel nolunt, recusant, ut V, 60; vel inprobant,
ut XI, 285.
--_vivere paci_ (dat comm.), ut pacis artes exerceant.
325. _motus_ placebat N. Heins.
329. Forte leg. _taxo_, h.e. veneno. Taxi baccis in Hispania
præcipue venenum letale inesse testatur Plin. XVI, 10.
Venit et Auroræ lacrimis perfusus in orbem
Diversum, patrias fugit quum devius oras,
Armiger Eoi non felix Memnonis Astyr.
His parvus sonipes, nec Marti notus: at idem, 335
Aut inconcusso glomerat vestigia dorso,
Aut molli pacata celer rapit esseda collo.
Cydnus agit, juga Pyrenes venatibus acer
Metiri, jaculove extendere prælia Mauro.
332. Venerunt et Astures, oriundi ab _Astyre_, Memnonis armigero,
post domini mortem ex Oriente in Hispaniam profecto: quod poeta
propter nominis similitudinem, ut solet, comminiscitur.
334. _lacrimis_, cf. Ovid. Met. XIII, 621, 622.
--_Auroræ lacrimis perfusus_, vivens in extremis orientis partibus.
--De _Memnone_, Tithoni et Auroræ f. Æthiopum duce, vid. Quint. Cal.
lib. II; et Heyne ad Apollod. p. 756; et Exc. XIX, ad Virg. Æn.
I, 489.
335. Plinius VIII, 42: «In Hispania, inquit, Gallaica gens et
Asturica equini generis, quos Thieldones vocamus, minori forma
adpellatos Asturcones, gignunt, quibus non vulgaris in cursu gradus,
sed mollis alterno crurum explicatu glomeratio: unde equis tolutim
(h.e. volutim, volubiliter, si fides habenda Nonio I, 12, nec potius
_volutim_ substituendum) carpere incursus traditur arte.» Ejusmodi
Asturco, gradarius, seu tolutarius equus, βαδιστὴς, Gallis dicitur
_guilledin_, vel _haquenée_, _qui va l’amble_, nobis _Passgänger_,
_Zelter_. Cf. XVI, 349 sq., et 584; Martial. XIV, ep. 199, et, quos
Drak. laudat, Ulit. ad Grat. v. 514; Gron. et Burm. ad Petron.
c. 86.
336. _inconcusso dorso_, molli lenique incessu.
--_glomerat vestigia_, ut ap. Plin. l.c., et Virg. Ge. III, 117, ubi
vid. Intpp.
--_glomerat vestigia_ equus, quum passibus brevioribus incedit, ut
faciunt parvi equi; Ern.
337. Conferenda et ex h.l. explicanda sunt verba Virg. Ge. III, 204.
--_pacatum_, pacis usui inserviens, _essedum_, cujus contr. currus
bellicus.
338. _Cydnus_ Asturas _agit_, h.e. ducit, ut mox v. 354.
--_acer metiri_, δεινὸς διοδεύειν, ut ap. Lucan. I, 146.
--_metiri juga_, ut _metiri æquor_, Virg. Ge. IV, 389; et μετρεῖν
πέλαγος, Hom. Odyss. γ, 179, dixit.
339. _jaculo Mauro_, vid. Heins. ad Ovid. Fast. V, 580; Bentl. et
Jani ad Hor. Od. I, xxii, 2.
--_extendere prælia_, eminus pugnare; Schmid.
334. _Astur_ R. 3. Sed _Astyres_ quoque in antt. marmorr. reperiri
monet N. Heins.
335. _natus_ ex ingeniosa emend. N. Heins. recepit Lefeb. Sic gr.
πεφυκὼς. Drak. laudat VI, 341; XV, 464; Intpp. ad Hor. Od. I,
xxvii, 1; Broukh. ad Prop. II, ii, 93; Gronov. Obss. IV, 17;
Heins. ad Ovid. Rem. Am. 220.
337. _rapit_, non _trahit_, Col. et Ox.
338. _Cydnus_ Col. Κύδνος Ciliciæ fl. vid. ad I, 306; _Erdnus_ Ox.
_Ervus_ Put. _Erdus_ e R. 2 et 3 recepit Lefeb. quod plures hujus
nominis fluvii olim apud Celtas fuerint, et hodie prope Nannetes
sit fl. _Erde_. Alii _Ardus_, _Arvus_, _Ergus_, _Herdus_.
Venere et Celtæ sociati nomen Iberis. 340
His pugna cecidisse decus, corpusque cremari
Tale nefas: cælo credunt Superisque referri,
Inpastus carpat si membra jacentia vultur.
340. Celtiberos in parte australi Hispaniæ Tarrac., qui a _Celtis_,
dextram _Iberi_ fl. ripam occupantibus, nomen originemque habent,
περιφράζει, ut Lucan. IV, 9, nam versus natura ipsum nomen non
admittit. Celtas autem et Iberos, seu Hispanos post multas pugnas
postremo in unum nomen populumque coaluisse, nota res est. V. quos
laudant Appian. Hisp. c. 2 (ubi vid. Schweigh. V. Cl.); Strab. I, p.
33; Diodor. V, pag. 309.
341. Nefas iis videtur, _corpus tale_, h.e. ejus, qui pugna cecidit,
cremari, Drak. coll. XIII, 471 seq.
342. _cælo credunt referri_, etc., in cælum redire putant animam,
si, etc. Quare? forte quia aves cælo diisque adeo propiores esse
fingebantur, ex qua rudi notione auguria quoque orta, et quod in
apotheosi Cæsarum aquila animam defuncti in cælum portare
credebatur. Caspii, teste Strab. XI, si mortuos ab avibus dilaniari
viderent, prædicabant beatos, sin a feris aut canibus, non item.
Stob. Ecl. 122, Diogenem dixisse testatur, si canes cadaver suum
dilacerarent, Hyrcanam fore sepulturam; si vultures, Iberam. Barcæi
Iberi, seu Hispani eos, qui in prælio ceciderant, ut summa virtute
ornatos, vulturibus objiciebant, quod eas aves sacras putabant, de
quo vid. Ælianus H. A. X, 22. Conf. Kirchman. de funer. Rom. Append.
c. 2, p. 595 sq.
341. Vulgo post _cremari_ διαστίζεται, ut sensus sit: cremant
cadavera cæsorum, quia piaculum putant, a feris ea lacerari. Male,
et repugnante usu loquendi.
342. _Tabe nefas_ emend. N. Heins. quo indice excidit versus, qui
innuerit _corpus resolvi Tabe nefas_. _Vile_ pro _Tale_ legendum
esse non male opinabatur Withof. quem vide in Spec. ad Guntheri
Ligurinum, p. 60 et 61. N. Heins. mox _In pastus_ conj. Sed conf.
VII, 129; Virg. Æn. IX, 339; X, 560.
Fibrarum, et pennæ, divinarumque sagacem
Flammarum misit dives Callæcia pubem, 345
Barbara nunc patriis ululantem carmina linguis,
Nunc, pedis alterno percussa verbere terra,
Ad numerum resonas gaudentem plaudere cætras.
344. _pennæ_, aves, ut ἀγαθαὶ πτέρυγες, ap. Callim. H. in Lav. Pall.
v. 124.
345. _dives Callæcia_, vid. ad II, 397. Triplex divinandi genus
jungitur, extispicium, vel haruspicina, augurium ex volatu, cantu ac
tripudio avium, et auspicium ex tonitru et _divinis flammis_, h.
fulmine. Drak. jam comparavit Virg. Æ. X, 179 sq.; Lucan. I, 587
sq.; Val. Fl. I, 231 sq., ubi vid. Burm. et Tibull. I, viii, 3, ubi
vid. Broukh. Strabo, III, p. 232, de Lusitanis in genere similia
habet; Ern.
346. Hæc, quod jam Drak. monuisse video, spectant ad morem
barbarorum, quo saltantes et cætras percutientes virorum fortium,
seu heroum laudes canunt, quum prælium ineunt, vel eo finito
quiescunt et Diis sacra faciunt, vel _sacras_ epulas festis diebus
celebrant. Conf. VIII, 420 seq.; Liv. XXXVIII, 17; et Virg. Æn. VII,
698, ubi vid. Heyne. Drak. ad X, 230, comparat Liv. XXI, 28; Val.
Fl. VI, 92 sq.; Lucan. I, 447 sq.; Tac. Ann. II, 88, et Mor. Germ.
2; Ammian. Marcell. XV, 9. Observa autem h.l. dilectum verborum.
346. Cf. Lips. analect. ad mil. rom. III, 1; Opp. T. III, p. 430;
ubi etiam similis Diodori locus de Hispanis laudatur: Ἐν δὲ τοῖς
πολέμοις πρὸς ῥυθμοὺς ἐμβαίνουσι, καὶ παιᾶνας ᾄδουσιν, ὅταν ἐπίωσι
τοῖς ἀντιτεταγμένοις.
--_carmina barbara_, more barbarorum incondita ad celebrandum
auctorem stirpis.
347. _pedis alterno verbere_, pede in numerum, alterne posito.
348. _Ad numerum_, πρὸς ῥυθμὸν, ut VI, 363; et ap. Virg. Ecl. VI,
27; et Ge. IV, 175: ἀμβολαδὶς τετύποντες, Cyclopes ferrum cudentes
ap. Callim. H. in Dian. v. 61, ubi vid. Spanh.
--_cætras plaudere_, saltare Pyrrhichen, τὴν ἐνόπλιον χορείαν, de
qua vid. D. Heins. ad h.l. Ern. et Spanh. ad Callim. H. in Jov. v.
52, 53; in Dian. v. 241, 242; et in Del. v. 136, 137; Cf. inf. X,
230 sq.; et Lucret. II, 635 sq. _Armati in numerum pulsarent æribus
æra_, etc.
345. _Callæcia_ antt. membrr. Alii _Gallæcia_ et _Gallecia_, vid.
ad II, 397. [“ad II, 397”: in Not.]
Hæc requies ludusque viris, ea sacra voluptas.
Cetera femineus peragit labor: addere sulco 350
Semina, et inpresso tellurem vertere aratro
Segne viris: quidquid duro sine Marte gerendum,
Callaici conjux obit inrequieta mariti.
Hos Viriathus agit, Lusitanumque remotis
Extractum lustris; primo Viriathus in ævo, 355
Nomen Romanis factum mox nobile damnis.
349. _ludus_, παιδιὰ, animi relaxatio.
--_sacra_, in sacris epulis et festis diebus.
350 sq. Idem de Scythis, Celtis, Thracibus et Artabris memorant
Strab. III, p. 250, et alii quos laudat Dausq. 356.
354. _Viriathus_ Lusitanus, qui serius cum Romanis bellum gessit,
notus ex Liv. Epit. 52; Flor. II, 17; Cic. Off. II, 11 al. Vid. V.L.
356. Silius forte eo respexit, quod Viriathi nomen ignobile antea
fuit, quia ex pastore venator, ex venatore latro, et mox justi
exercitus dux factus est; Ern. Cf. X, 220 sq.
349. _cara voluptas_, vel _sera_, post bellum, maluerit N. Heins.
Vid. not.
350. _abdere_ Put. Sed _addere_ pro simpl. dare, vel tradere
centies occurrit. Vid. Ind.
352. _gerendum_, non _gerendum est_, scripti.
354. _Viriathus_ Col. h.l. et X, 220; ubi Drak. monet, ita etiam
esse in ant. marm. ap. Gruter. p. 871, n. 2, (quod tamen Scaligero
spurium videbatur) et Οὐιρίαθος in excerptis Dion. p. 614; ed.
Vales. probb. Fabric. ad Cic. Off. II, 11, et Schott. ad Aurel.
Vict. de viris ill.c. 71. Vulgo _Viriatus_ forte rectius ut ap.
Gruter. p. IX, 4; XII, 11; et Gr. Οὐϊρίατος. _Viriatthus_ quædam
edd., ut Οὐρίατθος et Οὐιρίατθος apud Appian. Hisp. c. 60, 74; ed.
Schweigh. (nam in aliis Οὐριάθος) et ap. Diodor., v.c. in
excerptis p. 346, ed. Vales. et al. conf. Drak. ad Liv. Epit. 52;
et quos Reimar. ad Dion. T. I, p. 32 sq. laudavit.
356. _Omen_ R. 2.
Nec Cerretani, quondam Tirynthia castra,
Aut Vasco, insuetus galeæ, ferre arma morati.
Non, quæ Dardanios post vidit, Ilerda, furores,
Nec, qui Massageten monstrans feritate parentem, 360
Cornipedis fusa satiaris, Concane, vena.
357. _Cerretani_ et _Vascones_, populi Hisp. Tarrac. in hodierna
Catalonia et Navarræo regno, ad Pyrenæi radices habitantes. Plin.
III, 3.
--_Tirynthia castra_, quod Hercules tradebatur per Cerretanos ad
Pyrenæos versus iter fecisse; Ern. Coll. v. 421 sq.
358. _insuetus galeæ Vasco_, cf. V, 197; IX, 232.
359. _Ilerda_, urbs Hispaniæ Tarrac., hod. _Lerida_, ad Sicorim fl.
(_Segre_) quæ mala belli civilis, a Cæsare et Pompeio gesti, experta
est. Vid. Cæs. b. Civ. I, 43... 59; Lucan. IV, 11 sq.; Flor. IV, 2.
360, 361. Concani (vid. V.L.) imitantur morem Massagetarum vel
Scytharum, qui sanguinem equinum bibunt, de quo vid. Dausq. ad h.l.
VV. DD. ad Martial. spect. 3, 4; Barth. ad Claud. in Rufin. I, 311,
et Stat. Achill. I, 307; Cerda ad Virg. Ge. III, 463, et Burm. ad
Val. Fl. II, 157. _Lætum equino sanguine Concanum_, dixit Hor. Od.
III, iv, 34, ubi vid. Jani.
--_parentem_, conditores urbis, teste Tarapha, Dausq.
--_Massagetæ_, inclita Scythiæ orientalis gens, Parthis vicina.
Plin. VI, 19; Herodot. II, 201.
357. _Cerretani_ Col. Κεῤῥητανοὶ Strab. III, p. 111, al. 162;
Martial. XIII, 54, et Plin. III, 3; _Terretani_ Ox. Put. R. 3;
Vulgo _Ceretani_, ut in vet. marm. Κερήτανοι ap. Dion. l. 48;
p. 382. Sed Κεῤῥοιτανοὶ Ptol. II, 6.
359. _Non_ Col. Vulgo _Nec_.
361. _Concane_, non _Concave_, scripti. Κόγκανα Ptol. II, 6; (in
cod. Palat. pro Κούκανα) urbs mediterr. Cantabrorum, hod. _Cangas
de Onis_, Κωγκανοὶ ap. Strab. III, p. 107, al. 159, ubi ita pro
Κωνιακοὶ legendum putabat a Drak. laudatus, Delrius ad Senec.
Hippol. 110; cf. Jani ad Hor. Od. III, iv, 34.
Jamque Ebusus Phœnissa movet, movet Arbacus arma,
Aclyde, vel tenui pugnax instare veruto:
Jam cui Tlepolemus sator, et cui Lindus origo,
Funda bella ferens Baliaris et alite plumbo; 365
Et quos nunc Gravios violato nomine Graium
Œneæ misere domus Ætolaque Tyde.
362. Pityusæ, Πιτυοῦσαι, insulæ maris Balearici prope Hispaniam, a
piceis, quibus abundant, sic dictæ (nam πίτυς est pinus) quarum
major _Ebusus_, minor Ὀφιοῦσα, hodie _Iviça_ et _Formentara_.
Posterior tam parva est, ut a quibusdam nulla ejus ratio habeatur.
Livius XXVIII, 37, _Pityusam_ sing. num. dixit, et Plin. III, 5,
extr. _Pityusæ a Græcis dictæ: nunc Ebusus vocatur utraque.
Phœnissa_, Phœnicum, vel Pœnorum colonia, quibus יבושה _Jebuso_, a
_siccatis ficubus_, dictam suspicabatur Bochartus.
--_Ebusus_ Diodoro V, 16, Ἔρεσος, et Dioni Cass. XLIII, p. 258,
Ἔβεσος dicitur; Ern. Ἄρταβροι, seu Ἄρταβραι, memorantur etiam
Eunap. p. 99. Cf. _d’Orville_ ad Chariton VI, 7, p. 549; ed. Lips.
363. _Verutum_, jaculi genus, de quo vid. Lips. Pol. IV, 4; Heyne ad
Virg. Ge. II, 168; Æ. VII, 665.
364, 365. Moverunt arma Baliares, qui a Rhodiis originem ducunt.
Nam τινὲς μετὰ τὴν ἐκ Τροίας ἔφοδον τὰς Γυμνησίας νήσους (h.
_Baliares_, hod. _Majorca_ et _Minorca_) ὑπὸ τῶν Ῥοδίων κτισθῆναι
λέγουσιν, teste Strab. XIV, quocum consentiunt Timæus et alii.
--_Tlepolemus_, Herculis f. qui, Licymnio Argis occiso, exsul venit
Rhodum ins. ibique _Lindum_, Jalyssum et Camirum condidit, quæ loca
in unam postea urbem, Rhodum, coaluere, vid. Hom. Iliad. β, 653...
671; Pind. Ol. VII, 49 sq.; Strab. XIV, p. 655, al. 749 sq.;
Diodor. IV, 58... 60; V, 19, et Heyne ad Apollod. II, vii, 6, et
II, viii, 2. Verba _cui Tlepol. s._ Dausq. et Cell. ad _Rhodam_,
Ῥόδην, (nunc _Roses_) Hisp. Tarrac. urbem, ad Pyrenæum sitam,
referunt; paulo durius, opinor, etsi hoc oppidum a Rhodiis conditum,
et postea a Massiliensibus restitutum tradit Strabo l.c.
366, 367. _Gravios_ dicit nomen et originem habere a _Graiis_ s.
Græcis, quorum dux Diomedes, _Ætoliæ_ rex, _Tydei_ f. et _Œnei_
nepos, Hispaniam quoque adiit (cf. Dionys. Perieg. v. 483 sq.),
_Tydenque_, Graviorum urbem, condidit et ex patris nomine vocavit;
vid. ad I, 235, et cf. XVI, 369, ubi _Tinde_, quæ Diomedis Thracis
regia fuit, pro _Tyde_ reponebant Salmas. ad Solin. p.m. 631, al.
898, et Gronov. Diatr. Stat. c. 55, p. 364, ut Sil. Diomedem Ætolum
cum Thracio confuderit. Refragantur Drak. et N. Heins. ad l.c. et
Voss. ad Mel. p. 133. Cf. de Diomede Heyne ad Apollod. I, viii, 4...
6, et Exc. I, ad Virg. Æn. XI. Τοῦδαι urbs Γρουΐων in Hispania ap.
Ptol. III, 6; _Tyde_ eorum castellum Plin. IV, 20. _Tude_ Antonin.
hodie _Tuy_ in Gallicia.
362. _Ebosos_, secunda correpta, malebat N. Heins. ut Ἐβοῦσος,
Ἔβοσος et _Ebosia_ ap. Stat. Silv. I, vi, 15. Vid. quos Drak.
citavit, Gevart. Lectt. Papin. I, 41, et Gronov. Diatr. Stat. c.
14. Sed _Ebusus_ dicitur Plin. III, 5, extr. Mel. II, 7; Livius
XXII, 20, et, producta media, Avien. descr. orbis 621; Gr.
Ἔβουσος, Ἔβυσος (Strab. III, p. 240 et 254) et Ptol. Ἔβυσσος.
Mox _Arbacus_ Col. prob. N. Heins. quoniam Ἀρβάκη ap. Steph. Byz.
urbs Celtiberiæ, _Arbachi_, vel _Arbaci_ ap. Aurel. Vict. de viris
illustr. c. 61, et _Arrebaci_ ap. Plin. III, 3; ubi tamen Harduin.
recte edidit _Arevaci_, quibus _Arevam_ fl. nunc _Arlanzo_ nomen
dedisse, Plinius ibid. extr. tradit. Ἀρεουάκοι Strab. III, p. 112
al. 162 et 246. Ἀρεουάκαι Ptol. II, 6; _Arbatus_ Put. R. 3; Parm.
_Arbutus_ Ox. Vulgatum _Artabrus_ respuit N. Heins. quoniam gentem
Artabrum nullam esse manifeste prodat Plin. IV, 22, quem tamen
refellit Resendius Antiq. Lusit. I, 22; _Artabrus_ certe Lusitan.
prom. (nunc _Cap de Fineterre_) memoratur Plin. II, 108; IV, 21,
et _Arrotrebæ_ atque _Arrotrebarum_ vel Celticum prom. IV, 20, et
bis c. 22. Hoc Strab. III, p. 106, al. 154 et Ptol. II, 6: Νέριον
ἄκρον dicitur: sed ille adcolas ejus Ἀρτάβρους et Ἀροτρέβας (al.
Ἀρετρέβας) sua ætate adpellatos tradit, hic juxta illud Ἀρταβρῶν
λιμένα ponit. Præterea uterque cum Plin. IV, 22; consentiunt in
eo, quod e regione hujus promont. fuerint insulæ, Græcis a stanno,
κασσιτέρω, _Cassiterides_ dictæ, ad quas Silius forte h.l.
respexit, ubi de insulis Hispaniæ agit, quamvis eæ nusquam fuisse
videntur. Conf. et Mela III, 1.
363. _Aclyde_, non _Aclide_, Col. ut VIII, 550; vid. Intpp. ad
Virg. Æn. VII, 730, et ad Val. Fl. VI, 99; Lips. Poliorc. IV, 4,
et Salmas. ad Trebell. Claudium c. 14; _tereti veruto_ emend.
Cerda ad Virg. Æ. VII, 665. Sed differentiam forte inter _veru
Sabellum_ Maronis et _verutum Arbacorum_ Silii fuisse, idemque
_tenue_ simul et _teres_ esse posse, monet Drak.
364. _Lyndus_ alii, etiam Drak. et Lefeb. Sed est Λίνδος;
vid. not.
365. _Funda_, non _Fervida_, scripti; prob. etiam Dausq. propter
copulum _et_; _ferens_, h.e. inferens, movens, ex c. Col. et
priscis edd. restitui, idque non spernendum videbatur Drak., qui
conf. I, 386; X, 68; Stat. Th. III, 665; VIII, 76; add. Ovid.
Epist. VIII, 26. Sic et _ferre tela_ IX, 545; _vulnera_ forte
V, 235; certe ap. Virg. Æn. XI, 749; _f. plagam_ Æn. X, 797;
XII, 299: φέρειν πόλεμον, φόνον, θάνατον, ἄρεα, πῆμα, etc. Vulgo
_gerens_. Sed _serens_ ex emendat. N. Heins. recepere Drak. et
Lefeb. vid. ad I, 394; 235. _Baliaris_, non _Balearis_, Col.
Βαλλιαρίδες certe Straboni esse et Βαλιαρίδες Steph. Byz. monet
N. Heins. et Drak. laudat Tenull. ad Frontin. III, iii, 16, et
Salmas. exerc. Plin. p. 199.
366. _Gravidos_ ed. Ven. vid. ad I, 235.
Dat Carthago viros, Teucro fundata vetusto,
Phocaicæ dant Emporiæ, dat Tarraco pubem
Vitifera, et Latio tantum cessura Lyæo. 370
368. _Carthago_ Nova, quæ, Polybio Καινόπολις Polyæno _Phœnissa_, et
a sparti copia in vicinis campis _Spartaria_ et ἡ Σπαρταγενὴς Plin.
XXXI, 8; Anton. Itin. p. 396, ed. Wess. et Appian. Hisp. c. 12,
nobis vero _Cartagena_ dicitur, ab Hasdrubale paulo ante b. Punicum
II condita; vid. Polyb. II, 13; Strab. III, p. 157 sq., Bochart.
Chan. I, 35; Hard. ad Plin. XIX, 2, et Schweigh. V. Cl. ad Appian.
t. III, p. 218 sq.; Silius vero h.l. et XV, 192, Teucrum urbis
conditorem facit, ut Justin. XLIV, 3. Quosdam Teucri comites, non
ipsum huc venisse tradit Strabo l.c. De Teucro ejusque exsilio vid.
Heynii Exc. XXIII, ad Virg. Æn. I, et Jani ad Hor. Od. I, vii, 21.
De situ, dignitate, et interitu urbis vid. Livius XXVI, 42.
369. _Emporiæ_, Ἐμπορίαι Ptol. II, 6, nunc _Ampurias_, urbs Hisp.
Tarrac. prope Pyrenæos et mare mediterr. sita.
--_Phocaicæ_; cf. Liv. XXVI, 19. A Massiliensibus eam conditam
memorant Strab. III, p. 110, al. 159; Scylax in Periplo p. 2; Steph.
Byz. et alii: nam Massilia etiam Phocæensium colonia fuit. Cf.
omnino Liv. XXXIV, 9, et Plin. III, 3, seu 4, ex quibus etiam
intelligitur, cur _Emporiæ_ in plur. dicantur et Ἐμπορεῖον Δίπολις
Strab. l.c.
--_Tarraco_, hod. _Tarragona_, in ora Cataloniæ, unde pars Hispaniæ
olim Tarraconensis dicta: nam fuit quondam urbs in his oris
maritimarum opulentissima, teste Mela II, 6, ævoque Strabonis numero
civium ne ipsi quidem Carthagini cessit.
370. Cf. Plin. XIV, 6.
--_Tarraco Campano tantum cessura Lyæo_ iisdem fere verbis dixit
Martial. XIII, 118. _Lyæo Latio_, vinis Latii, quæ olim generosa
fuere, ut Falerna, Massica, etc.
369. _dant T._ R. 3, et Med. quod arridebat N. Heins. vid. ad v.
222 et 288.
370. _Lyeo_ quidam. Sed est Λυαϊος, quoniam vinum λύει, solvit
curas.
Hos inter clara thoracis luce nitebat
Sedetana cohors, quam Sucro rigentibus undis
Atque altrix celsa mittebat Sætabis arce,
Sætabis et telas Arabum sprevisse superba,
Et Pelusiaco filum componere lino. 375
Mandonius populis, domitorque insignis equorum
Inperitat Cæso, et socio stant castra labore.
371. _Thoracis_ linei, Drak. ad IX, 587; cf. ad v. 270.
372. _Sedetani_ prope Celtiberiam, cujus gentis caput Cæsaraugusta,
nunc _Saragossa_. Plin. II, 3; Ptol. II, 6.
--_Sucro_ oppidum apud Antonin. et Liv. XXVIII, 24 (hod. _Alzira_),
sed fluvius inter Saguntum et Carthaginem, nunc _Xucar_, ap. Plin.
III, 3; Ptol. II, 6, et Strab. III, p. 159.
--_rigentibus undis_, ut v. 671.
373. _Sætabis_, hod. forsan _Xativa_ in regno Valentiæ, ad fluvium
ejusdem nominis, qui in Sucronem influit.
--_altrix_, vid. ad I, 218.
--_celsa arce_, quia in colle sita.
374. _A Sætabi tertia in Europa lino palma_, etc. Plin. XIX, 1. Hinc
_sudaria Sætaba_, ap. Catull. epigr. XXV, cf. Casaub. ad Strab. III,
p. 99.
--Cf. ad v. 24, 25, et Plin. l.c.
375. _filum componere_, vid. ad I, 39.
376. _domitor equorum_, ut apud Virg. Æ. VII, 651 et 691, ubi vid.
Heyne.
377. _socio stant castra labore_, vid. ad v. 173.
372. _Sedetana_ Col. et Put. probb. N. Heins. et Draken.
_Hedetana_ emend. Modius. Veteres auctt. admodum variant.
_Sedetani_ memorantur Livio XXVIII, 24; XXIX, 1, 2; XXXI, 49;
XXXIV, 20: Σηδητανία Appian. Hisp. c. 77; _Edetani_, seu
_Hedetani_, Ἠδητανοὶ Ptolem. II, 6, et Plin. III, 3; Σιδητανοὶ
Strab. III, p. 112; _Editani_ Gruter. p. 481. Vulgatum _Sedentana_
tuentur J. Marca in Marc. Hispan. II, 6, et Dausq. Sed nemo
Sedentanorum mentionem facit.
373. _Sætabis_ Col. ut in marmorr., in numo ant. ap. Anton.
Augustin. Dial. VII, et in vetustis codd. Grat. Cyneg. 41;
Σαιταβὶς etiam Ptol. II, 6. Ita N. Heins. et Drak. Conf. Inscript.
ap. Murator. p. 1077, n. 4. Vulgo _Setabis_, ut et XVI, 475;
Σέταβις Strab. III, pag. 110 al. 160. Sic et ap. Plin. Præf. pr.
et III, 3; XIX, 1; _arte_, pro _arce_, quidam.
374. _sprevisse_ (ἀοριστῶς pro spernere) _superba_, scripti cum
R. 3; Parm. Med. quod et Dausq. amplectabatur. Vulgo _superbas_.
375. _linum c. lino_, vel _filum c. filo_ malebat Vlit. ad Grat.
Cyn. 41.
At Vettonum alas Balarus probat æquore aperto.
Hic adeo, quum ver placidum flatusque tepescit,
Concubitus servans tacitos, grex perstat equarum, 380
Et Venerem occultam genitali concipit aura.
Sed non multa dies generi, properatque senectus,
Septimaque his stabulis longissima ducitur æstas.
378. _Vettones_ populus Lusitaniæ circa Tagum, inter Durium et Anam.
--_probat_, pro ducit, ut sup. _agit_, _rapit_, _raptat_, _trahit_;
(nam poeta variat) propr. forte lustrat. _Probare_ certe est
examinare, inspicere v.c. opus, athletas, hostias apud Cic. Agr. II,
34; Verr. I, 54; Off. I, 40; _p. villam publicam_, ap. Liv. IV, 22,
ubi vid. Drak. Schmidius interpretatur: re ipsa demonstrat, egregios
esse in planis campis milites.
379. Cf. XVI, 365, 366. Constat, in Lusitania, circa Olisiponem opp.
(_Lisbonam_) et Tagum amnem, equas _Favonio flante_ obversas
animalem concipere spiritum, idque partum fieri et gigni
pernicissimum ita: sed _triennium vitæ_ non excedere. Ita Plin.
VIII, 42; cf. Varr. R. R. II, i, 9; Colum. VI, xxvii, 3 sq., et
Solin. c. 23. Silius pro triennio septem annos habet exemplo Virg.
Ge. III, 271 sqq., ubi vid. Cerda et Heyne. Verba Justini XLIV, 3,
hæc sunt: «Fabula ex equarum fecunditate et gregum multitudine nata,
qui tanti in Gallæcia et Lusitania, ac tam pernices visuntur, ut non
immerito vento ipso concepti videantur.»
380. _servans_, observans, ut VI, 384... 563; VII, 442... 522; VIII,
351; N. Heins. Add. V, 45; XV, 217; XVI, 317.
383. _stabulis_, h. equis stabulantibus, vel qui stabulis quam bello
aptiores sunt, ut _naufragia_, _servitia_, _aucupia_, etc. Ita
Dausq. cujus altera ratio: _his_ equis in _stabulis_, minus
probanda.
378. _Vectonum_ Col. h.l. et XVI, 366, ut in antt. exempl.
Cæsaris; Livii et Plinii. Sed _Vettonum_ reposui, quam scripturam
etiam defendit N. Heins. ad h.l. et ad Prudent. περὶ στεφ.
III, 187, etsi inf. XVI, 366, Dausq. carpit, qui idem sentiebat.
Gr. Οὐέττονες, et sic quoque ap. Gruter. p. 383, n. 7, et p. 591;
_Vasconum_ Parm. Vulgo _Vetonum. præit æquore_ conj. N. Heins. non
invito metro. Præstiterit _alis volat_, vel potius _alas rapit_,
ut ap. Virg. Æ. VII, 725; X, 178. Sed vid. not.
380. _perstat_ (h.e. stat, ut ap. Virg. Ge. III, 273.) Col. prob.
N. Heins. qui conf. v. 686, et VI, 385; sed ante hunc versum
nonnihil excidisse putabat; _præstat_ Ox. et Put. Vulgo _prostat_,
quod retinuit Lefeb. _prostrat_ quidam.
383. _Tertiaque_ nonnulli, quos Modius refutat ad Justin. XLIV, 3;
vid. not. _in stabulis_ corrig. D. Heins. _æstas_, non _ætas_,
Col. ut ap. Virg. Georg. III, 190; IV, 207; unde ne Dausq. quidem
displicebat.
At non Sarmaticos adtollens Uxama muros
Tam levibus persultat equis: hinc venit in arma 385
Haud ævi fragilis sonipes, crudoque vigore
Asper frena pati, aut jussis parere magistris.
Rhyndacus his ductor; telum sparus: ore ferarum
Et rictu horrificant galeas; venatibus ævum
Transigitur, vel, more patrum, vis raptaque pascunt. 390
384. Quæ de vitæ genere et armis notantur, Sarmatica sunt; Ern.
coll. Strab. VII, p. 480; ubi et equi Scythici ὀξεῖς καὶ δυσπειθεῖς
adpellantur, unde h.l. _crudus vigor_, ferocitas et contumacia
nondum arte domita.
385. _Tam levibus_, ad cursum agilibus; nam equi Ἴβηρες ἔασι θοοὶ
πόδας ἠνεμόεντας teste Oppiano, quem laudat Dausq. cf. ad v. 379.
--_persultant_ proprie equi.
386. _crudo_, vid. ad I, 405.
387. Cf. Virg. Ge. III, 208.
--_jussis magistris_, vid. ad I, 173, et Heins. ad Ovid. Epist.
XV, 83.
388. _sparus_, ut VIII, 521, εἶδος ἀκοντιοῦ in Gloss. Labb. Drak.,
qui laudat Donat. ad Liv. XXXIV, 15, et Pontan. in Gloss. prisco
Gall. h.v. cf. Heyne ad Virg. Æ. XI, 682.
--_ore ferarum_, etc.; cf. II, 156.
390. _rapta pascunt_ Sarmatas et Iberos, Dausq.
384. _Suvana_ Put. _Saunia_ Parm. Vulgo _Susana_, cujus nemo
meminit. _Suxama_ Col. unde _Uxama_ emend. N. Heins. quod recepi
cum Drak. et Lefeb. qui posterior _Sarmaticam_ urbis originem,
Heinsio ignotam, a _Jaxamatis_, gente Sarmatica, repetit. _Uxama_
memoratur Plin. III, 3; duplex Οὔξαμα ἀργέλλαι, et Οὔξαμα Βάρκα
Ptol. II, in Gallæciæ litore Marianæ III, 18, et Antonino in
itinere ab Asturica Cæsaraugustam; nunc forte _Osma_ ad Durium, in
vet. Castilia. Sed si poeta non omnem prorsus ordinem neglexit,
quod in urbibus quidem, non vero in partibus Hispaniæ describendis
fecit, h.l. vel Lusitaniæ, vel Hisp. Bæt. urbem designare debebat.
Forsan itaque leg. _Sucrana_, de qua v. Plin. III, 1; vel
_Cartama_, cujus opp. pulcherrima monumenta præclare exposuit
Carter. _Reise von Gibraltar nach Malaga_ p. 204 sqq.
387. _jussis magistri_ emend. Dausq. et recepit Cell.
388. _Rhyndacus_; non _Rindacus_, in priscis libris. Ῥύνδακος
Mysiæ fl.
Fulgent præcipuis Parnasia Castulo signis,
Et celebre Oceano atque alternis æstibus Hispal,
Ac Nebrissa Dionyseis conscia thyrsis,
Quam Satyri coluere leves, redimitaque sacra
Nebride, et arcano Mænas nocturna Lyæo. 395
391. _Parnasia Castulo_, vid. sup. ad v. 97.
392. _Hispal_, seu _Hispalis_, nunc _Sevilla_, Andalusiæ caput, urbs
Hisp. Bæticæ, ad dextram ripam Bætis, qui non procul ab ea in sinum
Gaditanum fluit, et hinc æstum marinum statis vicibus adcipit.
--_Hispalis_ ad Bætin fl. ubi sunt æstuaria ex oceano Gaditano
confluentia, de quibus, vid. Strab. III, p. 206 sq., et Plin. II,
97; Ern.
--_celebre Oceano_, h. magna, quam faciebat, mercatura.
--_alternis æstibus_, ἀψοῤῥόῳ ὕδατι, ut ap. Prop. II, xxvi, 54; cf.
XV, 226... 237.
393. _Nebrissa_, hodie _Lebrixa_, inter Hispalin et mare sita. Quæ
de sacris, vel orgiis Bacchi, ibi agitatis, memorantur, ad lusum
ingenii, ex similitudine voce. _Nebrissa_ et _nebris_ ortum,
referenda videntur. cf. tamen ad v. 101 sq., et ad VII, 171. Res,
vel loca _conscia_ dicuntur eorum, quæ in ipsis fiunt, vel quæ in se
continent. cf. mox v. 399; (ubi vid. Drak.) V, 23; VIII, 531; Heyne
ad Tibull. I, vii, 48, et Burm. ad Val. Fl. I, 5.
394. _Satyri leves_, agiles et veloces, vel leviter saltantes ac
salientes, ἐλαφροὶ, κοῦφοι, vel etiam hilares, læti, jocosi,
φιλοπαίγμονες, quibus _graves_, βαρεῖς, obponuntur. cf. Jani ad Hor.
Od. I, i, 31; II, xi, 6, et Burm. ad Val. Fl. I, 389.
395. _Nebris_, νεβρίς, pellis hinnuli, νεβρου, quam Bacchus et
Bacchæ gestabant, unde ille βασσαρεὺς, νεβρώδης, νεβριδόστολος, seu
νεβριδόπεπλος, hæ βασσαρίδες dicuntur. vid. Cl. Hermann. Mythol.
Lyricorum p. 261, 262, et Jani ad Hor. Od. I, xviii, 11.
--_Mænas nocturna Lyæo_, sacra nocturna celebrans, νυκτελοῦσα τὰ
Ὄργια, in honorem Bacchi, qui inde Νυκτέλιος, νύκτερος Orph. H.
LI, 4, et Virg. Georg. IV, 521, _nocturnus_ vocatur. Sed vid. V.L.
--_Lyæo arcano_, ut ἄῤῥητος et κρύφιος apud Orph. H. XXIX, 3, cujus
τελετὰς effari nefas est, vel cujus sacra secreto et noctu aguntur,
cujusque orgiis et mysteriis secessus, a profanis remoti et
phantasiæ incendendæ apti, conveniunt. Forte et poeta respexit ad
λικνοφόρους, vel κανηφόρους, quæ vannum mysticam Iacchi pluresque
cistas (λίκνα, seu κανᾶ) ferebant, in quibus τὰ μυστικα Bacchi, vel
Cereris erant recondita, de quibus vid. Spanh. ad Callim. H. in Cer.
v. 127.
391. _Fulgent_ ex. Put. recepi cum Drak. auctore N. Heins. Vulgo
_Fulget_, quod non minus probum. _Parsania_ Col.
393. _Dei Nysæis conscia_, vel etiam _concita_ pro _conscia_, quod
voc. mox sequitur, conj. N. Heins., quoniam secunda syll. in
_Dionysius_ corripi solet. Bacchus vero non tantum Διόνυσος, sed
etiam Διώνυσος et Διώνυσσος poetis dicitur v.c. Hom. Il. η, 132,
135; Odyss. ω, 74, et H. in Bacch. I, pr. Hesiod. Theog. vss. 940,
946. Callim. II. in Cer. v. 71, et Fragm. 171.
395. _arcano_ Col. et quidam alii, quod recepit Drak. non repugn.
N. Heins. Quos secutus sum, etsi tertium casum cum _nocturna_
junctum vix alibi reperias, unde non levis me suspicio tenet, pro
_arcano_ poetam _acclan̅s_, h.e. _acclamans Lyæo_, (clamans, io
Bacche! Evoe!) vel _orgia agens_, vel simile quid scripsisse, et
compendium scripturæ fraudi fuisse librariis; _hortando_ R. 3, et
Parm. Vulgatam lect. _Hortano_ ab Horta urbe, prope Nebrissam
sita, cujus tamen nemo mentionem facit, repetebat Marsus.
_Ortano_, h.e. _Oretano_, conj. Rosweidus, laudatus a Dausq., qui
ipse _hortanti_ proponebat; _Orthano_, vel rectius _Orthanæ_ h.e.
Baccho, ingeniose tentabat N. Heins. et prius valde arridebat
Drak. Ὀρθανὴς deus Atheniens. Priapo similis, et ab erecta, ὀρθῆ,
ut putant, virilitate dictus: Priapus vero Bacchi comes, (_B.
rustica proles_ Tibull. I, iv, 7) qui cum eo a quibusdam
confunditur. Vid. Meurs. Ath. Act. II, 14; quosque Heins. et Drak.
citarunt. Strab. XIII, p. 404, al. 587; Hesych. v. Ὀρθανὴς (non
Ὀρηθανὴς) Plat. in Phaone ap. Athen. Deipn. X, p. 441; Tzetz. ad
Lycophr. Alex. v. 538 (ubi Ὀρθανὴν leg. pro Ὀρθάγην) Palmer.
Exerc. in auctt. Gr. p. 783; Athen. I, 23, p. 30, et Voss. ad Mel.
II, 11, p. 133. Sed non ipse Bacchus Ὀρθανὴς dicitur, et tum duo
certe h.l. sum Bacchi nomina: _Lyæus_ enim, etsi propr. adject.
est, semper simpl. Bacchus vocatur. _Orthana_ tamen exhibet ed.
Genev. quod perperam ab editorr. Amstelod. in _Hortano_ mutatum
monebat Salvinius, a Drak. in fine Præfat. laudatus. _Orthane_,
græca forma, scripsit Lefeb. qui male interpretatur: redimita s.
n. et in O. Lyæo, h.e. cum orthane, phallo Ebræorum, quem gestat
in extremo thyrso. _Menas_ Dausq. Lefeb. et alii. Sed est Μαινὰς.
398. _Ter quinos decies_ conj. Mariang. Accurs. ad Auson. Epist.
X, 5, non improb. Lef.
Arganthoniacos armat Carteia nepotes.
Rex proavis fuit humani ditissimus ævi,
Ter denos decies emensus belliger annos.
Armat Tartessos, stabulanti conscia Phœbo,
Et Munda, Emathios Italis paritura labores: 400
Nec decus auriferæ cessavit Corduba terræ.
396. _Carteia_, ad Calpen promont. in ora oceani Gaditani (Liv.
XXVIII, 30), urbs olim inclita, metallis abundans (Diodor. VI, 9),
et primum a Phœnicibus inhabitata, deinde a Pœnis capta, quæ Græcis
quondam _Tartessos_ dicta, si fides habenda Plin. III, 1; Mell. II,
6; Pausan. Hellad. VI, p. 378, et Strab. III, p. 148, C, et 151, B;
quia forte post Tartessi excidium ejus mereatura et nomen Carteiam
translatum, quod suspicatur _P. Flores in Espanna Sagrada P. IX_.
Silius omnino utramque urbem distinguit, et Arganthonium Carteiæ
regem facit, non, ut alii, Gaditanum, et, ut plerique, Tartessiorum
regem: nam Carteiæ, Tartessi et Gadium nomina a veteribus permisceri
solent. Wessel. ad Antonin. Itin. p. 407, Carteiam putat esse, quæ
nunc _Rocadillo_ adpellatur. Carteiam vero Calpen esse, et,
Tartessus quæ fuerit, non constare, monet Vales. ad Exc. Peiresc.
pag. 72. Confer Schweigh. V.C. ad Appian. Hisp. c. 2, et inpr.
Carteri Itin. (_Reise von Gibraltar nach Malaga_), pag. 30... 69,
ubi copiose de fatis et situ Carteiæ disputat.
396... 398. _Arganthonium_ CL annos vixisse tradunt Anacr. ap. Plin.
VII, 48; Strab. III, p. 225; Phlegont. de longævis c. 4 (ubi vid.
Meurs.), Censorin. et Lucian. in Macrobiis; sed CXX annos memorant
Herodot. I, 163 (ubi vid. Wessel.); Lycophr. Schol. p. 94; Cic. de
Sen. c. 19, et Asin. Pollio ap. Val. Max. VIII, 13, ext. 4.
399. _Tartessus_, portos Hispaniæ, Phœnicum navigationibus
celeberrimus, inter duo Bætis ostia, cujus ne vestigium quidem ullum
Strabonis ætate reliquum fuit. Sed jam Salomonis ævo hæc urbs, vel,
quod Carter l.c. probabilius fecit, Carteia, tum תרשׁישׁ dicta,
mercatura inclaruit; vid. Bochart. Geogr. S. III, 7, p. 160... 165;
et Michaelis Spicileg. Georg. ext. hebr. post Bochartum P. I. p.
82 sq.
--_stabulanti conscia Phœbo_, ubi sol equorum stabula habet, et ad
hæc eos disjunctos ducit, h.e. occidit. Cf. VI, pr. X, 538, et Ovid.
Met. XIV, 416.
--_conscia stabulanti Phœbo_, quia ad Oceanum occiduum ultra
Hispaniam sita est; Ern. coll. v. 411, et Virgil. Æneid. lib. XI,
v. 913.
--_conscia_, vid. ad vers. 393.
400. _Munda_ ab hodierna ejusdem nominis urbe tertio Hispanorum
milliario aberat. De priscis ejus monumm. vid. Carter. l.c. p. 190
sqq. Prope eam Cæsar atroci prœlio cum Pompeii M. filiis conflixit,
vid. Strab. III; Dion. XLIII, p. 233; Liv. Epit. CXV; Flor. IV, 2;
Hirt. b. Hisp. c. 29 seqq.
--_labores Emathios_, calamitatem, qualem experti sunt in Emathia,
h.e. Macedonia, ad Philippos et Pharsalum, vid. Heyne ad Virg. Ge.
I, 489 sqq.
401. _Corduba_, nunc _Cordova_, Lucani et utriusque Senecæ patria.
--_auriferæ terræ_, Hispaniæ. Cf. I, 155... 228 sqq., et inpr. a
Drak. laud. Martial. IX, 61.
400. _Hemathios_ scripsere Drak. et Lef.
401. _æriferæ_ ex Plin. XXXVIII, 2, adfectate corrigi posse
notabat Dausq.
Hos duxere viros flaventi vertice Phorcys,
Spiciferisque gravis bellator Arauricus oris,
Æquales ævi; genuit quos ubere ripa
Palladio Bætis umbratus cornua ramo. 405
402. _flaventi vertice_, juvenis, vel pulcher. vid. ad I, 438.
403. _Spiciferis oris_, cultis terris agrisque, quibus Hispania
maxime Bætica excelluit, _gravis_, noxius et timendus, ut I, 412;
_aves cultis graves_ dixit Ovid. Fast. I, 683; de Bæticæ regionis
fertilitate vid. Plin. III, 1; ibid. XVII, 12, _olea non alia major
in Bætica arbor_. Ern.
405. _Palladio ramo_, oliva (vid. ad v. 324, et I, 238.) qua utraque
Bætis ripa consita est. Bene comparant Martial. XII, 100.
--_cornua_, vid. ad I, 415.
402. _Phorcys_ Col. nomen a Deo marino desumtum, qui Φόρκυς, seu
Φόρκυν, sed et Φόρκος (ut _Phorcus_ inf. X, 174) dicitur. Vulgo
_Phorcis_.
403. _Arauricus_ Col. ut V, 557. Ab _Araurio_, Galliæ Narbon. fl.,
qui aliis Rauraris vocatur, nomen deductum suspicabatur N. Heins.
_Aranticus_, _Aranthicus_, _Avaricus_ in reliquis libris.
405. _Bætis_, Βαῖτις, in membranis. Vulgg. _Bethis_, vel _Bætes_.
Talia Sidonius per campos agmina ductor
Pulvere nigrantes raptat, lustransque sub armis,
Qua visu comprendere erat, fulgentia signa,
Ibat ovans, longaque umbram tellure trahebat.
Non aliter, quoties perlabitur æquora curru, 410
Extremamque petit, Phœbea cubilia, Tethyn
Frenatis Neptunus equis; fluit omnis ab antris
Nereidum chorus, et sueto certamine nandi
Candida perspicuo connectunt brachia ponto.
407. _raptat_, raptim ducit, ut _rapit_ ap. Virg. Æn. VII, 725,
et X, 178.
408. _erat_, ἐξῆν.
409. Longe _umbram_, h.e. densam pulveris nubem excitat, exercitu
iter faciente.
410. Comparatio ad ducem, et, quæ eum sequuntur, copias spectat.
Conf. Virg. Æn. V, 816 sqq.
--_perlabitur æquora curru_, ut ibid. I, 147, 155, 156.
411. _Extremam Tethyn_, occident. Oceanum, cf. v. 60.
--_Phœbea cubilia_, cf. Ovid. Met. II, 68 seq.
412. _antris_, ut v. 49.
407. _lustransque_ scripti; _lustrasque_ R. 2. Vulgo _lustratque_.
410. _curru_ Colon. et Ox. Vulgatum _cursu_ male defendit Dausq.
414. _connectunt_ e Col. restituendum censebat N. Heins. ad h.l.
et ad Ovid. Epist. V, 48. Sed vulgata _convertunt_ loco forte non
movenda erat, judice etiam Drak., quia magis natantium, ut
_nectere_, vel _jungere brachia_ saltantium gestus exprimit.
At Pyrenæi frondosa cacumina montis 415
Turbata Pœnus terrarum pace petebat.
Pyrene celsa nimbosi verticis arce
Divisos Celtis late prospectat Iberos,
Atque æterna tenet magnis divortia terris.
415 sq. De transitu H. per Pyrenæum saltum cf. Polyb. III, 35, 40,
et Liv. XXI, 22.
418. _Prospectare_ et _spectare_ de situ urbium montiumque; vid.
Burmann. ad Phædr. II, 5.
--Montes Pyrenæi Hispaniam a Gallia dirimunt.
419. _æterna divortia_, δεινῶς de tantis montibus.
418. _late_ scripti. Vulgatum _alte_ tuetur Dausq., ut sit ὑψόθεν,
ex alto.
Nomen Bebrycia duxere a virgine colles, 420
Hospitis Alcidæ crimen; qui, sorte laborum
Geryonæ peteret quum longa tricorporis arva,
Possessus Baccho, sæva Bebrycis in aula
Lugendam formæ sine virginitate reliquit
Pyrenen, letique Deus, si credere fas est, 425
Causa fuit leti miseræ Deus: edidit alvo
Namque ut serpentem, patriasque exhorruit iras,
Confestim dulces liquit turbata penates.
420. Pyrenæi montes, quos Strabo III, fulminum ictu, et Diodor. V,
35 (ubi vid. Wessel.), ab igne pastorum, quo combusti sint, dictos
tradit, nomen h.l. adcepisse finguntur a Pyrene, Bebrycis, in his
montibus regnantis, filia, ab Hercule compressa, et a feris
discerpta. «Quæ de Hercule ac Pyrene traduntur, fabulosa in primis
arbitror,» Plin. III, 1.
422. Cf. I, 277 sq.
--_longa_, longinqua, longo spatio remota, vid. Drak. ad IV, 374; V,
9; VI, 628, et ad Liv. IV, 18; Heins. ad Ovid. Rem. Am. vers. 595,
et Broukh. ad Tibull. I, iv, 18.
423. Aula Bebrycis ultra Hispaniæ limitem in finibus Volcarum
quærenda, cf. v. 443 sq., et XV, 497. Bebryces postea Narbonenses
dicti, et diversi ab Asiaticis in Mysia. vid. Tzetz. ad Lycophr.
Cassandr. v. 516, et 1305.
--_Possessus Baccho_ ebrius. Vox _sæva_ vulgo refertur ad
crudelitatem Amyci, Bebrycum ad Pontum Euxinum regis, de quo vid.
Heyne ad Apollod. I, ix, 20, et II, v, 9. Tum poeta nomina
fabulasque confudit, ut sup. v. 253, et forte mox v. 427.
424. _formæ_, ἕνεκα.
422. _Geryonæ_, ut XIII, 201, scripti cum priscis edd. _Gerionis_
primus edidit Buschius in ed. Wolfii Basil. Gr. Γηρυόνης et
Γηρυὼν. Vid. Heyne ad Apollod. p. 386, et, quos Drak. laudat,
Heins. ad Virg. Æn. VIII, 202; ad Ovid. Epist. VIII, 9; ad Vellei.
Pat. I, 1; Gronov. ad Senec. Herc. fur. v. 1170, et Agamemn.
v. 841; Serv. ad Virg. Æn. VII, 662.
426. Vulgatam distinct. _miseræ, Deus edidit alvo. Namque_, etc.
mutavit N. Heins., qui et τὸ _patriasque_ pro _patrias_ ex
scriptis et editis ante Marsum libris restituit. Tum Pyrene
serpentem peperisse dicitur: quod quia offendit VV. DD., quum
tamen hæc narratio, teste, quem Drak. excitavit, Plin. III, 1, et
ipso quoque Silio v. 425, fabulosa inprimis fuerit; ex ingenio
hunc locum sanare conati sunt. Davis. ad Cæs. b. G. III, 20,
tentabat _edit ut alvo_, et Barth. _miseræ Deus: edita ut alvus
(Namque, ut serpentem, patrias e. i.) Confestim_, etc. Dausq.
_Deus: edidit_, vel _dumque edidit alvo_; (scil. Galaten f., ab
Hercule ex Celtici regis filia genitum, teste Diodor. V, 25,
p. 210) _Confestim dulces l. t. penates: Namque, ut serpentem, p.
e. i._, ut alias, _cane pejus et angue_. Docte Salmas. Epist. 85,
conj. _edidit alvo Namque ut Cenchream_; ut librarius _serpentem_,
cujus genus quoddam, maculis sparsum, instar milii granorum,
Κεγχρίης, Κεγχρίνης, seu Κεγχρίτης dicatur, ad oram notaverit,
idque postea in contextum irrepserit. Quod si verum est, vel poeta
Πυρήνην, Bebrycis regis f., ab Hercule compressam, cum Πειρηνῃ
Acheloi quæ ex Neptuno Κεγχρείαν peperit, confudisse, vel Salmas.
hunc errorem ei obtrudisse censendus est. Illud Lefeb., hoc
Draken. nobisque probabilius videtur.
Tum noctem Alcidæ solis plangebat in antris,
Et promissa viri silvis narrabat opacis; 430
Donec mœrentem ingratos raptoris amores,
Tendentemque manus, atque hospitis arma vocantem
Diripuere feræ: laceros Tirynthius artus,
Dum remeat victor, lacrimis perfudit, et amens
Palluit invento dilectæ virginis ore. 435
429. _noctem_, concubitiun, ut II, 503; _solis_ pro sola; nisi malis
antra deserta ab incolis, ut _desolata_ XII, 12, et οἰοπόλος passim
ap. Hom. interpretari cum Drak. qui laudat. IV, 560; Ovid. Epist. X,
129; XI, 84; ej. Am. III, vi, 50, et Rem. Am. 579; Val. Fl. IV, 5;
Sen. Hippol. 66, et Agam. 436; Gifan. Ind. Lucret. et VV. DD. ad
Tibull. I, ii, 35, et ad Prop. I, ii, 11; II, xv, 7.
430. Cf. Virg. Ecl. II, 5.
434. _Dum remeat victor_, occiso Geryone. Cf. I, 276, 283.
435. virgo, ut _puella_ et Gr. παρθένος, quæcumque in flore ætatis
est, etsi vel nupta est, vel jam peperit. vid. Gesner in Thes. hh.
vv. Jani ad Hor. Od. II, viii, 23; III, xi, 35, et xxii, 2; quique a
Drak. laudatur Serv. ad Virg. Ecl. VI, 47, et Æn. XI, 687. Sic et
νύμφη pro nupta. vid. Cl. Kœppen ad Hom. Iliad. γ, 130, et Heyne
Obss. ad Tibull. III, i, 21.
429. _in auris_ R. 3, et Med. _arvis_ quædam edd. antt. prob.
N. Heins.
At voce Herculea percussa cacumina montis
Intremuere jugis: mœsto clamore ciebat
Pyrenen; scopulique omnes ac lustra ferarum
Pyrenen resonant: tumulo tum membra reponit,
Supremum inlacrimans; nec honos intercidit aevo, 440
Defletumque tenent montes per secula nomen.
436. _percuti_, _feriri_, _quati_, _ici_, _pulsari_, _verberari_
dicuntur montes, vel loca clamore, voce, rumoribus, etc., vid. Drak.
ad IV, 7, Burm. ad Val. Fl. I, 743; II, 91; V, 273, et ad Ovid.
Fast. III, 741.
436. _At_, non _Ac_, Col. et Put. _motis_ malebat N. Heins.
_summis_ Burm. ad Val. Fl. II, 91.
439. _resonant_ scripti, et R. 2. Sed teste Lefeb. non nisi duo
MSS. id exhibent, et duo alii (qui sint, ut solet, tacuit)
_reboant_, quæ vulgata lectio tum omnino præferenda est, et
placuit etiam Drak. ut firma et stentoria Herculis vox declaretur;
_memorant_ Parm. et Med.
440. _intercidet_ duo scripti et R. 2; teste Lefeb. qui id
recepit.
Jamque per et colles, et densos abjete lucos
Bebryciæ Pœnus fines transcenderat aulæ.
Inde ferox quæsitum armis per inhospita rura
Volcarum populatur iter, tumidique minaces 445
Adcedit Rhodani festino milite ripas.
Aggeribus caput Alpinis, et rupe nivali
Proserit in Celtas, ingentemque extrahit amnem
Spumanti Rhodanus proscindens gurgite campos,
Ac propere in pontum lato ruit incitus alveo. 450
444. Hannibal, peragrato Volcarum agro, Rhodanum trajicit, cf.
Polyb. III, 41... 43, et Liv. XXI, 26... 28. _Volcæ_ in Gallia
Narbonensi sunt vel Tectosages, vel Aricomici, qui posteriores ad
Rhodanum usque, teste Strab. IV, p. 129, vel ad utramque ejus ripam
habitarunt, si fides habenda Liv. l.c.
445. _iter populatur_, hoc est, facit cum vastatione agrorum, ut
apud Virg. Æn. XII, 525. Lenz.
447. Ex Alpibus _caput proserit_, oritur, ut _extrahit amnem_. Cf.
Virg. Æn. VI, 831, et V.L.
448. _Proserit_ Col. ut ap. Lucan. IV, 412; Plaut. Asin. IV, i,
50; Avien. descr. orb. 342; 702; _exserere_ sup. I, 30; Sen. Herc.
fur. 594, et Œdip. 532. Ita N. Heins. et Drak. _Procidit_ Put.
Vulgo _Prosilit_.
449. _vortice_ coll. Virg. Ge. I, 481, conj. Lefeb. pro _gurgite_,
quod voc. mox vss. 452 et 457, repetitur. Drak. v. 452, commendat
Burm. emendat. _vorticibus anhelis_ coll. Claud. R. P. I, 25, ubi
tamen Heinsius ex MSS. et nostro loco _gurgitibus anhelis_
reposuit.
Auget opes stanti similis, tacitoque liquore
Mixtus Arar; quem gurgitibus complexus anhelis
Cunctantem inmergit pelago, raptumque per arva
Ferre vetat patrium vicina ad litora nomen.
Invadunt alacres inimicum pontibus amnem: 455
Nunc celso capite et cervicibus arma tuentur,
Nunc validis gurges certatim frangitur ulnis.
451. Rhodanus præter alios fluvios _Ararim_ ad Lugdunum, (vid. Liv.
XXI, 31; Polyb. III, 49) et, propior ostiis, _Druentiam_ (v. 468
sq.) excipit.
--_Auget opes_, confer ad I, 606.
452. _Arar_, vel _Araris_, (nunc _Saone_) ex Vogeso monte ortus,
tanta lenitate, ut cernere non possis, in utram partem labatur,
(vid. Cæs. b. Gall. I, 12.) Rhodanus vero rapido cursu fluit. Cf.
XV, 504; Plin. III, 4; Claud. Cons. Mall. Theod. vers. 53, in Rufin.
II, 111, et in Eutrop. II, 267; Lucan. I, 433; VI, 475.
454. Arar Rhodani nomen adcipit.
455. Conf. Polyb. et Liv. II. cc.
--_inimicum pontibus_, inpatientem pontis.
456. _arma tuentur_ scilicet ab aquæ injuria, scripti et editi
ante Nicandrum, qui primus _tenentur_ edidit; quod servavit Lefeb.
457. _undis_ Oxon. et Puteol. cum R. 3; Parm. Med.
Fluminea sonipes religatus ducitur alno,
Bellua nec retinet tardante Libyssa timore:
Nam trabibus vada, et injecta tellure repertum 460
Connexas operire trabes, ac ducere in altum
Paulatim ripæ resolutis aggere vinclis.
458. _Equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur_,
Liv. l.l.
--_alno_, scapha, ex trunco alni excavatæ, ut IV, 491, et XII, 522,
ubi vid. Drak.
459. _Bellua Libyssa_, elephanti.
--_retinet_, remoratur transitum.
460. _vada_, flumen, vid. ad I, 52.
461. _trabes_, naves, pontis in modum junctas, cf. Polyb. III, 46,
et Liv. XXI, 28.
--_ducere in altum_, alveum fluminis, _aggere ripæ_, ab rate, a
terra in amnem porrecta, et parte superiore ripæ religata,
_resolutis vinculis_, quibus altera ratis huic erat copulata; ita
Liv. loc. laud. _gregis fremebundo_, fremebundi, _inlapsu_ in
fluvium (ut apud Liv. _excidere sævientes quidam in flumen_), vel
potius in ratem, _territus Rhodanus, stagnisque_, etc., aquis e
fundo fluvii erutis torquendo et agitando undas murmur emisit. Lenz.
460. _ratibus vada_ edd. Paris. prob. Dausq.
461. _operire rates_, quod et nobis in mentem venit, emend.
N. Heinsius qui et vers. 462, _revolutis_ malebat. Sed conf. Liv.
XXI, 28.
At gregis inlapsu fremebundo territus acris
Expavit moles Rhodanus, stagnisque refusis
Torsit arenoso minitantia murmura fundo. 465
463. Terror egregie ipsi fluvio tribuitur, cf. ad I, 48, et Virg.
Æn. VIII, 240, et IX, 125.
--_gregis_, ut _gregem elephantorum_ dixit Plin. V, 1; _equorum_,
Cic. Verr. II, 7; _asinorum_, Varr. R. R. II, 6; _armentorum_, Cic.
Phil. III, 12; _ducem gregis_, taurum, Ovid. A. A. I, 326. Conf.
Cerda ad Virg. Æn. I, 185.
--_acris Rhodanus_, ut _ferox_ IV, 61.
--Tum _acris_ est masc. gen. ut _somnus acris_ dicitur Ennio ap.
Priscian. Sed præstiterit jungere _gregis acris_, vel _acris_, h.e.
acres, _moles_, fortes et magnos elephantos.
464. _stagnis refusis_, vid. N. Heins. ad XIV, 349; Burm. ad Val.
Fl. V, 255; Heyne ad Virg. Georg. II, 163, et Æneid. I, 126.
465. _murmura_, fluctus sonantes.
463. _inlapsu_ Col. et Ox. _et lapsu_ Put. Vulgo _allapsu_. Mox
_atras Exp. moles_ conj. N. Heins. quod summopere blandiebatur
Drak. qui conf. Sidon. Apollin. XXII, 58, _nigrantes elephanti_;
Claud. laud. Stil. III, 351, _nigra cervice_; Lucan. VI, 208,
_squalenti tergo_; Avien. descr. orb. v. 777, _tætros elephantos_;
et Græv. ad Flor. II, 6; Add. inf. IV, 618, et IX, 240. Sed vid.
not.
Jamque Tricastinis intendit finibus agmen,
Jam faciles campos, jam rura Vocuntia carpit.
Turbidus hic truncis saxisque Druentia lætum
Ductoris vastavit iter: namque Alpibus ortus,
Avulsas ornos, et adesi fragmina montis 470
Cum sonitu volvens, fertur latrantibus undis,
Ac vada translato mutat fallacia cursu,
Non pediti fidus, patulis non puppibus æquus:
Et tunc, imbre recens fuso, conrepta sub armis
Corpora multa virum spumanti vertice torquens, 475
Inmersit fundo laceris deformia membris.
466. Imitat. Liv. XXI, 31.
--_Tricastini_ et _Vocontii_ inter Rhodanum et Druentiam, in
Delphinatu, habitabant.
467. _faciles campos_, ubi iter facile est, nec montibus impeditur,
ut _facilem adiri planitiem_ XII, 163. _Haud usquam impedita via,
priusquam ad Druentiam fl. pervenit_, Liv. l.c.
--_carpit_, vid. ad I, 569.
468. _Druentia_ (hod. _Durance_, cujus fons in _Mont Genevre_) non
nisi ad _Cabellionem_ (_Cavaillon_) navium patiens est.
--_Druentia_ hoc loco masculini generis, ut apud Strabonem ὁ
Δρουεντίας.
--_lætum_, hucusque prosperum et jucundum, _iter vastavit_, vastum,
h.e. asperum et durum fecit, vel vexavit, turbavit, ut _mentem
vastare_ dixit Sallust. Cat. 15, ubi vid. Corte. Sed cf. V.L.
471. Fluctus et venti _latrare_, _clamare_, _plangere_, _anhelare_,
_gemitum edere_ dicuntur: κῦμα βοάα dixit Hom. Iliad. ξ, 394; μεγάλα
βρέμει, Iliad. δ, 425; μεγάλ᾽ ἴαχε, Iliad. α, 482; Odyss. β, 428;
στόνῳ βρέμουσιν ἀντιπλῆγες ἀκταὶ Sophocl. Antig. v. 603, cf. I, 592;
V, 397, 398, IX, 516; Drak. ad hunc locum, et IV, 524; Burmann. ad
Valer. Flacc. lib. I, vers. 590; Virgil. Georg. lib. III, vers. 261,
et Æneid. lib. VII, vers. 588.
473. _æquus_, ut apud Virg. Georg. lib. III, v. 546.
474. Verba petita e Virg. Æn. I, 100 sq., et 116 sq.
--_sub armis_, armata.
475. _vertice_, id. qd. _vortice_, quæ antiqua scriptura est, ut
_vorsus_, _vortere_, etc. Drak. adscripsit verba Quintil. Inst. Or.
VIII, ii, 7: «Vertex est contorta in se aqua, vel quidquid aliud
similiter vertitur: inde propter flexum capillorum pars est summa
capitis; et ex hoc, quod est in montibus eminentissimum.» Cf. eund.
I, vii, 25; Var. L. ad II, 631; IV, 230; V, 513; VV. DD. ad Virg.
Æn. I, 117; VII, 31; Cellar. Orthogr. lat. T. II, p. 85; ed. III.
Harles. Drak. ad. h.l. et Heins. ad Val. Flacc. VIII, 332.
466. _intendit_ Put. h.e. tendit, contendit, ut in eadem
narratione _tetendit_ ap. Liv. XXI, 31, vel _intendit_ se, seu
iter, ut ap. Liv. IV, 19; X, 43; XXI, 29, 30; Cic. Mur. 9; extr.
Terent. And. II, ii, 6, et al. Conf. Heins. et Burm. ad Val. Fl.
VI, 540, 600; VII, 114; _incendit_ Ox. Vulgo _incedit_.
467. _Vocontia_ alii. Οὐοκόντιοι dicuntur Strab. IV, p. 128, sed
Οὐοκούντιοι p. 140.
469. _tardavit_ conj. N. Heins. _vexavit_, h.e. impedivit, Burm.
ut ap. XXXVI, 30; XLIII, 21. Id recepit Lefeb. coll. Gell. II, 6.
Withof. conj. _ductoris tristavit_, vel _lassavit_, ut apud Ovid.
Met. XI, 730; vel _stitit acris iter_.
Sed jam præteritos ultra meminisse labores
Conspectæ propius demsere paventibus Alpes.
Cuncta gelu canaque æternum grandine tecta
Atque ævi glaciem cohibent: riget ardua montis 480
Ætherei facies, surgentique obvia Phœbo,
Duratas nescit flammis mollire pruinas.
Quantum Tartareus regni pallentis hiatus
Ad manes imos atque atræ stagna paludis
A supera tellure patet: tam longa per auras 485
Erigitur tellus, et cælum intercipit umbra.
477. Memoriam priorum calamitatum delevit majus periculum novusque
terror, conspectis Alpibus incussus, de quarum transitu cf. Liv.
XXI, 32... 38, et Polyb. III, 49... 56.
479 sqq. Imago Alpium earumque altitudinis, quam pluribus, et
nimiis fere passimque obviis, coloribus poeticis exornavit, commode
præmittitur descriptioni periculosissimi et memoria dignissimi
itineris, quod Hann. primus hominum ingressus est.
480. _glaciem ævi_, æternam, perpetuam.
481. _surgenti obvia Phœbo_, præclare ad summam altitudinem
declarandam. Sol quam primum exoritur, et antequam adscendit,
adspicit jam Alpes occidentales, nec tamen radiis suis, qui montem
per totum diem feriunt, æternam glaciem liquefacit. Lenz.
483. Cf. Hom. Iliad. θ, 13 seq. Virg. Ge. II, 291, et Æn. VI, 577
seq.
486. _cælum_, lucis radios.
480. _Æquam ævi glaciem_ tentabat Barth. Adv. VI, 15; et _Æquævam
g._, scil. cum grandine, Dausq. et, qui præterea _tectæ_, ut
græcismus esset, malebat N. Heins. _Atque cui_ Ox. _Pæne ævi
glaciem_ conj. Withof.
481. _Ætheriæ_ in ed. Paris. 1531, irrepsit errore typogr. quem
D. Heins., Dausq., Cell. et alii temere descripserunt.
Nullum ver usquam, nullique æstatis honores:
Sola jugis habitat diris, sedesque tuetur
Perpetuas deformis hiems: illa undique nubes
Huc atras agit, et mixtos cum grandine nimbos. 490
Jam cuncti flatus ventique furentia regna
Alpina posuere domo: caligat in altis
Obtutus saxis, abeuntque in nubila montes.
487. _honores_, munera, fruges ac proventus, ut ap. Virg. Ge. II,
404; Cf. Burm. ad Grat. 376; Bentl. et Jani ad Horat. Od. I, xvii,
16. Τῶν Ἄλπεων τὰ μὲν ἄκρα καὶ τὰ πρὸς τὰς ὑπερβολὰς ἀνήκοντα,
τελέως ἄδενδρα καὶ ψιλὰ πάντ᾽ ἐστὶ, διὰ τὸ συνεχῶς ἐπιμένειν τὴν
χιόνα καὶ θέρους καὶ χειμῶνος· τὰ δ᾽ ὑπὸ μέσην τὴν παρώρειαν ἐξ
ἀμφοῖν τοῖν μεροῖν, ὑλοφόρα καὶ δενδροφόρα, καὶ τὸ ὅλον οἰκήσιμά
ἐστιν. Polyb. III, 55 extr.
492. Iterum poeta in altitudine Alpium exprimenda ingenio suo
indulget.
--_caligat obtutus_, ut fere _caligans fenestra_, quæ tam alta est,
ut despici vix sine oculorum vertigine possit, ap. Juvenal. VI, 31.
Mixtus Athos Tauro, Rhodopeque adjuncta Mimanti,
Ossaque cum Pelio, cumque Hæmo cesserit Othrys. 495
Primus inexpertas adiit Tirynthius arces:
Scindentem nubes, frangentemque ardua montis
Spectarunt Superi, longisque ab origine seclis
Intemerata gradu magna vi saxa domantem.
494. _Mimas_ altissimus Ioniæ mons, prope Chium ins. vid. Hom.
Odyss. γ, 172; Strab. XIII, pag. 645; Plin. V, 29; Ptol. V, 2, et
inpr. Spanh. ad Callim. H. in Del. v. 67.
495. _cesserit_ Alpibus altitudine.
496. Vid. ad II, 356. Verba _scindentem_, _frangentem_ et _domantem_
ad operosum ornatum spectant.
499. _Intemerata gradu_, nullis vestigiis humanis profanata, Drak.
coll. XV, 532, et XVII, 501 seq. _Perseus temeravit nubila volatu_
dixit Stat. Th. III, 463, et _oculis temerare profanis_ Claud. b.
Get. v. 102; _temerato litore_ Lucan. III, 194; conf. ad I, 11, et
II, 472. _Intemerata_, quoniam _sacri_ sunt _fines_, v. 501. _Sacra_
autem dicuntur maria, fontes, fluvii, arbores, et inpr. montes alti
cæloque propiores, propter numina, quæ in iis habitare credebantur:
homines enim, subtiliore quadam naturæ scientia destituti, totum hoc
universum, sidera, aerem, flumina, etc. dæmonibus, seu numinibus,
tanquam motus et agitationis auctoribus, plenum putant, cf. Spanh.
ad Callim. H. in Apoll. v. 112, et inf. IV, 70.
494. _Mimanti_ pro _Minanti_ e Col. revocavit N. Heins. coll.
Ovid. Met. II, 222, et Lucan. VII, 450; v. not.
495. _Phlegeo_ e Col. recepit Lef. et. ad gallicum edit. suæ
indicem, qui mihi ad manus non est, provocat. _Pholoe_ conj.
N. Heins. coll. Stat. Achill. I, 238, et al. Add. inpr. Lucan.
VII, 449. _Pindo_ volebat Dausq. ex Ovid. Met. II, 225, et Plin.
IV, 8; quod recepit Cell. putans vulgatam lect. _Pelio_ legibus
metricis repugnare. Vocatur quidem Πήλιον, sc. ὄρος; sed
δισσύλλαβος vox per συνίζησιν occurrit ap. Catull. a Dausq. laud.
et Virg. Ge. I, 281; Conf. Bentl. ad Hor. Serm. II, viii, 1; et
Gronov. ad Senec. Thyest. v. 233. Similiter _sinuatis_ inf.
VI, 226; VII, 503; X, 182. Conf. sup. ad v. 16. An leg. _Phiceo_,
vel _Phicio_? Τὸ Φίκειον, vel Φίκιον ὄρος in Bœotia, sedes
Sphingis; vid. Heyne ad Apollod. p. 601; _Æmo_ pro _Hæmo_
substituebat Spanhem. ad Callim. H. in Cer. 87.
At miles dubio tardat vestigia gressu, 500
Inpia ceu sacros in fines arma per orbem,
Natura prohibente, ferant, Divisque repugnent.
Contra quæ ductor (non Alpibus ille, nec ullo
Turbatus terrore loci; sed languida monstris
Corda virum fovet hortando, revocatque vigorem): 505
501. _Sacros fines_ Barth. Adv. X, 24, exponit, remotos ab usu
hominum; Cell. in quos non liceat hominibus penetrare. Sic _vetitas
vias_ adcipio IV, 788, et _inlicitas tentare vias_, ap. Val. Fl. I,
197; vel _inlicitas temerare undas_, ib. v. 627, ubi vid. Intpp.
502. _Natura prohibente_, ipsa invita, quse hanc ob causam arduos
montes esse jussit, ne pedibus humanis calcarentur. Lenz.
505. _fovet_, incendit, excitat, ut θάλπειν ἔρωτα, etc.
«Non pudet, obsequio Superum fessosque secundis,
Post belli decus atque acies, dare terga nivosis
Montibus, et segnes submittere rupibus arma?
Nunc, o! nunc, socii, dominantis mœnia Romæ
Credite vos, summumque Jovis conscendere culmen. 510
Hic labor Ausoniam, dabit hic in vincula Thybrim.»
506 sq. Cf. Liv. XXI, 30.
--_obsequio Superum_, etc., favore deorum perpetuaque rerum fortuna
_fessos_, emollitos, ut _f. luxu_ XII, 83.
507. _dare terga_, ut XII, 329, et ap. Prop. III, ix, 6, forma
loquendi, a bellica re petita, ut mox _submittere arma_.
509 sq. Cf. Liv. XXI, 35; Polyb. III, 54, et inf. IX, 213 sqq.
510. _Jovis culmen_, arcem, Capitolium.
--_mœnia Romæ summumque Jovis culmen_ etiam ipsas Alpes dici posse
existimat Lenz. coll. Polyb. III, 54, ἀκροπόλεως φαίνεσθαι διάθεσιν
ἔχειν τὰς Ἄλπεις τῆς ὅλης Ἰταλίας. Sed _Jovis culmen_ non bene Alpes
dixeris, et sublimior est sensus ille, quem et Liv. XXI, 35,
similiter expressit: _mœnia eos jam_ (ita pro _tum_ legendum
crediderim) _transcendere non Italiæ modo, sed etiam urbis romanæ:
uno, aut summum altero prælio arcem et caput Italiæ in manu ac
potestate habituros_.
504. _mæstus_ e scriptis recepit Drak. Sed tum H. simul mœstus et
nullo terrore turbatus fingitur, et vulgatum _monstris_, quod
multo aptius et concinnius est, indoctis librariis deberi, quis
sibi persuadeat? conf. Virg Æn. III, 307; V, 659; VII, 376, et
Heyne ad h.l. Hinc illud servavi ei parenthesin induxi; quod et
tacite Lefeb. fecisse video.
511. _et dabit hic_ Colon.
Nec mora: commotum promissis ditibus agmen
Erigit in collem, et vestigia linquere nota
Herculis edicit magni, crudisque locorum
Ferre pedem, ac proprio turmas evadere calle. 515
Rumpit inadcessos aditus, atque ardua primus
Exsuperat, summaque vocat de rupe cohortes.
514. Adroganter jubet, asperis locis inferri pedem, et propriam a
quovis sibi viam muniri.
--_crudis locorum_ græce pro, cr. locis, h. non perviis, seu nondum
calcatis, cf. ad I, 405: _cruda loca_, nondum trita, ut _rudis
Amphitrite_ Catullo LXIII, 11, mare navibus intactum.
515. _proprio_, quem primus ipse aperuit; N. Heins.
516. _Rumpit aditus_, vid. ad I, 54. Graviter ita et prima et
difficilis rei molitio exprimitur.
517. _Summa rupes_, non summum cacumen Alpium, sed primum, quod
Hannibal adscenderat, montis jugum. Lenz.
512. _quum motum_ emend. N. Heins. et vers. 515, _prono calle_,
quia agmen jam in collem erectum. Sed in Alpium cacumen nondum
evasisse, monet Draken.
Tum, qua durati concreto frigore collis
Lubrica frustratur canenti semita clivo,
Luctantem ferro glaciem premit: haurit hiatu 520
Nix resoluta viros, altoque e culmine præceps
Humenti turmas operit delapsa ruina.
518 seq. Bene comparant Petron. 123. «Sed postquam turmæ nimbos
fregere ligatos, Et pavidus quadrupes undarum vincula rupit,
Incaluere nives; mox flumina montibus altis Undabant modo nata; sed
hæc quoque justa putares. Tum vero malefida prius vestigia lusit,
Decepitque pedes: passim turmæque virique Armaque congesta strue
deplorata jacebant.» Cf. et Liv. XXI, 35 et 36.
--_concreto frigore_, ut ap. Virg. Ge. II, 376.
--_qua lubrica semita frustratur_ sc. pedem (nisi malis Hannibalem),
certum vestigium terræ imponere non sinebat _canens clivus_, nive
obductus, Hannibal _premit glaciem_ sc. pedibus, incedit cum
exercitu super glaciem, _luctantem ferro_, quæ armis et militibus
resistebat, eos quasi subplantabat et prosternebat, etc., quas
ærumnas Pœni in descensu potius passi sunt teste Liv. XXI, 36. Lenz.
521. _e culmine_, non _a c._ scripti.
522. _Umenti_ Col. vid. ad II, 125. _Viventi_ Oxon. _Viventis_
Put. Hinc _Uventi_ legendum putabant N. Heins. ad h.l. et ad Ovid.
Amor. III, v, 6, et Gronov. Diatr. Stat. c. 24. Sed vid. ad
II, 469. _Undanti_ audacter reposuit Lefeb. qui male provocat ad
Petron. v. 122. Vulgatum _Viventes turmas_ mordicus tenebat Dausq.
quia viventes efficacius, quam si mortuos operiri dicas.
Interdum adverso glomeratas turbine Corus
In media ora nives fuscis agit horridus alis:
Aut rursum inmani stridens avulsa procella 525
Nudatis rapit arma viris, volvensque per orbem
Contorto rotat in nubes sublimia flatu.
524. _fuscis alis_, ut XII, 617, quæ atras nubes adducunt, unde et
venti dicuntur _nigri_, _picei_, etc. Cf. Val. Fl. VI, 494, et quos
ibi Ill. Harles. laudat, Broukh. ad Tibull. II, i, 89, et Stanley ad
Æschyli Prom. v. 88.
525. Invertit Maroniana Æn. I, 102.
527. _Contorta flatu_, turbine.
523. _glomeratas_, non _glomeratus_, Colon.
525. _sursum rapit_ conj. N. Heins.
526. _Nudatis viris_, non _Audacis viri_, Col.
Quoque magis subiere jugo, atque, evadere nisi,
Erexere gradum, crescit labor: ardua supra
Sese aperit fessis, et nascitur altera moles, 530
Unde nec edomitos exsudatosque labores
Respexisse libet; tanta formidine plana
Exterrent repetita oculis, atque una pruinæ
Canentis, quacumque datur permittere visus,
Ingeritur facies. Medio sic navita ponto, 535
Quum dulces liquit terras, et inania nullos
Inveniunt ventos securo carbasa malo,
Inmensas prospectat aquas, ac victa profundis
Æquoribus fessus renovat sua lumina cælo.
530. _altera moles_, laboris species et molestia, _nascitur_,
oritur, adparet.
531. _Unde_, ex qua altitudine; quæ tanta erat, ut vix sine quadam
oculorum animique vertigine despicere possent.
--_altera moles_, novus collis, _unde_, de quo. Lenz.
533. _pruinæ_, gelu, seu nivis, ut IV, 744, et ap. Virg. Ge. II,
376; III, 368; IV, 518.
534. _permittere_, mittere. Ubivis nil nisi nivem conspiciunt, qua
totus mons obrutus est, et acies oculorum obtunditur: quod egregia
comparatione illustratur.
536. _inania_, vento non inflata.
537. _securo_, a vi ventorum, quoniam hi quiescunt.
538, 539. Oculos _lassare_, _vincere_ et _consumere_ dicuntur
æquora omniaque ea, quibus videndis diu intenti sunt, quia tum eadem
semper rerum facies redit, nec quidquam novi et jucundi obfertur,
cujus varietate oculi reficiantur quasi et recreentur: παπταίνων
ἐμόγησα dixit Musæus Amor. Leandr. et Herus v. 78. Cf. v. 157, ad
VII, 470; Burm. ad Val. Fl. III, 661, et VI, 174. --ἔκαμον δὲ μοι
ὄσσε Πάντη παπταίνοντε πρὸς ἠεροειδέα πέτρην, dixit Homerus, Odyss.
μ, 232. Lenz.
538. _victa_, fessa.
539. _renovat_, recreat.
--_cælo_, ejus adspectu.
529. _Erepsere gradus_, h.e. lento gradu et quasi repentes montem
transcenderunt, suspic. N. Heins. et _Erepsere gradu_ edidit
Lefeb. Cf. XIII, 332; XV, 617; Hor. Sat. I, v, 79, Stat. Th.
VII, 451. Enimvero Pœni nondum superaverant Alpes, sed _evadere
nituntur_ et in adscendendo clivo _gradum erigunt_, h.e. altius
tollunt: ut taceam, nos _gradu_ non repere.
532. _plana_, quæ arduis et præruptis obponuntur, non _plena_,
Col. et Ox. idemque jam conj. Dausq. conf. Heins. ad Ovid. A. A.
II, 243.
534. _promittere_ Col. quod prob. N. Heins. et recepit Lefeb. ut
sit, extendere oculos, ut _p. capillum ac barbam_ ap. Liv. VI, 16;
_p. tela_ in veterr. ed. Rom. Hirt. B. G. VIII, 9; _p. ramos_ ap.
Colum. V, 6, et ibid. VII, 8; _trans maria promitti_ ex emendat.
N. Heins. quam et adhibet ap. Lucret. IV, 687, 694.
Jamque, super clades atque inportuna locorum, 540
Inluvie rigidæque comæ squalore perenni
Horrida semiferi promunt e rupibus ora;
Atque effusa cavis exesi pumicis antris
Alpina invadit manus, adsuetoque vigore
Per dumos, notasque nives, atque invia pernix 545
Clausum montivagis infestat cursibus hostem.
Mutatur jam forma locis: hic sanguine multo
Infectæ rubuere nives: hic, nescia vinci,
Paulatim glacies sedit tepefacta cruore;
Dumque premit sonipes duro vestigia cornu, 550
Ungula perfossis hæsit comprensa pruinis.
540 seq. Cf. Liv. XXI, 33; Polyb. III, 51... 53.
542. _semiferi_, barbari homines montani.
547. _sanguine multo_ ob stragem Pœnorum Alpinorumque.
550 seq. Cf. Polyb. III, 55, et Liv. XXI, 36, extr.
--_premit vestigia_, ut ap. Virg. Æn. XI, 788.
540. _super cautes_, vel _calles_ scribendum videbatur N. Heinsio.
Sed _super clades_ est, præter stragem, vel ærumnas et
calamitates; vid. ad lib. I, v. 40.
543. _effusa_ scripti; vid. not. ad II, 151. Vulgatum _evulsa_
perperam præferebat Dausq. ut sit emphasis eos notans, qui vi
quadam de novo adsumta, vel expromta se alicunde agunt; quum
potius invitum ac difficilem motum innuat.
549. _cruori_ malebat N. Heins.
551. Vulgg. _compressa_. Sed _comprensa_, vel _deprensa_ corrig.
N. Heins. et prius cum Lefeb. recepi, quia _premit_ proxime
præcessit.
Nec pestis lapsus simplex: abscisa relinquunt
Membra gelu, fractosque asper rigor amputat artus.
Bis senos soles, totidem per vulnera sævas
Emensi noctes, optato vertice sidunt, 555
Castraque præruptis suspendunt ardua saxis.
552, 553. Nec jumentorum lapsus unica calamitas fuit, sed adcessit
etiam hæc, ut pedes, in acuta et rigida glacie hærentes,
frangerentur.
554. Nono id die factum, Polyb. III, 53, et Liv. XXI, 35, tradunt,
et forma orationis ut ap. Virg. Æn. III, 203. Drak.
--_per_, inter, _vulnera_, quæ ad membra fracta et vulnerata,
pugnasque cum montanis initas spectant.
555. _optato vertice sidunt_, ut ap. Virg. Æn. VI, 203.
556. _suspendunt_, vid. ad I, 128.
552. _lapsu_ ex emend. N. Heins. tacite recepit Lefeb. _abscisa_,
non _abscissa_, scripti, ut X, 52, 148. _Abscidere_, vel
_abcidere_ (unde _abscisus_, vel _abcisus_ et _abscidit_, seu
_abcidit_, media producta), ex _abs_, vel _ab_ et _cædere_;
_abscindere_ vero (unde _abscissus_ et _abscidit_, media correpta)
ex _ab_ et _scindere_ compositum est; vid. quos Drak. ad XV, 473,
laudat, Heins. ad Val. Fl. I, 837; ad Prudent. Apotheos. v. 945;
Gronov. ad Liv. XLIV, 5; ad Sen. Phœniss. 194, et Muncker. ad
Fulgent. I, 2; Add. Heins. ad Virg. Ge. II, 23; Æ. IV, 590, et
conf. inf. ad VII, 643.
554. _per scrupea_, vel _lubrica_ conj. N. Heins.
556. _proruptis_ ed. Lefeb. qui id in quibusdam libris antt.
reperiri testatur; _ostendunt_ Med.
At Venus, ancipiti mentem labefacta timore,
Adfatur genitorem, et rumpit mœsta querelas:
«Quis pœnæ modus, aut pereundi terminus, oro,
Æneadis erit? et quando terrasque fretumque 560
Emensis sedisse dabis? cur pellere nostros
A te concessa Pœnus parat urbe nepotes?
Alpibus inposuit Libyen, finemque minatur
Imperio: casus metuit jam Roma Sagunti.
557 sqq. Similis oratio Veneris ap. Virg. Æn. I, 229 sq., et inpr.
X, 16 sqq. Dea Romanis suis timet et de periculo ipsis inminente
queritur, quasi hostis jam ad mœnia urbis esset.
--_mentem labefacta_, ut ap. Virg. Æn. IV, 395.
558. _rumpit querelas_, vid. ad I, 95.
561. _sedisse_ h.e. fixas sedes et pacem.
563. _Libyen_, παθητικῶς, pro exercitu Pœnorum, ut II, 311, et ap.
Virg. Æn. I, 68. Auget rem, ut magis moveat Jovem; Mars.
560. _ecquando_ non male conj. N. Heins. et recepit Lefeb. Cf.
Intpp. ad Virg. Æn. III, 341. Val. Fl. II, 395.
Quo Trojæ extremos cineres, sacramque ruinam, 565
Assaracique larem, et Vestæ secreta feramus,
Da sedem, genitor, tutisque jacere: parumne est,
Exsilia errantes totum quæsîsse per orbem?
Anne iterum capta repetentur Pergama Roma?»
565, 566. Hæc quoque δεινῶς et cum mœroris sensu dicta. Cf. Heyne
ad Virg. Æn. V, 787; IX, 259, et Exc. IX, ad Æn. II.
--_sacra ruina_, ut _Trojæ cineres_, vel potius Palladium διϊπετὲς,
quod cum Penatibus et igne sacro etiam conjunxit Lucan. IX, 990 sq.
Cf. ad I, 251.
568. Cf. Æn. III, 4.
569. Possis hæc ita explicare: An fata Trojæ bis captæ (vid. ad I,
43.) repetentur, Roma bis capta, quam primum Galli expugnarunt? an
Romanis eadem, quæ Trojanis, obtingent? vel: an, Roma iterum capta,
Troja restaurabitur et Pergama recidiva erunt? vel etiam: _an iterum
repetentur Pergama_, h.e. an iterum Romani, a Trojanis oriundi,
Trojam revertentur, Roma capta.