94. _longæ instare senectæ_ conj. N. Heins.

Sic ille: at contra Cirrhæi sanguis Imilce

Castalii, cui materno de nomine dicta

Castulo Phœbei servat cognomina vatis,

Atque ex sacrata repetebat stirpe parentes: 100

97 sqq. Imilce nata _Castulone_, (Liv. XXIV, 41), urbe Punico bello

clarissima, (vid. Liv. XXIII, 19, 20), in finibus Hispaniæ Bæt. et

Tarrac. ad ripas Bætis sita, hod. forte _Cazlona_, vel _Cazorla_.

Poeta in gratiam uxoris tanti viri, vel veterem aliquam famam

secutus, vel sola nominum similitudine ductus, tradit, Castalium

quemdam Cirrhæum h. ex Phocide (ubi _Cirrha_ urbs Delphis vicina, et

_Castalius_ fons, Musis sacer in Parnassi radicibus, est) vel, si

Marianæ II, 9, fides habenda, Cirrhæum Castalium, h.e. Phocensem,

oppidum illud condidisse, et Castulone matris nomine _Castulonem_

(quæ inde inf. v. 391 _Parnassia_ vocatur) adpellasse, ibique

Milichum, Satyri et Myrices Nymphæ filium, unum ex Imilces

majoribus, regnasse: quod etiam a Dausq. laudatus Mariana I, 12,

memorat. Cellarius Geogr. ant. II, 1, p. 124, hæc notat: «Castulo

sive vera Phocensium colonia fuit, sive fictum ita est a poetis;

quod tamen non ratione caret. Nam ut Lud. Nonius c. 64 tradit, mons

urbis bivertex est, ut Parnassus: ab uno latere tenuis scaturigo,

non impar Castalio fonti: etiam numismata ibi reperta, quæ alatum

Pegasum referebant. Sed lusum ita esse, vera nominis origo, a

Bocharto tradita, ostendit, quippe a crepidine fluvii (Arab. קשטלת)

derivat, et ex Strab. confirmat, qui Bætim ad hanc urbem propter

ῥάχεις ὀρῶν rupes amni imminentes, negat esse navigabilem.»

99. Pro _vatis_ forte leg. _fontis_, vel _nati_, ut intelligatur

Castalius fons, vel, unde huic nomen inditum tradunt Probus ad

Virg. Ge. III, 293 et alii, Castalius, Apollonis f.

Tempore quo Bacchus populos domitabat Iberos,

Concutiens thyrso atque armata Mænade Calpen,

Lascivo genitus Satyro nymphaque Myrice,

Milichus indigenis late regnarat in oris,

Cornigeram adtollens genitoris imagine frontem. 105

Hinc patriam clarumque genus referebat Imilce,

Barbarica paulum vitiato nomine lingua.

101. Bacchum in expeditionibus suis in Hispaniam quoque venisse,

ibique a Luso, comite ejus, Lusitaniam, ut a Pane Hispaniam, nomen

adcepisse, memorant Marian. VI, p. 203; Sosthenes ap. Plut. de

flumin. p. 1159; et Varro ap. Plin. III, 1; cf. Diodor. III, 62; et

Voss. Theol. gent. I, 33.

102. _armata_ thyrso et hasta, conf. Ovid. Met. VI, 592 sqq.

105. Vid. ad I, 407 et 415.

106. _Hinc._ ὅθεν, h.e. ἀφ᾽ οὗ, vid. ad I, 283, in Var. Lect.

107. _vitiato nomine_, ut infra, v. 366 _violato_.

103. Leg. f. _Lascivo et genitus_.

104. _Milichus_ scripti, prob. etiam Dausq. quoniam idem nomen ap.

Tac. Ann. XV, 54, 55, 71, et Martial. II, 63 occurrat, idemque

vocis origo (Μείλιχος) prope flagitet. Vulgo _Milicus_, ut ap.

Marian. I, 12.

Quæ tunc sic lacrimis sensim manantibus infit:

«Mene, oblite tua nostram pendere salute,

Abnuis inceptis comitem? sic fœdera nota 110

Primitiæque tori, gelidos ut scandere tecum

Deficiam montes conjux tua? crede vigori

Femineo: castum haud superat labor ullus amorem.

Sin solo adspicimur sexu, fixumque relinqui,

Cedo equidem, nec fata moror: Deus adnuat, oro. 115

109. Suavissima contentio, cujus exemplum poeta petiit a Virg. Æn.

IX, 199 sqq. conf. etiam Lucan. V, 739 sq., 761 sq. Hom. Il. ζ, 407

seq. et inf. VI, 500 sq.

110. _Sic fœdera nota Primitiæque tori_, sic me ab initio conjugii

nostri expertus es, ut credas, me a latere tuo discessuram, utque

justa tibi causa sit, cur me deseras? cf. Virgilium, Æn. II, 44,

_sic notus Ulysses_; et Lucan. V, 767 seq.

112. _crede vigori_, confide audaciæ et viribus meis.

114. Si solam sexus imbecillitatem, non amorem conjugalem et, quos

hic dat atque habet, vires respicis.

--_adspicimur_, dijudicor.

115. _adnuat_, faveat cœptis tuis.

109. _salute_ Col. et Vulgg. _salutem_. Nihil interest.

111. _gelidos ut scandere_ Col. Ox. Parm. probb. Barth. N. Heins.

et Drak. _sic scandere_ Med. et al. Vulgatum _gelidosne scandere_,

Nicandri ingenio procusum, more suo tuetur Dausq. nec deseruit

Lefeb. Metri tamen leges ei non adversantur: (vid. ad VII, 618)

unde frustra _gelidosne escendere_ conj. Davis. ad Cæs. B. G.

VII, 27, prob. Richter. Spec. Obss. crit. p. 74: _gelidos ut s. t.

Deficiar_ emend. N. Heins. ad h.l. et _gelidos nec s. t. Deficior_

idem ad Ovid. Epist. V, 150; ubi usum verbi pass. _defici_ pro

_deficere_ multis quidem exemplis confirmat, sed _defici_ simpl.

sic poni non probavit.

114. _fixumque relinqui_ scripti et editi ante Nicandrum, qui in

Junt. perperam edidit _sexumque relinquis_, quod ipsi Dausq.

displicuit.

I felix, i numinibus votisque secundis,

Atque acies inter flagrantiaque arma, relictæ

Conjugis et nati curam servare memento.

Quippe nec Ausonios tantum, nec tela, nec ignes,

Quantum te, metuo: ruis ipsos acer in enses, 120

Objectasque caput telis, nec te ulla secundo

Eventu satiat virtus: tibi gloria soli

Fine caret, credisque viris ignobile letum

Belligeris in pace mori: tremor inplicat artus,

Nec quemquam horresco, qui se tibi conferat unus. 125

Sed tu, bellorum genitor, miserere, nefasque

Averte, et serva caput inviolabile Teucris.»

116. Cf. Virg. Æn. VI, 546.

118. _memento_, μέμνησο, _servare_ pro serva, sed majore cum vi, ut

passim ap. Horat. _curam servare memento_, ita scil. ut non tui

tantum, sed nostri quoque causa vitæ tuæ parcas, nec temere periculo

te obferas.

120. Quantum tibi metuo, ne quid gravius tibi adcidat, Cell. Male.

_te_ scil. tam audacem gloriæque cupidum; nimiam audaciam tuam

mentisque fervorem. Conf. v. 146; Δαιμόνιε, φθίσει σε τὸ σὸν μένος,

Hom. Il. ζ, 407.

122. _gloria_, gloriæ cupiditas, conf. Ern. clav. Cic.

123 sq. Cf. I, 59, et XIV, 630 sq., et inf. ad v. 145; _ignobile

letum_, ut _mors inhonorata_, _inhonesta_, _ingloria_, _turpis_,

_ignava_, cujus contr. _pulchra_, _honesta_, _honora_, _egregia_,

_speciosa_, quæ manu viri fortis infertur; vid. Ind. et Drak. ad

IV, 607. Sic et _ignobilis_, _inglorius_, δυσκλεὴς dicitur, qui

ruri, vel in otio et pace vitam agit, Homer. Il. ι, 22. Virg. Ge.

II, 486; IV, 564, et Æn. X, 52. Ὁ μέγας δὲ κίνδυνος ἄναλκιν οὐ φῶτα

λαμβάνει. Θανεῖν δ᾽ οἷσιν ἀνάγκα, τί κέ τις ἀνώνυμον γῆρας ἐν σκότῳ

Καθήμενος ἕψοι μάταν, ἁπάντων καλῶν ἄμμορος; Pind. Olympic. I,

129 sq.

125. _se tibi_, suam virtutem tuæ, _conferat_, vel, ut _componat_,

tecum pugnet, ut ap. Virg. Æn. X, 735.

126. _nefas_ ἐναργῶς pro opprobrio, ut _prohibete nefas_ ap. Virg.

Æn. 197.

127. _inviolabile Teucris_ (h. Romanis) junge et cf. ad V, 602.

121. _nec ulla_ R. 3; Parm. Med. _non ulla_ Put.

125. _conferet_ Ox. et. Put.

126. _Sed tu, Bele, oro, genitor, miserere_ coll. I, 73; III, 650;

VIII, 31, et Virg. Æn. I, 626 corrig. Bentl. ad Hor. Od. I, xxxv,

29; ubi vulgatam lect. inter meras nugas refert, quærens, ex qua

uxore, vel amica Mars bella genuerit? Sed _genitor_, vel _pater_

sæpius etiam dicitur vel _auctor_, vel _præses_ alicujus rei, quam

amore et cura quasi paterna complectitur, unde patris instar

colendus est. Sic Jupiter _deorum hominumque pater_, Augustus

_pater patriæ_, Romulus _Romanæ pater urbis_, Ovid. Fast. III, 72;

_Æolus ventorum pater_ Hor. Od. I, iii, 3; Neptunus _genitor

profundi_ Ovid. Metam. XI, 202; Mars νίκης εὐπολέμοιο πατὴρ Hom.

η, in Mart. v. 4. Ita et _genitor fraudum_ inf. XIII, 738: _g.

vitiorum_ Plin. XV, 4; conf. ad I, 606, et Burm. ad Virg. Æn,

I, 155. Schmidio _bellorum genitor_ est, qui bella ex bellis

serit, hisque solis delectatur.

Jamque adeo egressi steterant in litore primo,

Et promota ratis, pendentibus arbore nautis,

Aptabat sensim pulsanti carbasa vento; 130

Quum, lenire metus properans, ægramque levare

Adtonitis mentem curis, sic Hannibal orsus:

«Ominibus parce et lacrimis, fidissima conjux!

Et pace et bello cunctis stat terminus ævi,

Extremumque diem primus tulit: ire per ora 135

Nomen in æternum paucis mens ignea donat,

Quos Pater æthereis Cælestum destinat oris.

129. _ratis_ (proprie nautæ) pandebat vela vento inflanda.

132. _Adtonitis_, quæ mentem uxoris adtonitam, sollicitam faciebant,

ut apud Virg. Æn. VI, 53, _Adtonitæ magna ora domus_, ubi vid.

Heyne. Sic _sollicito labori_ inf. v. 161, ubi vid. not. Quoad

sensum, ad _mentem_ quoque referri potest.

133. Hæc expressa ex Hom. Il. ζ, 486, sq. et Virg. Æn. XII, 72 sq.,

ubi vid. Heyne.

134. Silius variavit Maroniana Æn. VI, 128 sq. et V, 467 sqq.

--_stat_ pro _est_. Vid. ad v. 94.

135. _Extremumque diem primus tulit_, ut _Primus dies dedit

extremum_ ap. Sen. Œd. v. 988. Drak. Cf. ad II, 224. Schmidius male

exponit: extremus dies sc. finis belli qualis sit futurus, primo die

est significatum. Hannibal potius h.l. propositum consiliumque suum

tuetur brevitate vitæ, qua ad materiam gloriæ mature quærendam

incitemur.

--_ire per ora_ v. ad II, 511.

136. _mens ignea_, ut _ardens virtus_ ap. Virg. Æ. VI, 130; et

_ignea virtus_ ap. Lucan. IX, 7. Conf. VI, 209, _donat_, al. _dat_,

ut v. 597.

129. _pandentibus_, vel _tendentibus_, sc. carbasa, in mentem

veniebat. N. Heins. quod languet, quoniam hæc idea jam verbis

_aptabat c._ exprimitur. Idem tamen monebat, vulgatam _pendentibus

arbore_, h. a malo, loco Lucani II, 697, firmari.

134. _æque_ pro _ævi_ suspicit N. Heinsius.

135. _ille per ora_ duo codd. teste Dausq. _ire per auras_ corrig.

Modius. Male.

An Romana juga, et famulas Carthaginis arces

Perpetiar? Stimulant manes, noctisque per umbras

Increpitans genitor: stant aræ atque horrida sacra 140

Ante oculos, brevitasque vetat mutabilis horæ

Prolatare diem: sedeamne, ut noverit una

Me tantum Carthago? et, qui sim, nesciat omnis

Gens hominum? letique metu decora alta relinquam?

138. _juga_, jugum servitutis, a Romanis nobis inpositum.

--_famulas_ cf. ad I, 74.

139. _manes et genitor_, h. manes genitoris mei.

140. _aræ atque horrida sacra_ cf. I, 81 seqq., et ad II, 426 sqq.

141. «Vitæ summa brevis spem nos vetat inchoare longam,» Horat. Od.

I, 4, 22.

--_mutabilis horæ_, temporis modo felicis, modo infausti.

142. _Prolatare diem_ ut ap. Sallust. Cat. 43 ubi vid. Corte.

--_Sedere_ ut καθῆσθαι ap. Hom. Il. ω, 403; et al. pro negligentem,

ignavum, otiosum esse, obscuram agere vitam. Vid. Ind. et Ern. clav.

Cic.

144. _decora alta_, gloriam magnam et præclaram, ut ap. Virg. Æn. X,

737, 875.

143. _sum_ R. 2, non improb. Lefeb. _ut, qui sim, ne sciat omnis_

conj. N. Heins. Tum _ut ne_ pro _ut non_, vel simpl. _ne_, ut

passim ap. Cic. et alios. Vid. Gronov. a Draken. laud. ad Cic. Ep.

ad Qu. fratrem I, 1.

Quantum etenim distant a morte silentia vitæ? 145

Nec tamen incautos laudum exhorresce furores:

Et nobis est lucis honos, gaudetque senecta

Gloria, quum longo titulis celebratur in ævo.

Te quoque magna manent suscepti præmia belli:

Dent modo se Superi, Thybris tibi serviet omnis, 150

Iliacæque nurus, et dives Dardanus auri.»

145. _silentia vitæ_, ut _mutum ævum_ v. 579, vita obscura et

ignobilis, vel hominis otiosi, qui latet et nihil memorabile agit,

qui _vitam silentio peragit_ (Sallust. Cat. pr.), vel _in tenebris

trahit_ (Virg. Æn. II, 92); ut. _vitæ tenebræ_ inf. XV, 70.

Comparant Hor. ad Od. IV, 9, 29. «Paullum sepultæ distat inertiæ

Celata virtus,» et Claud. Cons. Hon. IV, 222. «Vile latens virtus:

quid enim submersa tenebris Proderit obscuro?» cf. ad v. 123.

146. _laudum furores_ vid. ad I, 32.

147. _Et nobis est lucis honos_, τιμη etiam ego non vile vitæ

pretium statuo, non sperno eam. Refellit verba uxoris v. 119 sq.

149 sqq. Nihil aptius dici poterat ad animum muliebrem movendum,

ejusque dolorem mitigandum. Nec tamen minus placent verba Hectoris

apud Homerum, Il. ζ, 454 sq. ubi metu captivitatis uxorem flectere

studet.

150. _Dare se alicui_, sc. faciles dicuntur, qui ad ejus voluntatem

se adcommodant, eique vel omni officiorum genere grati esse student,

vel favent. Cf. Heins. ad Ov. Epist XVI, 161; et Gronov. Diatr.

Stat. c. 20.

--Italia triplici modo designatur, respectu ad Trojanam Romanorum

originem habito.

146. _Nec tamen_, non _Ne tamen_, Col. et Oxon.

147. _Est nobis, est lucis honos_, tamquam ἐνεργητικώτερον,

malebat Dausq.

Dumque ea permixtis inter se fletibus orant,

Confisus pelago celsa de puppe magister

Cunctantem ciet: abripitur divulsa marito.

Hærent intenti vultus, et litora servant, 155

Donec, iter liquidum volucri rapiente carina,

Consumsit visus pontus, tellusque recessit.

156. _iter liquidum_, ὑγρὰ κέλευθα θαλάσσης.

--_rapiente_ vid. ad I, 569.

157. _Consumsit pontus visus_, forte ademit adspectum; _consumere_

vocem dixit Tac. Hist. I, 42; vel finiit conspectum amantium, ut IX,

47; et XV, 411. Sed vid. V.L.

157. Ita scripti, quorum lectionem tuentur N. Heins., Gronov.

Diatr. Stat. c. 40, et Draken. cujus verba sunt: _Pontus visum

consumit_, quum in medium mare provecti nautæ nil nisi undas

undique cernunt, postquam terra jam ex oculis evanuit: (conf. not.

ad v. 538) _recedere_ autem _terra_ dicitur, a qua recedimus, ut

ap. Virg. Æn. III, 72; Ovid. Metam. XI, 466; Val. Fl. II, 8; Stat.

Th. I, 550. Sic et _diffugere et discedere maria_ dixit Val. Fl.

IV, 655: _tellus transit_, quam nos transimus, id. II, 431;

V, 121; conf. Gronov. ad Senec. Med. 164. Ita Drak. qui ad

XV, 215, observat, eodem modo passim dici _rem adtolli et

crescere_, quo propius eam accedamus, et _decrescere_ (v.c. ap.

Claud. R. Pros. I, 190) quo quis longius decedat. Vulgo male h.l.

legitur, _C. visus, tellus pontusque r._ quod misere torsit Barth.

Adv. VI, 15; ubi postremo ad conj. _tellus pone usque recessit_,

confugit.

At Pœnus belli curis avertere amorem

Adparat, et repetit properato mœnia gressu.

Quæ dum perlustrat, crebroque obit omnia visu, 160

Tandem sollicito cessit vis dura labori,

Belligeramque datur somno componere mentem.

159. _mœnia_ putant esse Carthaginem Novam; nec ignoro, eo

Hannibalem, Sagunto capta, in hiberna concessisse, et, quum Gades

profectus Herculi vota exsolvisset, rediisse, teste Liv. XXI, 21 et

22. Sed quoniam nulla hujus urbis ante mentio facta est, crediderim

potius, eum a litore post discessum conjugis, mœnia Gadium

repetiisse; cf. ad v. 3.

161. _vis dura cessit labori_, ab eo victa et fatigata est; Withof.

coll. v. 549.

161. Sensum h.l. non perspexere N. Heins. et Drak. Itaque ille

emend. _solliciti cessit vix cura laboris_; hic vero _solliciti c.

vis dura laboris_, h.e. durus labor, qui sollicitudinem ei

creabat, vel etiam _solliciti c. vix cura sopori_, ut ap. Stat.

Th. VI, 237, _seris vix cessit cura tenebris_. Sed nulla mutatione

opus. Sententia h.l. est: Hannibal (cujus singularis constantia in

laboribus cujuscumque generis ferendis sup. I, 242, et al.

laudatur) tandem curis ærumnisque belli defessus, somno

obprimebatur. _Vis dura_, pertinax et indurata ad laborem (vid.

not. ad I, 558) _labori cessit_, succubuit, ut εἴκειν μαργοσύνῃ

dixit Apollon. III, 795: εἴκειν κακοῖς Æschyl. Prom. 320; _cedere

malis_ Virg. Æn. VI, 95, et alia, quæ vid. ap. Burm. ad Quintil.

Declam. VI, 16; _labori sollicito_, curis belli, quæ animum ejus

sollicitum, inquietum reddebant, eum vexabant, cruciabant, ut

_sollicitus metus_ dicitur Ovid. Trist. III, 11, 10; _amor_ Virg.

Ecl. X, 6 (ubi vid. Heyne); _dolor_ Ovid. Fast. V, 372; _opes_

Hor. Serm. II, vi, 79; _curæ_ Stat. Th. IX, 603: Gr. μέρμερα ἔργα,

μέρμερον κακὸν, vel ἔθνος, etc. conf. ad v. 132. Dura est et ab

h.l. aliena Marsi ratio: _vis dura_, vehemens amoris affectus

cessit post longam belli cogitationem et studium. Lefeb. hæc

adnotat: _durus_, ut in Virg., h. _infatigable_, _opiniâtre_.

165. Vulgo inepte distinguunt _labores Præcipitat, consulta viri,

segnemque_, etc.

Tum pater omnipotens gentem exercere periclis

Dardaniam, et fama sævorum tollere ad astra

Bellorum meditans, priscosque referre labores, 165

Præcipitat consulta viri; segnemque quietem

Terret, et inmissa rumpit formidine somnos.

Jamque per humentem noctis Cyllenius umbram

Aligero lapsu portabat jussa parentis.

163. Hoc H. somnium memorant etiam Liv. XXI, 22; Cic. de Div. I, 24;

Val. Max. I, 7, ext. 1, et Zonaras: sed partes, quas omnes isti

juveni cuidam divina specie tribuunt, Silius sapienter ad Mercurium,

Jovis nuntium somniorumque præsidem, transtulit. Videtur etiam ante

oculos habuisse Virg. Æn. IV, 222 sq., 258 sq. Conf. tamen Polyb.

III, 48, ubi hanc aliasque fabulas, de Hannibalis itinere ejusque

difficultate fictas ridet.

--Drak. monet, ingeniose a poeta causam reddi, cur Romani, quibus

imperium in Pœnos fatis deberetur, initio hujus belli adversissimam

experti sint fortunam. Conf. v. 576; et IX, 348.

165. _priscos referre labores_, bellum Punicum reducere. Ita malim

adcipere, quam cum Drak. de calamitate Gallica.

166. _Præcipitat consulta viri_, stimulat eum ad consilia belli

gerendi et incepta strenue exsequenda.

167. _formidine_, nocturno visu, qui formidinem ei injiciebat.

168. Verba Jovis, quibus Mercurio hoc negotium ab eo injunctum,

omittuntur, quæ narrandi brevitas poetam decet.

--_humentem noctis umbram_ cf. ad II, 469, in V.L.

Nec mora: mulcentem securo membra sopore 170

Adgreditur juvenem, ac monitis incessit amaris:

«Turpe duci totam somno consumere noctem,

O rector Libyæ; vigili stant bella magistro.

Jam maria effusas cernes turbare carinas,

Et Latiam toto pubem volitare profundo, 175

Dum lentus cœpti terra cunctaris Ibera.

170. _mulcentem sopore_, θελγοντα ὑπνῳ.

172. Comparant Hom. Il. β, 24 et 61, Οὐ χρὴ παννύχιον εὕδειν

βουληφόρον ἄνδρα.

173. _stant_, constant, vel nituntur, ut _fama bella stant_ dixit

Curt. III, viii, 7; regnum, vel resp. _stat concordia_, _virtute_,

_disciplina_, etc. Liv. IV, 40; VIII, 7; XV, 19, al. conf. VII, 743;

XVII, 401; Virg. Æn. II, 163; Valer. Flacc. III, 673.

--_stare_ omnino dicitur, quidquid durat, vel firmum, stabile,

immobile, (ut VIII, 649), constans ac certum est, adeoque

observatur, ut _cadere_, quod infirmum est et violatur v.c. _fides_

VI, 472; Val. Fl. VIII, 249; _vultus stans_, h.e. constans et

immotus, XV, 29; et Lucan. V, 214; _voluptas stans_ (stabilis) _et

movens_ Cic. Fin. II, 10, coll. 23; _pax_ Val. Fl. II, 84; ubi vid.

Burm. et ad Petron. 3; et Quinctil. Decl. III, 13. Possis etiam

τὸ _stant_ exponere, dignitatem et auctoritatem obtinent, rebus

prosperis opibusque florent, _vigent_, ut _socio stant castra

labore_ inf. v. 377; conf. Virg. Æn. I, 268; et II, 88; ubi vid.

Heyne.

--_magistro_, duce, imperatore, ut _magister equitum_ etc. Cf.

N. Heins. et Drak. ad h.l. ad VII, 47; et VIII, 389.

174. _maria turbare_ ut ap. Virg. Æn. IV, 566.

176. _lentus cœpti_ conf. Bentl. ad Horat. A. P. v. 172.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 52 / 438 题