Discinctis mos tura dare, atque e lege parentum
Sacrificam lato vestem distinguere clavo.
Pes nudus, tonsæque comæ, castumque cubile:
Inrestincta focis servant altaria flammæ.
Sed nulla effigies, simulacrave nota Deorum 30
Majestate locum, et sacro inplevere timore.
26, 27. Poeta ad Herculem traduxisse videtur, quæ solis cultui
apud Phœnices propria erant. Heliogabalus certe, Bassianus olim
dictus, et Emesæ in Phœnicia natus, ibi ut solis sacerdos προῃει
σχήματι βαρβάρῳ, χιτῶνας χρυσοϋφεῖς καὶ ἁλουργεῖς χειριδωτοὺς καὶ
ποδήρεις ἀνεζωσμένος, τά τε σκέλη σκέπων πάντα ἀπ᾽ ὀνύχων ἐς μήρους,
ἐσθῆσιν ὁμοίως χρυσῷ καὶ πορφύρᾳ πεποικιλμέναις, et, quum Imperator
esset ac Nicomediæ hiemaret, τὴν ἱερωσύνην τοῦ ἐπιχωρίου θεοῦ, ᾗ
ἐντέθραπτο, περιεργότερον ἐξώρχητο· σχήμασί τε ἐσθῆτος
πολυτελεστάτης χρώμενος, διά τε πορφύρας χρυσοῦ ὑφάσμασι,
περιδεραίοις τε καὶ ψελλίοις κοσμομένος·-- ἦν τε αὐτῷ τὸ σχῆμα
μεταξὺ Φοινίσσης ἱερᾶς στολῆς καὶ χλιδῆς Μηδικῆς: unde et principes
Romanorum Heliogabalo et Soli sacra faciebant, ἀνεζωσμένοι χιτῶνας
ποδήρεις καὶ χειριδωτοὺς, νόμῳ Φοινίκων (ut fere h.l. _e lege
parentum_) ἐν μέσῳ φέροντες μίαν πορφυραν ὑποδήμασι τε λίνου
πεποιημένοις ἐχρῶντο, ὥσπερ οἱ κατ᾽ ἐκεῖνα τὰ χωρία προφητεύοντες.
Vid. Herodian. V, 3 et 5. Non ad manum mihi est, quem ex eodem
Herod. docte h.l. illustrasse N. Heins. notavit, Rubenius rei
vestiar. I, 17.
27. _latus_ itaque _clavus_ etiam sacerdotum insigne fuit, et
Baliares, Gaditanis vicini, πλατυσήμους χιτῶνας invenere. Vide quos
Dausq. laudavit, Strab. III, p. 116, al. 169; et Eustath. ad Dionys.
Per. Vid. 65.
28. Ἀνυποδησία in sacris plurium populorum usitata erat. Vid. Spanh.
ad Callim. H. in Cer. vers. 125, et Sagittar. de Nudipedal. vett.
29. Hercules ut in Græcia roboris, sic in Oriente et inpr. Phœnicia,
ubi origo totius fabulæ et ideæ, quam veteres sibi de hoc deo
informarunt, quærenda est, Solis symbolum fuit: unde ignis æternus,
ut in templo Vestæ. Vide Selden. de Molocho in Synt. I. de Diis
Syris c. 6. Cl. Herman. Mythol. Lyricor. pag. 293 seqq.; Voss.
Theol. Gent. II, 15; et quos Drak. laudat, Tristan. Comm. hist.
T. I, p. 494; T. II. p. 165; et Beger. Thes. Brand. T. III, p. 46.
30. Comparant Philostr. vit. Apoll. V, 5, ubi refert, in hoc templo
Herculi Ægyptio et Thebano aras esse, ἀγάλματα δέ αὐτοῖν οὐκ εἶναι·
βωμοὺς δὲ τοῦ μὲν Αἰγυπτίου δύο χαλκοῦς καὶ ἀσήμους, ἕνα δὲ τοῦ
Θηβαίου. Huic loco alium, non minus aptum et memorabilem adjicio ex
Herodiano V, 3, ubi de Phœnicio Solis templo agitur: ἄγαλμα μὲν οὖν,
ὥσπερ παρ᾽ Ἑλλησιν ἢ Ῥωμαίοις (ut h.l. _simulacra nota_ sc. Romanis
atque recepta) οὐδὲν ἐστηκε χειροποιητὸν θεοῦ φέρον εἰκόνα· λίθος δὲ
τίς ἐστι μέγιστος, κάτωθεν περιφερὴς, λήγων εἰς ὀξύτητα. Κωνοειδὲς
αὐτῷ σχῆμα, μέλαινά τε ἡ χροιὰ. διοπετῆτε αὐτὸν εἶναι σεμνολογοῦσιν,
ἐξοχὰς δὲ τινας βραχείας καὶ τύπους δεικνύουσιν· εἰκόνα τε Ἡλίου
ἀνέργαστον εἶναι θέλουσιν, οὕτω βλέποντες. Herculem sub symbolo
ignis inrestincti, non arboris, quod ex v. 691, perperam Dausq.
colligebat, cultum fuisse suspicabatur Drak.
31. _timore_, vide ad I, 82.
26. Non _thura_, a θύω, sed _tura_, a voc. Celt. _tyr_, resina,
recte scribi notat Lefeb. male rem, ex Arabia adlatam, a Celtis
repetens. Servius ad Virg. Ge. I, 57; a _glebis tunsis_, quibuscum
tus de arboribus fluens coalescat, sed melius alii a _tusis_
granis tus dictum putant.
30. _nullæ e. s. vota D._ utique corrigendum censebat N. Heins.
contra sentiente Drak. quo judice mens poetæ est, in hoc templo
simulacrum Herc. non nosci ejusque effigiem non exstare. Vid. not.
In foribus labor Alcidæ Lernæa recisis
Anguibus hydra jacet, nexuque elisa leonis
Ora Cleonæi patulo cælantur hiatu.
Ast Stygius, sævis terrens latratibus umbras, 35
Janitor, æterno tum primum tractus ab antro,
Vincla indignatur, metuitque Megæra catenas.
32. In foribus templi labores Herculis (Thebani) expressi, non vero
pictis tabulis, ut VI, 653 sqq. sed _cælatura_, vel sculptorio et
anaglypho opere (_en bas relief_) quod ex v. 34 intelligitur, et ex
Philostr. l.c. nisi quod hic in ara et columnis τὰ δώδεκα Ἡρακλέους
ἐργα ἐκτετυπῶσθαι λίθου ὄντα, memorat: quæ Silius, Maronis vestigia
premens, ad fores templi transtulit, quæ ita olim ornari solebant.
Drakenb. laudat Cic. Verr. IV, 56; Val. Fl. V, 417; Claud. Cons.
Hon. VI, 44; Ovid. Met. II, 4; Prop. II, xxiii, 2. Cf. Heyne Exc.
XV, ad Virg. Æn. I, 453 sq.; et Not. ad Ge. III, 26 sq; et Æn. VI,
20 sq. Posteriorem locum poeta noster etiam in eo expressit, quod
otium fecit Hannibali ad argumentum sculpturæ perlustrandum, misso
Bostare, qui oraculum consuleret, quemadmodum Æneas interea Achaten
ablegaverat ad Sibyllam adducendam. Qua occasione utitur ad
narrationem de sacris Herculis rebusque ab eo gestis, quæ alioquin
ab h.l. aliena videri possit, carmini suo intexendam. Præterea ad
Virgilii ductum sculpturæ argumentum divisisse videtur. Nam in unis
forium valvis expressa, puto, hydra Lernæa, leo Nemeæus et Cerberus,
v. 32... 37. _Juxta_ vero, h. in alteris valvis (_contra_ ap. Virg.
Æn. VI, 23; et Val. Fl. I, 137), reliqua v. 38... 44. Facile autem
adparet, Silium non nisi sex Herculis _labores_, ἄθλους,
recensuisse, et pugnas cum Antæo, Centauris et Acheloo ad alias res
ab eo gestas spectare. Quis vero poetam ad ejusmodi subtilitatem
exiget?
32. Cf. ad II, 158; et de ipso mytho Cl. Herman. Mythol. Homeri et
Hes. p 75.
33. _leo Cleonæus_, vulgo Νέμεος, vel Νεμεαῖος: nam _Cleone_, seu
_Cleonæ_, Κλεωναὶ, op. Argol. non longe a silva Nemea aberat.
34. _hiatus_, χάσμα ὀδόντων Anacr. II, 4. --_patulus_, ut _Nemeæus
magnus hiatus_ ap. Lucret. V, 24: cf. Burm. ad Val. Fl. I, 34; et
Drak. ad h.l. qui _patulum_ dici monet ob guttur elisum, non ob
malas divulsas, quod Marsus putabat. 35. De Cerbero, et descensu H.
ad inferos vid. Heyne ad Apollod. II, 5, 12. p. 428 sqq.; et Herman.
Mythol. Homeri et Hes. p. 147 et 404. Ipsa verba Silius mutuatus est
a Virg. Æn. VI, 395, 400, 401; et VIII, 296, quod a lectione
sollicitanda VV. DD. revocare debebat. Sed vid. V.L.
37. _Megæra_ pro Furiis.
--_metuit catenas_ præclare ad vim Herculis declarandam.
33. _nixuque_ h.c. magno conamine, Nut. et al. Male! _Ora nexu_,
ἅμμασι, _elisa_, more Herculis, cujus præcipua vis in brachiis
erat, quibus arte adductis leonem ab eo _elisum_ fuisse
(ἀγχθῆναι), omnes fere numi et poetæ declarant. Conf. Drak. ad
h.l. et Heyne ad Apollod. p. 342; sed de vi et usu verbi _elidere_
Bentl. ad Hor. Od. III, xxvii, 60, et voc. _nexus_ Gronov. Diatr.
Stat. c. 25; Gesn. et Burm. ad Quintil. II, viii, 13, et c. 12 pr.
34. _cælantur_ pro _celantur_ recte emend. Bentl. et N. Heins.
35. _Ast, Stygias_, etc. conj. Burm. et mox _inferno tum primum
abstractus_ N. Heins. ad h.l. et ad Ovid. Met. VII, 413. Sed
_æternum antrum_ est, quod jam Drak. col. IX, 118; XIII, 611, et
XVII, 471, docuit, unde numquam abstrahendus erat, ubi æternum
manere debebat.
Juxta Thraces equi, pestisque Erymanthia, et altos
Æripedis ramos superantia cornua cervi.
Nec levior vinci Libycæ telluris alumnus 40
Matre super, stratique genus deforme bimembres
Centauri, frontemque minor nunc amnis Acarnan.
Inter quæ fulget sacratis ignibus Œte,
Ingentemque animam rapiunt ad sidera flammæ.
38. _Equi Thraces_, h.e. Diomedis, Thraciæ regis, ἀνδροφάγοι. Vid.
Heyne ad Apollod. II, 5, 8, p. 370 sqq.
--_pestis E._ aper in Erymantho, monte Arcadiæ. Vid. Heyne l.c. p.
350; _pestis_, ut _p. Lernæa, Nemeæa_, πῆμ᾽ ἀνθρώποις ap. Hesiod.
Theog. v. 329. cf. ad I, 174. [“ad I, 174”: in Not.]
39. _cervus_, vel _cerva Cerynitis_ a poetis fingitur χρυσόκερως,
vel quia Dianæ sacra fuit et omnia divina sunt aurea, vel propter
summam cornuum pulchritudinem; eadem _æripes_, χαλκόπους, ob
præcipuum robur et velocitatem pedum. Vid. Diodor. IV, 13; Qu.
Calab. VI, 223; Heyne ad Virg. Æn. VI, 803; et ad Apollod. II, 5, 3,
p. 348 sqq.
40. Intell. _Antæus_, cujus regia Irasa ad Tritonidem paludem in
Cyrenaica fuit, quique hospites ad luctam provocasse, et tactu
terræ, matris suæ, novas vires collegisse dicitur. Vid. Heyne ad
Apollod. II, v, 11, p. 417 seq.; et ad Pind. Pyth. IX, 185.
41. De Centauris, qui poetis _bimembres_, _biformes_, _semiferi_,
_semihomines_, διφυεῖς, vocantur, et de Herculis pugna cum iis, res
nota vel ex Ovid. Met. XII, 198 sq. vid. Heyne ad Virg. Æn. VII,
674; VIII, 293; ad Apollod. p. 351... 9; et ad Pind. Pyth. II, 41.
42. _amnis Acarnan_, Achelous, fl. Acarnaniæ, quam ab Ætolia
dividit. De ejus lucta cum Hercule vid. Ovid. Met. IX, 8 sq. Herman.
Myth. Lyricor. p. 288 sqq. Heyne ad Apollod., p. 461; et
_Antiquarische Aufsätze_ P. I. De cornibus fluviorum, quæ originem
locumque huic fabulæ dederunt vide ad I, 415.
--_frontem minor_ græce dicitur, qui alterum cornu amisit et frontem
habet truncam. N. Heins. et Drak. contulere Juven. Sat. VIII, 4,
_Curios jam dimidios, numerosque minorem Corvinum_, et Lucan. II,
717, _Rapta puppe minor subducta est montibus Argo_. Add. Val. Fl.
I, 582, _Nec scopulos, aut antra minor tellus_.
--_nunc_, post Herculis luctam, quum antea, ut taurus et ut deus
fluvii, duo cornua haberet. Sic de eadem re Val. Fl. I, 36, _ambobus
jam cornua fracta juvencis_.
43. _Œte_, Οἴτη, mons Thessaliæ, Herculis rogo nobilitatus. Vid.
Heyne ad Apollod. II, 7, 7, p. 480... 6.
--_sacratis ignibus_, fulmine, quo Hercules raptus et inter Deos
relatus est. (Nam in inferis est ejus Εἴδωλον, αὐτὸς δὲ μετ᾽
ἀθανάτοισι θεοῖσι Τέρπεται ἐν θαλίῃς, ut utar verbis Homer. Od. λ,
601.) Cf. Soph. Philoct. 1427. Apollod. l.c. et Diodor. IV, 38 et
39, ubi vid. Wessel.
39. _cervi_ Col. Ox. R. 2, 3; Parm. Med. unde cum Lefeb. recepi.
Sic et ap. Hygin. Fab. 30; Plaut. in Persa I, i, 3; Martial.
IX, 101, et alios, quos laudat Drak., qui tamen vulgatum _cervæ_
retinuit, cui favent Virg. Æ. VI, 803, et quos excitavit Muncker.
ad Hygin. l.c. Nec negari potest, verba ἡ ἔλαφος, ἡ ἵππος, ἡ
πάρδαλις, τίγρις, κύων, ἄρκτος, ut _cerva_, _bos_, _canis_,
_equa_, _panthera_, _tigris_, _leo_, promiscue de utroque sexu
usurpari, et Græcos certe sæpius femin. genere uti. Vid. Muncker.
l.c. Heyne ad Virg. Ge. I, 59; Burm. ad Val. Fl. VI, 70, 71, 347;
Græv. et Spanh. ad Callim. H. in Dian. 102; Ernesti ad Hom. Il. υ,
221 et ad Callim. in Lav. Pall. v. 2; Spanh. de V. et P. N. p. 163
seq. et Drak. ad h.l. qui posterior ita quoque factum monet, ut
alii Herculem Geryonis boves masculos, alii feminas ex Hispania
abduxisse, (vid. ad VI, 629, et Cerda ad Virg. Æ. VIII, 203) et
alii eum equis, alii equabus suis Diomeden objecisse tradiderint.
Vid. Heins. ad Ovid. Epist. IX, 68, et Met. IX, 194. Hinc et
_cornua cervæ_ facile defendi possunt, etsi cornigeras cervas
inveniri negarunt jam olim Aristot. hist. anim. IV, extr. et alii,
quibus suffragantur Swart. Analect. I, 2; Bochart. Hieroz.
III, 17, et Salmas. Exerc. Plin. p. 157; sed reclamant Græv. et
Spanhem. l.c. Schol. ad Eurip. Herc. fur. 375; Scalig. de re poet.
III, 4 et 9; Wessel. ad Diodor. p. 258, 72; conf. Heyne ad
Apollod. p. 349. Omnino in talibus non argutandum, neque poeta ad
physicorum subtilitatem exigendus est.
42. Vulgo male legitur, _frontemque timet minor omnis A._, quæ
verba Cell. ad Acheloum cujus frontem parvuli Acarnanum timuerint,
referebat: Dausq. autem. cujus nugis Barth. temere subscribit, ad
Abantas ὀπισθοκόπους, qui postea in Ætoliam translati et Acarnanes
dicti fuerint. Vid. Hom. Il. β, 542; Plut. Thes. p. 2; Strab. X,
p. 714, A. _frontemque minor nunc omnis A._ Col. _f. timet nunc
omnis A._ Oxon. _f. illinc_ (ab altera parte) _minor amnis A._
conj. Bentl. non improb. Drak. _f. minor truncam amnis A._
indubitate scribendum videbatur N. Heins. ad h.l. et ad Sabini
Epist. III, 91; quod recepere Drak. et Lefeb. Nec dissimulo,
literas _am_ in _truncam_ facile excidere potuisse, quia et
eliduntur, et in initio sq. voc. repetuntur. Sed non adsequor, cur
respuamus τὸ _nunc_, quod non modo optimorum libb. auctoritate
firmatur, sed minus quoque languet, quam _truncam_, cujus vis et
notio voce _minor_ satis declaratur. Itaque revocavi lectionem c.
Col., nisi quod pro _omnis_ reposui _amnis_, cui medelæ, per se
satis obviæ, boni etiam libri favent.
Postquam oculos varia inplevit virtutis imago, 45
Mira dehinc cernit: surgentis mole profundi
Injectum terris subitum mare, nullaque circa
Litora, et infuso stagnantes æquore campos.
Nam qua cæruleis Nereus evolvitur antris,
Atque imo freta contorquet Neptunia fundo, 50
Proruptum exundat pelagus, cæcosque relaxans
Oceanus fontes torrentibus ingruit undis.
45. Vide, quo studio poeta ornatum sectetur. Postquam Hannibal res
præclaras, ab Hercule gestas, in foribus templi expressas viderat,
æstus marinos contemplabatur, et miraculo rei stupebat; ut Syphax
inf. XVI, 195 seqq. Vss. 46... 54 adcessus, et v. 55 sq. recessus
sc. defluxus maris describitur.
--_inplevit_, ad satietatem delectavit.
46. _molem profundi_ (τοῦ βάθους) pro aquarum inmani copia nova
phrasi dictum videbatur Barth. Adv. XXI, 15. Sed quamvis non modo
magnitudinem et difficultatem, sed copiam quoque poetis _molem_
dici, vel tironibus nota res est. Vid. Ind.
49... 50. Cfr. Virg. Æn. II, 419.
49. _cæruleis antris_, ut mox _imo fundo et cæcos_ (reconditos,
profundos) _fontes_.
51. _Proruptum pelagus_, vide Heinsium ad Claudian. de laud.
Stiliconis, II, 462; Heyne ad Virgilium, Æneid. I, 246, in V.L.; et
Exc. VII; Burmann. ad Valerium Flaccum, IV, 507.
45. _variæ_ malebat N. Heins. frustra.
47. _Injectum_ Col. Tell. et omnes fere edd. _Inventum_ Put.
_Innectum_ Parm. _Invectum_ Ox. quod præter Barth. prob.
N. Heins., qui et _Ingestum_ legi posse monet.
51. _Proruptum_, non _Præruptum_. Col.
52. _Oceanus_ scripti et editi ante Marsum, qui primus dedit
_Oceani_, in quo adquiescit Lefeb.
Tum vada, ceu sævo penitus permota tridenti,
Luctantur terris tumefactum inponere pontum.
Mox remeat gurges, tractoque relabitur æstu, 55
Ac ratis erepto campis deserta profundo,
Et fusi transtris exspectant æquora nautæ.
53. _sævo tridenti_, ut ap. Virg. Æn. I, 138, ubi vid. Heyne.
--_tridenti_ sc. Neptuni, quamvis et Nereo tribuitur a Virg. Æn.
II, 418.
55. _æstu_, fluctibus.
--_tracto_, retracto, rejecto. Virg. Æn. X, 307, _retrahitque pedem
simul unda relabens_.
56. _ratis_ et _nautæ exspectant æquora_, æstum maris, quo a terra
continente repellantur.
--_deserta_, relicta in _campis_, litore, terra _erepto p._ recessu
maris.
55. _fractoque_ corrig. N. Heins. ad h.l. ad Val. Fl. VII, 583, et
ad Ovid. Met. XI, 729. Tacite id receptum a Lefeb., nec
displicuisse videtur Draken. qui multis certe exemplis ostendit,
undam, fluctus, æstum, mare _frangi_, quum impetus eorum litore,
scopulis, aliove impedimento retundatur. Plura qui desiderat,
consulat Burm. ad Val. Fl. III, 36, ad Ovid. Epist. VII, 69, et ad
Petron. c. 123. Enimvero mare non ad scopulos, vel litora frangi
solet, quum sponte in recessu post æstum relabitur et residet, sed
quum intumescit. Quare si quid mutandum, _stratoque_ potius
legerem. _Sterni_, ut στορεῖσθαι et καταστορεῖσται, dicitur mare
planum et tranquillum, quod prius intumuerat. Vid. Heyne ad Virg.
Ecl. IX, 57, et Æn. V, 763. Possis etiam _tractutque r. æstus_
refingere, ut _tractus_ undarum ap. Lucan. III, 551; V, 565;
X, 257; et flammarum ap. Virg. Ge. I, 367; Lucret. II, 207, al.
Sed vid. not.
56. _Stat ratis_ conj. N. Heins. et Gron. Obss. IV, 17. quod
iterum, lectore non admonito. recepit Lefeb. nec intercederem,
nisi a vulg. lect. nimis recederet et hæc utique ferri posset.
57. _Et fusi_, quod Dausq. jam divinaverat. Col. et Ox. Vulgo
_Effusi_. Sed _Et fusis in transtris_, h. sedentes, seu jacentes,
a manu ipsius Silii fuisse putabat N. Heins., quod impense
adridebat Drak. coll. VII, 303, et Virg. Æn. I, 214. Plura exempla
vid. ap. Heins. ad Claud. bell. Gild. 327; Burm. ad Val. Fl.
I, 252, et ad Petron. c. 130. Sed nostra forte lectio eodem modo
explicari potest.
Cymothoes ea regna vagæ, pelagique labores
Luna movet: Luna, inmissis per cærula bigis,
Fertque refertque fretum, sequitarque reciproca Tethys. 60
58. Causam æstus, vel fluxus et refluxus maris, jam olim ante
Cartesium quidam, v.c. Pytheas Massiliensis ap. Plut. de plac.
philos. III, 17, a sole, sed plerique rectius a luna repetebant;
quorum sententiam firmarunt potissimum Newton. philos. nat. princip.
mathem. quique hunc excerpsit Edm. Halley _in the true theory of the
tides, in the philos. Transact. N. 226, art. 2_. Cf. _Recueil des
pièces qui ont remporté le prix à l’Acad. roy. des Sciences_, T. IV;
VV. DD. ad Virg. Georg. II, 479; Strab. III, p. 117 sq. loc. class.
Plin. II, 97 (ubi vid. Intpp.), et, quos Drak. laudat, Mand. II, 90;
Claud. Cons. Hon. VI, 499; in Paneg. Mall. Theod. v. 107; Sidon.
Apoll. XXII, 107; et, qui plures causas jungunt, Lucan. I, 412 sq.,
et Mela III, 1.
--_Cymothoes_ (Nereidis ap. Virg. Æn. I, 144. al.), _regna_, h.e.
mare.
--_vagæ_ vid. Broukh., et Heyne ad Tibull. I, 3, 39; et II, 6, 38.
--_labores pelagi_, eleganter pro æstu et recessu maris.
59. _bigis_, vid. Heyne Exe. II, ad Virg. Æn. II.
60. _reciproca T._ ut _revoluta_ ap. Claud. in Ruf. I, 132.
60. _Tethys_, Τηθὺς, priscæ edd. Vulgo _Thetis_, et Lefeb.
_Thetys_, claudicante versu. Draken. laudat Bentl. et Davis. ad
Cæs. b. G. III, 12, et Richter. Specim. Obss. Crit. p. 74.
_Tethys_ ut XVII, 244 et al. pro mari, ut _Thetis_, etsi Deæ sunt
diversæ.
Hæc propere spectata duci: nam multa fatigant.
Curarum prima exercet, subducere bello
Consortem thalami, parvumque sub ubere natum.
Virgineis juvenem tædis, primoque Hymenæo
Inbuerat conjux, memorique tenebat amore. 65
At puer, obsessæ generatus in ore Sagunti,
Bissenos lunæ nondum compleverat orbes.
[61.] _fatigant_ vid. ad I, 63 et V.L.
62. Dulcissimi versus, qui amorem conjugalem et parentis adfectum
spirant. Juvenes harum deliciarum studiosi comparent Hom. Il. ζ, 394
sq. inpr. v. 440 sq., et 474 sq. Lucan. V, 722 sq. Virg. Æn. XII,
435 sq. ubi vid. Heyne. Scalig. Poet. V, 16.
63. _parvum sub ubere natum_, ὑπομάζιον, ut IX, 71. Virg. Æn. V,
285. Stat. Th. III, 683; al. Drak.
64. Conf. XVII, 73, ubi Drak. monet, amorem primum majorem
acrioremque putari secundo.
65. _memori amore_, ut _memori ira_ XIII, 71, ubi Drak. laudat Ovid.
Epist. XXI, 9; et Met. XII, 583; Liv. IX, 29; et Virg. Æn. I, 4, ubi
vid. Heyne.
61, 62. Ita scripti et editi ante Nicandrum, qui in. Junt. primum
vulg. lect. protulit, _nam multa fatigant Pondera curarum, primum
subducere bello_, quæ et ipsa suas veneres habet, et latini
leporis gustum præ se fert. Sed alteram præferunt Mod. Barth.
N. Heins. et Drak. (qui conf. IX, 134; XI, 379; XIII, 468;
XVII, 76) quidquid obloquatur Dausq.
66. _in ore_ scripti et editi ante Marsum, qui dedit _in ora_,
idque exposuit, in regione Saguntina. Quod quum metri legibus
repugnare videret Nicander, reposuit _ad ora_, ut vulgo legitur.
Male! _In ore_ est coram, prope, in conspectu, v.c. _urbis_ ap.
Flor. II, xv, 7; Drak. laudat X, 464, et Senec. de Ben. VII, 19;
conf. Heins. ad Claud. Honor. IV, 270, et ad Ovid. Epist. X, 126:
_more_ R. 2.
Quos, ut seponi stetit et secernere ab armis,
Adfatur ductor: «Spes o Carthaginis altæ,
Nate, nec Æneadum levior metus, amplior, oro, 70
Sis patrio decore, et factis tibi nomina condas,
Quîs superes bellator avum, jamque ægra timoris
Roma tuos numeret lacrimandos matribus annos.
Ni præsaga meos ludunt præcordia sensus,
Ingens hic terris crescit labor: ora parentis 75
Agnosco, torvaque oculos sub fronte minaces,
Vagitumque gravem, atque irarum elementa mearum.
69 sqq. Cf. Val. Fl. I, 267 sq. _amplior sis patrio decore_, major
patre tuo claro: πατρὸς πολλὸν ἀμείνων Hom. l.c. v. 479.
[“Hom. l.c.” i.e. Il. ζ: vid. ad 62 supra]
71. _nomina condas_, famam pares, ut IV, 37.
73. Cf. I, 110 sq., et IV, 729.
--_numeret_, augurans et timens futura pericula.
75. _crescit_ ut ap. Flor. II, 6. «Scipio, qui in exitium Africæ
crescit» Drak.
--_labor_, calamitas, ut πόνος, μόχθος, κόπος: vel qui Romanis
multorum laborum et exitii causa, erit ut _metus Æneadum_, et contra
_spes Carth._ Cf. IV, 815, 816, et ad I, 479.
77. _Vagitum gravem_, signum futuræ fortitudinis, iracundiæ et
fervidi ingenii, unde _Felix_ (terra) _quæ tantis sonuit vagitibus_
dixit Martial. IX, 21, adulator Domitiani.
--_elementa irarum mearum_, prima indicia indolis bellicæ et
virtutis paternæ.
72. _Quîs_ scripti et editi ante Marsum, qui primum _Qui_ male
intulit: _jam gesta timoris_ Oxon. unde _jam justa timoris_, h.
quæ jam timendi causam habeat, suspic. Barth. Adv. VI, 15, et _jam
certa t._, h. quæ jam noverat, olim sibi timendum esse, N. Heins.
qui tamen vulgatum exemplis, a se congestis ad XV, 135, et ad Val.
Fl. III, 737, defendi posse recte monet.
75. _Ingens hic malis_ Oxon. teste Barth. l.c. qui inde non male
conj. _Italis_. Nullam in cod. suo discrepantiam scripturæ ex
Oxon. notatam vidit N. Heins., qui quidem _Ingens Hesperiæ_, vel
_I. hic Teucris_ legi posse, sed vulgatam quoque bene se habere
fatetur, adsent. Draken., qui monet, _terras_ IX, 59; XIII, 790,
893; Val. Fl. I, 631 (ubi vid. Intpp.); Virg. Æ. VI, 870; Sen.
Herc. fur. 250, et al. homines dici, in terra viventes, et
Hannibalem sperasse, Carthaginem non modo Italiæ, sed et totius
terrarum orbis caput a se relictum iri.
Si quis forte Deum tantos inciderit actus,
Ut nostro abrumpat leto primordia rerum;
Hoc pignus belli, conjux, servare labora! 80
Quumque datum fari, duc per cunabula nostra;
Tangat Elissæas palmis puerilibus aras,
Et cineri juret patrio Laurentia bella.
78. Drak. laudat Lucan. V, 659, _licet ingentes abruperit actus_ (ut
et inf. X, 136) _Festinata dies fatis_.
--_Incidere_, abscindere, præcidere, impedire, tollere, id. quod
_abrumpere_ vs. seq. quo eadem sententia exprimitur.
80. _pignus belli_, puerum, qui bellum a me inchoatum continuet;
Ern.
81. Cf. I, 78 sqq.
--_duc per cunabula nostra_, eum puerum sic forma et institue, ut
ego in pueritia institutus sum.
82. _Tangat aras_, ritu eorum, qui precantur et jurant, ut ap. Virg.
Æ. IV, 219; XII, 201; Hor. Od. III, xxiii, 17; Prop. III, xx, 25.
78. _tantis inviderit actis_ conj. Bentl. non improb. Drak. quia
Dii VI, 84, 340; VII, 61; XV, 514, et al. nimium felicibus hominum
rebus invidere, eorumque fortunam omni conatu abrumpere dicantur.
79. _Et_ non male corrig. Bentl., quod prob. Drak. et tacite
recepit Lefeb. _nostra_ maluerit N. Heins. et v. 80 _bellis_, non
male, judice etiam Schmidio, cui tamen _pignus belli_ videtur
esse, qui magnorum bellorum futurus est administrator.
82. Vulgo _Elisæas_, vel _Eliseas_. Vid. ad I, 81.
Inde, ubi flore novo pubescet firmior ætas,
Emicet in Martem, et calcato fœdere victor 85
In Capitolina tumulum mihi vindicet arce.
84. _flore novo_, κουριδίῳ ἄνθει, D. Heins. πρὶν σφῶϊν ὑπὸ
κροτάφοισιν ἰούλους Ἀνθῆσαι, πυκάσαι τε γένυν εὐανθέϊ λάχνῃ Hom.
Od. λ, 318; conf. ad I, 61.
85. _Emicet_, inruat, _in Martem_, ut XV, 158; XVI, 524.
--_calcato fœdere_ ut ap. Stat. Th. III, 208. _Calcare_, ut πατεῖν
pro ὑπερβαίνειν. D. Heins. Tum _calcare fœdus_, ut ὑπερβασίῃ ὅρκια
δηλειν dixit Hom. Il. γ, 107; et, κατὰ δ᾽ ὅρκια πιστὰ πάτησαν, Il.
δ, 157. Sed verbum _calcare_ notionem potius spernendi exprimit, et
nostra dictio petita est a victoris more, quo contemtus et
insultationis causa collum, vel pectus et caput devictorum olim
calcabat, λὰξ ἐν στήθεσι βαίνων Il. ν, 618; de quo copiose
disputavit Barth. ad Stat. Th. II, 713. Ἐχθροῖσιν αὐτοῦ ζῶντ᾽
ἐπεμβῆναι ποδὶ, et οὐ γὰρ θανόντι και προσεμβῆναι σε χρὴ dixit
Sophocl. in Electra et Ajace. Hinc πατεῖν pro καταφρονεῖν v.c. ap.
Anacr. XLVI, 6, Σοφίη, Τρόπος πατεῖται, et ap. Aristophan. Equit.,
p. 596, Βουλὴν πατήσεις καὶ στρατηγοὺς κλαστήσεις, cf. ad VI, 414
et 550.
86. _tumulum_ inanem sc. honararium, cenotaphium, ut ap. Tac. Ann.
II, 7; Virg. Æn. VI, 380, 506; et Suet. Claud. I; conf. XV, 807.
86. _dedicet_ omnino scribendum censebat N. Heins. coll. vet
epigr. ap. Trebell. Pollion. in vita Aureoli (_pontem Aureoli
dedicat et tumulum_) et Gruter. Inscr. p. 931. Sed Drak. putat,
vulgata lect. non male exprimi jactantiam Hannibalis, qui in
Capitolio locum, quasi ad se pertineat et injuste a Romanis
possideatur, sibi _vindicari_ velit, ut in eo sepeliatur: proprie
enim _vindicari_ a nobis ea, quæ nostra sint, sed quorum
possessione exciderimus.
Tu vero, tanti felix quam gloria partus
Exspectat, veneranda fide, discede periclis
Incerti Martis, durosque relinque labores:
Nos clausæ nivibus rupes, subpostaque cælo 90
Saxa manent, nos, Alcidæ mirante noverca,
Sudatus labor, et, bellis labor acrior, Alpes.
Quod si promissum vertat Fortuna favorem,
Lævaque sit cœptis, te longa stare senecta
Ævumque extendisse velim: tua justior ætas, 95
Ultra me inproperæ ducant cui fila Sorores.»
88. _fide_ Drak. et Lefeb. non male adcipiunt pro _fidei_, ut
_segnitie_ IX, 6; cf. II, 409, IV, 574, XVI, 249, et de ipso
archaismo VV. DD. ad Hor. Od. III, 7, 4; et Sat. I, 3, 95, ad Virg.
Ge. I, 208; Gell. IX, 14; Heins. et Burm. ad Ovid. Met. III, 341.
90. _subposta cælo Saxa_; Alpes tam altæ, ut cælum ferre videantur.
Cf. I, 202; XI, 136, 217; XII, 73.
91. _Alcidæ noverca_, Junone, conf. ad II, 356.
93. Similis color orationis ap. Virg. Æn. IX, 211 sq.
94. _Lævus_, ut _sinister_ et σκαιὸς, adversus; cf. VV. DD. ad Virg.
Ge. IV, 7; Burm. et Heins. ad Val. Fl. I, 370, IV, 540.
--_stare_ vid. ad II, 639, in V.L.
95. _justior_, ut δίκαιος pro ἄξιος, D. Heins, _tua vita dignior
ætas_, Virg. Æn. IX, 212.
96. _cui fila ducant Ultra me_, longiora meis, h.e. cui longiorem,
quam mihi, vitam dent.
--_Sorores_, Parcæ, _inproperæ_, tardæ in filo rumpendo, ut _Sorores
pigræ_ ap. Stat. Silv. II, 3, 21; ex emendat. Heinsii, quem vid. ad
Ovid. Met. IV, 470, Drak.