His ubi turbatas hortatibus inpulit aures, 580
Inde petit tumulum, summo quem vertice montis
Amphitryoniades spectandum ex æquore nautis
Struxerat, et grato cineres decorarat honore.
580. _inpulit aures_ ut ap. Virg. Æn. XII, 618, et Ge. IV, 349.
--_Inpellere_, ut _pellere_, _quatere_, _ferire_, _pulsare_,
_percutere_, _verberare_ aures, vel oculos: de quo v. Drak. ad
III, 694, et IV, 7; Burm. ad Quintil. Declam. 301, p. 584, et ad
Val. Fl. I, 743.
581. _tumulum_, sepulcrum, quod Hercules Zacyntho, socio et comiti
suo, exstruxerat. Conf. I, 274 sqq.
Excitus sede (horrendum) prorumpit ab ima
Cæruleus maculis auro squalentibus anguis. 585
584. Serpentis portentum, et ipsa quoque verba petita sunt ex Virg.
Æn. V, 84. sqq. coll. II, 203 seq. ad quæ loca vid. Heyne. Ab
omnibus fere antiquis populis, et primum quidem, ut videtur, a
Phœnicibus et Ægyptiis, (de quibus vid. Philo apud Euseb. Præp.
Evang. I, 10, p. 40 seq. ed. Vales., Bochart. Hieroz. P. II, p. 429;
Ælian. H. Æn. XI, 17; Herodot. II, 72; Barth. ad St. Th. V, 460)
serpentibus aliquid divini tribui, ipsique ἀγαθοὶ δαίμονες et Dii
quoque haberi solebant. Eorum symbolis genios inprimis hominum et
locorum adumbratos fuisse, docent præter Heyn. l.c. et D. Heins. ac
Drak. ad h.l., Seguin. Diss. de Agathodæm. et in Select. Numism.
p. 85. Gorius ad Donii Incr. antt. p. 44; Meurs. ad Lycophr.
Cassandr. v. 1473; Spanh. de Usu et Pr. N. Diss. III, p. 173, 192.
Acta Erudit. A. 1723, p. 84 seq. Conf. inf. ad VI, 283 seq. Nec
cuiquam id mirum videbitur, qui meminerit, serpentes olim τὸ
ἐγχώριον, ubertatem, potentiam, felicitatem, (vid. Seguin. et Spanh.
ll.cc.) sapientiam, (unde Apollonium, quamvis, ut Pythagoræus, a
comedendis carnibus abstinuerit, δρακόντων καρδίας δήπου καὶ ἥπατος
ἀπογεύσασθαι, ὡς ἂν καὶ τῆς παρὰ τούτοις κοινωνήσοι σοφίας, tradit
Philost. in ej. vita I, 14, et III, 3) immortalitatem denique et
æternitatem, propter orbem suum, innuisse: ut taceam, veteres ipsis
vim sanandi, (quocirca Æsculapio sacri fuere, de quo vid. Ælian. H.
Æn. XI, 2; Macrob. I, 20, et Festus voc. _dracones_) et vaticinandi
incantandique adsignasse, maxime in Oriente, ubi augures propterea
magicis eos carminibus fascinabant. De hac ὀφιομαντείᾳ et ὀφιολατρε
vid. præter laudatos VV. DD. Hermann. de mythis Lyricorum, not. 900;
Bochart. Hieroz. I, i, 3, p. 21 et II, iii, 6 et 14; Zornii Bibl.
Antiq. T. II, p. 679 seqq. Selden. de diis Syris II, 17; Voss.
Theol. gent. IV, c. 63. Nieubov. Itiner. Sinens. p. 56, 61, 92; al.
Kircher. China Illustr. p. 25, 32, 41. --_ab sede_, tumuli parte,
_ima_, ut _ab imis adytis_ ap. Virg. Æn. V, 84.
585. _auro squalentibus_ v. ad I, 211, et Heyne ad Virg. Æn. X, 314.