Est furtim lento misere durantia tabo
Viscera, et exurit siccatas sanguine venas
Per longum celata fames: jam lumina retro 465
Exesis fugere genis; jam lurida sola
Tecta cute, et venis male juncta trementibus ossa
Exstant, consumtis visu deformia membris.
466 sq. _Exesis_ conf. Bentl. ad Hor. Epod. V, 37.
--_lurida sola Tecta cute ossa_; conf. Horat. Epod. XVII, 22,
ibique Bentl. Conf. Theocrit. II, 88 sq. Callim. Hymn. in Cer.
v. 93, 94, ubi vid. Spanh. Drak. comparavit Senec. Controv. I, 1.
Quintil. Declam. XII, p. 210, et Claud. bell. Gild. v. 21 seq. 471.
Conf. Sen. de Ira III, 20; Liv. XXIII, 19 et 30; Cic. Verr. V, 33,
38.
--_frustra_ cum _casso labore_, et verba _rores noctis_ cum _terra
madentem_ juncta languent. Nugatur D. Heins. cujus hæc nota est:
«Mirum, siccitatem fami opponi. Ita tamen, ut hæc omnia magis
loquendi genera esse, quam ad historiam pertinere, cognoscas: Græci
certe insigni elegantia ξηροφαγεῖν de homine egeno dicunt et
famelico, et ἀναξηραίνειν Callim. H. in Cer. 114, et ἐπὶ ξηροῖσι
καθιξεῖν Theocr. I, 50.»
463. _misere_, non _miseris_, Col. _rurantia_, h. rorantia, conj.
N. Heins. coll. Stat. Th. I, 618 ubi _liquentia viscera tabo_
legendum docet.
467. _nervis_ scripsit Lefeb. libris non addicentibus, hoc est,
tendinibus, musculis, ligamentis, quæ a Græcis, in quibus rudis
sit Drakenborch., qui absurde _venis_ ediderit, τένοντας et νεῦρα
vocari nos docet. Sed vir doctus ignorare videtur, _venas_ poetis
v.c. Virg. Georg. IV, 238, et aliis etiam cutem totumque adeo
corpus dici, et verba _venis exstant_ jungi posse.
468. _membris_, non _nervis_, scripti. Vid. ad I, 177.
[recte I, 178]
Humentis rores noctis terramque madentem
Solamen fecere mali, cassoque labore 470
E sicco frustra presserunt robore succos.
Nil temerare piget: rabidi jejunia ventris
Insolitis adigunt vesci, resolutaque, nudos
Linquentes clipeos, armorum tegmina mandunt.
472. _Nil temerare piget_, non piget, omnia, corium, etc. temerare,
h. edere, vel, ut N. Heins. exponit, violare morsu res eas, quæ
victui humano non sunt destinatæ, quod Drak. confirmat loco Ovid.
Met. XV, 75. Nam _temerare_ est aliquid facere, quo nobis
interdictum est, vel esse videtur. Conf. ad I, 11, et III, 501.
--_rabidi jejunia ventris_ ut fere ap. Virg. Æn. II, 356;
Ἀτέλεστον λύσσαν ἀεὶ βούβρωστιν ἀναιδέϊ γαστρὶ φυλάσσει dixit
Oppian. Ἁλιευτ. II, 207.
473, 474. Pelles, vel coria _resoluta_ h. clipeis detracta,
comedebant, relictis nudis clipeorum cratibus: ut Drak. jam
exposuisse video. Sed malim fere _resoluta_ adcipere de liquefactis,
vel aqua mollitis pellibus, ut «Casilinates obsidione Hannibalis
clausos, lora, necessariis vinculorum usibus subducta, eque scutis
detractas pelles, ferventi _resolutas_ aqua, mandere» coactos
fuisse, tradit Val. Max. VII, 6, 2. Eosdem «lora detractasque scutis
pelles, ubi fervida mollissent aqua, mandisse» memorat Liv.
XXIII, 19.
469. _Umentis_ Col. vid. ad v. 125. _Viventis_ Ox. unde _Uventis_
conj. Barth. Adv. VI, 25, et N. Heins. qui id passim poetis
obtrudit. Sed ut taceam, quod Drak. monet, τὸ
_viventis_ propius ad _umentis_, quam ad _uventis_ adcedere, quum
literæ _iu_ et _m_ in Longobard. scriptura vix discerni possint,
quid quæso vulgatum mutare nos cogit? vid. ad I, 259.
472. _tentare_ volebat Barth. l.c. Male!
473, 474. Vulgata lectio plane inepta videbatur N. Heins., qui
varia proponebat, _r. nudo Liquantes_ (h. liquefacientes, seu aqua
mollientes) _clipeo taurorum tegmina_ (coria) _mandunt_, vel _r.
nudo Ingentum clipeo taurorum t. m._, vel denique, quod ceteris
præferebat, _r. nudo Liquentum_ (h. aqua fervida liquefactorum)
_clipeo taurorum t. m._ Sed vid. not.
Desuper hæc cælo spectans Tirynthius alto 475
Inlacrimat fractæ nequidquam casibus urbis.
Namque metus magnique tenent præcepta parentis,
Ne sævæ tendat contra decreta novercæ.
Sic igitur, cœpta occultans, ad limina sanctæ
Contendit Fidei, secretaque pectora tentat. 480
475. Hercules deus tutelaris Sagunti. Conf. I, 273 seq.
476. _Inlacrimat_, quod nec diis, nec heroibus indignum est. Vid.
Köppen ad Hom. Il. α, 349; Riccii Diss. Hom. XIII. Lessing. in Laoc.
p. 6, et Ill. Harles. ad Val. Flacc. IV, 42; ubi idem Hercules
lacrimas fundit, ut ap. Virg. Æn. X, 465; ubi vid. Heyne. Conf.
inf. V, 204, 205.
477. _tenent_ retinent, impediunt quo minus ipse Saguntinis opem
ferat.
478. _novercæ_, Junonis.
479. Etiam hæc ingeniose fingit poeta. Cf. ad I, 598, et quem
N. Heins. jam laudavit, Val. Max. VI, ext. 1. «Crediderim tum ipsam
Fidem, humana negotia speculantem, mæstum gessisse vultum;
perseverantissimum sui cultum, iniquæ fortunæ judicio, tam acerbo
exitu damnatum cernentem.»
480. _secretaque pectora tentat_, secreto ejus animum tentat.
479. _sacræ_ Med. ut XIII, 282. Vulgatum Drak. tuetur loco Virg.
Æn. VII, 365; conf. not. ad I, 481.
Arcanis Dea læta, polo tum forte remoto
Cælicolum magnas volvebat conscia curas,
Quam tali adloquitur Nemeæ pacator honore:
481. _Arcanis læta_, forte solitudinem pro solatio petens. Tum
_remoto_ dictum pro remota a diis. Sed malim ita explicare:
_arcanis_ deorum consiliis delectabatur, _polo remoto_, ἐν ἀκροτάτῃ
κορυφῇ τοῦ Ὀλύμπου, ubi concilia deorum haberi solent; v.c. ap.
Hom. Il. θ, pr. An _polus remotus_ est simpl. μακρὸς, αἰπὺς, ἀκρος
Ὀλυμπος? et _arcanis læta_, cui arcana credi solent?
483. _tali honore_, ut X, 572, et apud Virgil. Æneid. III, 474.
«multo compellat honore.»
--_Nemeæ pacator_, ut contra leo _vastator Nemeæ_ dicitur Stat.
Silv. IV, vi, 40. Ita N. Heins. quem vid. ad Virg. Æ. VI, 804, et ad
Claud. laud. Stil. III, 284. Cfr. quæ Drak. notavit loca, inf.
XVI, 246; Stat. Th. IV, 250; Ovid. Epist. IX, 15; Sen. Herc. Œt.
v. 282; inpr. 1990, et de Benef. c. 13; ubi _orbis terrarum marisque
pacator_ vocatur Hercules, ut _pacifer_ in numis ap. Beger. Thes.
Brand. T. II, p. 779, 780, et in marm. ap. Gruter. p. 49, 1, et
1113, 4.
481. _solo t. f. remota_ conj. El. Putschius, prob. D. Heins.
coll. v. 496 seq. Verum non _tum forte_, sed jam diu ante, Fidem
terra relicta in cælum aufugisse, monent Dausq. et Drak. _sorte_
contra omnium librr. consensum reposuit Lefeb., quoniam olim nil
sine sorte actum, unde _sortiri_ etiam sit obtinere, licet sine
sorte. Quæ recondita doctrina vereor ut sint, quibus adsensum
extorqueat.
483. Ita Col. et Oxon. Recte, judice etiam Dausq. qui tamen, ne
Modio concederet, commodum quoque sensum, quem vellem declarasset,
inesse contendebat vulgatæ lect., _Quam tamen alloquitur veniæ
pacator honoræ_, in qua interpretanda nugabatur Marsus, si quis
unquam. _Neme_ Tell. propius verum.
«Ante Jovem generata, decus Divumque hominumque,
Qua sine non tellus pacem, non æquora norunt, 485
Justitiæ consors, tacitumque in pectore numen,
Exitiumne tuæ dirum spectare Sagunti,
Et tot pendentem pro te, Dea, cernere pœnas
Urbem lenta potes? moritur tibi vulgus, et unam
Te matres, vincente fame, te mœsta virorum 490
Ora vocant, primaque sonant te voce minores.
Fer cælo auxilium, et fessis da surgere rebus.»
[484.] Verbis _ante Jovem generata_, Silius _canam, priscam,
antiquam Fidem_ declarare voluisse videtur, quibus tamen epithetis
prisca potius religio innuitur, quam quod ante Jovem nata sit, quo
sensu Vesta _cana_ dicitur. Ex theogoniis certe id non constat, nisi
poeta forte Fidem cum Themide confudit, quæ fœderibus et feriendis,
et religiose _servandis præfice solet_. Cf. Heyne ad Virg. Æ.
V, 744, et mox v. 494.
486. _Justitiæ consors_; vid. Jani ad Hor. Od. I, xxiv, 6.
489. _lenta_ in ope ferenda, secura et parum sollicita; ut VII, 440;
et XII, 567. Cf. Heins. ad Ovid. Trist. II, 514, et inpr. ad ej.
Epist. XV, 169, et XIX, 81.
491. _minores_, ut _parvi_, infantes.
--_vocant_ et _sonant_, h. invocant, tuum auxilium inplorant et
præstolantur.
492. _cælo_, de cælo.
--_fessis rebus_ vid. ad I, 566.
485. _norint_, et mox, _tacitoque_, volebat N. Heins.
489. _unam_, non _una_, scripti.
Hæc satus Alcmena, contra cui talia virgo:
«Cerno equidem, nec pro nihilo est mihi fœdera rumpi,
Statque dies, ausis olim tam tristibus ultor. 495
Sed me pollutas properantem linquere terras
Sedibus his, tectisque novis succedere adegit
Fecundum in fraudes hominum genus: inpia liqui
Et, quantum terrent, tantum metuentia regna,
Ac furias auri, nec vilia præmia fraudum, 500
Et super hæc ritu horrificos ac more ferarum
Viventes rapto populos, luxuque solutum
Omne decus, multaque obpressum nocte pudorem.
495. _Stat_, constituta est.
--_tristibus_, horrendis, nefariis.
496. Dii, ætate aurea inter homines commorati, postea inpietate
eorum commoti terram cum cælo commutarunt: quæ prisca fabula ex
Hesiod. Ἐργ. v. 174, 201, et Ovid. Met. I, 125, 150,
nota est.
497. _Sedibus his_ δεικτικῶς.
[498.] _Fecundum in fraudes hominum genus_, ut _fecunda culpæ
secula_ dixit Horat. Od. III, vi, 17.
499. _Qui terret, plus ipse timet_, Claud. Cons. Honor. IV, 289.
Cell. Plures ejusmodi sententias congessit Barth. Adv. XLVIII, 11.
500. _furias auri_ vid. ad I, 32.
--_liqui furias auri_, etc. h. populos, vel homines cupidos auri,
et malis artibus felices.
502. _luxu solutum_, sublatum, _Omne decus_, decorum et honestum.
503. _nocte_, concubitu, ut III, 429; vel propr. etsi sensus idem
est. Vitiorum caligine, Mars. 504. Cf. XI, 183; ubi Drak. comparavit
Lucan. I, 175; Sen. Herc. fur. v. 253; et in Hippol. v. 543.
497. _novis_, scil. superis, non _Jovis_, scripti, Parm. Med.
502. _luxoque_ Mars. vitiose in textu, non in comment.
Vis colitur, jurisque locum sibi vindicat ensis;
Et probris cessit virtus: en, adspice gentes: 505
Nemo insons; pacem servant commercia culpæ.
Sed secura tua fundata ut mœnia dextra
Dignum te servent memorando fine vigorem,
Dedita nec fessi transmittant corpora Pœno,
Quod solum nunc fata sinunt seriesque futuri; 510
Extendam leti decus, atque in secula mittam,
Ipsaque laudatas ad Manes prosequar umbras.»
506. _commercia_, societas, _culpæ_ h. socii sceleris. His solis
invicem pax est.
511. _Extendam leti decus_, efficiam, ut eorum interitus memorabilis
et gloriosus sit.
--_mittere_, ut _dimittere_, _tollere_, _diffundere_, _efferre_,
_aperire in sæcula_ (IX, 341) _vulgus_, _ævum_, _populos_, _ora_,
_diem_, etc., ἱέναι φωνὴν, ἐκφέρειν ἐς ἀνθρώπους, vel φανερὰ
καταστήσειν ἐς ἀνθρώπους τὰ ἔργα, (ap. Arrian. expedit. Alex. I, 12)
pro, in cognitionem omnis ævi, omnium populorum et hominum adducere,
efficere ut semper prædicetur aliquid, vel omnibus innotescat, palam
facere, divulgare. Similiter _ire_, _abire_, _volare_, _volitare_,
_ferri_, _venire_, _nasci_ (h. crescere, VIII, 371) _in sæcula_, _in
ora_, et _per ora hominum_, vel _in ore omnium esse_ de eo, qui tam
notus fit, vel est, ut omnes et omni tempore de eo loquantur. Conf.
Drak. ad III, 135; VI, 711; XII, 312; Gronov. Obss. I, 15; Heins. et
Burm. ad Val. Fl. II, 439. VV. DD. ad Virg. Ge. III, 9, et Æn.
IV, 195; XII, 235; Broukh. ad Prop. II, 1, 2; Heyne Obss. ad Tibull.
IV, 1, 200.
505. _cessat_ R. 2, non inprob. Lefeb.
507. _Sed si cura_, h. si tibi curæ est, ex emend. N. Heins.
recepit Lefeb. Totus versus ob ὁμοιόπτωτα auribus est ingratus.
510. Vulgo parenthesis post _sinunt_ clauditur.
Inde severa levi decurrens æthere virgo
Luctantem fatis petit inflammata Saguntum;
Invadit mentes, et pectora nota pererrat, 515
Inmittitque animis numen: tum fusa medullis
Inplicat, atque sui flagrantem inspirat amorem.
Arma volunt, tentantque ægros ad prælia nisus.
Insperatus adest vigor, interiusque recursat
Dulcis honos Divæ, et sacrum pro virgine letum. 520
512. Eleganter pro, faciam, ut Saguntini etiam post mortem
celebrentur. Cf. Ovid. Epist. XI, 119; ubi vid. Heins.
--_prosequi_ est voc. exsequiale.
513. _severa_, irata.
514. _Luctantem fatis_, δεινῶς, ut _componere fatis_
I, 39.
516. _numen_ pro se.
--_fusa medullis_ vid. ad v. 461.
--_medullis inplicat amorem_, ut _ossibus inplicet ignem_ ap.
Virg. Æn. I, 660; ubi vid. Heyne.
518. _Arma volunt_, moræ inpatientes, prœliique cupidissimi, ut
IX, 7; ubi Drak. Conf. XIII, 318; Virg. Æ. VII, 340; IX, 539; Stat.
Th. III, 664, et Val. Fl. I, 67; ubi vid. Burm.
--_ægros nisus_, vires tenues.
519. _interius recursat_, ut _animo recursat_ dixit Virg. Æ. I, 662,
et IV, 3.
520. _sacrum pro virgine letum_, mors egregia, laudabilis et honesta
(v. ad VII, 9) pro fide servanda.
513. _levi_ Col. recte, ut ap. Virg. Ge. I, 489. Vulgg. _severa
Jovi_, h. irata J., ob cladem Saguntinis inminentem, quos præmio,
non pœna adficere, Jovis erat, fœderum præsidis. Ita Barth. Adv.
VI, 25. Male Marsus, quæ etiam ipsum Jovem ad fidem servandam
coegit, quod tamen contra Modium defendit Dausq., cui nec
displicet Gossuini conj. _Jovis d. a. v._, quia Jupiter præses
istius regionis.
It tacitus fessis per ovantia pectora sensus,
Vel leto graviora pati, sævasque ferarum
Adtentare dapes, et mensis addere crimen.
Sed prohibet culpa pollutam extendere lucem
Casta Fides, paribusque famem compescere membris. 525
521. _fessis_ vid. ad I, 566.
522. _Vel leto graviora pati_; quum quis non capit generosæ virtutis
stimulos, mortem ipsam contemnit, Barth. Adv. X, 24. Sed verba hæc
spectant potius ad _sævas ferarum dapes_, quas propter ea, quæ poeta
v. 523 et 525 adjecit, recte exponunt, carnes humanas, quas feræ
invadant, quasque Euripidi Hecub. v. 1072: θοίναν ἀγρίαν θηρῶν,
Senec. Thyest. 150 _dapes feras_, Minuc. Fel. in Octav. c. 8
_inhumanos cibos_, et Tertull. Apolog. c. 9 _feram libidinem_, dici
monent D. Heins. et Drak. Rem ipsam permultis obsessarum urbium
exemplis illustrarunt Dausq. et Drak.
525. _Casta Fides_ vid. ad I, 481.
--_paribus_, humanis: unde _crimen et culpa_. Conf. vid. 635.
521. _It_, non _Et_, Col. ut III, 215; XII, 244; Virg. Æn.
II, 173; Stat. Th. I, 494; V, 239, et aliis locis, quæ excitarunt
N. Heins., Drak. et Gronov. Obss. IV, 18.
522. _fœdasque_ conj. Burm.
Quam simul invisæ gentis conspexit in arce
Forte ferens sese Libycis Saturnia castris,
Virgineum increpitat miscentem bella furorem,
Atque, ira turbata gradum, ciet ocius atram
Tisiphonen, imos agitantem verbere manes, 530
526 seq. Facile adnoscas imitatorem Virg. Æn. VII, 323 sqq. ubi vid.
omnino Heyne, et conf. Æn. XII, 845 seq.
528. _miscentem bella_ vid. ad I, 69.
529. _ira turbata_, commota, incitata, κατὰ _gradum_,
irate gradum adcelerans. Conf. V.L. et ad I, 477.
--_ciet_, ut ap. Virg. Æ. VII, 325; ubi vid. Heyne.
530. _agitantem_ vid. ad I, 146.
--_imos agitantem verbere manes_ conf. Virg. Æn. VI, 555 sq. inpr.
v. 570, 571.
526. _conspexit_, non _prospexit_, Col.
528. _miscentis_, vel _miscenti_ malebat N. Heins.
529. _ira_ Colon. et Put. ut v. 617, 642, et IX, 23, Drak. _ita_
antt. edd. [“v. 617” recte v. 619]
Et palmas tendens; «Hos, inquit, Noctis alumna,
Hos muros inpelle manu, populumque ferocem,
531. Cerda ad Virg. Æn. VII, 330, Silium reprehendit, quod præter
decorum neglexerit majestatem regiam Junonis, quam Furiis
supplicasse, seu palmas tetendisse fingat. Contra poetam consulto
potius ad tam indignas preces demisisse Junonem, ut eo magis
elucesceret acerrimum ejus in Romanos odium, coll. Ovid. Met.
IV, 444, 445 et 471, suspicabatur Drak. Mihi potius viri docti
argutari, nec preces, modo nimis supplices non fingantur, vel, ut
in simili loco Ovid. Met. IV, 471, et mox v. 533, cum mandatis
misceantur, dignitatem Junonis dedecere videntur. Conf. Hom. Il.
ξ, 232 seq. Virg. Æn. I, 64 seq. et al. Forte etiam Juno h.l. manus
non tetendisse censenda est, ut supplicaret, sed ut urbem Furiæ
ostenderet, quod ex verbis ejus, δεικτικῶς pronuntiatis, _hos
muros_, etc. probabile fit. Si vero jure vituperatur poeta, cur id
non feramus in Silio, quum et bonus quandoque dormitet Homerus? vid.
V.L.
--_Noctis alumna_ Conf. Heyne ad Virg. Æn. VI, 250; VII, 331;
XII, 846, 860.
532. _muros inpelle_ prorue, _manu_, magnifice, ut _montem Inpulit
in latus_ Æolus ap. Virg. Æn. I, 82, ubi vid. Heyne.
531. _Et palma ostendens_ corrig. N. Heins., quod nimis forte
cupide adripuit Drak., ut Juno non supplicet, sed Saguntum digito
monstrans satis dictarorie eam protinus exscindere jubeat; quasi
non codem modo explicari possit vulgata. Antiquitas autem _palm’
ostendens_, vel _palmostendens_ scriptum putabat, refrag. Lefeb.,
qui in priscis libris _palma tendens_ se reperisse testatur, et
hinc _palmam tendens_ edidit.
Dextris sterne suis; Juno jubet: ipsa propinqua
Effectus studiumque tuum de nube videbo.
Illa Deos summumque Jovem turbantia tela, 535
Quîs Acheronta moves, flammam inmanesque chelydros
Stridoremque tuum, quo territa comprimit ora
Cerberus, ac, mixto quæ spumant felle, venena,
Et quidquid scelerum, pœnarum quidquid et iræ
Pectore fecundo coquitur tibi, congere præceps 540
In Rutulos, totamque Erebo demitte Saguntum.
Hac mercede Fides constet delapsa per auras.»
535. Omnia graviter horrendisque imaginibus expressa, nec minus
præclare ad animi æstum, cui ipse quoque verborum sonus respondet.
--_tela_, arma, quæ mox nominantur.
536. _Acheronta_, ut ap. Virg. Æn. VII, 91, 312.
--_moves_, concutis, vel terres, vel vexas.
--_flammam_, faces.
537. _Stridorem tuum_, sibilum serpentum tuorum, vel serpentes tuos
sibilantes. Eumenides ὀφιοπλόκαμοι, de quo vid. Cl. Hermanni Mythol.
T. II, p. 488. Serpentes autem ac flammæ proprie _stridere_,
h. argutum sonum edere dicuntur. Vid. Ind. et Heyne ad Virg. Æ.
VI, 288; Broukh. ad Tibull. I, iii, 72.
540. _Pectore fecundo_, ut ap. Virg. Æn. VII, 338.
--_coquitur tibi_, a te. Conf. ad v. 327.
541. _Rutulos_ ut I, 584.
--_Erebo demitte_, vid. ad I, 439.
542. _Hac mercede constet_, hanc m. habeat.
--_Fides delapsa per auras_, h. Fidei descensus. Conf. v. 513 sq.
ἀνεμώλιος, vana, D. Heins. Male!
533. _suis_, non _tuis_, Col.
534. Vulgo perperam legitur, _ipsa propinqua Effectus: studiumque
tuum quo comprimit ora Cerberus_, etc., prob. Dausq., ut
_propinqua_ sit verbum, pro depropera, ut v. 281. et Virg. Æn.
X, 254. Sed tres versus, tamquam avulsa a corpore membra, recte
VV. DD. ex membrr. Colon. restituere.
537. _Stridoremque jubæ_, h. comæ, frustra emend. N. Heins.
Sic voce instimulans, dextra Dea concita sævam
Eumenida incussit muris, tremuitque repente
Mons circum, et gravior sonuit per litora fluctus. 545
Sibilat insurgens capiti, et turgentia circum
Multus colla micat squalenti tergore serpens.
543. Magnifica hæc, et ad potentiam Junonis declarandam adcommodata.
Præterea poetam decet, non verba Furiæ, sed ipsam extemplo rem
memorare. Confer lib. IV, 430 seq. Heyne et Cerda ad Virgilium,
Æneid. lib. VII, 341, et Burmann ad Valerium Flaccum, IV, 80. Nec
Juno Furiam mittit, vel immittit urbi, sed _dextra incutit muris_.
His et seqq. verbis multum lyrici spiritus inest. Splendide
adumbratur vis Junonis, et celeritas Eumenidum, quæ ὠκύδρομοι ὥς τε
νόημα dicuntur Orph. H. LXVIII, 9; de quo vid. Hermann. l.c.
--_concita_ ira, irata, vel potius celeriter, repente.
546. _Sibilat insurgens capiti_, ut ap. Virg. Æ. XI, 754, 755, et
Ge. III, 553.
547. _squalenti_ vid. V.L.
546. _circa_ Col. Oxon. R. 3. Parm. Med. unde vel recipiendum, vel
ex _circu_ ortum videtur.
547. _squamoso_ Junt. et Ald. quod glossam redolet. Nam _squalens_
vulgo putant esse squamosum. Sed vid. Heyne ad Virg. Æneid. lib.
X, vers. 314. _tergore_, non _pectore_, scripti.
Mors graditur, vasto pandens cava guttura rictu,
Casuroque inhiat populo: tunc Luctus, et atri
Pectora circumstant Planctus, Mœrorque, Dolorque, 550
Atque omnes adsunt Pœnæ, formaque trifauci
Personat insomnis lacrimosæ Janitor aulæ.
548. Similis Tisiphones comitatus ap. Ovid. Met. IV, 483 seqq. quem
locum Silius ante oculos habuisse videtur, ut Virg. Ge. III, 552.
Singulæ, quas poeta duxit, lineæ horrorem nobis incutiunt, maxime
imago _mortis_, ingluviem suam dilatantis, rictum in immensum
diducentis, et insatiabili cupiditate omnia devorantis. Ipsam
gradientem, faucesque ejus quasi apertas cernimus. Eadem imago
poetis Orientalium familiaris est. Conf. v.c. Habac. II, 5, et Esai.
V, 14; ubi vid. Lowth.
551. _Pœnæ_, Ποιναὶ Deæ ultrices, quæ prop. τοὺς φονεῖς sequuntur et
puniunt, unde ἐμποίνιμοι dicuntur Sophocli in Ajace; D. Heins.
Quidam eas a Furiis distinguunt. Vid. Burm. ad Val. Fl. VII, 147;
Barnes. ad Eurip. Suppl. 490; Ernesti Clav. Cic. Markland. Epist.
crit. p. 125, et, quos Draken. laudat, Scalig. ad Virg. Culic.
v. 218; Delr. ad Sen. Med. v. 13; Barth. Adv. XXI, 9, et 20, et ad
Stat. Th. VIII, 25. Vulgarem tamen vocis vim non spernendam putabat
Drak.
--_formaque trifauci Personat_; doctius _latratu trifauci
personat_ dixit Virg. Æn. VI, 417.
552. _Janitor aulæ_ ut ap. Hor. Od. III, ii, 16.
548. _cava pandens guttura_ Col. quod forte non spernendum.
549. Hunc versum VV. DD. e MSS. Col. et Ox. revocarunt. Voces
autem _luctus_, _planctus_, _mœror_, _dolor_ et _pœnæ_ majoribus
literis scripsi, quoniam pictura efficitur vividior et magis
poetica, si abstracta cogitentur personata. Cf. Virg. Ge.
III, 552, ubi vid. Heyne et Voss.
550. _circumstant_, non _circumdant_, scripti et R. 2.
Protinus adsimilat faciem mutabile monstrum
Tiburnæ, gressumque simul, sonitumque loquentis.
Hæc bello vacuos et sævi turbine Martis 555
Lugebat thalamos, Murro spoliata marito;
Clara genus, Daunique trahens a sanguine nomen.
553. Tisiphone formam mutat, ut Alecto ap. Virg. Æn. VII, 415 seqq.
ubi vid. Heyne ad v. 328, et de vulgari poetarum ratione, qua Deos,
humana forma indutos, noti fere alicujus et familiaris, ad mortales
adcedere fingunt, ej. Exc. XIII, ad Æn. I. Ipsa specie divina ac
terribili videndam se præbet Tisiphone ap. Ovid. Met. IV, 485 sqq.
554. _Tiburnæ_, viduæ Murri, de quo cf. I, 376 sqq.
555. _turbine Martis_ cf. ad II, 4.
[557.] _Dauni_ cf. ad I, 291. [556]
553. _adsimilat_ pro _adsimulat_ edidi, usu quidem invito, sed
etymologia ac vi verbi id postulante, et faventibus libris,
nonnunquam omnibus v.c. Tac. Germ. c. 9. Adsentiuntur nobis Heins.
et Heyne ad Virg. Æn. XII, 224; Scheller. in Lex. et præceptis
styli; Barth. ad Claud. Ruf. II, 81, ad Stat. Th. IV, 261; et
alii. Sed refragantur inpr. Gron. Diatr. Stat. c. 6, et Ernesti ad
Cic. Invent. I, 28, ad Tac. Germ. 9, et vit. Agric. c. 10.
557. _Daunique_, non _clarumque_, Col. et Ox. _Daunique t. ab
origine n._ ad oram Aldini cod. ex ant. exemplari notatum vidit
N. Heins. Idem v. 558 _cultus_ malebat, quoniam vultus jam antea
mentio facta. Sed Drak. recte jam monuit, orationem ita procedere:
Huic itaque Tiburnæ pares vultus quum induisset Tisiphone,
dispersis crinibus sectisque genis, etc. _inducta_ Put.
Cui vultus induta pares disjectaque crinem
Eumenis in medios inrumpit turbida cœtus,
Et mœstas lacerata genas; «Quis terminus, inquit? 560
Sat Fidei proavisque datum! vidi ipsa cruentum,
Ipsa meum vidi lacerato vulnere nostras
Terrentem Murrum noctes et dira sonantem:
Eripe te, conjux, miserandæ casibus urbis,
Et fuge, si terras adimit victoria Pœni, 565
Ad manes, Tiburna, meos: cecidere Penates,
Occidimus Rutuli, tenet omnia Punicus ensis.
Mens horret, nec adhuc oculis absistit imago.
Nullane jam posthac tua tecta, Sagunte, videbo?
559. _turbida_, perturbata mente, vel acriter, inpetuose, violenter.
560. _Quis terminus_ calamitatis vestræ erit? quando miseram
finietis vitam?
561. _Sat Fidei proavisque datum_, jam omnia præstitistis, quæ ad
fidem socialem gloriamque majorum tuendam a vobis fieri exigique
poterant. Vid. V. L.
562. _meum Murrum_, suaviter et ad amoris adfectum apte. Conf. ad
VIII, 122.
563. _noctes_, somnum, proprie me noctu. Conf. III, 216; ubi Drak.
laudat X, 348, Virg. Æn. IV, 530; Stat. Th. IX, 600. Contra _somnus_
pro nocte ponitur. Vid. ad III, 200.
564 sqq. Confer Virgilium, Æneid. II, 289, sq.
568. _imago_, εἴδωλον.
561. _Sat F. p. datum_ Col. quod firmatur verbis Virg. Æn. II,
291; IX, 135, et Val. Fl. III, 688. _Sat datum_ etiam Oxon. si
fides habenda Barth. Adv. VI, 25, sed _Stat datum_, teste
N. Heins. Vulgo _Stat F. p. datus_, et _Stat datur_ R. 3.
562. _funere_ ingeniose conj. Lefeb. coll. Virg. Æn. IX, 492 ubi
_lacerum funus_ dicitur cadaver dilaniatum. Vid. not. ad v. 647.
Mihi vero ipsa quoque vox _lacerato_ suspecta videtur, quia modo
præcessit. Forte poeta scripsit _laniato funere_, vel _laniatum_
(_laniatu_) _vulnere_.
Felix, Murre, necis, patriaque superstite felix. 570
At nos, Sidoniis famulatum matribus actas,
Post belli casus vastique pericula ponti,
Carthago adspiciet victrix, tandemque supremum
Nocte obita Libyæ gremio captiva jacebo.
570. Imitat. Virg. Æ. XI, 158 sq.
574. _Nocte obita_, ut _morte obita_ ap. Virg. Æ. X, 641.
--_Libyæ gremio_, in Libya (ut III, 878; IV, 786; XII, 203)
adeoque in terra peregrina et hostili, procul a patria, ut _captiva
jacebo_, moriar et sepeliar: quod non minus fere miserum veteribus
videbatur, quam sepulcro prorsus carere; quod vel ex Ovidio
tironibus notum. Cf. X, 547; XIII, 875, et Drak. ad IV, 77.
[“III, 878 ... XII, 203” recte III, 678 ... XII, 204]
--_jacere_, ut κεῖσθαι, de mortuis et sepultis centies obvium:
quod multis exemplis probant Drak. inf. ad v. 594; Passerat. et
Broukh. ad Prop. I, vii, 24; Heins. ad Ovid. Trist. III, i, 50;
Burm. ad Phædr. I, 24, et ad Petron. III, p. 666.
574. _Nocte_ Col. Ox. R. 2. Vulgo _Morte_, quod nec ipsum
elegantia sua carere judicabat Drak. coll. Virg. Æ. X, 641; Lucr.
I, 135 al. Sed haud dubie glossema sapit: nam ut _vita_ passim
_lux_, ita _mors_ poetis, vulgari euphemismo, _nox_, _somnus_,
_sopor_, _tenebræ_ dicitur, κελαινὴ νὺξ et σκότος Hom. Il. δ, 461;
ε, 310; ὕπνος χάλκεος, νήδυμος, νήγρετος, vel τανηλεγὴς θάνατος
Il. θ, 70; χ, 210. Hinc et somnus θανάτοιο συνέμπορος, et mors
παλαιότερος κασίγνητος ap. Coluth. rapt. Hel. v. 357, 359. ὕπνος
γείτων et κασίγνητος θανάτοιο Hom. Il. ξ, 231; Virg. Æ. VI, 278,
et Hesiod. Theog. 755, ubi uterque Νυκτὸς quoque παῖδες vocantur.
Sexcenta poetarum exempla congesserunt et librarior. fraudem
notarunt Drak. ad V, 526, X, 173; XIII, 129, 708. Cerda ad Virg.
Æn. X, 745; Ill. Harles. ad Coluth. l.c. Broukh. ad Prop. II, 13,
17, et 15, 24; Lambin. et Jani ad Horat. Od. I, 4, 24; 24, 5; 28,
15; III, 11, 38.
Sed vos, o juvenes, vetuit quos conscia virtus 575
Posse capi, quîs telum ingens contra aspera mors est,
Vestris servitio manibus subducite matres.
Ardua virtutem profert via: pergite primi
Nec facilem populis, nec notam invadere laudem.»
575. _vetuit_, prohibuit.
--_conscia virtus_ ut ap. Virgilium, Æneid. lib. V, 455; X, 872;
XII, 668.
576. Stoice disputat, ut XI, 186 seqq. ubi Drak. laudat verba Sen.
Herc. Œt. 111, _miser non est, qui mori potest_.
--_telum_ dicitur quodcumque instrumentum, quo nos defendimus:
hinc remedium, tutela, præsidium, vel adjumentum, ut VI, 359;
XVI, 62; Cic. Læl. c. 17, et ad Div. VII, 16; Liv. III, 55, 69;
IV, 28; VI, 35. Similiter ἀσπὶς ap. Æschyl. Agam. 1446; ἕρκος,
ἐρεισμα, πύργος, κίων, ἕρμα ap. Hom. Il. α, 284; δ, 117, 137; π,
549, al. _murus_ inf. XVI, 68; ubi. Drak. monet, sic et _murum_ dici
Ovid. Met. XIII, 281; Claud. Cons. Hon. IV, 109; _pericli turrim
clipeumque_ Claud. in Rufin. I, 267; _clipeum_ eid. laud. Stilic.
II, 62; et Cons. Hon. IV, 433.
578. _via Ardua_, difficilis, δυσχερὴς, _virtutem profert_, palam
facit, ad eam ducit. Conf. ad IV, 603.
579. _populis_, vili humilique turbæ. Vid. ad I, 399, et Burm. ad
Val. Fl. I, 10.
--_laudem invadere_, ad eam adspirare, occasionem ejus comparandæ
cupide amplecti, ut IX, 12, et ap. Virg. Æn. IX, 186.
--_nec notam laudem_, insolita virtutis documenta.