584. _prorumpit_, non _prorupit_, scripti.

Ignea sanguinea radiabant lumina flamma,

Oraque vibranti stridebant sibila lingua:

Isque inter trepidos cœtus mediamque per urbem

Volvitur, et muris propere delabitur altis,

Ac similis profugo vicina ad litora tendit, 590

Spumantisque freti præceps inmergitur undis.

587. _lingua vibrans_ se, celeriter huc illuc se movens, adeo ut

triplex esse videatur, quod notat Serv. ad Virg. Æn. II, 211; unde

_trifida_ et _trifulca_ poetis dicitur. Conf. ad I, 539, et VI, 222;

Heins. ad Ovid. Met. III, 34.

--_stridebant_ v. ad v. 537.

587. _Oreque, vibranti_, etc. edidit Lef., operarum forte incuria,

lectore certe ne admonito quidem.

Tum vero excussæ mentes, ceu prodita tecta

Expulsi fugiant Manes, umbræque recusent

Captivo jacuisse solo: sperare saluti

Pertæsum, damnantque cibos; agit addita Erinnys. 595

592. Conf. sup. ad v. 365.

593. _Manes_ tectorum præsides poeta facit: Lares enim et Manes pro

iisdem ab antiquis colebantur, quod vel ex Festo voc. _Pilæ_ patet;

unde et _Maniam Deam_ matrem Larum colebant (v. Macrob. Sat. I, 4),

et primo omnium in urbium obsidionibus manes excantabant, cantuque

eliciebant, D. Heins. Conf. Macrob. Sat. I, 7; Apul. de Deo Socr.

p. 50, et Martian. Cap. II, p. 40; ubi docet, _Manes_ ac _Lemures_,

si vitæ prioris adjuti fuerint honestate, in _Lares_ domorum

urbiumque verti: si autem depraventur ex corpore, _Larvas_ vocari ac

_Manias_. Plura vid. ap. Guther. de jure Manium, et Noris. Cenot.

Pis. Sed possis etiam _tecta_ de tumulo Zacynthi (v. 581), vel de

aliorum mortuorum cæsorumque tumulis, vel de tota urbe, et _Manes

umbrasque_ de animabus, circa tumulos suos vagantibus, adcipere.

Vid. Heyne Obss. ad Tibull. III, ii, 15.

594. _Sperare saluti_, ut X, 630 _desperaverit urbi_, et ap. Thucyd.

ἐλπίζειν τῇ τύχῃ Lefeb.

595. _damnant_, recusant, spernunt, ut III, 331; VII, 105. Cf.

V, 60.

--_agere_ et _agitare_, h. stimulare, incitare, vel angere,

vexare, Furiæ passim dicuntur. Ernesti monet, voce _addita_ etiam

simpl. vim adverbii _insuper_ exprimi posse, hoc sensu: non satis

est, Saguntinos de salute desperare, et damnare cibos, sed agit eos

_insuper_ Erinnys, furore et amentia inbuens, ut eo alacrius mortis

consilium capiant. Cf. inf. XIII, 291 sqq.

592. _excussæ mentes_ probb. Modio et Heinsiis, coll. Stat. Th.

III, 93; Lucan. IV, 536; Plin. Ep. I, 18. _Excuti_, pro percuti.

concuti, percelli, terreri, ut ἐκπλήσσεσθαι ap. Hom. Il. ς, 225;

Od. ς, 230: _excussi_ (κατὰ) _mentes_ (ut ἐκπλήσσεσθαι φρένας

dixit Hom. Il. ν, 394, et π, 403), emend. Gron. Diatr. Stat. c.

43, et ad Senec. de ira I, 7, quod doctius est et V, 54; IX, 644,

alibique occurrit, sed N. Heins. minus placet, quia τὸ _expulsi_

mox sequitur: _excussi mentem_ reposuit Lefeb. Pro vulgata

_excussi amentes_, quæ glossema videtur Drak., quum _amens_ sit,

cui _mens excutitur_, perperam stat Dausq., qui cum Cell.

interpretatur: _excussi_, prolapsi domo in publicum, compita,

forum, rogum, quasi extra mentem terrore positi.

594. _jacuisse_ Colon. ut v. 574. Vulgo _latuisse_. Utrumque bene

et ἀοριστῶς dicitur.

595. _damnantque cibos_ Col. et Parm. _clamantque c._ Put. vid. ad

v. 52; _damnatque c._ Mart. Herbipol. _damnare cibos agit_ Gryph.

et Nut. non improb. N. Heins. Vulgo _damnant cibos_, contra metri

leges: _addita_ (h. infesta, non, ad cetera mala accedens, ut vult

Schmid.) Put. cui favet auctoritas Virg. Æn. VI, 90, ubi vid.

Heyne. Cf. etiam Burm. ibid. et ad Val. Fl. V, 286; Gronov. ad

Senec. Herc. F. 1237. Vulgg. _abdita_, quod accipiunt pro,

occultata in Tiburnæ specie.

Haud gravior duris Divum inclementia rebus,

Quam leti proferre moras: abrumpere vitam

Ocius adtoniti quærunt, lucemque gravantur.

Certatim structus subrectæ molis ad astra

In media stetit urbe rogus; portantque trahuntque 600

Longæ pacis opes quæsitaque præmia dextris,

Callaico vestes distinctas matribus auro,

Armaque Dulichia proavis portata Zacyntho,

Et prisca advectos Rutulorum ex urbe Penates.

597. _moras proferre_, ut _moras trahere_ dixit Virg. Æ. X, 888, et

_moras producere_ Terent. And. III, v, 9.

--_moræ_ propr. non proferuntur, sed meta, finis, Schmid.

--_abrumpere vitam quærunt_ ut ap. Virg. Æ. IV, 631, _invisam

quærens abrumpere lucem_. Locutio a Parcarum filo petita. Conf. ad

VII, 33.

598. _gravantur lucem_ tolerare, vel propter lucem; βαρύνονται τὸν

βίον, ægre ferunt vitam, ipsis gravem et molestam. _Gravamur re_,

quam quum maxime sustinemus et utcumque ægre ferimus; at _gravamur

rem_, quam, si jam ferimus, tentamus excutere, vel nondum susceptam

recusamus ac procul habemus: quod pluribus docent, a Drak. laudati,

Gronov. ad Sen. Thyest. v. 106, ad Liv. XXI, 23, et in Diatr. Stat.

c. 24, et Græv. ad Justin. XX, 2.

599. Conf. Liv. XXI, 14 et Appian. Hisp. c. 12.

--_struere_ voc. propr. de acervo et rogo: unde _strues_.

600. _stetit_ ut ap. Virg. Æ. III, 63, et Val. Flacc. I, 98.

601. _Longæ pacis opes_, longa pace quæsitas, quæ eleganter _mites

opes_ vocantur XIV, 653; Draken.

602. _Callaico_ conf. ad v. 397.

603. _Dulichia Zacyntho_ vid. ad I, 289 et 379.

604. _Rutulorum_ conf. I, 291 seq.

597. _perferre_ Put. et R. 2.

598. _luceque_ Put.

601. _Longæ_ Col. Vulgo _Longas_ prob. Dausq., ut longa series

comportantium opes fuerit, aut longo tempore comportarint. Male!

Huc quidquid superest captis, clipeosque, simulque 605

Infaustos jaciunt enses, et condita bello

Effodiunt penitus terra, gaudentque superbi

Victoris prædam flammis donare supremis.

605. _captis_, mox capiendis, vel qui sibi jam capti videbantur. Qui

brevi in hostium potestate erant futuri, Schmid. Conf. V.L.

606. _condita_ aurum argentumque _bello_, in belli usum, et belli

tempore.

608. _flammis supremis_, rogo, ut _ignis supremis_ ap. Ovid. Am. I,

xv, 41.

605. _raptis_ quidam antt. _superest parti_, h. rerum partarum,

vel _gazæ_ conj. N. Heins. _carptim_ refinxit Lefeb. Propius ad

literarum ductum accederet _raptim_, et ita Liv. XXI, 14, _in

ignem ad id raptim factum conjicientes_, etc.

607. _penitis terræ_ conj. nescio quis, a Drak. refutatus.

_terra_, non _terræ_, Col. quod et conj. Dausq.

608. _damnare_ tanquam efficacius malebat N. Heins.

Quæ postquam congesta videt feralis Erinnys,

Lampada flammiferis tinctam Phlegethontis in undis 610

Quassat, et inferna superos caligine condit.

Inde opus adgressi, toto quod nobile mundo

Æternum invictis infelix gloria servat.

610. Loca simil. infra XII, 714; et Claud. in Rufin. I, 121, 122.

Drak. qui etiam _lampada_ proprium Furiarum gestamen esse notavit

coll. Prop. I, iii, 70 (ubi v. Broukh.); Sen. Thyest. 251, et Med.

15, al.

611. _superos_, homines, vel locos, ut contra _inferi_.

612. Ornatissima urbis fame confectæ, hominumque a desperatione

omnium rerum ad rabiem versorum, imago, lineis quasi et coloribus

variis, iisque fortissimis, distincta: et hanc animus magis

abhorret, quam justo miserationis sensu contemplatur, ita nihil fere

eorum, quæ ad fœditatem rei facinorumque atrocitatem declarandam

augendamque valere possint, poeta prætermisit. Ipsa Tisiphone,

adscititia specie abjecta, horrendam Furiæ formam resumit,

miserosque homines, in furorem conjectos, ad cædes cognatorum

perpetrandas concitat. Si Appiano b. Hisp. c. 12, fides habenda,

Saguntini, noctu eruptione in Pœnorum stationes facta, omnes occisi

sunt, et tum mulieres, obtruncatis prius liberis, vel suspendio

vitam amiserunt, vel ex tectis se præcipitarunt.

--_opus_, suicidium et combustionem.

--_nobile_, memorabile, clarum.

613. _invictis_, quorum mens et fides erga Romanos invicta fuit.

610. _tinctam_, hoc accensam, _Phlegethontis in undis_ scripti.

_tractam Phlegethontis ab undis_ editi.

613. _in victis_ libri antt. teste Lefeb. _Æternum victis infelix

g. servet_ frustra conj. N. Heins.

Princeps Tisiphone, lentum indignata parentem,

Pressit ovans capulum, cunctantemque inpulit ensem, 615

Et dirum insonuit Stygio bis terque flagello.

Invitas maculant cognato sanguine dextras,

Miranturque nefas aversa mente peractum,

Et facto sceleri inlacrimant: hic, turbidus ira,

Et rabie cladum, perpessæque ultima vitæ, 620

Obliquos versat materna per ubera visus:

614. Furiæ tribuitur, quod insania et furor efficit:

--_lentum_ et _cunctantem_, quia debilis senum manus, ipsique a

tam diro facinore abhorrent.

615. _Pressit_, inpressit, infixit altius, adjuvit manum in gladio

alte, capulo tenus, infigendo. Conf. VI, 703.

616. Cf. Virg. Æn. VI, 570 sq.

614. _parentem_ Col. et Oxon. Vulgo _parentum... capulum_ probb.

Dausq. Cell. Lefeb. Nihil fere interesse videtur. _parente_ Parm.

_parentẽ_ R. 2. _letum indignata parentem_ corrig. D. Heins.

_lentum i. pavere capulum_, vel _paventum_, vel _letum, ind.

paventes_ tentabat N. Heins.

618. _aversa mente_, Col., h. alio versa, alienata, judice Modio;

vel aversa a scelere, abhorrente ab eo, repugnante, _invita_.

Vulgo _adversa_, quam renitentem, cum fatali Tisiphones impulsu

pugnantem interpretatur Dausq. qui male provocat ad Plaut. Pseud.

I, iii, 8; ubi non _animo adverso_, sed _re adversa_ legendum.

620. _perpessusque_ emend. et recepit Lefeb.

621. _nisus_ malebat D. Heins. cf. I, 64. Dausq. contra monet,

aciem oculorum ab iratis obliquari, eosque limis intueri. Sed

melius forte vulgata lectio vindicari potest, coll. Ovid. Met.

VII, 340 _haud tamen ictus Ulla suos spectare potest, oculosque

reflectunt; Cœcaque dant sævis aversæ vulnera dextris_.

Hic, raptam librans dilectæ in colla securim

Conjugis, increpitat sese, mediumque furorem

Projecta damnat stupefactus membra bipenni.

Nec tamen evasisse datur: nam verbera Erinnys 625

Incutit, atque atros insibilat ore tumores.

623. _increpitat sese_, damnat et abominatur facinus peractum, _et

damnat medium furorem_, in medio actu crimen suum adnoscit; Ern.

--_medium furorem damnat_, h. cædem semiperfectam. A contextu et

usu loquendi abhorret Schmidii explicatio: summum f. priusquam

incipiat decrescere.

624. _stupefactus_, torpens, κατὰ _membra_.

625. _Nec tamen evasisse_, effugere cædem, ea abstinere, _datur_

marito: nisi malis _evasisse_ mortem _datur_ conjugi.

--_verbera Incutit_, ut ap. Virg. Æn. VII, 336 et 451. Furia

acrius urgebat, et furorem ardoremque, qui resederat, rursus

excitabat ad cædem perficiendam.

626. _insibilat ore_, præclare pro vulg. inspirat, anguium quasi

sibilo inmittit. Cf. v. 546 sq.

626. _tumores_, ed. Parm. egregie, h. iram et furorem. Nam _rabie

fera corda tument_ Virg. Æn. VI, 49: οἰδάνεται κραδίη χόλῳ et

_fervens difficili bile tumet jecur_. Vid. not. ad v. 327. Jani ad

Horat. Od. I, xiii, 4. Heins. ad Claud. Ep. ad Hadrian. v. 7.

Gronov. ad Liv. XXXIII, 11. Bentl. ad Horat. A. P. 197. Burm. ad

Virg. Æn. VIII, 40, et ad Lucan. V, 53; ubi monet, _tumere_ de

omni graviore animi motu, inpr. de ira usurpari, metaphora ab

irato mari ducta, quod _tumere_ dicatur, Vulgo _atros ...

timores_, quibus μελαγχολίαν, furorem et insaniam, innui putabat

D. Heins. quod tamen locus Hor. Od. II, xix, 5, mihi certe non

persuasit.

Sic thalami fugit omnis amor, dulcesque marito

Effluxere tori, et subiere oblivia tædæ.

Ille jacit, totis connisus viribus, ægrum

In flammas corpus, densum qua turbine nigro 630

Exundat fumum piceus caligine vertex.

628. _Effluere_ ex animo, vel _excidere_ et _decidere pectore_

dicuntur, quæ obliviscimur. Vid. Broukh. ad Tibull. III, i, 20.

631. Cf. v. 659. _Exundat_ κατὰ _fumum vertex piceus

caligine_, h. atra fumi nubes simul cum flamma emergit: nam flamma

et fumus undæ modo, seu fluctuatim exsurgunt: unde poetis _undæ_ et

_undare_, seu _exundare_, ac _fluere_ dicuntur. Vid. Ind. et cf.

Virg. Ge. I, 472, et Æn. II, 609; VIII, 257; inpr. XII, 673. Plura

exempla desideranti suppeditabunt N. Heins. ad VII, 355; et Burm. ad

Val. Fl. II, 196.

--_vertex_ flammæ ut IV, 306; VII, 355; VIII, 655. Sic et _apex_,

X, 558; et ap. Virg. Æn. II, 683, ubi vid. Heyne. _Sordidum flammæ

trepidant rotantes Vertice fumum_, Hor. Od. IV, xi, 11, ubi vid.

Jani.

629. _connisum_, non _connixum_, Col. Hoc Dausq., illud N. Heins.

et Drak. tuentur. Vid. ad v. 123.

631. _fumum_ Col. _sumas_, vel _summa_ vett. libri, unde _fumans_

recentt. quod perperam servavit Lefeb. _vortex_ forte leg., ut ap.

Virg. Æ. XII, 673, si verum est, quod vulgo putant, _verticem_ de

cujusvis rei summitate, κορυφῇ, _vorticem_ de fluvio et omni alia

re in orbem acta, ut δίνη, seu δῖνος proprie dici. Sed vid. not.

ad III, 475; _picea caligine torrens_ emend. Ill. Herd. in literis

ad me missis. Non male, opinor, si v. 630 _flammans_ reponatur.

Sed vulgata lectio exquisitior videtur.

At medios inter cœtus pietate sinistra,

Infelix Tymbrene, furis; Pœnoque parentis

Dum properas auferre necem, reddentia formam

Ora tuam laceras, temerasque simillima membra. 635

Vos etiam primo gemini cecidistis in ævo,

632. _pietate sinistra_, perversa. Conf. Ovid. Met. VII, 339 sq., et

VIII, 477. Patrem ipse interimit, ne ab hoste occidatur.

633. _parentis necem_, ejus occidendi potestatem.

634. _reddentia formam_, etc. Cf. Jani ad Hor. Od. IV, v, 23.

635. _temerasque_, vid. ad I, 11.

636. Poeta more suo legit vestigia Virg. Æn. X, 390 sqq. ubi vid.

Heyne. Sed vss. 640... 649 luxuriantis sunt ingenii, et magis

Ovidii lusibus, quam epicæ gravitati congruunt. Conf. tamen Bulæus

et Burm. ad Val. Fl. I, 368. Barth. ad Stat. Theb. IX, 295, et, quos

Drak. laudat, Plaut. Prolog. Menæchm. v. 18 sq. Quint. Declam. VIII,

p. 129 et 138; Gronov. Diatr. Stat. c. 9; et Iscan. bell. Troj.

II, 176, ubi vid. Dresem.

634. _reddentia_ Col. et Ox. ut _referre_ vultum, faciem, etc.

Recte, nec opus est tot exemplis, quot congessere Heins. et Drak.

Vulgg. _redolentia_, inepte; etsi non prorsus male olere videbatur

Dausq.

Eurymedon fratrem, et fratrem mentite Lycorma,

Cuncta pares; dulcisque labor sua nomina natis

Reddere, et in vultu genetrici stare suorum.

Jam fixus jugulo culpa te solverat ensis, 640

Eurymedon, inter miseræ lamenta senectæ:

Dumque malis turbata parens, deceptaque visis,

Quo ruis? huc ferrum, clamat, converte, Lycorma;

Ecce simul jugulum perfoderat ense Lycormas.

637. _mentitus_, referens speciem, similis, ψευδαλέος, μιμηλὸς,

ἐεισάμενος, ἀποματτόμενος, ut ap. Val. Fl. VII, 155, 211. D. Heins.

Add. quos Drak. laudat, Claud. in Rufin. 136; Cons. Hon. III, 141;

de laud. Stil. II, 249; bell. Get. v. 320; de rapt. Pros. I, 255;

Erhard. ad Petron. c. 100 al.

638. _dulcis labor_, ut _gratus parentibus error_ apud Virg. l.c.

639. _in vultu suorum stare_, hærere, eum continuo observare, ut

filios certis signis dignoscere disceret.

--_stare_ Marsus exponit, non dubitare.

640. Gemini necem sibi ipsi consciscunt, quo facto mater super

filiorum corpora concidit, quorum nomina etiam post mortem commutat.

--_culpa_, ne matrem occideres, ut patrem Tymbrenus. Cell.

641. _senectæ_, matris senectute jam confectæ.

643. _huc_, in me.

644. _jugulum_ suum.

639. _stare_ libri scripti et editi ante Nicandrum, qui in Junt.

primus edidit _hærere_, quod interpretat. τοῦ _stare_, esse,

N. Heins. et Drak. ad h.l. et ad VII, 398 permultis poett. locis

evincunt, quibus tamen _stare_, ut ἱστάναι, plerumque simpl.

_esse_ significat. Confer Heyne ad Virg. Æn. I, 646; VII, 553,

et Burm. de Jove Fulgerat. c. 14, p. 322 sq.

642. _mali turbata_ Put. prob. N. Heins. quasi ubique inculcanda

sit hæc elegantia, quam poeta passim respuit. Idem conj. _visu_,

vel græce, _visus_.

Sed magno, quinam, Eurymedon, furor iste? sonabat 645

Cum planctu, geminæque nota decepta figuræ,

Funera mutato revocabat nomine mater;

Donec, transacto tremebunda per ubera ferro,

Tunc etiam ambiguos cecidit super inscia natos.

647. _Funera_, cadavera, mortuos filios, ut ap. Virg. Æn. VI, 510;

IX, 492; cf. Burm. ad Val. Flacc. VII, 643, et ad Quintil. Declam.

XII, 26.

--_revocabat_ ad vitam, more veterum, quo mortui conclamantur et

_vocantur_. Conf. Lucret. III, 470; et Heyne ad Virg. Æn. II, 644;

et ad Tibull. III, 2, 15.

645. _Quinam_ Col., h. quisnam, qualis, ut _qui_ mollius pro

_quis_. Conf. Drak. ad VII, 538, et IX, 651, ubi laudat X, 117;

XIII, 450; XV, 668; Heins. ad Virg. Ecl. II, 19; ad Ovid. Met.

XIV, 162, et ad Prudent. Apotheos. v. 418; Bent. ad Horat. Serm.

I, iv, 41; v, 79; Gronov. Obss. ad script. eccles. c. 21.

_Quianam_ reposuit Lefeb. vid. ad I, 134. Vulgo _Quonam_. Quidam

_quoniam_ et _quam_. Scaliger ad marg. Silii emend. _Sed, Mago,

quonam_. Male! [“XV, 668” recte XV, 665]

646. _nota_ Col. Vulgatum _notis_ ad aurem suavius.

647. Sic scripti et Parm. Vulgo _Nomine m. r. funera_. Proxime

verum _Funere m. r. nomina_ Med. _revocabat_, scil. et spectaculum

et dolorem funeris, perperam edidit Lefeb. coll. Virg. Æ. II, 3,

vid. not.

649. _Tunc etiam a._ Col., h. quos ne moriens quidem dignoscere

potuit propter formæ similitudinem. Vulgo _Cessit et ambiguos_.

Quis diros urbis casus, laudandaque monstra, 650

Et fidei pœnas, et tristia fata piorum

Inperet evolvens lacrimis? vix Punica fletu

Cessassent castra, ac miserescere nescius hostis.

650. Silio ante oculos observabantur duo Maronis loci, Æn. II,

6... 8, et v. 361 sqq. Conf. inf. V, 420 sqq.

--_monstra_ dicuntur omnes res insolitæ et portentosæ, vel quæ

præter naturam fiunt, v.c. monstrosa phænomena ap. Virg. Æn.

III, 583, ostenta et prodigia, τέρατα, ibid. II, 172; III, 59;

V, 659; _monstra pœnae_, h. pœnæ insolitæ et inmanes, infra VI, 583;

_monstra_, ἄτοπα, indigna, ingloria, X, 61. Hinc _monstra_ h.l.

possunt esse insolita facinora et atrocia, cædes cognatorum,

_laudanda_, quia ex fidei constantia manarunt: nisi malis jungere

_monstra fidei_, h. rara et insolita fidei specimina, δείγματα, ut

_virtutum monstra_ dixit Flor. I, x, 8, et _miraculum audaciæ_, Liv.

II, 10; cf. Grut. ad Hist. Aug. p. 4. Cell. _laudanda_ putat esse ex

disciplina Stoicorum, qui talia facinora laudabant. Dausq. exponit

memorabilia, quale memoret Plin. VII, 3, extr. «in uterum protinus

reversus infans Sagunti, quo anno ab Hannibale deleta est.»

652. _Evolvere_, ab initio repetere, et hinc exponere, narrare, ut

apud Virg. Ge. IV, 509; Æn. IX, 528; Stat. Th. I, 2; cf. Ind.

--_vix Punica ... hostis_. Cf. Virg. Æ. II, 6, 7; XI, 259 (ubi

vid. Cerda et Heyne), et, quos Draken. laudat, Ovid. in Ibin. v. 207

seq., et Trist. III, ix, 59; Sen. Agam. v. 521.

653. _miserescere nescius hostis_, ut X, 491, qui locus ad verbum

expressus ex Virg. Ge. IV, 470.

651. _fata_, non _facta_, Col. Neutrum ab h.l. alienum.

652. _Imperet_ scripti cum R. 2 et 3; ut _imperare amori_,

_menti_, _iræ_, _libidini_. Vid. si tanti est, Drak. _imperare

velit_ glossa in c. Tell. Vulgo _Temperet_, quod ex Virg. Æ.

II, 8, margini adscriptum irrepsisse videtur.

Urbs, habitata diu Fidei, cæloque parentem

Murorum repetens, ruit inter perfida gentis 655

Sidoniæ tela, atque inmania facta suorum,

Injustis neglecta Deis: furit ensis et ignis;

Quique caret flamma, scelerum est locus! Erigit atro

Nigrantem fumo rogus alta ad sidera nubem.

Ardet in excelso proceri vertice montis 660

Arx, intacta prius bellis: hinc Punica castra,

Litoraque, et totam soliti spectare Saguntum:

Ardent tecta Deum; resplendet imagine flammæ

Æquor, et in tremulo vibrant incendia ponto.

654. Bene transtulit locum Virg. Æn. II, 363 sqq.

655. _Murorum parentem_, conditorem, auctorem (de quo, si tanti est,

vid. Drak. ad h.l. et Bentl. ad Hor. Od. III, iii, 65, qui ad

fastidium docti sunt) scil. Herculem. Cf. I, 273 sqq.

657. _neglecta Deis_ ut ap. Hor. Od. I, ii, 35.

658. _scelerum est locus_, cædibus polluitur.

663. Cf. XII, 732, et Heyne ad Virg. Ge. II, 281; Æn. II, 312, inpr.

VII, 9 (ubi cf. Cerda); VIII, 22 sq., et Burm. ad Val. Flacc.

III, 558, et ad Petron. 127.

664. _vibrant_, vid. ad v. 587, et ad I, 539.

656. _fata_ Col. ut v. 651, prob. N. Heins. Vulgatum præferebat

Drak.

662. _solita hinc spectare_ (scil. arx, hinc castra P. et litus,

hinc Saguntum) emend. N. Heins. _solita inspectare_ scripsit

Lefeb., qui posterius voc. in antiquis deprehendit. Sed nihil

forte est, quod in vulgata sperni et displicere possit, si verba,

_hinc_ (h. inde, ex hac arce), _Punica... Saguntum_, parenthesi

includantur et voc. _soliti_ ad Saguntinos referatur.

663. _resplendet_ Col. et Ox. cum priscis edd. vid. not. Marsus

primum edidit _respondet_, in quo nescio quid occultioris

philosophiæ inesse putabat Dausq.

Ecce inter medios cædum Tiburna furores, 665

Fulgenti dextram mucrone armata mariti,

Et læva infelix ardentem lampada quassans,

Squalentemque erecta comam, ac liventia planctu

Pectora nudatis ostendens sæva lacertis,

Ad tumulum Murri super ipsa cadavera fertur. 670

665. Scena postrema, non minus ornate, et ad mœroris furorisque vim

apte expressa. Tiburna iterum in conspectum prodit, sed sup. v. 614

seq. ipsa Tisiphone. quæ itaque denuo formam mutasse videtur.

668. _erecta comam_, furentis habitus. Cf. Heyne ad Virg. Æn.

VI, 48, et Burm. ad Val. Fl. II, 213.

--_Squalentem_ cruore, vel quia squalor sordesque lugentibus

tribuuntur.

668. _arrecta_ Tell. quod recepit Lefeb. et ad exemplum Virg. Æ.

IV, 280, tam h.l., quam VII, 686; IX, 595; alibique passim

legendum censebat N. Heins. nescio cui bono? Vulgatam exemplis

tuentur Drak. ad hh.ll. et Burm. ad Val. Fl. II, 213.

Qualis, ubi inferni dirum tonat aula parentis,

Iraque turbatos exercet regia Manes,

Alecto, solium ante Dei sedemque tremendam,

Tartareo est operata Jovi, pœnasque ministrat.

671. Cf. Virg. Æn. VI, 555 seq., 570 seq.; Hom. Il. ι,

565 sq.

672. _Ira regia_, regis, h. iratus rex inferorum.

--_exercet_, vexat.

674. _Jovi Tartareo_, ut _Jovi Stygio_, I, 386; _nigro_, VIII, 116,

ubi vid. Drak. Ζεὺς χθόνιος et καταχθόνιος ap. Orph. H. XVII, 1, et

Hom. Il. ι, 457.

--_operata est_ ἀορίστως pro operatur, h. operam dat, vel operari

solet. Vid. ad v. 70.

674. _pœnisque m._ suspic. N. Heins. ut _ministrare velis_ dixit

Virg. Æ. VI, 302; X, 218; _telis et habenis_ Stat. Th. VII, 752;

_vitiis_ Grat. Cyneg. 314. Non male: sed nec vulgata spernenda.

Conf. XIII, 295, et Virg. Æ. I, 213, ubi vid. Burm. et Heyne.

Arma viri, multo nuper defensa cruore, 675

Inponit tumulo inlacrimans; Manesque precata,

Adciperent sese, flagrantem lampada subdit.

Tunc rapiens letum, «Tibi ego hæc, ait, optime conjux,

Ad Manes, en, ipsa fero.» Sic ense recepto

Arma super ruit, et flammas invadit hiatu. 680

675. _Arma nuper defensa_, cf. I, 519 sqq.

678. _rapiens letum_, vid. ad I, 569.

--_hæc_ arma, δεικτικῶς.

679. _ense recepto_ sc. in viscera, vel corpore, ut X, 7, et ap.

Cic. Rosc. Am. 12.

680. _hiatu_, patulo quasi ore, cupide haustura. Cf. IV, 336.

Semiambusta jacet nullo discrimine passim

Infelix obitus, permixto funere, turba.

Ceu, stimulante fame, quum victor ovilia tandem

Faucibus invasit siccis leo, mandit hianti

Ore fremens inbelle pecus, patuloque redundat 685

Gutture ructatus large cruor: incubat atris

Semesæ stragis cumulis; aut, murmure anhelo

Infrendens, laceros inter spatiatur acervos.

681. Non penitus cinefieri dedecorosum et inominale, Dausq.

682. _Infelix obitus_, ut v. 570.

--_funere_, ut v. 647.

683. Ornatissima comparatio, quam Silius, ut multi alii, mutuatus

est a Virg. Æ. IX, 339 sqq., et X, 723 sq. Conf. etiam Æn. IX, 59

sqq., et Burm. ad Val. Fl. VI, 613 sq. Sed h.l. ad confusam

semiambustorum mortuorumque stragem spectat. Utraque scena non magis

fœda, quam miserabilis.

686. _atris_, infelicibus; vel ob atrum cruorem. Vid. ad V, 165.

688. _laceros_, lacerarum ovium.

684. _invasit_, non _invadit_, scripti cum Parm. et Med.

688. _interspatiatur_ una voce legendum videbatur Dausq.

Late fusa jacent pecudes, custosque Molossus,

Pastorumque cohors, stabulique gregisque magister; 690

Totaque vastatis disjecta mapalia tectis.

Inrumpunt vacuam Pœni tot cladibus arcem.

Tum demum ad Manes, perfecto munere, Erinnys

Junoni laudata redit, magnamque superba

Exsultat rapiens secum sub Tartara turbam. 695

689. Canes Molossi, ex Epiro, robore insignes, et non minus ad

custodiam gregis, quam ad venationem idonei erant. Poetæ autem

epitheta a præstantiori aliquo genere repetere solent. Vid. ad

I, 421.

692. Cf. Liv. XXI, 24, 25.

694. _superba_, læta prospero rei eventu. De Furiæ reditu ad Orcum

pauca dixit, non ausus in certamen descendere cum Virg. Æneid. lib.

VII, vers. 540 seq.

691. _septis_ pro _tectis_ volebat N. Heins. quia ovile ac bovile

poetis passim _septa ovium_ et _boum_ dicuntur. Vulgatum defendit

Drak. coll. sup. v. 444.

At vos, sidereæ, quas nulla æquaverit ætas,

Ite, decus terrarum, animæ, venerabile vulgus,

Elysium et castas sedes decorate piorum.

696. Eximium epiphonema, quod ad sensum commiserationis, cui ipsum

poetam indulgere videmus, augendum, et, inde a v. 699, ad invidiam

Hannibali faciendam, permultum valet. Cf. IV, 396, et Virg. Æn.

IX, 446 sqq.

--_sidereæ_, divinæ, eximiæ.

--_quas nulla æquaverit ætas_, quibus nulli unquam mortales æqui,

æquales, pares fuerint scil. fide et constantia, adeoque gloria.

697. _Ite, decorate_, sine copula media, ut sæpe fit, Drak. qui

laudat Heins. ad Claud. de R. P. I, 92.

698. De _Elysio_, v. Herman. Mythol. Lyric. p. 473 sqq. Heyne ad

Virg. Æn. VI, 637 sqq., et ibid. Exc. VIII; it. Opusc. Academ. T. I,

p. 395. sqq.

--_castas sedes_, ubi sunt animæ _castæ_ a vitiis et peccatis,

adeoque piæ, sanctæ, ut _castum agmen_ ap. Claud. de Rapt. Pr.

II, 322; cf. ad I, 481.

697. _venerabile vulgus Elysio_ conj. N. Heins. Sed Draken. solam

distinctionem mutavit, commate post _vulgus_ posito. Conf. Virg.

Æn. V, 734, 735.

Cui vero non æqua dedit victoria nomen,

(Audite; o gentes, neu rumpite fœdera pacis, 700

Nec regnis postferte fidem!) vagus exsul in orbe

Errabit toto, patriis projectus ab oris;

Tergaque vertentem trepidans Carthago videbit.

Sæpe Saguntinis somnos exterritus umbris

Optabit cecidisse manu; ferroque negato, 705

Invictus quondam Stygias bellator ad undas

Deformata feret liventi membra veneno.

699. Poeta eodem artificio usus est, quo Maro Æn. X, 501 sq. ubi

vid. Heyne. Cf. inf. XIII, 874 sqq.

--_non æqua_, injusta.

701. _exsul_ Hannibal in Syria, Creta et Bithynia, quod vel ex Liv.

XXXIII, 47, 49; XXXIV, 60; XXXVII, 23, 24, et XXXIX, 51, notum.

704. Olim credebant, interfectorum animas eos, quorum scelere

perierant, hostiliter persequi, Drak. qui laudat XVII, 161 sqq.

Claud. in Rufin. II, 324 sq., et Broukh. ad Tibull. I, vi, 15. Add.

Virg. Æ. IV, 385 sq.

705 sqq. Optabit in pugna, ut virum fortem decet, cecidisse, et, hac

morte negata, indigno modo necem sibi veneno consciscet. Illud optat

ipse infra XVII, 265 sq. Cf. XIII, 892, et Liv. XXXIX, 51.

--_manu_, non sua, sed hostium, ut ap. Virg. Æn. II, 645 (ubi vid.

Burm. et Heyne), vel in pugna, ut ap. Virg. Æn. II, 434 et passim,

etiam in prosa. De manu viri fortis, qua cecidisse heroibus maximum

mortis solatium fuerit, præter Dausq. accipit Drak. ad IV, 672, ubi

V, 561 sq.; IX, 426; X, 303; Virg. Æn. X, 829; et alia loca confert,

ut ad hoc loco verba Sen. Agam. v. 515. _Felix vocatur, cadere qui

meruit manu_, unde ap. Virg. Æn. II, 434, verba _ut caderem manu_

jungenda putat.

699. _Cui_ Col. prob. N. Heins. ut ad Hannibalem referatur. Vulgo

_Quis_, vel _Queis_.

700. _ne_ Lefeb. vitiose.

* * * * *

* * * *

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 44 / 438 题