Atque is fundarat thalamos Tritonide nympha, 65
Unde genus, proavumque Jovem regina ferebat,
Et sua fatidico repetebat nomina luco.
65. _is_, Iarbas, et mox _regina_ Asbyte.
--_fundari_ et _fulciri_ familia dicitur, uxore ducta liberisque
ex ea susceptis, quibus mortuis δόμος ἡμιτελὴς Il. β, 701. Filii
patrum σθένος, vel στύλοι οἴκων ap. Eurip. in Taur. v. 57; Troad.
570; al. conf. Burm. et Weitz. ad Val. Fl. I, 721; VI, 689; et quos
Drak. laudat, Stat. Silv. IV, vii, 30; Auct. Octaviæ v. 532; Prop.
IV, ii, 69; Appul. Met. VII, p. 136; ubi v. Pric. (et p. 350); Virg.
Æn. XII, 59.
--_nympha Tritonide_, h. Tritonidis paludis et fl. prope Syrtim
minorem. Conf. Virg. Æn. IV, 198. Cellarius suspicabatur, Silium
adlusisse ad Amazonidas Afras, quas circa hunc lacum habitasse
tradit Diodor. III, 53.
66. _proavum_ si proprie dixit poeta, vel _proles_ v. 58 non filia,
sed neptis est, vel avi materni pater innuitur, ut Asbyte tam
paternum, quam maternum genus a Jove fingatur duxisse, quod ad
summam ejus nobilitatem valeret.
67. Vereor, ut hic versus sit a Silii manu; languet certe et
versus præc. sententiam repetit.
Hæc ignara viri, vacuoque adsueta cubili,
Venatu et silvis primos defenderat annos:
Non calathis mollita manus, operatave fuso, 70
Dictynnam, et saltus, et anhelum inpellere planta
Cornipedem, ac stravisse feras inmitis amabat.
68. Conf. Virg. Æn. VII, 805 sq. Pind. Pyth. IX, 33 seq.
--_ignara_, expers, _viri_, ut ap. Hor. Epist. II, i, 132; ἄνδρα
οὐ γινώσκω Luc. I, 34. Musæi locutionem γάμων ἀδίδακτος cf.
D. Heins.
70. _mollita_, mollis facta, vel effeminata _calathis_ flectendis,
vel lana trahenda et facienda. Conf. Virg. l.c.
--_operari_, operam dare, v.c. textis, Musis, sacris, etc. Cf.
v. 674; Heyne ad Tibull. II, i, 65; iii, 36; Bentl. ad Horat. Od.
III, xiv, 6.
71. _Dictynna_ prop. Britomartis, Nympha et Dianæ socia, h.l. ipsa
Diana. Vid. Heyne Exc. ad Virg. Cir. v. 200, et Spanhem. ad Callim.
H. in Dian. v. 190, 197, 205.
--_planta_, calcaribus, _inpellere_, ut _p. fodere_ VI, 212;
VII, 67; VIII, 556; Virg. Æn. VI, 882.
72. _stravisse_, ἀορίστως.
69. Vulgg. _assueverat_, quod primus Nicand. ap. Junt. dedit,
verbo perperam ex v. præc. repetito: _defenderat_ scripti et
priscæ edd. quod Cellar. exponit, quasi transmittendo et
transigendo arcuerat; et Drak., venatu defenderat virginitatem ab
illecebris procorum. Sed _defendere_ vitam est forte id. qd.
tueri, h. servare, tolerare eam. N. Heins. conf. v. 673 hujus
libri qui tamen ad sententiam h.l. expediendam nihil omnino valet.
Idem conji. _exegerat_. Propius ad literarum ductum accedit
emendatio Burm. _impenderat_; proxime vero, quod reposuit Lefeb.
_dependerat_, h. impenderat, ut ap. Lucan. X, 80: Conf. idem
VIII, 100, et Colum. IV, vii, 22; X, i, 20. Sed utrumque cum
tertio casu jungi solet. Fortassis _deferverat_ κατὰ
_annos_, vel _duraverat_, vel _diffuderat_, et, nescio quid,
scripsit poeta: _extenderat_ suspic. Schmid. coll. v. 103. Sed ibi
est longius tolerare, ut v. 524; III, 96 et al.
70. _molita_ Tell. R. 3. Ben. Ald., non improb. Lefeb. si legatur,
_non calathos molita manu_.
Quales Threiciæ Rhodopen Pangæaque lustrant
Saxosis nemora alta jugis, cursuque fatigant
Hebrum innupta manus: spreti Ciconesque, Getæque, 75
Et Rhesi domus, et lunatis Bistones armis.
73. Comparatio petita ex Virg. Æn. I, 316 sq. et XI, 659 sq. ipsa
autem Thraciæ, cujus montes populique h.l. recensentur, descriptio
ex ejusd. Georg. IV, 461 seqq. conf. inf. VIII, 428 seq.
--_Threiciæ_ (Θρηΐκιαι, ex forma Ion. Θρήϊξ pro Θρᾶξ) sc.
virgines, vel Amazones, quæ cur _Thraciæ_ dicantur, docet Heyne ad
Virg. Æ. XI, 659.
74. _cursuque fatigant_ v. Heyne ad Virg. Æn. VII, 807: _fatigare_,
fatim agere, sæpius tractare, exercere, frequentare (vid. ad I, 63
et 675.) v.c. _amnem remis_, h. crebro movere _silvas venatu_,
sæpius pererrare, ap. Virg. Æn. VIII, 94, et IX, 605; ad quæ loca
vid. Heyne. Sic _cursu Hebrum_, maximum Thræciæ, quæ hiemis sedes
est, flumen, glacie scil. adstrictum, _fatigare_ significat, cursu
eum frequenter transmittere. Conf. Hor. Epist. I, iii, 3, et, quos
Lefeb. jam laudavit, Virg. Æn. XI, 660, _Amazones flumina
Thermodontis pulsant_, et Martial. VII, 6, _Et ungularum pulsibus
calens Ister_. Hæc ratio linguæ convenientior videtur, quam si
_cursu fatigare_ simpl. pro cursu vincere, superare, accipias.
Conf. tamen Virg. Æn. V, 253, et inpr. Æn. I, 317 _volucrem fuga
prævertitur Hebrum_, quæ lectio nostro forte loco firmari potest.
Vid. ibi Heyne.
75. _Hebrum... fatigant_, Schmid. interpretatur campos Hebro
adjacentes ut _arare fluvium_, et similia, quæ illustrat Burmannus
ad Grat. Cyn. 314
--_innupta manus_: «Amazones cum contemtu virorum se tuentur.»
Justin. loco class. II, 4. Ἀμαζόνας ἀντιανείρας Hom. Il. γ, 189; ζ,
186; Ernesti: sed Homerus alio sensu eas ita dicit; eo, quo Virg.
Æneid. lib. I, 493, _audetque viris concurrere virgo_.
--_Spreti Ciconesque_, etc. pro, quæ spernunt connubia et
consuetudinem Thracum.
--_Cicones_, Thraciæ populus prope _Hebrum_ fl., qui nunc
_Marizza_ dicitur.
--_Getæ_ Thracibus adnumerantur exemplo Virg. Ge. III, 462 et
IV, 463; ad quæ loca vid. Heyne et Voss.
76. _domus_ conf. ad I, 572.
--_Rhesi domus_ v. Heyne ad Virg. Ge. IV, 461 et Æn. I, 469.
--_lunatis armis_, h. peltis, scutis parvis, Amazonum inprimis,
quæ formam mediæ, vel corniculatæ lunæ referebant. Cf. Virg. Æn.
I, 490; XI, 663; Senec. Hippol. v. 400; Lips. Mil. Rom. III, 1 et 2,
et loc. class., a Drak. adpositum, Quint. Cal. I, 146 sq.
75. _Hæmum_, Thraciæ montem, pro _Hebrum_, substituendum censebant
Burm. et Drak. coll. Claud. de laud. Stilic. III, 307, 308, quia
nemo per flumina currit. Non male: sed vulgata quoque lectio
defendi potest. Si quid tamen mutandum, scriberem _cursuque
fatigant Eurum_ (vid. Heyne ad Virg. Æn. I, 317.), vel _pulsuque
fatigant_. Vid. not. _Geræque_ quidam codd., teste et prob.
Dausq., qui Geras sibi non nescios dicit, sed forte cum _Gerrhis_
eos confudit, quod et suspicatur Drak.
Ergo habitu insignis patrio, religata fluentem
Hesperidum dono crinem, dextrumque feroci
Nuda latus Marti, ac fulgentem tegmine lævam
Thermodontiaca munita in prælia pelta, 80
Fumantem rapidis quatiebat cursibus axem.
78. De _Hesperidibus_ vid. ad I, 431.
--_donum Hesperidibus_ est aurea fascia, seu reticulum, ab Hesp.
adceptum: poetam autem puto cogitasse de aureis pomis in hortis
Hesperidum crescentibus, qui quum siti essent in finibus Mauretaniæ,
obvia fictionis illius occasio fuit, inpr. Silio, qui his
adlusionibus e longinquo repetitis delectatur; Ern. _nodo_ omnino
legendum putabat etiam Withof.
--_dextrum_ κατὰ _latus_, mammam, _nuda Marti_, ad pugnam, ut eo
expeditius pugnaret. Cf. VV. DD. ad Virg. Æ. I, 492, et Heyne ad Æ.
XI, 649; cujus explicatio nostro quoque loco comprobatur.
79. _tegmine_, pelta, quæ lævum latus tegebat.
80. _Thermodontiaca_, Amazonia. Vid. ll. cc. in var. lect.
81. _Fumantem_, ut VIII, 282. Cf. Virg. Ge. III, 107 et Hor. Od. I,
i, 4.
78. _dono crinem_, non _crinem dono_, Col. _nodo_ conji. D. Heins.
probb. N. Heins. Drak. (qui speciem Amazonæ, crinibus nodatis
ornatæ, ex Gronov. Thes. Antt. Gr. T. I, exibuit) et Lefeb. qui τὸ
_nodo_ recepit, coll. Virg. Æn. IV, 138, et Senec. Hipp. v. 399,
ut adeo Hasbyte eodem, quo Hesperides, modo crines _nodo_, h. in
nodum _religaverit_, retro collegerit; vel religaverit nodo,
h. retiolo aureo, κρωβύλῳ Hesperidum, quem fortasse ab ipsis dono
acceperit. Si posterius verum est, non est quod vulgatam lect.
sollicitemus; si prius, vox _Hesperidum_ importuna est, et
crediderim fere, poetam _H. modo_, vel, præeunte Virg. Æn. I, 320,
_Harpalyces modoque_, vel _nodoque sinum_ scripsisse: etsi ad
morem Hesperidum, crines in nodum cogendi, Silius etiam inf.
III, 284 respexisse videtur, et, si vel maxime ignotus est, locus
tamen noster non majore interpolationis suspicione laborat, quam
similis Horat. Od. II, 11, extr. ubi vid. Bentl. et Jani.
79. _fulgentem_, non _fulgenti_, Col. et Ox. _lævam_, non _lævum_
Col.
80. _Thermodontiaca_, non _Thermodoontiaca_, Put. Θερμώδων, οντος,
dicitur Ponti fl. qui Ponto Euxino miscetur. Conf. VIII, 433, et,
quos Drak. laudat, Stat. Silv. I, 6, 56. Intpp. ad Virg. Æn.
XI, 659; ad Prop. III, 12, (al. 13) 16; Heins. ad Claud. de R. P.
II, 66; ad Ovid. Met. II, 249. Add. Intpp. ad Val. Fl. IV, 601 et
al.
Pars comitum bijugo curru, pars cætera dorso
Fertur equi; nec non Veneris jam fœdera passæ
Reginam cingunt: sed virgine densior ala est.
Ipsa autem gregibus per longa mapalia lectos 85
Ante aciem ostentabat equos, tumuloque propinquo,
Dum sequitur gyris campum, vibrata per auras
Spicula contorquens summa ponebat in arce.
84. _virgine densior ala est_, quædam mulieres, quæ Asbyten
comitabantur, etiam nuptæ erant, sed major pars virgines. Male intp.
quidam «major pars virginum equo merebat.»
85. _mapalia_ h.l. sunt forte vici et pagi, qui ex mapalibus
constant, ut ap. Sallust. b. Jug. c. 18 et 46. De _mapalibus_,
tuguriis Nomadum, Hamaxobiorum, quæ plaustris inponunt, v. Heyne ad
Virg. Ge. III, 340, et Æn. I, 421.
--_longa_, longinqua, remota.
87. _Dum tumulum propinquum_ arci Sagunt. circumequitat, unde _gyri_
efficiuntur: nam _campum sequitur_ (ut apud Virg. Æn. II, 737,
v. 629), qui in ipso campo progreditur eumque emetitur; Ern. Vid.
var. lect.
86. _tumuloque propinquum_ conj. Best, et recepit Lefeb. prob.
Drak., ut sensus sit: dum, equos in gyrum flectens, _sequitur_,
h. petit (ut I, 141; Virg. Æn. V, 629; Ovid. Epist. VII, 10, et
Fast. VI, 109; Cic. ad Att. X, 18 ubi vid. Græv.) campos colli, in
quo Saguntus condita, propinquos. Non male: at, qui in campo sunt,
tela in urbem alte sitam frustra mittere videntur. _Dum secat in
gyros campum_ emend. N. Heins. coll. inf. v. 171. Sed vulgatam
forte lectionem non male ita expedias: Electissimum
pulcherrimumque equitatum Asbyte ipsa ante prima signa ducit, et,
dum in campo circa urbem longius procedit, (vel in campo _viam_,
seu _iter sequitur_, ut ap. Ovid. Pont. I, 4, 38; II, 10, 18;
Virg. Æn. II, 737) collem, vel tumulum, (τύμβον, ut ap. Virg. Æn.
XI, 849 sq.) urbi propinquum, conspicit et occupat, unde jacula in
superiores urbis, celli inpositæ, partes mittit.
Hanc, hasta toties intrantem mœnia, Mopsus
Non tulit, et celsis senior Gortynia muris 90
Tela sonante fugat nervo, liquidasque per auras
Dirigit aligero letalia vulnera ferro.
90. _Gortinia Tela_, h. Cretica: nam Gortyna, seu Gortynæ (nunc
_Gurtina_) urbs Cretæ (_Candiæ_) ex qua insula Mopsus Saguntum
venerat. Conf. mox v. 101. Epitheton simpl. ornat, ut _harundo
Cydonea_ X, 261, et _Dictæa_ XIII, 184; XV, 634. Cydon, vel Cydonia
(hod. Canea) urbs, et Dicte mons Cretæ. Λύκτιον, seu Λύττιον ἀεμμα
ap. Callim. H. in Apoll. v. 33; ubi vid. Spanhem. Poetæ a
præstantiore aliquo genere epitheta repetere solent: Cretenses autem
nobilissimi olim sagittarii fuere, quorum hinc ope Romani sæpius usi
sunt, Cretaque abundabat canna, sagittis aptissima.
91. _fugat_, jacit, _sonante nervo_. λίγξε βιὸς, νευρὴ δὲ μέγ᾽
ἴαχεν, Hom. Il. δ, 125.
92. _Dirigit vulnera_, h. sagittam, vulneris infligendi causa, ut
ap. Sen. Herc. Œt. v. 159; Virg. Æn. X, 140; XI, 654; XII, 490.
Conf. ad I, 397.
--_aligero ferro_, ut πτερόεντες ὀϊστοὶ, ἰὰ πτερόεντα. Conf.
v. 95.
92. _Deligit_ Col. unde _Derigit_ suspic. Drak., quod Lef. edidit,
ut sit pro, mittit e muris, non id. qd. _dirigit_, quæ verba
communiter olim usurpata putabat Drak. ad IV, 676. Ego potius
crediderim, verbum _derigere_ soli librarr. fraudi et incuriæ
deberi. Conf. ad IV, 540; VI, 228; IX, 583; Virg. Ge. II, 281; Æn,
I, 401, et loca in notis laudata.
Cres erat, ærisonis Curetum advectus ab antris,
Dictæos agitare puer levioribus annis
Pennata saltus adsuetus arundine Mopsus. 95
93. _Curetum_, de quibus vid. loc. class. Strab. X, p. 310, 326, al.
p. 465 seq. Conf. Heyne ad Apollod. p. 15, 16. Spanhem ad Callim.
H. in Jov. v. 52, 53.
--_antris_, antro Dictæo.
--_ærisonis_, χαλκοφώνοις, χαλκοκτύποις, propter Κνώσσια ὀρχήματα,
vel πυῤῥίχην et ἐνόπλιον, quam saltationem armatam invenisse, et
nato quoque Jove instituisse feruntur. Vid. Spanhem. l.c.
94. _agitare saltus_ (propr. feras in iis v.c. ap. Virg. Æn.
IX, 686) ut _fatigare_ dixit Virg. Æn. IX, 605.
94. _armis_ malebat N. Heins. suffrag. Drak. Non male: certe
vulgata friget.
Ille vagam cælo demisit sæpe volucrem,
Ille procul campo linquentem retia cervum
Vulnere sistebat; rueretque inopina sub ictu
Ante fera incauto, quam sibila poneret arcus.
Nec se tum pharetra jactavit justius ulla, 100
Eois quamquam certet Gortyna sagittis.
96. Innuitur dexteritas et impetus, quo telum emittitur. Gron.
Diatr. Stat. c. 16, v. 98 per hypallagen interpretatur: ante rueret
fera incauta sub inopino ictu. Sed _incautum_ h.l. et ap. Lucan.
IV, 719 non modo eum dici, qui sibi non caveat, sed etiam, qui non
caveatur, putant Barth. Adv. XXXV, 3, et Drak. ad h.l. ubi multis
exemplis probat, plura adjectiva, quæ vim activam habeant, v.c.
_nescius_, _ignarus_, _dubius_, _incredulus_, _surdus_, _cæcus_,
_infestus_, passive, et contra _ignotus_, _notus_, _suspectus_,
_innocuus_ et alia active sumi. Conf. quos laudat VV. DD. ad Phædr.
I, 11, et ad Gell. IX, 12; Gronov. ad Sen. Œd. v. 1; Boxhorn. ad
Plaut. Rud. I, v, 17; Heins. ad Ovid. Met. VII, 672; Hottom. ad Cic.
Verr. I, 7; Pric. ad Appul. Med. IX, p. 190; Æmil. Port. in Lex.
Ion. Vid. Ἄκριτος et al. Add. Intpp. Tac. Ann. I, 50, et Cort. ad
Sallust. b. Jug. c. 49, 5.
[99.] _poneret_, deponeret, finiret.
100. Nec ullus Cretensium Mopso tum arte jaculandi antecellebat.
101. _Eois certet sagittis_, de arte sagittandi contendat cum
Orientalibus, forte Parthis. Cf. Virg. Æn. XII, 858, et Lucan.
VIII, 300, 311.
96. _dimisit_ Put. et Parm. _divisit_ (h. jaculo transfixit, ut
ἐδάϊξε Hom. Il. φ, 147, et βάλε μέσσην Il. ψ, 875) R. 3, et Med.
quod probavit N. Heins. ad Claud. in Rufin. II, 25, et recepere
Cell. et Drak. qui posterior _demittere_ de eo tantum dici posse
existimabat, qui in loco superiori ipse est et in inferiorem
mittit; quo sensu _fundæ_ VIII, 526, vel tela aliaque avem cælo
demittere dicantur, non autem homo, qui tela jaculatur. Sed vid.
Val. Fl. I, 94. Similiter _dejicere_ dixit Virg. Æn. V, 542 et
XI, 580, unde _dejecit_ h.l. emend. N. Heins., quod ne ipsi quidem
Drak. displicuit, cui nec Burm. conj. _defixit_ spernenda
videbatur. Nos vulgatam lectionem servavimus cum Lefeb. et
Schmidio, qui posterior monet, fundam et tela non semper ave esse
superiora, et hominem semper aliquo instrumento uti, quo quid
dejiciat, adeoque funda, seu telis avem demittere posse.
98. _rueratque_, vel _ruere atque_, h. ruebat, maluerit N. Heins.
99. _in cantu_ R. 2, unde _fera, incautus... arcus_, h. a quo non
cavebatur, reposuit Lefeb. Non male, si _inopina s. i._ pro
_inopino s. i._ dictum acceperis.
Verum ut opum levior venatu extendere vitam
Abnuit, atque artæ res exegere per æquor,
Conjuge cum Meroe natisque inglorius hospes
Intrarat miseram fato ducente Saguntum. 105
Coryti fratrum ex humeris calamique paterni
Pendebant, volucerque chalybs, Minoia tela.
102. _levior opum_, ut contra _largus opum_.
103. _artæ res_, ut _angustæ_ ap. Hor. Od. II, x, 21.
104. _inglorius_ ut ap. Virg. Æn. XI, 793 ubi v. Heyne.
106. _Cozytus_ in Gloss. ap. Reines. Inscr. p. 106; θήκη δερματινὴ
βέλων, adeoque pharetra, ut ubivis fere ap. poetas, etsi propr.
arcuum, non sagittarum theca est, si fides habenda Schol. ad Hom.
Od. φ, 54; Lutat. ad Stat. Th. IX, 730, et Serv. ad Virg. Æ. X, 169;
ubi vid. Heyne in V.L.
--_fratrum_, Dorylæ et Icari, filiorum Mopsi. Cf. v. 126 et 133
sq.
107. _tela_, arma, _Minoia_, Cretensia.
103. _artæ_, non _arctæ_, semper in Col. et optimis quibusque
codd. occurrit teste Drak. ad VII, 280, ubi laudat Pier. ad Virg.
Æ. I, 293; II, 146; Castal. ad Rutil. Itin. II, 20; Lambin. ad
Lucret. I, 71; Gronov. ad Senec. Œd. 277, et Broukh. ad Tibull.
I, 5, 53; Add. Stœber. ad Manil. p. 525, et Ill. Harles. ad
Cellar. Orthogr. p. 180.
104. _Merone_ ed. Lefeb. vitiose. Nomen ab ius. Nili in Æthiopia
ejusque urbe ductum.
107. _chalybs_ et _calami_ sunt synonima, unde hic versus languet,
et vel plane ejiciendus videtur, vel _validusqae chalybs_, aut
simile quid legendum est, ut _chalybs_ sit ensis.
Hic medius juvenum Massylæ gentis in agmen
Crebra Cydoneo fundebat spicula cornu.
Jam Garamum, audacemque Thyrum, pariterque ruentes 110
Gisgonem, levemque Bagam, indignumque sagittæ,
Inpubem malas, tam certæ obcurrere Lyxum
Fuderat, et plena tractabat bella pharetra.
108. _medius juvenum_, inter filios.
--_Massylæ gentis_ conf. ad I, 101.
[109.] _Cydoneo_ vid. ad v. 90, et conf. Virg. Ecl. X, 59, et Æ.,
XII 858 ubi vid. Heyne.
111. _levis_ penult. longa, propr. politus, λεῖος,
non asper tactu; hinc mollis, tener, inberbis, inpubes. Cf. Tibull,
I, viii, 31, et Hor. Od. II, ii, 6, ubi vid. Jani. Drak. putat,
Bagam fingi inpilem, qui barbam sibi vellat exemplo mollium virorum,
quod et Cæsarem aliosque fecisse constat.
112. _et Lyxum_, _inpubem_ κατὰ malas, ideoque
_indignum occurrere_ (græce pro, ut, vel qui occurreret) _sagittæ
tam certæ_, cujus ictus tam certus erat, quæ non fallebat et
aberrabat, adeoque digna erat, quæ virum fortiorem majoremque natu
interimeret. Cf. Virg. Æn. XI, 767; Hor. Od. I, xii, 23 al. ἰοὺς
ἀφύκτους adpellat Sophocl. Phil. 105. Vid. Valcknar. ad Eurip. Hipp.
p. 317.
113. _Fuderat_ humi, pro straverat, ut ap. Virg. Æ. I, 193, κέχυνται
Hom. Il. ε, 141.
109. Vulgg. _Cydonæo_.
110. _Garamum_ scripti et Med., a Garamantibus sic dictum. Vulgo
_Gravium_, prob. Dausq. Sed reliqua Afrorum nomina, Gravios vero
Hispaniæ populum esse (vid. I, 235.), monet Drak. _Granium_ Parm.
_Thyrum_, non _Tyrum_, scripti et priscæ edd.
111. _Gisgonem_, non _Gisconem_, Put. et Med. _levemque_ a Gr.
λεῖος, non _lævemque_, recte scribitur, judice Drak. _lævumque_
scripti et Med. aliæque antt. edd., quæ lectio forte non
deserenda, nec cum N. Heins. in _sævumque_ mutanda. _Lævus_ et Gr.
σκαιὸς propr. est sinister, et deinde, vel tardus, inperitus,
stupidus, ἀμαθὴς, vel infelix, ut III, 94, ubi vid. not. forte et
perversus, pravus, et hinc malus, inprobus, ut σκαιὸς, et
_sinister_.
112. _Lyxum_ scripti et priscæ edd. Vulgg. _Lixum_, forte rectius
a Lixo, Africæ urbe. Vid. III, 258; V, 401.
Tum, vultum intendens telumque in virginis ora,
Desertum non grata Jovem per vota vocabat. 115
Namque ut fatiferos converti prospicit arcus,
Obposito procul insidiis Nasamonias Harpe
Corpore præripuit letum, calamumque volantem,
Dum clamat, patulo excipiens tramisit hiatu,
Et primæ ferrum a tergo videre sorores. 120
114. _vultum intendens_, τιτυσκόμενος D. Heins.
--_vultum intendens telumque_ ut ap. Virg. Æn. V, 508.
115. _per vota vocabat_ ut _votis_, et _in vota_ ap. Virg. Ge.
I, 42. et Æ. V, 234, ubi v. Heyne. Frustra invocabat opem Jovis, ab
ipso contemti, quoniam Cretam, natale hujus Dei solum, deseruerat.
Conf. v. 141. Ita Cell. et Dausq. quem... nescio quare... nihil h.l.
vidisse pulabat N. Heins. ad Ov. Met. XIII, 707. Nil potius vidit
Barth. Adv. VI, 25, ubi intelligit Jovem desertum Hannibali ejusque
militiæ, ut sæpe _temeratus_ dicitur violato foedere; _per vota non
grata_, quia puella erat Asbyte, et Jupiter magnus mulierum amator.
116. _converti_ scil. in Asbyten.
117. Cf. XIII, 657.
--_insidiis_, ictui clandestino Mopsi.
--_Nasamontas_, vid. V.L. et ad I, 408.
118. _letum_ reginæ intentatum _præripuit_, telum suo corpore
recipiens.
117. _Nasamonias Harpe_ Col. et Parm. ne improb. quidem Dausq. Est
græca forma, qua ab adjectivis gentilibus, in _ius_ desinentibus,
alia et quidem feminina, in _ias_ exeuntia, deducuntur. Vid.
exempla, a Drak. adlegata, inf. XIII, 494; XIV, 253, 270; Virg.
Ge. IV, 463; Ovid. A. A. I, 556; II, 382; Senec. Herc. Œt. 192, et
alia ap. Jani ad Horat. Od. I, 22, xiv, et Heins. ad Ovid. Epist.
XV, 164, ubi _Arpe_ hic legendum monet, refrag. Drak. ob consensum
codd. et quia _Harpe_ nomen virginis bellatricis est ap. Val. Fl.
VI, 375, et equæ inf. XVI, 365. _Nasamonius Harpe_ Ox. Put. Med.
proxime verum. Vulgg. _Nasamonia Serpe_.
119. _hiatu. En_ tacite reposuit Lefeb. ut passim.
At comitis frendens casu labentia virgo
Membra levat, parvaque oculos jam luce natantes
Inrorat lacrimis, totisque adnisa doloris
Viribus intorquet letalem in mœnia cornum.
Illa volans humerum rapido transverberat ictu 125
Conantis Dorylæ, junctis jam cornibus arcus,
Et ducti spatium nervi complente sagitta,
Excutere in ventos resoluto pollice ferrum.
121. _virgo_, Asbyte.
122. _oculos natantes_, dubio motu fluctuantes, modo labentes, modo
iterum se aperientes, ut dormitantium ebriorum et moribundorum oculi
esse solent. Cf. VV. DD. ad Virg. Ge. IV, 496, et Æn. IV, 691
(_oculis errantibus Quæsivit lucem_); V, 856; Ov. Met. V, 71, et
Fast. VI, 673; Stat. Th. II, 638.
123. _totisque adnisa_, etc. Drak. Conf. inf. v. 627; V, 325; Virg.
Æ. IX, 744, et Ovid. Met. V, 32, 33.
124. _cornus_, hasta, ut alia quoque belli instrumenta ex corno, quæ
arbor _bellis adcommoda_ dicitur: Claud. R. P. II, 107. Vid. Virg.
Ge. II, 447.
126. Conf. Virg. Æ. IX, 622 sq. et inpr. XI, 859 seq. Hom. Il. δ,
122 seq.
--_Conantis excutere in ventos_, h. qui in eo jam erat, ut
sagittam emitteret. Similiter intento jam arcu occiditur Cleades
VII, 659.
127. _complere_ et _implere_ artis sagittatoriæ vocabula esse docent
a Drak. laudati Savar. ad Sidon. Apollin. I, 2, eoque præeunte Cerda
ad Virg. Æn. XI, 860.
--_ducti_ vid. V.L.
128. _resoluto_, sublato, _pollice_ relaxante nervum, quem
adstrinxerat.
121. _At c. f. casu_ e Col. Put. et R. 3, recepit Drak. Vulgo _At
c. casum frendens_, quod exquisitius est. _Ad c. casum_ conjectura
Scalig., quam amplexus est Cell.
123. _annisa_, non _annixa_, Col. ut v. 629; IV, 290, 586; IX,
379; X, 197, 257; XV, 578, probb. N. Heins. et Drak. conf. Serv.
ad Virg. Æn. I, 144, 506. Intpp. ad Val. Fl. III, 193. Cel.
Harles. ad Cellar. Orthogr. p. 298.
125. _umerum_, ut _umens_, _umidus_, _umectare_, semper in c. Col.
scribi monet Drak. qui laudat Quintil. Inst. Orat. I, 5, et
Broukh. ad Tibull. I, 4, 44.
127. _Educti_ Col. Put. Med. prob. Modio. _Adducti_ conj.
N. Heins. qui tamen nec vulgatam lect. damnat, quam servavi, quia
et doctior est, et verba sine particula et minus cohærent. Conf.
ad I, 334.
Tum subitum in vulnus præceps devolvitur altis
Aggeribus muri, juxtaque cadentia membra 130
Effusi versa calami fluxere pharetra.
Exclamat paribus frater vicinus in armis
Icarus, ulciscique parat lacrimabile fatum:
Atque illum, raptim promentem in prælia telum,
Hannibal excussi prævertit turbine saxi. 135
Labuntur gelido torpentia frigore membra,
Deficiensque manus pharetræ sua tela remisit.
129. _in vulnus devolvitur_ conf. Virg. Æn. X, 488, ubi vid. Heyne.
131. Sagittæ ex pharetra, quum de muro decideret, versa effluxere.
--_fluere_ et _defluere_, decidere. Vid. si tanti est, N. Heins.
et Ind.
132. _paribus in armis_, pariter armatus, ut _in ferro_, _in
Tyriis_, _in Cois_, _in hasta_, vel _in toga laxa esse_; Drak.
laudat IV, 380; Virg. Æ. V, 550, Appul. Met, III, p. 46; Val. Flacc.
I, 641; V, 463; Stat. Th. IV, 221; Salmas. ad Pollion. Tyrann.
XXX, 32; Gronov. in Gustu ad Stat. Achill. I, 558; Broukh. ad Prop.
IV, ii, 28, et ad Tibull. I, ix, 70, et II, iii, 78; ubi cf. Heyne.
134. _Atque_ pro _atqui_ positum videtur, ut in periodorum initiis
et transitionibus, ap. Cic. Arch. 7; Phil. III, 9, et Catil. III, 2;
ap. Terent. Andr. I, iii, 20; v, 65; IV, i, 16, et ap. Plaut. Cas.
II, vi, 12, et Bacch. I, i, 53; V, ii, 68; nisi potius his locis cum
Cl. Schellero in Lex. _atqui_ legendum censeas, ut et ap. Virg. Æ.
VI, 162.
--_promentem_ ex pharetra.
135. _turbine saxi_, ut ap. Virg. Æn. XII, 531. Vid. Heyne.
137. _remisit_, reddidit _tela_, nondum depromta.
131. _fluxere_ scripti et antt. edd. nisi quod _flexere_ exhibet
Med. Vulgata lectio _fulsere_ debetur Marso, et, quum _fluendi_
notio jam verbo _effusi_ expressa sit, præferenda videbatur
Dausq., cui Drak. similia loca Senec. Herc. Œt. 1228 et Furii ap.
Macrob. VI, 4, obponit.
At pater in gemino natorum funere Mopsus
Conreptos arcus ter moesta movit ab ira:
Ter cecidit dextra, et notas dolor abstulit artes. 140
Pœnitet heu! sero, dulces liquisse penates,
Adreptoque avide, quo concidis, Icare, saxo,
Postquam ævum senior percussaque pectora frustra
Sentit, et, ut tantos compescat morte dolores,
Nil opis in dextra, vastæ se culmine turris 145
Præcipitem jacit, et delapsus pondere prono
Membra super nati moribundos explicat artus.
138. Eximia suavitas et δεινότης horum versuum, qui summum amoris
paterni adfectum animique perturbationem spirant. Sed præivit Virg.
Æn. VI, 32 seq. ubi vid. Heyne.
139. _ab ira_, ira motus. Vid. Ind. et si tanti est, Drak. ad
XI, 246; ubi præter alios laudat Gronov. ad Liv. XXIV, 30; XXVI, 1.
[“XI, 246” recte XI, 244]
140. _notas artes_ v. sup. v. 96 sq.
141. _penates_, patriam, Cretam.
--Apta nunc patriæ cogitatio: si in patria mansissem, filios non
perdidissem; sed absonum videtur, quemquam, ut sibi ipse mortem
consciscat, saxum adhibere: ergo ad doloris perturbationem, et
mortis adcelerandæ cupiditatem Mopsi consilium referendum est; Ern.
147. _explicat_, extendit, in longum porrigit.
138. _in g._ scripti cum R. 2, Ald. Junt. Nut. in deest in R. 1,
aliisque antt. edd. Hinc, ut metro consuleret, _e_ inseruit
Martinus Herbipol., quem secuti sunt alii.
Dum cadit externo Gortynius advena bello,
Jam nova molitus stimulato milite Theron,
Alcidæ templi custos aræque sacerdos, 150
Non exspectatum Tyriis effuderat agmen,
Et fera miscebat reserata prælia porta.
148. Cf. Virg. Æn. X, 317 seq. (ubi vid. Heyne) et Hom. Il. η, 136
sq. _Gortynius advena_ Mopsus Cretensis vid. ad v. 90.
150. Sacerdotes pugnantibus quoque intersunt, ut V, 175 sq. et ap.
Virg. Æn. X, 637, et XI, 768, ubi vid. Heyne.
--_custos_, minister, antistes, sacra curans, ut v. 237, et ap.
Virg. Æ. VIII, 270; coll. Macrob. Sat. III, 6.
151. _Non exspectatum Tyriis_, (h. Pœnis) junge et conf. X, 301.
--_effuderat_, catervatim emiserat, ut ap. Virg. Æn. VII, 522.
Proprie agmina effundunt se, vel effunduntur, ἐκχύονται, ἐκχέονται,
seu ἐπιχύονται Hom. Il. θ, 158; ubi v. Schol. π, 295; Od. θ, 515,
al. h. instar fluvii et torrentis cum impetu ruunt, ut IV, 520 sq.
et XII, 185. Conf. Ind. et loca a Drak. congesta. Sic et simpliciter
_fundi_, seu _fundere se_ VI, 572, 648; Val. Fl. I, 610; II, 662.
149. _Theron_ pro _Teron_ reposuere Dausq. Drak. et Villebr.,
quoniam idem nomen ap. Virg. Æn. X, 312; Stat. Th. II, 304, 572,
et alios occurrit. Sic et in c. Col. scribi infra sæpius testatur
N. Heins. qui h.l. silet. _Thero_ Ox. inf. v. 192, et XVI, 501,
quod pluribus exemplis defendit Gronov. ad Senec. Agam. v. 514, et
ad Plin. XX, 21. Conf. a Drak. ad v. 192, et XVI, 335, citati
Quintil. Inst. Orat. I, 5, et. Pier. ad Virg. Æn. X, 322.
151. _Ante exspectatum_ forte præstiterit, ut et inf. X, 301. Vid.
not. ad v. 31. _offuderat_ conj. N. Heins. Male!
[“X, 300” recte X, 300]
Atque illi non hasta manu, non vertice cassis,
Sed fisus latis humeris et mole juventæ
Agmina vastabat clava, nihil indigus ensis. 155
Exuviæ capiti inpositæ tegimenque leonis
Terribilem adtollunt excelso vertice rictum.
153. Imitat. Hom. Il. η, 140.
154. _mole juventæ_, h. corporis juvenilis. Cf. Virg. Æ. V, 430 sq.
155. Theron, qui Herculis sacerdos est, ejus quoque arma gerit, ut
Aventinus, Herculis filius, ap. Virg. Æn. VII, 655 sqq. quem locum
Silius imitatione expressit.
155. _clava_ etiam omnino heroes utuntur, quibus poeta insignes et
Herculeas vires tribuunt. Comparant Hom. Il. η, 141;
Virg. Æ. X, 318; Stat. Th. XI, 45.
156. Utebatur rictu leonis pro galea, ut alii aliarum ferarum
exuviis. Cf. IV, 559; V, 132; VIII, 493; Stat. Th. VII., 276, et
Virg. Æ. VII, 666 sq. ubi vid. Heyne. Pelle autem ferina cingebatur,
more barbarorum et heroum. Conf. VII, 288; VIII, 523, 570; Virg. Æn.
II, 722; V, 37; VIII, 553; Hom. Il. κ, 23, 29, 326, al. vid. ad
I, 415, et Burm. ad Val. Fl. I, 34.
--_tegimen leonis_ nihil differt ab exuviis. Conf. VV. DD. ad
Virg. Æ. I, 275, 323; VII, 666.
155. _nil_ Dausq. forte operarum errore.
156. Vulgg. _tegmenque_. Vid. ad I, 402.
Centum angues idem Lernæaque monstra gerebat
In clipeo, et sectis geminam serpentibus Hydram.
Ille Jubam, Thapsumque patrem, clarumque Micipsam 160
Nomine avi, Maurumque Sacen, a mœnibus actos
Palantesque fuga præceps ad litora cursu
Egerat, atque una spumabant æquora dextra.
158. Verba Virg. Æn. VII, 657, 658. De forma clipei v. ad I, 407. In
numero autem anguium capitumque quæ tribuuntur hydræ L., quam Silius
tribus loquendi formis designat, veteres variare, satis notum est.
Vid. Heyne ad Virg. l.c. et ad Apoll. II, v, 2, p. 345; Heins. ad
Ovid. Met. IX, 70; Schol. et VV. ad Hesiod. Theog. v. 312, et quos
Drak. laudat, Tristan. Comment. hist. T. II, p. 301, et Spanhem. de
V, et P. N. Diss. III, p. 233 sq.
159. _geminam_, quia uno capite reciso duo renascebantur.
162. _Palantes fuga Egerat_, ut IV, 571, et ap. Virg. Æ. V, 265;
XI, 734.
163. _æquora_, h.l. vel campus, vel mare.
158. Ita scripti et Parm. Vulgo _idem cælatum insigne gerebat_. In
ed. Med. totus deest versus. _Lerneia monstra_, per adpositionem,
suspic. N. Heins., cui certe locus Virg. Æn. VII, 658, magis
favet, quam., quod Drak. putat, adversatur. Vid. ibi Heyne.
159. _exsectis_ Benessa, quem frustra secutus est Lefeb. coll.
III, 32.
160. Vulgg. _Tapsum_. Sed Θάψος est Africæ urbs,
III, 261. Plin. V, 4. _patris_ sc. nomine clarum, non male conj.
N. Heins., quod tacite recepit Lefeb.
161. _Macen_, a Macis populo Africæ, (vid. sup. v. 60) suspic.
Dausq. quum Saces in Asia sint. Sed _Sacen_ esse nomen propr.
militis, ut ap. Virg. Æ. XII, 651, monet Drak. Miror tamen,
neminem obfensum voce _actos_, quæ cum _egerat_ jungenda est.
Forte leg. _altis_, vel _arctos_.
163. _fumabant_ malebat N. Heins. Sed vid. ad I, 126, 129, et
conf. VI, 12, 705; Virg. Æn. VI, 87, al.
Nec contentus Idi leto, letoque Cothonis,
Marmaridæ nec cæde Rothi, nec cæde Jugurthæ, 165
Asbytes currum et radiantis tegmina lænæ
Poscebat votis, gemmataque lumina peltæ,
Atque in belligera versabat virgine mentem.
166. _læva radians_ est splendens auro intertexto, ut sup. v. 79
_fulgens tegmine læva_, et ap. Val. Fl. III, 98 _stellantia
tegmina_; Ern.
--_lænæ_, χλαίνης, _radiantis_, purpureæ, ut _Tyrio ardebat murice
læna_ ap. Virg. Æn. IV, 262.
167. _lumina_, pulchritudinem et splendorem v.c. clipei ut mox
v. 211 et ap. Claud. Cons. Prob. el Ol. v. 95; vel ferri ap. Val.
Fl. III, 100; ubi vid. Burm.
--_lumina peltæ_, splendidam, fulgentem peltam.
--_gemmata lumina peltæ_, peltam gemmis fulgentem, in margine vel
ὀμφαλῷ, umbilico.
166. _lænæ_, scripti et Med. conf. ad XV, 424. Vulgg. t. _lævæ_,
h. clipeum, seu peltam, gemmis ornatam, quam læva manu gerebat, ut
sup. v. 79, unde retinerem, nisi mox peltæ mentio fieret. _lene_,
et v. 167, _geminata_ quidam vett. [“XV, 424” recte XV, 421]
Quem ruere ut telo vidit regina cruento,
Obliquos detorquet equos, lævumque per orbem 170
Fallaci gyro campum secat, ac, velut ales,
Adverso rapitur sinuata per æquora curru.
Dumque ea se ex oculis aufert, atque ocior Euro,
Incita pulveream campo trahit ungula nubem,
Adversum late stridens rota prolerit agmen, 175
Ingerit et crebras virgo trepidantibus hastas.
170. Lævam in partem equos flectit, ut hoc _fallaci gyro_ ictum
Theronis effugeret, simulque lævam pelta tectam, et dextram ad tela
in hostem conjicienda expeditam haberet. Conf. Virg. Æn. X, 885
ibique Heyne.
171. _secare campum_, æthera, viam, τέμνειν ὁδὸν, τρίβον, κέλευθον,
ἀέρα, θάλασσαν, formæ loquendi a sulcis agrorum petitæ.
--_velut ales_, celeriter, _rapitur per æquora sinuata_, per
campum, quem sinuosis flexibus percurrit. Ita _campus sinuatur_ ap.
Tac. Ann. II, 16.
174. _pulveream nubem_, ut et νέφος et ὁμίχλη κονίης ap. Hom. Conf.
ad I, 311.
173. Vulgo _ocius Euro_. Sed _ocior E._ scripti, quod doctius est,
et ex I, 496; XIII, 242; XVI, 191; Virg. Æn. VIII, 2, 3; XII, 733,
et Stat. Th. VI, 521, a Drak. firmatur.
Hic cecidere Lycus, Thamyrisque, et nobile nomen
Eurydamas, clari deductum stirpe parentis,
Qui thalamos ausus quondam sperare superbos,
Heu demens! Ithacique torum, sed enim arte pudica 180
Fallacis toties revoluto stamine telæ
Deceptus, mersum pelago jactarat Ulixem:
178. _Eurydamas_ ille, a quo noster originem ducit, unus ex procis
Penelopes erat, quorum principes Antinous et Eurymachus notiores
sunt: unde Dausq. hunc Eurydamanta ex stirpe Eurymachi fuisse
suspicatur. Sed Eurydamantis quoque mentionem facit Hom. Od. ς, 296
et, quem locum a Drak. jam notatum video, Od. χ, 283; ubi Ulyssis
manu periisse traditur.
--_parentis_, cujusdam ex majoribus.
180. _Ithaci_, Ithacii Ulyssis, ut ap. Virg. Æ. II, 104 et 128. Cf.
ad I, 14, et App.
--_arte_, quæ notissima est ex Hom. Od. β, 93 seqq. et
τ, 149.
--_pudica_, pudicæ Penelopes.
181. _Fallacis toties telæ_, quæ toties procorum spes fallebat.
--_revoluto_, retexto. Cf. ad I, 115; Heins. ad Ovid. Metam.
II, 654, et VV. DD. ad Prop. IV, vii (al. 8.), 51.
182. Id tamen non nisi de Eurymacho memoratur Homer. Od. β, 182 sqq.
--Quum non sit credibile, lectionem bis depravatam fuisse,
existimo Silium memoria lapsum Eurydamantem pro Eurymacho, de cuius
cæde vid. Odyss. χ, 81 seqq., posuisse; Ern.
178. _Eurymachus_ corrig. N. Heins., quum inter sponsos Penelopes
nullus fuerit _Eurydamas_, et hic paulo post denuo interficiatur.
Sed vid. not. ad h.l. et v. 185, ubi idem Heins. frustra conj.
_Gens e. feri_, vel _austri_, vel etiam _G. e. virum c. delentur
I. Eurydamæ Nomados dextra_.
Ast Ithacus vero ficta pro morte loquacem
Adfecit leto, tædæque ad funera versæ.
Gens extrema viri campis deletur Iberis 185
Eurydamas Nomados dextra; superinstrepit ater,
Et servat cursum perfractis ossibus axis.
184. _tædæque ad funeta versæ_, faces nuptiales in sepulcrales
mutatæ, h. in ipso nuptiarum adparatu occisus est. Conf. XIII, 547.
185. _Gens extrema_, h. ultima proles, soboles, progenies, γένος
(ut ap. Virg. Æn. X, 228; XI, 305 et aliis locis, quæ tam in Ind.
quam a Drak. ad h.l. et a Gronov. ad Sen. Hippol. 900 laudantur)
adeoque ultimus ex posteris _viri_, Eurydamantis illius, ab Ulysse
interemti, _campis Iberis_, in Hispania.
186. _Nomados_, Asbytes, Afræ.
186. Post _Eurydamas_ quidam distinguunt. _Nomades_ Col. _ater_,
h. atro sanguine infectus, scripti et R. 2. Conf. ad III, 463;
V, 154, 619; VI, 107; IX, 365; XIII, 429. Vulgo _acer_, h.
δεινὸς, vehemens, incitatus, celer; quod forte non spernendum.
Conf. Virg. Ge. III, 141.
Jamque aderat remeans virgo, inter prælia postquam
Distringi Therona videt, sævamque bipennem
Perlibrans mediæ fronti, spolium inde superbum 190
Herculeasque tibi exuvias, Dictynna, vovebat.
Nec segnis Theron tantæ spe laudis in ipsos
Adversus consurgit equos, villosaque fulvi
Ingerit objectans trepidantibus ora leonis.
189. _bipennem_, quam Camillæ etiam tribuit Virg. Æn. XI, 651.
191. _Herculeasque exuvias_, h. leonis, quales gerebat Hercules.
Conf. v. 150 et 156.
--_Dictynna_ vid. ad v. 71.
193. Conf. ad v. 157. [recte 156]
189. _Destringi_ reposuit Lefeb., ut sit artissime stringi, premi,
quemadmodum _depugnare_, _devincere_, _decertare_, _depræliari_
pro acerrime pugnare, etc. passim occurrunt. Sed cur pessime et
sine ullo sensu _distringi_ legatur, non adsequor. Significat enim
vel in diversas partes distrahi, ex utraque parte lacessi, ut ap.
Liv. XXXV, 18; XLIV, 35; vel impediri, occupatum esse, premi v.c.
_bellis_ ap. Nep. Hannib. 13, et _circa mala_ ap. Flor. IV, 12.
Neutrum vero ab h.l. abhorret.
190. _Prælibrans_ conj. N. Heins.
Adtoniti terrore novo rictuque minaci 195
Quadrupedes jactant resupino pondere currum.
Tum saltu Asbyten conantem linquere pugnas
Occupat, incussa gemina inter tempora clava,
Ferventesque rotas turbataque frena pavore
Disjecto spargit conlisa per ossa cerebro, 200
Ac rapta properans cædem ostentare bipenni,
Amputat e curru revolutæ virginis ora.
Necdum iræ positæ: celsa nam figitur hasta
Spectandum caput; id gestent ante agmina Pœnum
Inperat, et propere currus ad mœnia vertant, 205
Hæc cæcus fati, divumque abeunte favore,
Vicino Theron edebat prælia leto.
198. _Occupat_, prævenit, antevertit, vel obprimit.
199. _turbata frena_, frena equorum turbatorum, adtonitorum.
206. _cæcus_, ignarus, _fati_, mortis sibi imminentis.
--_divumque abeunte favore_: Comparant Virg. Æn. VII, 584, et
Stat. Th. II, 540.
207. _Vicino_, ipsi instante.
192. _Thero_ Oxon. vid. ad v. 149.
200. _spargit_, et mox _Ac rapta_ Col. et Ox. Vulgg. _sparsit_ et
_At rapta_.
205. _Temperat_ Oxon.
206. _serus fati_ R. 2, ut _seri studiorum_ ap. Horat. Sat. I, 10,
21, prop. Lefeb. qui et _serus voti_ tentat. Sed cave quidquam
mutes. _Cæcus fati_ græce dicitur pro nescius f., ut ap. Lucan.
II, 14, et _c. futuri_ ap. Claud. de R. P. I, 138; _cæcus fato_
Tell. _adeunte_ quidam codd. teste Barth. ad Claud. Cons. Hon.
IV, 166, et sic Cellar.
Namque aderat toto ore ferens iramque minasque
Hannibal, et cæsam Asbyten, fixique tropæum
Infandum capitis furiata mente dolebat. 210
Ac simul ærati radiavit luminis umbo,
Et concussa procul membris velocibus arma
Letiferum intonuere, fugam perculsa repente
Ad muros trepido convertunt agmina cursu:
210. _furiata mente_, ut ap. Virg. Æ. II, 407.
211. _umbo ærati luminis_, h. clipeus, bractea ærea inductus et
fulgurans. Conf. ad v. 167.
214. _agmina_ Saguntinorum, qui cum Therone eruperant.
208. _Jamque_ conj. N. Heins. ad marg. Silii, coll. Virg. Æn.
II, 662. Mox _iramque_ Col. et Ox. Vulgatum _irasque_ Lefeb.
firmat ex I, 38, monetque in R. 2, esse _ira_, et _a_ in codd. pro
_as_, _am_, _an_, _ar_ occurrere.
213. _perculsa_, non _percussa_, scripti. Recte; nam _concussa_
modo præcessit, et verbum _percelli_ de graviore re et adfectu, de
torpore, terrore, metu, stupore, clade, ruina, _percuti_ vero de
admiratione, probabilitate, inani cogitatione et leviore omnino
adfectu adhiberi solet: etsi hoc discrimen, culpa forte
librariorum, sæpe negligitur, et Gr. ἐκπλήσσεσθαι utroque certe
sensu usurpatur. Grammaticis autem, qui _percuti_ ad corpus,
_percelli_ ad animum referunt, fides non habenda. Vid. quos Drak.
laudat, Lambin. ad Lucret. I, 13. Id. et Bentl. ad Horat. Epod.
XI, 2; Heins. ad Ovid. Met. IV, 138. Id. et Pier. ad Virg. Ge.
IV, 357, et Æn. I, 513; V, 372; VI, 475; IX, 292; Burm. ad Petron.
c. cxi, p. 516; Græv. ad Cic. pro Dejot. c. 6. Conf. inf. ad
VIII, 388.
Sicut agit levibus per sera crepuscula pennis 215
E pastu volucres ad nota cubilia Vesper;
Aut, ubi Cecropius formidine nubis aquosæ
Sparsa super flores examina tollit Hymettos,
Ad dulces ceras, et odori corticis antra
Mellis apes gravidæ properant, densoque volatu 220
Raucum connexæ glomerant ad limina murmur.
215. Conf. Virg. Ge. IV, 434.
217. Comparant Hom. Il. β, 87 sqq. π, 259
seq. Add. Virg. Æn. I, 430 sq. VI, 707 sq. et Apollon. I, 879 sq.
--_Cecropius_, mons Atticæ, qui cum dilectu ponitur.
217. _formidine nubis aquosæ_ conf. VV. DD. ad Virg. Ge. IV, 166 et
191 seqq.
218. _tollit_, propr. aves se tollunt ex monte.
219. _corticis_ vid. Intpp. Virg. Ge. II, 453, et IV, 33.
--_antra_, alvearia, caveas.
221. Conf. Virg. Ge. IV, 257.
216. Pro _vesper_ scripsi _Vesper_.
221. _convexæ_ scripti. Sed innuuntur apes βοτρυδὸν, instar uvæ,
conglobatæ, unde _apum nubes_ VII, 635, et _uva_ ap. Juven.
XIII, 68, et Plin. XI, 17. Conf. Hom. Il. β, 89, et, quos
N. Heins. et Drak. excitarunt, Senec. Œd. 602; Lucan. IX, 286;
inpr. Virg. Ge. IV, 257, 558, et Æn. VII, 64 sqq.
Præcipitat metus adtonitos, cæcique feruntur.
Heu blandum cæli lumen! tantone cavetur
Mors reditura metu, nascentique addita fata?
222. _feruntur_, φέρονται, fugiunt.
223. Poeta h.l. ex Stoicorum disciplina, qua imbutus mortem sibi
ipse tædio vitæ adceleravit, de stulto vitæ amore et fato
philosophatur. Cf. XIII, 883 seq. et Virg. Æn. XII, 646.
--_Heu blandum cæli lumen_ ut XVI, 73, conf. Virg. Æn. III, 600;
VI, 363.
224. _reditura_, συνθετὸν ἀντὶ ἁπλοῦ, pro ventura, (quam metus et
fuga non remorantur) D. Heins. refrag. Dausq. qui hæc habet: «Mors
fugacium istarum oculis obversabatur, advenerat, jam fugitant: verum
(certior paratiorque per fugam et metum) reventura est.»
--_fata_, fatum, μοῖρα, mors _addita nascenti_, cuivis homini, dum
nascitur, jam destinata, ut III, 134, 135, et ap. Manil. IV, 16, a
Barth. Adv. VI, 25 citatum: _Nascentes morimur, finisque ab origine
pendet_. Conf. Clark. ad Hom. Odyss. δ, 208, et Spanhem. ad Callim.
H. in Lav. Pall. v. 104.
224. _Mors, reditura, metu, n. a. fato_, h. homini a fato
destinata, emend. et edidit Lefeb. Non male, etsi vulgatum quoque
ferri potest.
Consilium damnant, portaque atque aggere tuto 225
Erupisse gemunt: retinet vix agmina Theron,
Interdumque manu, interdum clamore minisque,
«State, viri: meus ille hostis: mihi gloria magnæ,
State, venit pugnæ! muro tectisque Sagunti
Hac abigam Pœnos dextra: spectacula tantum 230
Ferte, viri: vel, si cunctos metas acer in urbem,
Heu deforme! rapit, soli mihi claudite portas.»
228. Cum ipso animi fervore incalescit oratio, et homini conturbato
auxiliumque præsentissimum efflagitanti egregie convenit. Cf. Val.
Fl. VI, 29, et inf. V, 636 sq.
225. _Consilium damnant_ Col. C. _clamant_ Ox. et Put. _portisque_
Col. _portaque_ Ox. Put. et Med. Vulgo _Auxilium clamant, portis
atque_, quod perperam tuetur Dausq. Conf. sup. v. 152, et ad
v. 52.
231. _Ferte_ Col. h. perferte, ut simili loco XI, 324; ad pugnam
certe spectandam sufficite. Vulgo _spectacula t. Este_, h.
spectatores. Vide not. ad III, 383, et conf. IV, 407, 408: _tanta_
Ox. _spect. tanta Ferte_ conj. Barth.
At Pœnus rapido præceps ad mœnia cursu,
Dum pavitant trepidi rerum fessique salutis,
Tendebat: stat primam urbem murosque patentes 235
Postposita cæde et dilata invadere pugna.
Id postquam Herculeæ custos videt inpiger aræ,
Emicat, et velox formidine prævenit hostem.
Gliscit Elissæo violentior ira tyranno.
234. _trepidi rerum_, ut ap. Liv. XXXVI, 31, et Virg. Æ. XII, 589;
ubi vid. Heyne, et ad Æn. I, 178, 462, conf. inf. XII, 13. Similiter
_fessi salutis_ sc. defendendæ causa.
--_fessi rerum_ ap. Virg. Æ. I, 178.
--_fessi bellique viæque_ ap. Stat. Th. III, 398.
235. _stat_ scil. consilium, seu sententia, ut III, 68; VI, 510, et
ap. Virg. Æn., II, 750; XII, 678.
237. _Herculeæ custos aræ_, Theron. cf. v. 150.
238. _Emicat_, prosilit, et subito se ostentat.
239. _Gliscit_, crescit, augetur, _ira_, ut ap. Virg. Æn. XII, 9;
ubi vid. Heyne, et Burm. ad Val. Fl. II, 278.
--_Elissæo tyranno_ Hannibali, Pœnorum duci vid. ad I, 81.
234. _fessi rerum trepidique salutis_ suspicari possis. Vid. not.
235. Vulgg. _primum_. Sed _primam urbem_ scripti, R. 3. Parm.
Med., h. non προάστειον, sed primum, præcipue, ante omnia, ut
passim adjectiva, vel adverbiorum vicem explent, vel κατ᾽ ἔννοιαν
ad aliud substant. sunt referenda. Vid. App. et Heins. ad Virg.
Æn. VI, 811; XII, 103, ad Val. Fl. III, 257, et ad Claud. in
Ruffin. I, 302; Gronov. Obss. I, 7; Heyne ad Virg. Æn. IV, 3.
237. _aras_ Col. _arcis_ conj. N. Heins. Male! conf. sup. v. 150.
239. Vulgg. _Elisæo_, vel _Eliseo_. Sed vid. ad I, 81.
«Tu solve interea nobis, bone janitor urbis, 240
Supplicium, ut pandas, inquit, tua mœnia leto.»
Nec plura effari sinit ira, rotatque coruscum
Mucronem: sed contortum prior impete vasto
Daunius huic robur juvenis jacit; arma fragore
Icta gravi raucum gemuere, alteque resultant 245
Ære inlisa cavo nodosæ pondera clavæ.
240. _bone janitor_ ironice, ut ap. comicos _bone vir_, _bone
custos_, _bona libertas_, Drak. qui conf. I, 342; VIII, 269;
XI, 570; Stat. Th. II, 460; Add. Ter. Andr. III, v, 10; Cic. Rosc.
Am. 2, et Verr. V, 6; Virg. Æn. XI, 344. Theron autem ad portam
urbis stabat. [“XI, 570” recte XI, 567]
244. _Daunius juvenis_, Theron: nam Saguntini ab Ardeatibus, quorum
rex olim Daunus fuisse dicitur, originem trahunt. Vid. ad I, 291
seq.
--_huic_, in hunc Hannibalem.
--_robur_, clavam. conf. v. 155 et mox 246; Virg. Æn. VIII, 220.
245. _alteque resultant_, etc. pro vulgari, clava resilit ab _ære
cavo_, hoc est, clipeo, ut ap. Virgilium Æneid. lib. III, vers. 286.
246. _pondera clavæ_ scripti et Med. Ald. Gryph. Nut., h. clava
ponderosa, gravis, ut _p. conti_ VI, 277; XV, 687; _p. plumbi_
I, 523; _p. pili_ IX, 335; _p. baltei_ ap. Virg. Æn. X, 496. Vulgo
_pondere clavæ_. [“XV, 687” recte XV, 684]
At viduus teli, et frustrato proditus ictu,
Pernici velox cursu rapit incita membra,
Et celeri fugiens perlustrat mœnia planta.
Instat atrox terga increpitans fugientia victor. 250
Conclamant matres, celsoque e culmine muri
Lamentis vox mixta sonat: nunc nomine noto
247. _viduus teli_ ut III, 601; XII, 370, et Lucret. V, 841.
--_prodere_, decipere, deserere, rem sibi creditam destituere;
unde _ictus prodit_, quum non perficit, quod intendebat is, qui
inferebat. Ita N. Heins. et Drak. ad XVI, 621; ubi id firmant ex
V, 571; XV, 712; XVI, 433; XVII, 138, 450; Virg. Æn. XII, 42, et al.
conf. Heins. ad Ovid. Fast. III, 113; IV, 715, et. Met. XII, 596;
Gronov. Obss. III, 20; Muncker ad Hygin. fab. CCL. et Gesner in
Thess. [“XV, 712” recte XV, 709]
248. Luxuriantis ingenii verba.
251. Cf. Virgilium Æneid. lib. XI, v. 877 sqq. 891 sq. Feminæ viros
pugnantes e muris prospectant, prisco more, satis noto vel ex Homero
Il. γ, 141 seq. 383. Confer Burmannum ad Valerium
Flaccum, lib. VI, vers. 484.
247. _et_, quod in Col. Ox. et R. 2 exstat, vulgo omittitur, prob.
Lefeb., ut citatiore cursu feratur oratio.
249. _ter lustrat_ conj. N. Heins. coll. v. 266. Sed simili loco
III, 160 vulgatam tuetur Drak.
Adpellant, seras fesso nunc pandere portas
Posse volunt: quatit hortantum præcordia terror,
Ne simul adcipiant ingentem mœnibus hostem. 255
Incutit umbonem fesso, adsultatque ruenti
Pœnus, et ostentans spectantem e mœnibus urbem,
«I, miseram Asbyten leto solare propinquo.»
Hæc dicens, jugulo optantis dimittere vitam
Infestum condit mucronem, ac regia lætus 260
Quadrupedes spolia abreptos a mœnibus ipsis,
Quîs aditum portæ trepidantum sepserat agmen,
Victor agit, curruque volat per ovantia castra.
256. _umbo_, ὀμφαλὸς ἀσπίδος, quo hostes propellebantur.
257. _urbem_, cives, ut πόλις, Ἄργος, Ἑλλὰς, etc. Conf. Cl. Facius
ad Eurip. Orest. v. 46.
258. _solare_, ejus cædem expia; vel eo, quod te tam cito visura sit
in locis inferis.
260. _regia Quadrupedes spolia_, equos currumque Asbytes, quos
Theron ad urbem duci jusserat sup. v. 205.
255. _urguentem_ malebat N. Heinsius. Sed vid. not. ad lib. I,
vers. 499.
257. _ostentans_, non _obtestens_, scripti et priscæ edd.
At Nomadum furibunda cohors miserabile humandi
Deproperat munus, tumulique adjungit honorem, 265
Et rapto cineres ter circum corpore lustrat.
Hinc letale viri robur tegimenque tremendum
In flammas jaciunt, ambustoque ore, genisque,
Deforme alitibus liquere cadaver Iberis.
264. _Nomadum_, Afrarum, cohors, exercitus Asbytes.
265. _Deproperat_, σπεύδει, properanter perficit.
--_honorem tumulique_ ut ap Virg. Æ. V, 58; X, 493.
266. _rapto corpore_ Theronis _circum cineres_ Asbytes _ter_, ut ap.
Hom. Iliad. ω, 14 sqq. et Virg. Æn. I, 483.
--_lustrat_, circumit, ut in lustratione fieri solebat.
267. De Theronis clava et exuviis leonis cf. v. 150, 155, 244.
266. _lustrant_ Tell. R. 3; Parm. Med. Beness. probb. N. Heins. et
Lefeb.
Pœnorum interea quîs rerum summa potestas, 270
Consultant bello super, et quæ dicta ferantur
Ausoniæ a populis, oratorumque minaci
Adventu trepidant: movet hinc fœdusque, fidesque,
Et testes Superi, jurataque pacta parentum;
Hinc popularis amor cœptantis magna juventæ; 275
Et sperare juvat belli meliora: sed olim
Ductorem infestans odiis gentilibus Hannon,
Sic adeo increpitat studia incautumque favorem:
270. Confer Liv. XXI, 18.
275. _juventæ_, Hannibalis.
276. Hanno, qui jam _olim_ censuerat, Hannibalem militari disciplina
non imbuendum, nedum in Hispaniam mittendum esse, nunc auctor est,
ut Romanis dedatur. cf. Liv. XXI, 3 et 9 sqq. Idem odium in H.
expromit inf. IV, 770 seqq. et XI, 542 sq. Duæ factiones, in quas
senatus Carthag. divisus erat, Barcina et Hannonis, satis notæ sunt
vel ex Livio, XXI, 2 sqq.
278. Juvenes comparent Liv. XXI, 10, ut intelligant, quantum poeta
ab historico scriptore differat.
--_studia et favorem_, quo Barcina factio Hannibalem
amplectebatur, ut v. 275 _amor c. m. j._
272. _a_ in Col. A reliquis libris abest.
273. _Movet_ Col. Ox. Put. et Med. _Monet_ Tell. et edd. vulgg.
275. _cœptantis_, non _captantis_, Col. et Ox. ut IX, 320;
X, 254, 259.
276. _bello_, vel _bellis meliora_, sc. quam pace, conj. Burm.,
non improb. Drak. qui tamen _meliora belli_ pro bellum felicius,
ut _dura rerum_, _iniqua viarum_ et similia, dici posse monet.
_Dapis meliora_ dixit Hor. Sat. II, 6, 89.
277. _Hannon_, non _Anno_, vel _Hanno_, Col. ubivis et XVI, 675
Put.
278. _furorem_ duo scripti, teste Lefeb.
«Cuncta quidem, Patres, (neque enim cohibere minantum
Iræ se valuere) premunt formidine vocem. 280
Haud tamen abstiterim, mortem licet arma propinquent.
Testabor Superos, et cælo nota relinquam,
Quæ postrema salus rerum patriæque reposcit.
Nec nunc obsessa demum et fumante Sagunto
Hæc serus vates Hannon canit: anxia rupi 285
Pectora; ne castris innutriretur et armis
Exitiale caput, monui, et, dum vita, monebo,
Ingenitum noscens virus, flatusque paternos;
279 sqq. Recte conferunt Virg. Æ. XI, 344, 350.
281. _propinquent_ ut ap. Virg. Æn. X, 254; ubi vid. Heyne.
282. _cælo_, diis, _nota reliniquam_, silentio prætermittam (ut ap.
Cic. Verr. III, 44, et Provinc. 3.)
283. _Quæ_, etc. Silius expressit Maroniana Æn. XI, 343 seq. «Rem
nulli obscuram, nostræ nec vocis egentem... Quid fortuna ferat
populi», etc.
284. Cf. Liv. XXI, 3 et 10.
288. _virus_, propr. vis odoris, seu saporis et vini, h.l. animi
vis, æstus, vehementia. Conf. IX, 476 et XI, 560.
--_flatus_, arrogantiam, elatos spiritus, ut _tumor_, (vid. Ind.
hh. vv.) et φύσημα, φυσίωσις, (2 Cor. XII, 20; ubi vid. Intpp.)
ὄγκος, οἴδημα, οἰδαίνειν, Apollon. III, 383; πνοαὶ Euripid. Phœniss.
457. Conf. Burm. ad Val. Fl. III, 631, et Intpp. ad Virg. Æn.
XI, 346.
279. _Cuncti equidem_ non male corrig. Dausq. et N. Heins. ad
marg. Silii, quod recepit Lefeb. ut sensus sit: omnes præ timore
silent., ut ap. Virg. Æn. XI, 344 sq. Sed vulgatum quoque non
spernendum videbatur Drak.
282. _nota_, non _vota_, Col. et Nutii ed. Antwerp.
Ut, qui stelligero speculatur sidera cælo,
Venturam pelagi rabiem, Caurique futura 290
Prædicit miseris haud vanus flamina nautis.
Consedit solio, rerumque invasit habenas.
Ergo armis fœdus, fasque omne abrumpitur armis:
Oppida quassantur, longeque in mœnia nostra
Æneadum adrectæ mentes, disjectaque pax est. 295
Exagitant Manes juvenem furiæque paternæ,
Ac funesta sacra, et conversi fœdere rupto
In caput infidum Superi, Massylaque vates.
289. Præclara comparatio, cui fere similem legimus I, 687 sq. Sed
ab adfectu et indole æstuantis animi, qui impetum suum sequi, neque
ornatum sectari solet, aliena videri potest.
292. Invidiam Hannibali conciliaturus, regiam dicit potestatem
adfectare; Cellar.
293. _fasque omne abrumpitur armis_ ut ap. Virg. Æ. III, 55; ubi
vid. Heyne.
296 sq. Furorem Hannibali et insanam cæcamque bellandi cupiditatem
injiciunt Manes, etc. Cf. I, 78 sq., 101 et 119 sq.
296. _furiæ_, bellandi furor, vel ira in Romanos. Cf. ad I, 32.
289. _speculatur_, non _speculantur_, scripti: _speculatus_
opinabatur N. Heins.
An nunc ille, novi cæcus caligine regni,
Externas arces quatit? haud Tirynthia tecta, 300
(Sic propria luat hoc pœna, nec misceat urbis
Fata suis) nunc hoc, inquam, hoc in tempore muros
Obpugnat, Carthago, tuos, teque obsidet armis.
299. _novi cæcus caligine regni_, ut XIV, 89.
--Vir doctus in _Algem. litt. Zeit. a._ 1796, n. 139, p. 276,
emend. _Heu, nunc ille, novi cæcus c. regni_, E. a. _quatiens,
Tirynthia tecta_, etc. ut congruant verba Liv. XXI, 10. «Juvenem,
flagrantem cupidine regni ad exercitus misistis... Saguntum vestri
circumsident exercitus, unde arcentur fœdere: mox Carthaginem
circumsidebunt Romanæ legiones.» Withof. conj. «Haud nunc ille, novi
c. c. regni, E. a. quatit, haud T. tecta, sed (propria luat... Fata
suis) nunc hoc, hoc inquam t. m., etc.» Ernesti tuetur vulgatam
lect. «Exagitant manes Massylaque vates. Annuit. Ille novi c. c. r.
E. a. q. ut T. tecta, sic propria... Fata suis: nunc hoc, etc.» hoc
sensu: _adnuit_, sequitur Hannibal furorem, quo manes paterni,
funesta sacra, et ira Deorum eum exagitant: sed quemadmodum propria
novi regni libidine motus Saguntum vexat, ita etiam fas est, ut eam
libidinem propria pœna luat; iniquum autem, ut pœnam, quam ipse
meruit, in Carthaginem convertat. At quis poetæ tam scabram obtrudet
orationem?
[302.] _hoc in tempore_ N. Heins. adcipit, ut _in tempore tali_ VII,
228, et XII, 311.
303. Ut sup. I, 270.
299... 303. Silius expressit Liviana XXI, 10; _Carthagini nunc
Hannibal vineas turresque admovet, Carthaginis mœnia quatit
ariete. Sagunti ruinæ (utinam falsus vates sim!) nostris capitibus
incident_. Sed vulgo male legitur, _Massylaque_, vel vitiose
_Massillaque vates Annuit. ille novi ... quatit ut T. tecta, Sic
propria luat hæc pœna, n. m. u. F. suis: inquam hoc, inquam, nunc
tempore_, etc. Drak., qui h.l. prorsus silet, a vulgg. lect. in
v. 299 et 300 non discessit, nisi quod στιγμην τελειαν post
_vates_ posuit, et v. 299 asterisco notavit. Prius et Dausq.
placuisse videtur, qui certe exponit: _Adnuit_ Hannon, motu
capitis indicat, se vera loqui; gestu fidem facit, more oratorum.
_Adnuite_ quidam, et vel _ac T. tecta_ malebat Dausq. _aut T.
tecta_ Ox. et R. 2. Vulgatum _ut_ genuinum et transpositum
putabant Barth. et Cell. hoc sensu: _ut externas a. q. T. tecta_,
sicut Hannibal Saguntum, ab Hercule conditam (vid. I, 273, 509),
ut externas arces quatit; sic luat hæc, etc. Mox _nunc hoc,
inquam, hoc tempore_ Ox. et Put. cum priscis edd. _inquam_, _hoc
nunc_, _inquam_, _tempore_ alii. _nunc hoc_, _hoc_, _inquam_,
_tempore_ ex emendat. Modii recepit Cell. Ipse reduxi lectionem
cod. Colon., quæ nulla mutatione indigere videtur, modo ea, qua
feci, ratione interpungatur; nisi forte v. 299 _En nunc_ refingere
malis. Nec tamen multum abest, quin præferam emendationem
N. Heinsii, _Haud nunc ille, novi c. c. r., E. a. quatit, haud T.
tecta: (Sic ... Fata suis) nunc hoc_, etc., quam recepit Lefeb. et
adsensu suo comprobavit Ill. Heyne, qui literis ad me datis
significavit, olim in libris _haut nunc_, et per compend. _at ne_
scriptum fuisse, et verbis poetæ magnam inesse vim: Hannibal non
Saguntum, sed ipsam Carthaginem obpugnat, vel obpugnare putandus;
quod utinam ipsi male vertat! conf. I, 270, et Liv. l.l. Tum _sic_
ut in diris et precibus, de quo vid. Lambin et Jani ad Horat. Od.
I, 3, 1; Heyne ad Tibull. I, 4, 1; II, 5, extr., inf. V, 179 seq.
Ovid. Epist. IV, 167 seq. XX, 3; Hor. Sat. II, 3, 300. Sed primum
ex lectione cod. Col. eadem sententia erui, et deinde ex _an nunc_
facilius vulgatum _annuit_ ortum videri potest: præterea _sic_ in
obtestatione adhibetur _vel_ ita, ut ab altero quid petamus, et,
quo facilius id consequamur, ea illi adprecemur, quæ optatissima
ei esse novimus, ut adeo significet hac lege et conditione, _vel_
ut _ita_, seq. _ut_, v. c. ap. Ovid. Met. VIII, 866, unde fere
suspicari possis, h.l. legendum esse, _Haud nunc ... quatit, haud
T. tecta. Sic propria ... Fata suis, nunc hoc, inquam, hoc ut.
t._, etc., nisi forte præstiterit, _At nunc ille ... E. arces
quatiat T. tecta, Si propria_, etc.
Lavimus Hennæas animoso sanguine valles,
Et vix conducto produximus arma Lacone. 305
Nos ratibus laceris Scyllæa replevimus antra,
Classibus et refluo spectavimus æquore raptis
Contorta e fundo revomentem transtra Charybdin.
304. Campos Siciliæ (ubi princeps b. Punici I, theatrum fuit)
milites nostri animosi sanguine suo inbuerunt. Hæc cladium olim
adceptarum commemoratio spectat ad Pœnos a novo bello absterrendos.
--_Hennæas_ vid. ad I, 93.
305. _produximus arma_, bellum duximus, traximus.
--_Lacone_, Xanthippo. Cf. VI, 301 sq.
306. Hæc spectant ad pugnas navales, quibus victi sunt Pœni in freto
Siculo, in quo _Scylla_ et contra eam Charybdis, quæ naves _refluo
æquore raptas_ suisque vorticibus in gyrum tractas absorbet, et
fractas earum partes ad litus Tauromenitanum, quod inde _Copria_,
Κοπρια, dicebatur, evomit. cf. inf. ad XIV, 254 sqq. Lucan. IV, 455,
et Hom. Od. μ, 73 seqq. de Scylla et Charybdi Heyne ad Virg. Æ.
III, 420 sq. et Hermanni Mythol. Hom. et Hes. p. 373 sq. de ipsa
vero re Polyb. I, 21, 23, 24, 25, 28, 60, 61, et Flor. II, 2, 36.
--_antra_, κοῖλον σπέος, ἐνθα δ᾽ ἐνὶ Σκύλλη ναίει, etc. Hom. Od.
μ, 84 sq. 93 sq.
--_spelunca_ ap. Virg. Æn. III, 424.
307. _spectavimus_ tantum, non malum etiam depulimus, Dausq.
perperam. Ipsum potius Hannonem his præliis interfuisse putabat
Drak. coll. V, 322 sq. Ne hoc quidem necessarium existimem, quia
Hannon oratoris partes agit, et fortunæ civium suorum particeps est.
Sed conf. v. 322. Verba _classibus raptis_ ad ferreas manus et
corvos, quibus classis Pœnorum a Romanis, Duillio duce, tam dilata,
quam dilacerata sit, male refert Dausq. cui Charybdis indoles parum
nota fuisse videtur, quam multis poetarum locis citra necessitatem
declarat Drak.
304. _Hennœas_ Col. Vulgo _Ætnæas_. Vid. ad I, 93. _Henneas_
Lefeb. _Ætneas_ alii.
307. _satiavimus_, vel simile quid suspic. Heins. frustra.
Respice, pro demens! pro pectus inane Deorum!
Ægates, Libyæque procul fluitantia membra. 310
Quo ruis? et patriæ exitio tibi nomina quæris?
Scilicet immensæ, visis juvenalibus armis,
Subsident Alpes! subsidet mole nivali
Alpibus æquatum adtollens caput Apenninus!
309. Æstuantis animi adfectu abreptus ipsum Hannibalem, tanquam
præsentem, adloquitur.
--_pectus inane Deorum_, religionis fœderumque contemtor.
310. _Ægates_, h. cladem, ad has insulas adceptam. conf. I, 34.
--_membra Libyæ_, corpora Pœnorum e Libya. Sed. vid. V.L. _Membra
Libyæ_ egregie classem adpellat, in qua Carthaginis vis omnis et
robur consistebat, N. Heins. Ita vocat Pœnos, in classe militantes,
Drak. qui male provocat ad I, 670; nam cives reipubl. quidem,
tanquam corporis, non terræ membra dici solent.
312. Acerba irrisione perstringit audax juvenis consilium, Alpes et
Apenninum transeundi.
--_Scilicet_, num utique _subsident Alpes_? Sed præstat, puto,
ironice et cum vi dictum adcipere, ut ap. Virg. Æn. IV, 379; Hor.
Od. III, v, 25; Cic. Sull. 24; _freylich, es versteht sich_! Hinc
notas exclam., non interrog. posui.
[313.] _mole niuali_, etc. ut ap. Virg. Æn. XII, 703.
--_subsidet_, decrescet quasi, et se submittet, ut expeditius sit
iter tuum.
310. _Libyaque procul_ quin poeta scripserit vix est quod
dubitemus.
311. _mœnia_ alii, inepte; _nomina_, ut III, 71, et al. eleganter
pro gloria, fama, ut gr. ὄνομα.
312. Hunc versum Carrion et Modius restituerunt e membrr. Col., in
quibus et _juvenalibus_, non _juvenilibus_, legi testatur et
probat N. Heins. Id recepi, quia et rarior vox poetam decet, et
Maro eadem uti solet. Vid. Æneid. II, 518; V, 475; VIII, 163 et
Intpp. ad hh.ll.
Sed campos fac, vane, dari; num gentibus istis 315
Mortales animi? aut ferro flammave fatiscunt?
Haud tibi Neritia cernes cum prole laborem.
Pubescit castris miles, galeaque teruntur
Nondum signatæ flava lanugine malæ.
Nec requies ævi nota, exsanguesque merendo 320
Stant prima inter signa senes, letumque lacessunt.
315. Sed fac, _campos_ et in iis pugnandi facultatem tibi _dari_,
montibus superatis, num Romanos timidi humilisque animi esse putas?
316. _Mortalis_, oppos. τοῦ _divinus_, egregius; vel,
qualis mortalium esse solet; vel ejus, qui vinci potest. conf. mox
v. 338.
--_fatiscere_, lassescere, fatigari, hinc debilitari, vi, cui
impar sis, cedere.
317. Cernes tibi non cum Saguntinis rem esse.
--_Neritia proles_, Saguntini, coloni a Zacyntho aliisque insulis,
quibus Ulysses imperabat, deducti. Cf. I, 290 seq. _Neritos_, Ithacæ
mons et vicina maris Ionii insula. Vid. VV.DD. ad Virg. Æn.
III, 271; Strab. X, p. 312 seq. Hom. Il. β, 632; Ovid.
Metam. XIII, 712, 318, 319; Comparant IV, 425 seq. X, 64 seq. Virg.
Æn. X, 324.
320. _ævi_, senectutis, _requies_ et otium a bello ac negotiis _non
nota_ Romanis res est.
--_exsangues merendo_, militiæ laboribus fracti et debilitati.
321. _letum lacessunt_, mortem ultro adeunt, se ei obferunt. Vid.
Heyne ad Virg. Æn. X, 10.
317. _Naritia_ Put. Parm. Med., quod a Dorico Νάριτος pro Νήριτος
deduci posse monet Drak. Cf. omnino Heins. ad Ovid. Rem. Am.
v. 264.
318. _cristis_ Put. non improb. Lefeb.
Ipse ego Romanas perfosso corpore turmas
Tela intorquentes conrepta e vulnere vidi;
Vidi animos mortesque virum, decorisque furorem.
Si bello absistis, nec te victoribus obfers, 325
Quantum, heu Carthago! donat tibi sanguinis Hannon?»
322. _Ipse ego vidi_, cum emphasi, ut v. 340, et ap. Stat. Silv. V,
ii, 113; Drak.
323. _Tela_ e corpore suo tracta, quum alia deficerent, in hostem
mittentes vidi.
324. _decoris_, του κλέους, gloriæ _furorem_.
Vid. ad I, 32.
326. _donat_ conf. ad I, 487.
323. _retorquentes_, ut _remissurus_ ap. Ovid. Met. V, 95, emend.
Burm. prob. Drak.
325. _obsistis_ scripti præter Tell., et priscæ edd., nisi quod in
R. 3 _abistis_.
Gestar ad hæc: namque inpatiens asperque coquebat
Jamdudum inmites iras, mediamque loquentis
Bis conatus erat turbando abrumpere vocem:
327. Turni exemplum Drancem refutantis ap. Virg. Æn. XI, 376 seqq.
sequutus est poeta: Livius XXI, 11; aliique historici non definiunt,
quinam Hannoni nominatim contradixerint; Ern.
--_Gestar_, aliquis ex Barcina factione, quæ apud milites
plebemque plurimum valebat. Ipsum nomen a poeta effictum.
--_asper_, τραχὺς, iratus.
--_coquere iram_ eleganter pro lente parare eam, ut v. 540;
VII, 404; πέπτειν, seu πέσσειν χόλον Hom. Il. δ, 513; πέσσειν κήδεα
μυρία Il. ω, 639. Contra dolor, vel ira _decoqui_, h. defervescere,
deflagrare dicitur ut χόλον καταπέπτειν Hom. Il. α, 81; ubi v.
Schol. et Kœppen Drak. laudat Claud. in Eutrop. II, 350; Isean.
bell. Troj. III, 131, et Gronov. Diatr. Stat. c. 14. Hinc etiam
_coquere consilia_, _bellum_, _extrema cœpta_, pro parare X, 430;
XVI, 3; et ap. Liv. et clam moliri, inf. III, 36; VIII, 3; XL, 11.
Exquisitius vero ipsa _ira_ nos _coquere_, h. vexare dicitur, ut
IV, 538; XIV, 103, et Virg. Æ. VII, 345; ubi vid. Heyne. Ratio harum
locutionum in eo quærenda, quod gravis ira acerrimum motum
ebullientis sanguinis, et in primis oleosarum ejus partium, a quibus
bilis in jecore secernitur, excitat, quo fit, ut bilis largius ex
jecinore effluat. Vid. inf. ad v. 626; in V.L., _Platner’s Briefe
ein. Arztes über d. menschl. Körper_, T. II, p. 460. et Jani ad Hor.
I, xiii, 4.
«Concilione, inquit, Libyæ, Tyrioque Senatu, 330
Pro Superi! Ausonius miles sedet? armaque tantum
Haud dum sumta viro? nam cetera non latet hostis.
Nunc geminas Alpes, Apenninumque minatur,
Nunc freta Sicaniæ, et Scyllæi litoris undas;
Nec procul est, quin jam Manes umbrasque pavescat 335
Dardanias: tanta adcumulat præconia leto
330. Num concilio nostro Romanus interest, qui tantum non arma
cepit? nam quoad ceterea, alioquin hostis speciem satis manifestam
præbet Hannon. τά γὰρ ἄλλα ἐχθρός οὐ λανθάνει ὤν; quæ solemnis
Græcorum locutio. D. Heins.
333. _geminas Alpes_ Dausq. perperam exponit _fissas_ ab Hannibale,
quasi duas ex unis factas: sed melius N. Heins. et Drak. Alpes ipsas
et Pyrenen, ut ap. Sidon. Apoll. V, 593, et _binæ A._ ap. Prudent.
Pass. Laurent. v. 438.
335. Nec multum abest, quin Romanos etiam occisos pertimescat.
336. _adcumulat præconia leto_, ut ap. Ovid. Fast. II, 122.
330. _Concilio, en_, sublata interrogat. nota, et mox _arma
Quiritum_, malebat N. Heins.
332. Vulgo _nam cætera (non latet) hostis_.
333. _minati_ Oxon. _minaci_ Put. unde _minari_ conj. N. Heins.
vid. ad lib. I, vers. 334. Non male!
Vulneribusque virum, ac tollit sub sidera gentem.
Mortalem, mihi crede, licet formidine turpi
Frigida corda tremant, mortalem sumimus hostem.
Vidi ego, quum, geminas artis post terga catenis 340
Evinctus palmas, vulgo traheretur ovante,
Carceris in tenebras, spes et fiducia gentis
Regulus Hectoreæ: vidi, quum robore pendens,
Hesperiam cruce sublimis spectaret ab alta.
338. _Mortalem... hostem_: cf. sup. v. 316; Virg. Æn. X, 375; Hom.
Il. π, 622; φ, 568, 569. Gestar oratoria arte singula fere Hannonis
argumenta adsertaque refellit, et iisdem sæpe verbis utitur.
340 seq. Hæc obponit iis, quæ Hannon v. 322 seq. dixerat, et vim
virtutemque hostium non magnopere extimescendam esse, probat ex eo,
quod Pœni Regulum, summum Romanorum ducem, captivum duxerint.
[342.] _gentis Hectoreæ_, Trojanæ, et hinc Romanæ, ab illa oriundæ.
343, 344. Vide notas Argum. Lib. VI, subnexas.
337. _ac tollit sub sidera gentem_, Col., quod Draken. firmat
coll. Virg. Æneid. III, 422, 576; IV, 504. Vulgg. _tollitque ad s.
g._ Post _gentem_ distinguitur in ed. Parm., probb. N. Heins. et
Drak., ut vox _mortalem_ cum emphasi repetatur. Vulgo _gentem
Mortalem: mihi_, etc.
341. _Evinctus_ ex Col. recepi cum Lefeb. vid. sup. ad v. 48.
Vulgo _Succinctus_.
344. _spectabat_ Put. et priscæ edd.
Nec vero terrent puerilia protenus ora 345
Sub galea et pressæ properata casside malæ.
Indole non adeo segni sumus! adspice; turmæ
Quot Libycæ certant annos anteire labore,
Et nudis bellantur equis! ipse, adspice, ductor,
Quum primam tenero vocem proferret ab ore, 350
Jam bella et lituos, ac flammis urere gentem
Jurabat Phrygiam, atque animo patria arma movebat.
345. Refutat et irridet verba Hannonis sup. v. 318 seq.
346. _properata_, ante justam militaremque ætatem sumta.
348. _annos anteire labore_ plus laboris et ante, quam ætas
patiatur, suscipere. Drak. conf. IV, 426; Stat. Theb. XI, 34, et
Silv. V, ii, 13 seq.
349. _nudis_, infrenatis, _equis_. Vid. ad I, 215.
--forte etiam, sine stragulis. Conf. inf. XVII, 64, 65.
--Conf. I, 78 sq. et XIII, 744 seq. ubi tamen decimo ætatis anno
Hannibal jurasse dicitur, ut nono Liv. XXI, 1; Polyb. II, 1;
III, 11 al.
350. _primo ab ævo_ inf. v. 428.
[352.] _patria arma_, bellum adversus Romanos, quod pater jam
meditabatur, _animo movebat_. Conf. ad VII, 586.
345. _Nec nõ_ Tell. et R. 2, vitiose pro _võ_, h. vero.
352. _animo patrio_, qualem pater habebat, Ox. et Put. quod non
displicet N. Heins. coll. sup. v. 288, et Ovid. A. am. I, 191.
Post hunc versum in editis, non scriptis, exemplaribus legitur
alius, inepti versificatoris manu adsutus, _ultor erit cædis jam
te spectante propinquæ_, quem jam Carrion et Modius obelo
transfixerunt, quibus nec ipse Dausq., ut solet, obstrepit.
Proinde polo crescant Alpes, astrisque coruscos
Apenninus agat scopulos; per saxa nivesque,
(Dicam etenim, ut stimulent atram vel inania mentem) 355
Per cælum est qui pandat iter: pudet Hercule tritas
Desperare vias, laudemque timere secundam.
353. Hæc spectant ad verba Hannonis v. 312 sq.
--_Proinde_, ut ap. Virg. Æ. XI, 383; ubi vid. Heyne.
--_coruscos_, quia Apenninus est ὄρος νιφόεν, vel ei inminent
silvæ, seu arbores _coruscæ_, de quibus vid. Heyne ad Virg. Æn.
I, 164 et XII, 701.
355. _stimulent_ ad virtutem, reficiant, confirment, _mentem atram_
h. tristem et timidam, ut _nigram_; (vid. Cerda ad Virg. Æn.
IX, 719; et Burm. ad Petron. c. 82.) nisi malis, _stimulent_, ad
iram, vel vexent, crucient, _mentem atram_, invidam, malam, gloriæ
virtutique Hannibalis obtrectantem, ut ap. Hor. Epod. VI, 15;
VIII, 3; Epist. I, xix, 30, et Sat. I, iv, 85.
--Ernesti maluerit, _ut stimulent_, sic paulisper adtollant,
_artam_, timidam, _vel inania_, aucta in miraculum et hyperbolica,
_mentem_.
356. _Hercule_, qui primus Alpes transiit, unde et ara ei sacra in
ipsarum valle erat. Conf. Ind. it. Barth. Adv. VI, 15; Liv. V, 34;
Plin. III, 17; Diodor. IV, 19 sq. et al.
357. _timere_, non sperare, ad eam non adspirare.
353. _Propinquæque_, vel, teste Lefeb., _Pro quinque que polo_
Put. _Proinde paulo_ Dausq. et al., utrumque contra metri leges.
_Satque polo_ R. 2. _Proinde_ duabus syllabis efferendum, ut ap.
Lucret. III, 1049, 1066; IV, 652, 998; Virg. Æn. XI, 383. Conf. ad
III, 16: _accrescant_ corrig. N. Heins. Sed vulgatum doctius, ut
mox _astris agat_. Conf. App. _astrisqe_, non _altusque_, Col et
Ox.
357. _Despectare_ R. 3.
Sed Libyæ clades, et primi incendia belli
Adgerat, atque iterum pro libertate labores
Hannon ferre vetat: ponat formidinis æstus, 360
Parietibusque domus inbellis femina servet
Singultantem animam: nos, nos contra ibimus hostem,
Quîs procul a Tyria dominos depellere Byrsa,
Vel Jove non æquo, fixum est: sin fata repugnant,
358. _incendia belli_ ut ap. Virg. Æ. I, 566.
359. _Aggerat_ conf. v. 304 sqq.
361. _inbellis femina_ Hannon dicitur, sarcasmo satis noto, ut adeo
non opus sit tot exemplis, quot laudarunt Dausq. et Drak.
362. _Singulantem animam_ D. Heins. docte magis, ut solebat, quam
vere explicabat cessantem, otioque torpentem, ut in lacrimantibus
fieri soleat, quibus a singultu subinde vox inhibeatur, ἀμβλήδην
σχολάζουσαν καὶ ἀργοῦσαν cum adverb. Hom. Innuit potius summam
tristiam mortisque timorem: singultant enim vel lacrimantes vel
morientes.
363. _Tyria Byrsa_, ut ap. Virg. Æn. I, 367; ubi vid. Intpp.
--_dominos_ ut sup. v. 45. Summa vis et πάθος in
his, et qui sequuntur, versibus, ut in tota oratione!
364. _Jove non æquo_, iniquo, irato, invito et non favente, ut
contra _æquus_ est propitius. Cf. Ind. et ad III, 2; Virg. Æ.
I, 479; VI, 129. Jovis autem ira metuenda, quoniam ὅρκιος est. Vid.
ad I, 9.
362. _nostros_ pro _nos, nos_ Put. Male, etsi _hostes_ refingas.
364. _repugnant_, non _repugnent_, scripti et antt. edd.
Et jam damnata cessit Carthagine Mavors, 365
Obcumbam potius; nec te, patria inclita, dedam
Æternum famulam; liberque Acheronta videbo.
365. Hæc Dausq. ad h.l. et Drak. ad XII, 517 referunt ad vulgarem
veterum opinionem, Deos tutelares geniosque locorum expugnanda et
expugnata urbe excedere vel omnino rebus adversis suos deserere, et
ad hostes transire; unde ab his evocari, (Liv. V, 21; Plin.
XXVIII, 2.) sed ab oppidi incolis in tuto arcanoque loco recondi, et
catenis etiam constringi solebant. Conf. v. 590 seq. Tac. Hist.
V, 13; Plut. Alex. c. 41; Curt. IV, iii, 21; Drak. l.c. et Intp. ad
Virg. Æ. II, 351 seq. Sic contra Dii _præsentes esse_, vel _adesse_,
quibus favent, et _redire_ dicuntur, (v.c. VIII, 235, et Val. Fl.
II, 485) fortuna mutata, cœptisque nostris iterum adspirante. Sed hæ
loquendi formulæ etiam sensu forensi et poetico adcipi possunt; ut
h.l.
365. _Mavors_ de belli fortuna. Altera interpretatio præferenda, si
Carthago Martem præ ceteris diis coluit; quod poeta etiam I, 118,
innuisse videri potest. Idem Marsus colligebat ex portento capitis
equini, inter fundamenta urbis inventi. Sed vid. Heynii Exc. XIV, ad
Virg. Æn. I, et conf. sup. I, 26 sqq.
367. _liberque Acheronta videbo_ ut ap. Ovid. Met. XIII, 465; Senec.
Troad. v. 144 seq. et Lucan. VII, 612; Drak.
366. _dedam_ Col. Vulgo _dudum_, prob. Dausq., qui in verbis
_patria inclita dudum_ et _æternum famulam_ elegantem antithesin
inesse putabat, quæ potius in verbis _famulam_ et _liber_
quærenda. Pessime tamen Barth. jungebat, _dudum famulam non videbo
æternum_.
367. _subibo_ maluerit N. Heins. poeticæ dictioni substituens
vulgarem. Drak. confert VII, 739; XIII, 709, Hom. Il. ο, 252; Hor.
Od. II, 13, 22, xiv, xvii et al.
Nam quæ, pro Superi! Fabius jubet? ocius arma
Exuite, et capta descendite ab arce Sagunti;
Tum delecta manus scutorum incendat acervos, 370
Uranturque rates, ac toto absistite ponto.
Dî procul, o! merita est numquam si talia plecti
Carthago, prohibete nefas; nostrique solutas
Ductoris servate manus!» Ut deinde resedit,
Factaque censendi, Patrum de more, potestas; 375
Hic Hannon reddi propere certamine rapta
Instat, et auctorem violati fœderis addit.
373. _prohibete nefas_, ut ap. Virg. Æn. V, 197; ubi vid. Intpp.
--_solutas manus_, libertatem.
376, 377. Cf. Liv. XXI, 10, extr.
368. Post _jubet_ pro commate interrog. notam posuit N. Heins.
372. _nunquam si_ scripti. Vulgo _si nunquam_ et _nusquam_ Tell.
_si numquam in talia plecti_ emend. Barth. Adv. VI, 25. Male!
_Talia_ ut gr. τοιαῦτα, vel ταῦτα pro οὕτω, κατὰ ταῦτα in hunc
modum, taliter. Marsus per talia, et Cell. ob talia, διὰ ταῦτα,
interpretatur. Pro _plecti_ poetam _felix_, vel simile scripsisse
suspicabatur Withof.
374. _ut_ scripti et primæ edd. Vulgatum _tum_ servavit Lefeb. Sed
_tum deinde_ vix quisquam dixerit, et _tum_ mox sequitur.
375, 377. Hi tres versus desunt cod. Col. et inducendi videbantur,
ut inepti et adulterini, Modio et D. Heins. dissentt. Dausq.,
N. Heins. et Lefeb. quibus ea, quæ sequuntur, favent. _Patribus_
corrig. Burm. et mox _addi_ N. Heins. Illud recepit Lefeb., hoc
Drak.
Tum vero adtoniti, ceu templo inrumperet hostis,
Exsiluere Patres, Latioque id verteret omen
Oravere Deum. At postquam discordia sentit 380
Pectora, et infidas ad Martem vergere mentes;
378. _Templo_ vid. ad I, 617.
380. _Oravere Deum_, in cujus templo erant, ut omen in Latium
converteret. Conf. Virg. Æn II, 190, et sup. ad v. 54. Conf. omnino
Liv. XXI, 18, extr. Flor. II, 6; ubi vid. Salmas. Appian. Hisp. c.
13, et Polyb. III, 33.
378. _templa irrumperet_, ut II, 692, V, 450; XIII, 79, etiam legi
posse monent N. Heins. et Drak. qui tamen _irrumpere_ et cum
tertio casu IX, 365; X, 368; XII, 490; XIII, 176 et al. jungi
docent. Sic et _intrare_, de quo vid. ad VI, 498. Conf. Burm. et
Heyne ad Virg. Æn. VI, 528.
380. _sensit_ e Col. recepit Drak. Vulgatam retinui, quia
_exposcit_, _imperat_, etc. sequuntur.
Non ultra patiens Fabius rexisse dolorem,
Concilium exposcit propere, Patribusque vocatis
Bellum se gestare sinu pacemque profatus,
Quod sedeat legere, ambiguis neu fallere dictis 385
Inperat, ac, sævo neutrum renuente Senatu,
Ceu clausas acies gremioque effunderet arma,
«Adcipite infaustum Libyæ, eventuque priori
Par, inquit, bellum:» et laxos effundit amictus.
Tum patrias repetit pugnandi nuntius arces. 390
382. _Non patiens_, μή δυνάμενος.
385. _sedeat_, ut _stat_ II, 235; pro _sedeat animo_, h. statutum
cum animo ac deliberatum habeant, certum sit ac decretum. Nam
_sedere_ est firmum et inmobile esse, v.c. VIII, 648. Cf. Ind. et
Virg. Æn. II, 660; IV, 15; V, 418; XI, 551.
390. Poeta omittit, quæ Livius libro XXI, 19; tradit.
382. _rexisse_ scripti et antt. edd. ante Juntinam, in qua
_texisse_ primus dedit Nicander, sensu parum diverso.
383. Hunc versum ingenio inepti hominis procusum et adsutum esse
arbitror. Nam primum languet; deinde eo extruso sententia bene
procedit; denique non adsequor, cur Fabius, qui et iræ impatiens
est, et senatui interest, novum exposcat concilium, neque extemplo
pacis conditiones ferat, quod teste Livio XXI, 18 fecit.
387. Etiam hic versus ejiciendus videtur tamquam insititius. Non
minus certe languet, et verbum _effundere_ mox repetitur.
389. _effundit_, non _effudit_, scripti et primæ edd.
Atque ea dum profugæ regnis agitantur Elissæ,
Adcisis velox populis, quîs ægra lababat
Ambiguo sub Marte fides, prædaque gravatus
Ad muros Pœnus revocaverat arma Sagunti.
392. _Adcisis_, obpressis, _populis_, Olcadibus, Oretanis
Carpetanisque, qui delectus acerbitate consternati metum defectionis
præbuerant. Vid. Liv. XXI, 11, et Polyb. III, 13, 15.
--_Adflictis_, h.e. male mulctatis, emend. Withof. quia Livius
illos populos tantum obpressos dicat celeritate Hannibalis. At vid.
var. lect.
--_labare_, ut Drak. verbis utar, est deficere, labefactari,
minari ruinam, nutare, propemodum labi, nondum tamen labi, ut
egregie notavit Gronovius a Livii Præfationem, et ejus librum XXII,
cap. 61.
--_ægra_, infirma.
391. Vulgo _Elisæ_. Sed vid. ad I, 81.
392. Vulgatam lect. _Accitis_ ab h.l. alienam esse, et alii jam
dudum monuere, et ex notis adparet. _Adscitis_ conj. Dausq., quo
tamen difficultas non tollitur. Melius _Attritis_ N. Heins. ad
h.l. et ad Claud. Epithal. Honor. v. 179, coll. inf. VI, 301;
VII, 247; XII, 83; XV, 3; XVI, 454. Proxime tamen ad vulgatam
adcedit emendatio Barth. Adv. VI, 25 _Adcisis_, quam et Heins. non
improbavit, et nos cum Lefeb. recipere non dubitavimus. _Adcisæ_
propr. dicuntur _res_ tenues, extenuatæ, inminutæ, consumtæ,
debilitatæ, adflictæ, inpr. malis et calamitatibus; unde _populi
adcisi_ sunt virium exhausti, adflicti et obpressi, vel quorum
res, opes et vires adcisæ, seu fractæ sunt et infirmatæ. Prior
dictio in deliciis potissimum est Livio, v.c. III, 10 (ubi vid.
Intpp.); VI, 5; VII, 29; VIII, 29 al. Burmanno neque τὸ
_Adtritis_, neque τὸ _Adcisis_ placebat, quia illud de lento
bello, non de subito impetu, qualis Hannibilis fuerit; hoc autem
de rebus quidem et _robore_, non vero de populis dicatur. Quod ad
posterius adtinet, primum analogia nobis favet, et deinde
contrarium patet ex Silii VIII, 588, et Liv. VIII, 11. Conf. Heyne
Obss. in Tibul. IV, i, 189.
Ecce autem clipeum, sævo fulgore micantem, 395
Oceani gentes ductori dona ferebant,
Callaicæ telluris opus, galeamque coruscis
Subnixam cristis, vibrant cui vertice coni
Albentis, niveæ tremulo nutamine pennæ;
395. Splendidum hunc locum de Hann. clipeo Silius tractavit ad
exemplum Virg. Æ. VIII, 626 sqq. Varia de hoc episodio dicenda
essent, nisi otium nobis fecissent Ill. Heyne in Exc. IV, ad Virg.
Æn. VIII, et Cl. _Schlichtegroll über den Schild des Herc._ quorum
observationes ad h.l. transferre magni nec negotii nec ingenii est.
Conf. ad VI, 653 sq.
--_sævo_, δεινῷ summo. Conf. ad I, 2, et Perizon. ad Ælian. V. H.
I, 1.
397. _Callaicæ telluris_ dona sunt, quoniam ea metallis, maxime
auro, abundabat. vid. Martial. X, 16; XIV, 95, et 139, extr.
_Callaici_, Καλλαϊκοὶ ap. Ptol. et Strab., vulgo Καλλαίκοι,
_Callæci_, populus Hispaniæ Tarrac. inter Durium et Minium fluvios,
versus _Oceanum_, ubi nunc fere Gallæcia, seu Gallicia est, et
superior Portugaliæ pars. Nomen adcepisse dicitur ab ant. urbe
_Calle_, cujus portus adhuc nomine _Puerto_, vel _Port a Port_
insignis est, unde Portugalia denominata. Hinc minus recte _Gallæci_
et _Gallœci_ adpellantur.
398. _Subnixam_, conf. Heyne ad Virg. Æn. IV, 217; Heins. ad Ovid.
Met. VI, 715, et Gronov. Diatr. in Stat. c. 55.
399. _Albentis coni_, propr. clari, vel splendidi, λευκοὶ, et hinc,
vel ænei, vel aurei, ut _fulva cassis_ V, 78; VII, 637, _aurea
galea_, Virg. Æn. IX, 50: κόρυθες λαμπροῖσι φάλοισι Hom. Il. ν, 132.
399. _Albentis_ ἀρχαϊκῶς, non _Albentes_, Col. _coni Flaventis_,
hoc aurati, conjectura N. Heinsius audacter et frustra: _tutamine_
Oxon. vitiose. Vid. ad lib. I, 460.
Ensem unum, ac multis fatalem millibus hastam; 400
Præterea textam nodis, auroque trilicem
Loricam, nulli tegimen penetrabile telo.
Hæc, ære et duri chalybis perfecta metallo,
Atque opibus perfusa Tagi, per singula lætis
Lustrat ovans oculis, et gaudet origine regni. 405
400. _multis fatalem_: elegantissime: πολλοὺς ἀναιρησομένη;
D. Heins.
401. _Lorica texta_, contexta, _nodis_, χιτὼν λεπιδωτος, vel
στρεπτος Hom. Il. ε, 113, φ, 31, et _conserta hamis_ ap. Virg. Æn.
III, 467; ubi vid. Heyne. Nam _nodi_ dicuntur quæcumque vincula, et
h.l. catenulæ, (conf. Virg. Æ. I, 296.) annuli, seu circuli, inter
se inplexi, quibus squamæ junguntur, quique Maroni et inf. V, 140,
_hami_ vocantur; _bilicem Loricam_ (ut θώρηξ διπλόος ap. Hom. Il. δ,
133.) memorat Virg. Æ. IX, 707, et XII, 375; sed _trilicem_, Æn.
III, 467; V, 259, et VII, 639; ad quæ ll. vid. Heyne.
404. _opibus Tagi_, auro vid. ad I, 155, 234.
--_per singula lustrat_, pro, perlustrat singula, Draken.
--Conf. Virg. Æn. VIII, 617 seq. et 730.
405. _gaudet origine regni_ h. cælatura armorum, clipei in primis,
originem Carthaginis adumbrante. Male Schmid. dona illa futuri regni
putat indicia.
400. _unam_ Col. et Oxon. _una_, hoc simul donum ferebant, recte,
puto, emend. Barth. Adv. VI, 25, et N. Heins.
401. _texam_ Col. _intextam_ conj. N. Heins. Præstiterit forte
_nexam_, vel _lectam_, hoc conlectam, ut apud Virg. Æneid. lib. I,
v. 320. Sed vid. not.
402. _Loricam_, _nulli_, non _l. et nulli_, Col. Recte; nam
_tegimen_ de ipsa lorica intelligendum.
405. _et gaudet o. r._ Col. _gaudetque et_ Put. Vulgo _gaudetque
in o. r._
Condebat primæ Dido Carthaginis arces,
Instabatque operi subducta classe juventus.
Molibus hi claudunt portus, his tecta domusque
Partiris, justæ Bitia venerande senectæ.
Ostentant caput effossa tellure repertum 410
Bellatoris equi, atque omen clamore salutant.
406. Argumentum clipei exponit poeta, et vv. 406, 425; in epitomen
redegit, quæ Maro de Ænea et Didone pluribus verbis refert.
_Condebat_, _Instabat_, _claudunt_, etc. eleganter pro, in clipeo
videbat imaginem Didonis arcem C. condentis, etc.
--_primæ_, vel ut _primam_ sup. v. 235, ubi vid. V.L., vel
antiquioris C. Nam est quoque _Carthago Nova_ in Hispania, de qua
vid. ad III, 368.
407. _Instabat operi_ ut ap. Virg. Æ. I, 423 et 504.
--_subducta classe_ in litus, ut contra _deducere_, more veterum
satis noto. Conf. Heyne ad Virg. Æn. I, 551.
408. _Molibus_ lapidum _claudunt portus_ vid. Heyne ad Virg. Æn.
I, 427; nostræ ed. vol. I, p. 122. _Ed._
409. _Bitias_ nomen Punicum: teste Serv. ad Virg. Æn. I, 738:
_classis Punicæ fuit præfectus, ut docet Livius_. Βιθύας memoratur
Appian. Pun. c. 111, 114, 120; Draken.
410. Conf. Virg. Æn. I, 441 sq. ubi vid. Heyne in Not. et Exc. XIV.
Hinc Carthago etiam Κακκάβη olim dicta. Vid. quos Drak. laudat,
Berkel. ad Steph. Byz. Vid. Καρχηδὼν, Bochart. Geogr. S. II, I, 24,
et Patin. num. ær. Imper. p. 12.
411. _omen clamore salutant_ ut XV, 146, et ap. Virg. Æn. III, 524,
et XII, 257; ubi vid. Heyne.
409. _justæ B. v. senectæ_ scripti plerique et primæ edd.,
Græcorum loquendi forma. Vid. App. _juste B. v. senecta_ Wolfius
Basil. 1522 primus edidit.
Has inter species orbatum classe, suisque,
Ænean pulsum pelago, dextraque precantem
Cernere erat: fronte hunc avide regina serena.
Infelix, ac jam vultu spectabat amico. 415
413. _dextra_ porrecta _precantem_, qui dextram precantem, supplicem
protendebat. Cf. V.L. Poeta respexit Virg. Æn. I, 519, 525, 597
seqq. ut in vss. 414, 415; Virg. Æ. I, 575 sq. 613 sq. IV, 1 sqq.
413. _Ænean_ Græco more pro _Æneam_ cum Drak. scripsi, suadente
N. Heins. quem vid. ad Ovid. Epist. VII, 26: _pulsum p. terraque,
precantem_ volebat D. Heins. refragg. Dausq. et Drak., cum dextram
protendere perpetuus sit supplicantium mos, unde frequenter
_dextra precans_ et _supplex_ dicatur v. c. Virg. Æ. XII, 930.
Vid. Heins. et Burm. ad Ovid. Met. III, 721.
Hinc et speluncam, furtivaque fœdera amantum
Callaicæ fecere manus: it clamor ad auras,
Latratusque canum; subitoque exterrita nimbo
Occultant alæ venantum corpora silvis.
416. Conf. Virg. Æn. IV, 124 sq. 165 seq.
417. _manus Callaicæ_, Callaicorum. Conf. v. 397.
--Conf. Virg. Æn. IV, 129 seqq. Hæc sunt verba Virg. Æn. V, 257
ubi vid. Heyne. Ernesti nota hæc est: «quæri non debebat, quomodo
hæc arte effingi potuerint. In his, si cum poeta res est, non est
argutandum. Possunt sane figuræ ita effingi, ut, qui spectet, sciat,
utrum clament, nec ne, an aliud quid agant. Sed habet etiam hoc præ
artifice præcipuum poeta, quod actiones continuare dicendo, et vitæ
documenta dilucidius exprimere orationis ornatu potest, quam
artifex, qui unum tantum actionis momentum et veluti punctum figere
valet. Sic ap. Stat. Theb. I, 550 sq. et Val. Flac. II, 410 sqq. ubi
in multis frustra argutati sunt intpp.»
--_it clamor ad auras_, h. putes ire clamorem ad auras, videtur ire
clamor ad auras. Ita N. Heins. ab acerba censura Barth. Adv. VI, 25
vindicat poetam. Vid. Gronov. Diatr. Stat. c. 4, et Drak. ad h.l.
ubi conf. inf. 429, 430, Anacr. XXVIII, 6 seq., Ovid. Met. XIII,
689, Stat. Th. I, 525 sq. et alia loca, ubi poetæ, incredibilia
narraturi, ea additis vocc. _pæne_, _credas_, _ putes_, _videntur_
aliisve mollire solent. Cf. Virg. Æn. VIII, 646, 656, 717, et alia,
quæ magis ad præstantiam artis, qua in ære expressa sunt, et ad
ornatum poetæ pertinent, quam ad præcepta artis exigenda sunt. Vid.
Heyne in Exc. IV, ad Virg. Æn. VIII, p. 229 sq. edit. prior. et
Lessing Laocoon.
419. _Occultant alæ_, etc., venantes latebant post alas indaginum,
pinnas in formidine; ut interpretatur Heyne ad Virg. Æn. IV, 121.
Marsus et alii _alas_, turbam, _venantum_ intelligunt.
Nec procul Æneadum vacuo jam litore classis, 420
Æquora nequidquam revocante petebat Elissa.
420, 421. Confer, quæ sint ibi var. lect., et vide Virg. Æ. IV, 393
sq. 571 sq.
421. _nequiquam_ scribendum putabant præter Festum Broukh. et alii
ad Propert. II, 4, 5: _petebat_ Col. et omnes post Marsum edd.,
quod, ut ap. Senec. Troad. v. 165, pro repetebat positum, at, quum
classis _vacuo litore_ non _petierit_ mare, sed jam in eo fuerit,
ab h.l. alienum videbatur Drak. Mens vero poetæ etiam hæc esse
potest: classis litus, in quod subducta erat, deserebat et jam
æquora petebat. Ex _petebat_ stupore librarii ortum videtur
_peribat_ in c. Put., et hinc _preibat_, _præibat_ in Oxon. R. 3.
Parm. _redibat_ conj. Barth. Adv. VI, 25: _iterabat_ N. Heins.
coll. Hor. Od. I, 7, 32, cui tamen magis arrisit _operibat_, cum
classis sæpe poetis _tegere_ et _abscondere mare_, _æquor_ vero
_sub classibus latere_ dicatur. Hoc non inprobabat Drak., qui
tamen præferendam censebat emendat. Burm. _tenebat_ coll. Virg.
Æn. V, 1, 8: _premebat_ edidit Lefeb. Possis et _secabat_ aliaque
tentare. Sed omnibus his non est opus. Cl. Hæufft in Periculis
poet. a. 1788 editis et ab Ern. laudatis defendit vulg. _petebat_
coll. simili loco Val. Fl. I, 136: _operibat_, vel _secabat_ conj.
etiam Withoff.
Ipsa pyram super ingentem stans saucia Dido
Mandabat Tyriis ultricia bella futuris,
Ardentemque rogum media spectabat ab unda
Dardanus, et magnis pandebat carbasa fatis. 425
422. Conf. Æn. IV, 504 seq.
--_saucia_ vel gravi cura, ut ap. Virg. Æ. IV, 1; vel ense, ut ib.
v. 646, 663.
423. Cf. Virg. Æn. IV, 584 sq. inpr. 622, 629.
424. Vid. Virg. Æ. V, 1 sq.
425. _Dardanus_, h. Dardanius, Trojanus Æneas. Vid. ad I, 14.
[recte I, 15]
--_magnis pandebat carbasa fatis_, ut _fatis vela dare_ dixit
Virg. Æn. III, 9.
--_fatis_ per oracula et prodigia monstratis, vel bonis ominibus
et spe magnæ felicitatis, ad quam eum fata sua ducebant, vel, quod
malim, mandato magni Jovis, ut ap. Virg. Æn. IV, 614.
Parte alia, supplex infernis Hannibal aris,
Arcanum Stygia libat cum vate cruorem,
Et primo bella Æneadum jurabat ab ævo.
At senior Siculis exsultat Hamilcar in arvis;
Spirantem credas certamina anhela movere: 430
Ardor inest oculis, torvumque minatur imago.
426. Conf. I, 93 seq. 119 seqq.
--_infernis aris_, h. deorum infernorum, τῶν καταχθονίων.
427. _cruor Arcanus_, quod D. Heins. observavit, potest esse, qui
Apollonio μυδάλεος et Virg. Æn. IV, 455: _obscænus_ dicitur, vel
potius, in fossam magicam fusus. In sacris enim, præcipue magicis
omnia, quibus vis quædam occulta et divina inesse putabatur, quia in
vulgus nota non sunt, arcana, ἀπόῤῥητα, κρυπτα _seclusa_, _sacra_
vocantur. Conf. Burm. ad Val. Fl. IV, 15; VI, 477. Cellar. et alii
existimant, poetam h.l. respexisse ad ritum illum, quo juramenta
olim, in conjurationibus inprimis, potione sanguinis horrenda et
sancta facere solebant; v.c. Lydi et Medi Herodot. I, 74. Catilina
Sallust. b. Cat. c. 22; insulani Atlantici Plat. in Crit. extr.
reges Asiatici Tae. Ann. XII, 47; (ubi memorat, id fœdus _arcanum_
haberi, quasi mutuo cruore sacratum) Scythæ Lucian. in Toxari, seu
de Amicitia c. 37, T. V, p. 273; ed. Schmid. et Mel. II, 1, 7;
Armenii Val. Max. IX, 11; ext. 3, et alii. Conf. Lips. ad Tac. l.c.
et Michaelis Colleg. crit. ad Psalm. XVI, 4, p. 107 sqq. et ejusd.
Jur. Mos. §. 70, et 206; Hinc Sil. sup. I, 102: _diros templi
ritus_, et inf. III, 140 _sacra horrida_ dixisse videri potest.
429. _exsultat_ ut VIII, 413 et ap. Virg. Æn. XI, 648, quia dux
erat, vel ob equum ferociorem.
430. Viventi similis bella gerere videbatur. Sic _spirantia signa et
vivos vultus_ dixit Virg. Ge. III, 34; et Æn. VI, 848; _animosa
signa_ Prop. III, 7, (al. 9) 9.
--Spirare, ut πνεῖν Il. ρ, 447; al. pro vivere. Cf. Drak.
431. _torvum minatur_, ὑπόδρα ἰδῶν.
Nec non et lævum clipei latus aspera signis
Inplebat Spartana cohors: hanc ducit ovantem
Ledæis veniens victor Xanthippus Amyclis.
Juxta triste decus pendet sub imagine pœnæ 435
Regulus, et fidei dat magna exempla Sagunto.
Lætior at circa facies, agitata ferarum
Agmina venatu, et cælata mapalia fulgent.
Nec procul usta cutem nigri soror horrida Mauri
Adsuetas patrio mulcet sermone leænas. 440
432. _aspera signis_, ut V, 141, et XI, 279; locutio Virg. Æn.
V, 267; ubi vid. Heyne. Conf. Heins. ad Ovid. Met. XIII, 235, et
XII, 700. Propr. clipei latus _asperum signis_ erat.
[“I, 279” recte XI, 277]
433. Conf. loc. class. Polyb. I, 32, et inf. VI, 301 seq.
434. _Ledæis Amyclis_ ubi Leda habitasse dicitur. Conf. IV, 356.
435. _pendet sub imagine pœnæ_ cf. Gronov. Obss. II, 15, p. 335, et
sup. v. 343.
440. Cf. ad I, 406.
--_Adsuetas_ hominibus.
436. _magnæ_ conj. Huetius, quod prosaicum est.
437. _contra_ pro _circa_ Puteol.
It liber campi pastor, cui fine sine ullo
Invetitum saltus penetrat pecus: omnia Pœnum
Armenti vigilem patrio de more sequuntur,
Gæsaque, latratorque Cydon, tectumque, focique
In silicis venis, et fistula nota juvencis. 445
Eminet excelso consurgens colle Saguntos,
Quam circum inmensi populi condensaque cingunt
Agmina certantum, pulsantque trementibus hastis.
441. Conf. III, 290 sq. et, cujus vestigia Silius pressit, Virg. Ge.
III, 339 seq. ubi vid. Heyne.
--_It liber campi_, etc., h. sine ullis terminis et quousque
libet, pecus libere in saltibus pascitur.
444. _Gæsa_ vid. ad I, 629.
--_latratorque Cydon_, canis Cydonius, Cretensis: epitheton ornat.
Conf. ad v. 689, et sup. ad v. 90.
--_tectum_, mapalia.
--_foci_ h. ignis, _in silicis venis_, ut ap. Virg. Ge. I, 135, et
Æn. I, 174 sq. et VI, vi, 7.
441. _liber campi_ Col. et Oxon., hoc liberum campi spatium
habens, cui non peculiaris campus est adsignatus, sed qui modo
hunc, modo illum occupat, et libere vagatur. Confer inpr. Stat.
Silv. IV, 2, 24, et Ovid. Ep. Her. I, 80. Vulgatum _campis_ tuetur
Schmid., putans, verba _liber campi_ non commodum habere sensum,
et prius sæpe quidem cum genit. jungi, sed semper, ubi liberatio a
re molesta, invidiosa et ingrata innuatur, quo utique spectant
V, 212; Lucan. lib. IV, v. 384; VII, 818, et Senec. Hippol. 492,
quæ loca Drak., et alia, quæ Heins. ad Virg. Æneid. X, 154, ad
Claud. Laud. Stil. I, 151, et Gronov. Diatr. Stat. c. 2
congesserunt.
445. _juvencis_ Col. Parm. Med. _juventis_ Ox. _juventis_ Put.
_viventis_ quædam edd. _jumentis_ Martin. Herbipol., et post eum
alii, contra metri leges.
447. _circa_ R.2.
Extrema clipei stagnabat Iberus in ora,
Curvatis claudens ingentem flexibus orbem. 450
Hannibal, abrupto transgressus fœdere ripas,
Pœnorum populos Romana in bella vocabat.
Tali sublimis dono, nova tegmina latis
Aptat concutiens humeris, celsusque profatur:
«Heu quantum Ausonio sudabitis, arma, cruore! 455
Quas, belli judex, pœnas mihi, Curia, pendes!»
449. Iberus extremam clipei oram obit, ut Oceanus ap. Hom. Il. ς,
607, et Hesiod. Sc. Herc. v. 314; quorum rationem secutus est
Silius, rejecta ea, quæ perperam placuit Virg. Æn. VIII, 671 sq. ubi
mare inter terram, quæ in medio clipei est, et infera loca ponitur.
Sed incidit in Scyllam, dum voluit vitare Charybdim. Subtile certe
artis judicium non magis in eo, quod fluvius orbem clipei ambit,
quam quod ibi trajicitur, declarasse videtur.
451, 452. Vid. ad I, 294.
453. _sublimis_, superbus, elatus.
454. _celsus_, capite erecto et obstipo, h. in tergum nimis
reclinato, cervice rigida, qui habitus est hominis superbi et sibi
admodum confidentis. Sic «celsus hæc corpore, vultuque ita læto, ut
vicisse jam crederes, dicebat» ap. Liv. XXX, 32; ubi vid. Duker.
Conf. Cic. Tusc. V, 14, et Or. I, 40.
455, 456. Imitat. Virg. Æ. II, 582, et VIII, 537 sqq. ad quæ loca
vid. Heyne et Cerda.
449. _pugnabat_ Put.
456. _judex_, non _vindex_, Col. Ox. R. 2: quod præter Barth.
defendit N. Heins. coll. Lucan. I, 227; VII, 263 al. ut in
invidiam Senatus Rom. dicatur, eum sibi arbitrium belli Saguntini
arrogasse, quod ipse Hannibal ei exprobrat ap. Liv. XXI, 44.
Adstipulatur ei Drak., qui tamen _judicem_ a _vindice_ nonnunquam
parum differre monet, præsertim quum _judicis_ sit, ea, quæ contra
legem fiunt, _vindicare_, unde _belli vindex_ possit esse curia,
quæ puniendos belli, adversus fœdera inlati, auctores censeat.
Jamque senescebat vallatis mœnibus hostis,
Carpebatque dies urbem, dum signa manusque
Exspectant fessi socias: tandem æquore vano
Avertunt oculos, frustrataque litora ponunt, 460
457 sq. Poeta illuc, unde v. 395 abierat, redit.
--_senescere_, debilitari, fame, vigiliis aliisque malis consumi,
ut γηράσκειν ap. Theocr. XII, 2, et Hom. Il. θ, 360; _vallatis_,
vallo Pœnorum cinctis.
--_hostis_, Saguntini.
458. _dies_, tempus, temporis spatium.
--_Carpere_, ut φθίνειν et φθινύθειν, adtenuare, adterere,
consumere paulatim et minuere. Cf. Drak. ad h.l. et Gronov. ad Sen.
Herc. Fur. 874.
--_signa manusque socias_, auxilia Romanorum.
459. _fessi_ v. ad I, 566.
--_æquore vano_, quod vana et inania promittebat, quod frustra
pollicebatur, classem Romanorum mox adventuram esse. Cf. Heyne ad
Virg. Æn. I, 392. Sic et _frustrata litora_, quæ frustrabantur spem
Saguntinorum; vel passive, quæ decepta sunt frustra exspectando
classem Romanorum, ut litoribus tribuatur, quod ad ipsos Saguntinos
spectat, et illa quasi frustra sperasse fingantur. Ita per
prosopopœiam dici, monet Lefeb. coll. Ovid. Met. VIII, 293.
460. _litora ponunt_ h.c. cogitationes de litore; Withof. coll.
Valer. Fl. I, 632 _seponite fluctus_. Exempla ibi ab intpp. et h.l.
ab Heins. laudata parum convenire, idem recte monuit.
--_ponunt_, pro certo, tamquam exploratum et verum sumunt, vel, si
malis, putant, existimant, ut passim, et ap. Græcos τιθέναι
N. Heinsius conferebat inf. IV, 397; VIII, 95; XI, 157, et
XIII, 473, adeoque adcepisse videtur pro deponunt spem in litoribus,
h. in adventu classis Rom. frustra positam, vel, ut Schmid.
explicat, omittunt spectare litora, unde auxilium Rom. speraverant.
Sed hæc ratio durior videtur iis, quas proposui, etsi nec in his
satis adquiesco. Conf. V.L.
457. _vallatus_ ex Col. reponendum putabat Modius, refragg.
Dausq., N. Heins. et Lefeb.
458. _quies_, h. belli immunitas, conj. D. Heins. quod recte
damnant Dausq. et Drak.
459. _vani_ ex conj. edidit Lefeb., h. qui in rebus vanis spem
ponunt, qui inania sibi persuadent. Vid. Heyne ad Virg. Æn.
X, 631. Sed conf. not. _æquore vanos A. o., f. lumina p._ emend.
Burm. suffrag. Drak. Pro _ponunt_ forte leg. _plorant_, vel simile
quid.
Et propius suprema vident: sedet acta medullis
Jamdudum, atque inopes penitus coquit intima pestis.
461. Egregia et ornata descriptio urbis, fame et inopia in summas
angustias detrusæ. Sed poeta nimium fere diu tristibus inmoratur
phantasmatibus, ad quæ horremus. Juvenes harum deliciarum studiosi
comparent Ovid. Met. VIII, 799 seq., 824 seq. Claud. b. Gildon. Vid.
21 seq. et Juven. Sat. XV, 98 seq.
--_acta medullis_, per medullas, ut _fusa medullis_ inf. v. 515 et
_sitis acta omnibus venis_ ap. Virg. Ge. III, 483.
462. _inopes_ victus.
--_pestis_, h. fames. Conf. ad I, 174.
--_coquit_, vexat, lente consumit. Vid. ad v. 327. Sic et mox
_exurit fames_, ut ap. Quintil. XII, 9; ubi c. 8 _ignea f._ dicitur,
ut λιμὸς αἴθον Callim. H. in Cer. v. 67; ubi vid. Spanh. 463.
463. _Est_, ἐσθίει, _viscera durantia_, h. obdurantia, seu
perferentia malum, ut ap. Virg. Æn. VIII, 577. Conf. Ind. et quos
N. Heins. laudat, Stat. Silv. I, ii, 91; II, i, 141; V, ii, 153;
Val. Flacc. I, 237; (ubi vid. Burm.) VII, 338; Lucan. II, 256;
IV, 52, 519; VI, 93; Hor. Od. I, xiv, 7. Drak. interpretatur: fames
diu celata consumebat viscera, quæ tamen durabant, quoniam non
repentino, sed lento malo exedebantur.
--_tabum_ et _tabes_ dicitur lenta corruptio et consumtio cujusvis
rei et corporis, cujus causa est fames, vel morbus, venenum,
putredo, pestis, liquatio, etc.