586. _Menœci_ quidam vitiose.

Thracius hos Boreas scopulos inmitia regna

Solus habet, semperque rigens nunc litora pulsat,

Nunc ipsas alis plangit stridentibus Alpes;

Atque ubi se terris glaciali fundit ab Arcto, 590

Haud ulli contra fiducia surgere vento.

587. Egregia aquilonis pictura, in cujus singulis partibus summum

πάθος et exquisitiores imagines effulgent, quæ tamen in vss. 593,

594, nimis audaces videri possunt.

--_Boreas_ h.l. _Thracius_, ut VII, 570, _Odrysius_, X, 11,

_Hæmonius_, (quæ vox tam ad Thraciam, quam ad Thessaliam spectat,

quoniam Hæmus mons utramque dividit) et Virg. Æ. XII, 365, _Edonus_

dicitur exemplo Græcorum; quibus _Thracia_, ἀνέμων οἰκητήριον, a

septemtrione est. Cf. VV. DD. ad Hesiod. Ἔργα v. 507; Hom. Il. Ι, 5;

Hor. Od. I, 25, 11; IV, 12, 11, Epod. XIII, 3. Burm. ad Val. I, 611;

VI, 340, et inpr. Spanhem. ad Callim. H. in Dian. v. 114, et in

Del. v. 26 et 65.

588. _Solus regna habet_, non solus ibi flat, sed regnat, h. quam

maxime sævit. cf. Lucan. I, 406 sqq.

589. _Alas_, velocitatis exprimendæ causa, ventis, ut VIII, 478

fulmini, a poetis adsignari, nota res est.

591. Nullus ventorum audet, cum eo pugnare. Conf. VII, 556 sq.

589. _plangit_ Col., h. tundit, percutit, πλήσσει, κόπτει, quod

proprium est alarum. conf. Heins. ad Ovid. Metam. V, 675.

_tangit_ Ox. et Put. cum priscis edd. Vulgg. _frangit_; non male,

et majore cum vi, de conatu conf. Virg. Ge. II, 441.

Vorticibus torquet rapidis mare, fractaque anhelant

Æquora, et injecto conduntur gurgite montes:

Jamque volans Rhenum Rhodanumque in nubila tollit.

Hunc postquam Boreæ dirum evasere furorem, 595

Alternos mæsti casus bellique marisque,

Et dubium rerum eventum sermone volutant.

592. _anhelant_ exquisite pro sonant. Conf. ad III, 471.

--_fracta æquora_, ad scopulos adlisa et repercussa.

594. _Rhenum Rhodanumque_, fluctus in iis. Nomina fluviorum ad

ornatum spectant.

595. Disserunt inter se de discrimine urbis et eventu belli; quæ

apte inventa est oratio hominum, patriam urbem desperatam et

obsidione pressam relinquentium; Ern.

596. _Alternos_, alterne, ἀμοιβαίως.

597. Verba Virg. Æn. VI, 157.

«O patria! o Fidei domus inclyta, quo tua nunc sunt

Fata loco? sacræne manent in collibus arces?

An cinis, heu Superi! tanto de nomine restat? 600

Ferte leves auras, flatusque ciete secundos,

Si nondum insultat templorum Pœnicus ignis

Culminibus, Latiæque valent subcurrere classes.»

598. _Fides_ a Saguntinis præ reliquis diis culta. Nam, ut Livii

verbis utar, fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt; et

Florus II, 6, eorum urbem fidei erga Romanos magnum quidem, sed

triste monumentum adpellat. Conf. ad II, 479.

--_quo sunt Fata loco_, ut ap. Virg. Æn. II, 322; IX, 723.

599. _arces_ vid. ad v. 7.

--_sacræ_ conf. ad v. 505.

601. Conf. Virg. Æn. III, 529, ibique Heyne.

602. _Pœnicus_ Col., antiqua forma, ut ap. Gruter. in fastis

triumphal. p. 297. col. 2. Sic et _mœnera_, _mœrus_, etc. vid.

quos Drak. laudat, Gifan. Ind. Lucret. vid. _pœniceus_ et _mœrus_,

Lambin. ad Lucret. I, 30. Heins. ad Ovid. Am. III, 7, 29, et Met.

XII, 104. Add. Heins. et Heyne ad Virg. Æ. X, 24, 144; XI, 382.

_penitus_ Ox. proxime verum. Vulgo _protinus_ prob. Dausq. qui

explicat continue, jugiter, ut ap. Virg. Æn. III, 416.

Talibus inlacrimant noctemque diemque querelis,

Donec Laurentes puppis defertur ad oras, 605

Qua pater, adceptis Anienis ditior undis,

In pontum flavo descendit gurgite Thybris.

605. _Laurentes_, Italiæ, vel Laurenti, urbis Latii, haud procul ab

Ostia, ubi Tiberis in mare Inferum, seu Tyrrhenum influit. Vid. ad

v. 110.

606. _patres_, quod prisco sermone honoris, reverentiæ, amoris

religionisque vocabulum fuit, dicuntur Dii, reges et fluvii majores.

Cf. V.L. ad III, 126, et VV. DD. ad Virg. Æn. I, 155. Val. Fl.

I, 11, et Petron. c. 41.

--_Anio_, seu _Anien_, hod. _Teverone_, _ditior u._ V. Burm. ad

Val. Fl. IV, 720.

607. _flavo_ v. Heins. ad Ovid. Met. XIV, 447, et Jani ad Hor. Od.

I, 2, 13.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 32 / 438 题